NOV.
III DE DEFENSORIBUS CIVITATUM. (458 Mai. 8) |
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Impp.
Leo et Maiorianus aa. universis rectoribus provinciarum. De civitatum
per omnes provincias positarum raritate cogitantes, quibus fugientibus
incolis defensorum auxilio destitutis, qui unumquemque civium ab inprobitatibus
insolentum antiquae ordinationis studio vindicare consueverant, solitudo
est nostris ordinationibus submovenda, . . . . .
dendi priscae consuetudinis morem omnibus contemptum revocandum esse
censuimus: ut probis moribus, honestate . . . . . . .
providentia viri iudicio universitatis electi auctoritatem tuendae in
civitatibus suis plebis accipiant et, quaecumque utilitatem publicam
respiciunt, concessae per leges privilegio dignitatis vel exequendi
vel insinuandi auribus mansuetudinis nostrae habeant potestatem. Hoc
enim modo fieri potest, ut repressis per eos insolentiae vitiis quaequae
accidentia in provinciarum nostrarum parte † tractatum intenti
curis maioribus ignoramus, eorum ad emendandum suggestionibus instruamur
et ii, qui per iniuriam conpulsorum rurales habitationes et solitudines
expetunt, sub defensorum tuitione degentes publicis se urbiumque conspectibus
repetiti domicilii habitatione restituant. Quapropter praeceptionis
nostrae tenore conperto universarum civitatum, quae sunt inhabitantium
frequentia celebres in tuae potestatis arbitrio constitutae, municipes
honoratos plebemque commoneas, ut adhibito tractatu atque consilio sibi
eligant defensorem factumque dematurent, ut sub hac sollemnitate desideria
urbium singularum ad nostram mansuetudinem dirigant, quia ipsos provinciales
propter expensas vel itineris laborem ad comitatum venire non patimur,
ut conpertis eorum moribus atque personis, quos praeter ambitum dignos
tali ministerio et honore iudicemus, idoneos defensores confirmatio
constituat. Dat. VIII. id. mai. Ravennae, d. n. Leone et Maioriani aa.
conss. |
|