NOV.
V DE BONIS CADUCIS SIVE PROSCRIPTORUM. (458 Sept. 4) |
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Impp.
Leo et Maiorianus aa. Ennodio comiti rerum priuatarum. Sublimitatis
tuae insinuationem probamus, qua fisci conpendis, supprimi per provincias
plerumque iudicum venalitate commemoras. Cum enim caduca bona vel proscriptorum,
sed et eorum, quos in scelere deprehensos sine legitimo herede iuris
vigor insequitur, privato aerario conpetere videantur, occultata quibusdam
fraudibus aerarii nostri commodis abiurantur. Quod specialiter factum
nuper in damnatione Severinae mulieris, quae peregisse adseritur necem
mariti in Piceni provincia, indiscussum praeteriri non debet, Ennodi
frater amantissime. 1. Unde inlustris
auctoritas tua, cuius suggestiones providas conprobamus, pragmatici
nostri secuta praeceptum, ordinatis in articulo palatinis, antelato
nostrae serenitatis oraculo provinciarum iudices interminatione proposita
auctoritatibus propriis admonebit, ut ab huiusmodi fraudibus temperantes
venalitatis studium aestimationis suae periculo anteferre non debeant,
curaturi posthac, ut, ubi similis casus occurrerit, palatinum instruatur
officium. 2. Ad Piceni vero consularem
districtior praeceptio dirigatur, ut omni censu praedictae mulieris
disquisito, investigatis quoque vel in unam substantiam reductis, quae
ex eo intercipi aut perire potuerunt, a tempore quaestionis vel poenae,
qua nocens illa periit, fructus quoque vel pensionum emoluments, discutiat.
Si qua etiam apud diversos retentatores sunt, conventis his quibus non
potuerint iure conquiri, ad utilitatem fisci reducat ac de omnibus missa
relatione instruat amplitudinis tuae iudicium, ut, sicuti fisco commoda
provisione repertum est quod latebat, ita aerario profuturum nulla fraude
aut dissimulatione depereat. Dat. prid. non. sept. Ravennae, d. n. Leone
et Maioriano aa. conss. |
|