NOV. VII [= brev. I]
  
DE CURIALIBUS ET DE AGNATIONE VEL DISTRACTIONE PRAEDIORUM EORUM
   
ET DE CETERIS NEGOTIIS.
  
(458 Nov. 6)
 

 
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
     Impp. Leo et Maiorianus aa. Basilio praefecto praetorio. Curiales nervos esse rei publicae ac viscera civitatum nullus ignorat; quorum coetum recte appellavit antiquitas minorem senatum. Sed id egit iniquitas iudicum exactorumque plectenda venalitas, ut multi patrias deserentes, natalium splendore neglecto, occultas latebras et habitationem elegerint ruris alieni, illud quoque sibi dedecoris addentes, ut, dum uti volunt patrociniis inpotentum, colonarum se ancillarumque coniunctione polluerent. Itaque factum est, ut et urbibus ordines deperirent, et prope libertatis suae statum nonnulli per contagionem consortii deterioris amitterent. 1. Quod ne ulterius possit licere, saluberrima lege sancimus praeteritae praesumptionis supplicium relaxantes, ut praeter illos, qui patrias suas aliqua munerum conlatione iuverunt ac propterea nulla ordinibus praesumptione depereunt, ubicumque intra triginta abhinc retro annos inventi fuerint curiales, constrictis procuratoribus vel conductoribus praediorum dominisque conventis ad urbes, quas deseruerant, cum uxoribus reducantur: quod ingratum esse agrorum dominis non oportet, cum debuerint poena severiore percelli; amittant mulieres, quas illicitis consortiis iunctas esse siverunt. A quo constituto nec domum nostrae serenitatis excipimus. 2. Quorum progeniem ita dividendam esse censemus, ut quotquot fuerint masculini sexus filii patrem sequantur feminis praedii domino relinquendis: illa discretione servata, ut, si ex colonabus nati sunt, curiis inserantur, si ex ancillis editi, collegiis deputentur, ne materni sanguinis vilitate splendor ordinis polluatur. 3. De collegiatis vero illa servanda sunt, quae praecedentium legum praecepit auctoritas. Quibus illud provisio nostrae serenitatis adiungit, ut collegiatis operas patriae alternis vicibus pro curialium dispositione praebentibus extra territorium civitatis suae habitare non liceat. 4. Hoc de pendentibus sanxisse sufficiat. In futurum vero haec observanda censemus, ut, si quis actor procuratorve domino nesciente susceperit curialem et non intra annum propriae restituerit civitati, si ingenuus probabitur, collegiis adplicetur, si servus est, fustuario supplicio interficiendum se esse cognoscat. Quod si id sciente domino aut volente factum esse doceatur et non intra statuti temporis metas etiam cum ultione correctum, ipsius praedii, in quo hoc admissum fuerit, amissione multetur. 5. Similiter si servo suo actori procuratorique ullus filiam iunxerit curialis aut certe iunctam esse permiserit et non intra praescriptum temporis terminum natalibus suis urbique reddiderit, illa quidem curiae restituenda revocetur – quam iubemus ab intestato parentibus aequa cum ceteris liberis lance succedere, quia per eius quoque progeniem ordo reparandus est – ille vero, si originarius erit qui sibi frustra ac temere mariti nomen contra interdictum legis indiderit, collegiis nihilominus deputetur, si famulus, servilibus poenis peribit. 6. Filia curialis si genitalis soli amore neglecto in aliam voluerit nubere civitatem, quartam mox omnium facultatum suarum ordini conferat, a quo se alienare desiderat: illi urbi, ad quam migraverit, curialis sine dubitatione paritura. 7. Et quoniam usquequaque obviandum est eorum dolis, qui nolunt esse, quod nati sunt, quicumque se sub nomine clericatus seu quodam religionis obtentu curialis vel corporatus fortasse subtraxerit, secundum praecedentium legum statuta, si intra diaconatus gradum locatus probatur, ad originem suam sine dilatione revocetur, si vero iam diaconus aut presbyter aut episcopus latae huius legis tempore reperitur, sive adhuc obnoxius functionibus sive muniis persolutis, nihil de patrimonio suo alienaturum se esse cognoscat. Cui si masculini sexus prolem seu propinquos esse contigerit, qui utique curiae necessitatibus obsequantur, mox medietatem omnium facultatum eis tradere non desistat, sibi ad usumfructum sex residuas uncias retentaturus; si defuerit sexus virilis, eadem in filiabus sine dubio servaturus, si tamen curialium conubiis copulentur. Qui si in totum fortasse defuerint, ad ordinem urbis suae praedictum patrimonium pertinebit. Si qua sane huiusmodi persona originis suae vinculis obligata ex his, quos ad ordines iubemus reduci, sub divini ministerii occasione intra ecclesiam se crediderit occulendam, eam constrictus archidiaconus repraesentet. 8. Hic etiam eorum nequitia conprimenda est, qui locum principalitatis indepti vendunt defugas curiales et obnoxios corporatos, cum eos occulta depraedatione concusserint: quos utique, si honestatis memores patriae suae aliquid adfectionis inpenderent, revocare deberent. Quod ne deinceps existiment se impune facturos, quicumque in tam sceleratis nundinis fuerit quocumque accusante convictus, capitalem poenam subibit. 9. Praedia vel urbana vel rustica numquam sine interpositione decreti curialis alienet. Quod ne forte provincialis iudex facile aut gratificanter indulgeat, ad eminentium praefectorum sub relatione notitiam dirigatur, quibus solis aestimare permittimus, utrum ineluctabilis necessitas venditorem faciat curialem. Aliter contractus super his rebus initi non valebunt. In mancipio tantummodo distrahendo non est decreti quaerenda sollemnitas, si quinque primorum curiae subscriptio atque consensio adiecta monstretur. 10. Inter quae iustum est, ut his, quos reduci volumus, consulamus, ne iniuriis corporalibus pro culpa . . . . plerumque iudicis commotione subdantur. Unde quoties aut culpa gravis aut aliquod curialis crimen arguitur, sciant iudices, eo sub fideiussione ordinis constituto, ad magnificos viros praefectos praetorio esse referendum, ut in ipsorum sit arbitrio constitutum, qualiter quod admissum probabitur vindicetur. 11. Numquam curiae a provinciarum rectoribus generali condemnatione multentur, cum utique hoc et aequitas suadeat et regula iuris antiqui, ut noxa tantum caput sequatur, ne propter unius fortasse delictum alii dispendiis adfligantur. 12. Strenarum kalendarum ac pulveratici nomine a curialibus nihil petatur; si quis horum aliquid poposcerit, aut etiam ab offerente contra interdicta susceperit, singulas libras auri per singulos curiales a se noverit exigendas. 13. Nec hanc partem ducimus negligendam, in qua et ordinibus et possessorum conpendiis providetur. Itaque provinciali iudici non solum faciendarum evectionum nulli tribuatur facultas, verum ne ipsi quidem, cum ad alteram pergere coeperit civitatem, plus quam unam sibi angariam et duos paraveredos alteramque angariam officio suo sed et paraveredos duos liceat postulare. Si quisquam amplius aestimaverit praesumendum, octo equos constrictus exsolvat publicis mox mutationibus adgregandos. 14. Conpulsor tributi nihil amplius a curiali noverit exigendum quam quod ipse a possessore susceperit, quia ad hoc tantummodo perurgendus est pariter ut exigat et publicum debitorem ostendat atque convincat. Praeterea nullus solidum integri ponderis calumniosae inprobationis obtentu recuset exactor, excepto eo Gallico, cuius aurum minore aestimatione taxatur; omnis concussionum removeatur occasio. Nihil mutaturae nomine postuletur, ita ut quisquis hoc posthac usurpandum esse crediderit, sive praetoriani sit miles officii seu palatinus, vel sacri aerarii vel privati seu professionem negotiationis exercens, fustuariae subditus poenae servilibus suppliciis periturum se esse cognoscat. 15. Illis quoque fraudibus obviandum est, quas in varietate ponderum exactorum calliditas facere consuevit, qui vetustis caliginibus abutentes, Faustinae aliorumque numinum nescientibus faciant mentionem. Quibus penitus amotis atque in perpetuum hac lege damnatis, a praetoriana sede ad singulas non solum provincias, sed etiam civitates pondera examinata mittantur, quibus tam omnis exactor quam negotiator utatur capitale sibi sciens unusquisque supplicium, si constituta transcenderit. 16. Inter haec etiam officiorum pro laborum merito non est commoditas negligenda. Et quia per rectores provinciarum exigi omnem canonem tam ad arcam praefecturae pertinentem quam sacris vel privatis largitionibus inferendum, sed et binos per iugum vel millenam solidos remunerationibus deputatos conpelli debere praecepimus, possessori non putamus onerosum, quem a multis molestiis et sportularum et numerosis mutaturae dispendiis liberamus, si semissem solidi per iuga singula seu singulas millenas amplius iubeamus inferri, qui pro ordinatione nostra inter diversa officia dividatur. Ita ergo praedicta summa inter compulsores, ut diximus, partienda est, ut palatinus siliquam mediam pro siliquatico solidi remunerationis binorum solidoram, exactor siliquam, quattuor autem siliquas tam curialis quam officium provinciale percipiat, officium sane praefectorum sex semis siliquas consequatur. Quisquis ultra aliquid aut exigendum aut accipiendum esse crediderit, subditus verberibus et cingulo privabitur et facultatibus exuetur. 17. Illud quoque onus a civitatibus vel praecipue curiarum ordinibus ac negotiatoribus submovendum est, quibus non parva dispendia provinciarum iudicum infligit adventus, ut eos in otio plerumque residentes deliciis exquisitis alere quasi quadam lege cogantur. Contra quam iniquitatem remedium providentes hac evidenti praeceptione decernimus, ut rectori provinciae totius anni tempore non plus quam triduo una civitas alimoniam subministret, ita ut, si diutius voluerit commorari, de proprio sibi sciat esse vivendum. Sed ne vaga interpretatio eorum, quae pro humanitate praebenda sunt, nihilominus praedictos fatiget, quid inferri diurnum debeat, eminentissimae praefecturae pandetur edicto, quod instar nostri volumus esse praecepti: hac condicione sociata, ut, si supra hunc modum quidquam a curialibus seu negotiatoribus iudex putaverit postulandum aut sub nomine oblationis acceperit, quod magis extorsisse credendum est, mox administratione depulsus privilegio dignitatis amisso proscriptione feriatur, Basili, parens karissime atque amantissime. 18. Inlustris sane et praecelsa magnificentia tua omnium provinciarum rectores suis auctoritatibus admonebit, ut principales vel seniores urbium singularum tam curiarum quam reliquorum corporum albos, quos conscripsit vetustas, proferre conpellant obnoxiorum familias sub confectione gestorum capitis sui periculo detegentes, ita ut quae statuta sunt edictis propositis in cunctorum notitiam perferantur. Dat. VIII. id. nov. Ravennae, Leone et Maioriano aa. conss.
I n t e r p r e t a t i o
     Lex haec Maioriani de curialibus quae custodienda sint evidenti observatione constituit, ut infra triginta tantummodo annos, sicut lex de omnibus dudum lata testatur, ad ordinem suum, quem deseruerint, curiales debeant revocari. Nam de collegiatis illa specialiter custodiri confirmat, quae lex in Theodosiani codicis corpore scripta declarat. Itaque praecepit, ut, si curialem cuiuscumque possessionis actor domino nesciente susceperit, et non transacto anno ad civitatem curiae, cui debetur, fecerit revocari, si ingenuus fuerit is ipse actor, in collegio deputetur, si servus, fustibus verberetur. Nam si cum conscientia domini curialem ultra anni spatium tenere praesumpserit et non ordini suo, sicut dictum est, post annum sine mora reddiderit, noverit ipsum praedium, in quo inventus fuerit curialis, se dominus praedii perditurum. Filia vero curialis, si aut servo aut actori aut procuratori sese coniunxerit aut dominus agri iunctam esse permiserit et non post anni spatium curiae fuerit restituta, illa quidem continuo parentibus curialibus in hereditatem successura reddatur, quia per eam, si se curiali iunxerit, ordo poterit reparari. Ille vero, cuius contubernio curialis filia fuerit maculata, si colonus est, collegio deputetur, si vero servus fuerit, inter tormenta deficiat. Filia vero curialis, si civitatis suae curialem accipere noluerit maritum et suam deserens ad aliam se contulerit civitatem, quartam portionis ordini curiae suae, quem despexit, de facultatibus suis cogatur inferre, ad illam civitatem sine dubio, in quam se transtulit curialis filia, si curialem maritum acceperit, curiales sine dubio paritura. Si autem curialis vel corporatus, nolentes esse quod nati sunt, clerici esse voluerint et in quocumque officio ante diaconatum fuerint constituti, ad originis suae officium sine dilatione aliqua revocentur. Si vero iam diaconus aut presbyter aut certe episcopus fuerit ordinatus, sive munia sua solverit sive non solverit, de patrimonio suo nihil alienare praesumat. Qui si masculini sexus filios vel propinquos habuerit, quibus tantum personis curiae necessitas ut observari possit inponitur, illis statim medietatem de facultatibus suis dare non differat, medietatem sibi ad usumfructum retineat. Quod si aut filios aut propinquos virilis dumtaxat sexus non habuerit, sed filias habebit, quas lex a necessitate publica facit alienas, tunc eis sex uncias bonorum suorum tradat, si tamen curiales maritos acceperint, per quos et necessitas publica possit inpleri et ex quibus nati curiales merito apellentur. Quod si curialibus non fuerint copulatae, curialis praedicti patrimonium ad civitatis suae ordinem pertinebit. Si quis vero de his, quos superius diximus sine excusatione honoris debere ad suum ordinem vel originem revocari, ad ecclesiae saepta confugerit, archidiaconus teneatur, ut eum debeat praesentare. Sane si quis curialem latentem sub aliqua commodi intercessione vendiderit, qui eum magis debuit revocare, noverit se capitali supplicio puniendum. Iubentur etiam curiales, ut praedia urbana vel rustica sine decreti interpositione non vendant, nisi potestatibus referatur, quia vendendi arta necessitas inminet curiali. Mancipia autem distrahendi sine decreto habebit liberam potestatem, dummodo quinque priores curiae testes in ea venditione subscribant. Nam et hoc curialibus voluit esse consultum, ne aut hi, qui revocantur ad curiam, aut illi, qui in gravi culpa tenentur obnoxii, tam facile tormenta sustineant, nisi ad potestatem dignissimam sub fideiussionis vinculo dirigantur, ut ipse de eorum factis possit ferre sententiam nec ut ordo curiae pro unius culpa multam excipiat, nisi tantum is qui probatur obnoxius. Nam nec in his rebus, unde aliqua iudici per sportulam conferuntur, curiam praecepit sentire dispendia. Reliqua vero pars legis interpretata non est, quia haec, quae continet, usu carent, et certe ad intelligendum non habentur obscura.