NOV.
VIIII DE ADULTERIIS. (459 Apr. 17) |
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Impp.
Leo et Maiorianus aa. Rogatiano consulari tusciae suburbicariae. Agitandam
legibus adulterii quaestionem inminente nostrae quoque perennitatis
oraculo te exercuisse commemoras atque, ut relatione testaris, convictum
confessumque Ambrosium in nefario crimine relegatione dignum temporaria
censuisti. Non solum leniter, immo neglegenter pensasti alieni doloris
iniuriam, ut maculam pudoris extincti et eius summam criminis, in quo
quidquid viro indignum est continetur, elabi vita superstite iudicares.
Eum tamen ipsum temerasse sententiam et confestim locum perhibes exilii
defugisse nosque consuluisti, quid fieri sanciamus, quocirca tam exercitandae
† iudicationis forma perpetim mansura debeat adspirare: severitatem
quippe res ipsa flagitat. Unde, Rogatiane karissime, noveris ad rigorem
veteris disciplinae hanc perennitatem nostram observationis adiecisse
mensuram, ut secundum legem divorum retro principum, qui in simili crimine
talia censuerunt, relegationem probrosi ac nefandissimi rei deportatio
adiecta continuo sequatur et bonis eius omnibus fisci utilitatibus vindicatis
eum a congressu totius Italiae submovendum, edictorum propositione denuntiata
omnibus perimendi licentia: qua passim ita insequendus est, qui sententiae
abusus est lenitate, ut, si in conprehensa orbis nostri parte repertus
fuerit, caesus iure videbtur, quatenus sanctionis procedente censura
ab incursu flagitiorum tutam genialis tori praestemus in posterum castitatem,
ut exemplo conpetenti luxuriae castigatae ab expuguatione pudicitiae,
quae sub publica quodammodo videbitur esse custodia, libido et protervitas
arceatur manifestumque sit generaliter ita nobis cordi esse violatum
pudorem, ut edictali decreto iusta cohercitione proposita intemperanter
futuris quoque temporibus plecti commissum simile censeamus. Dat. XV.
kal. mai. Arelato, Ricimere vc. cons. |
|