NOV. II
  
DE INDULGENTIIS RELIQUORUM.
  
(458 Mart. 10)
 

 
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
     Imp. Maiorianus a. Basilio praefecto praetorio. Ut primum mundo sacri principatus nostri rudimenta fulserunt, has potissimum salubres rei publicae cogitationes, quibus universitati remedia inpendenda conplectimur, sibi regni nostri novitas vindicavit fessas provincialium varia atque multiplici tributorum exactione fortunas et extraordinariis fiscalium solutionum oneribus adtritas solitae inlationis amisisse substantiam et defectum sui etiam in his, quae merito fuerant solvenda, sensisse: superindicticiis si quidem titulis in praeteritum possessor exhaustus, dum aegre solutionis trahit sub inpossibili, devotione reliquias et pro temporis cursu novis subinde perurguetur venientium indictionum tributis et in redimendis adtenuatur indutiis, coacervatae in unum sarcina obnoxietatis obruitur et praecedentibus debitis neutiquam sufficiens ad futuram quoque inlationem minus idoneus invenitur. Quapropter tribuendae inmunitatis beneficiis provincialium spes viresque fovendae sunt: interest enim clementiae nostrae piam manum dare defessis et subiectorum angustiis in tempore subvenire, ut inveteratis nexibus liberi ad ea, quae in posterum publicis secundum morem conpendiis inferenda sunt, possibilitatem incipiant habere solvendi. 1. Et idcirco mansura in aeternum lege sancimus universorum fiscalium titulorum vel ad arcam magnificentiae tuae vel ad utrumque aerarium pertinentium reliqua usque ad praesentis undecimae indictionis initium a possessoribus non petenda: quae sub generalis indulgentiae beneficio relaxamus obnoxiis. Atque hoc ita pro cunctorum remedio constitutum sub aperta volumus definitione servari, ut quidquid ex praeteritis indictionibus usque in praesentem undecimam reliquorum est, quod vel apud possessorem residet vel in privatum, ut fieri interveniente versutia adsolet, nexum emissa curialibus vel canonicariis vel quibuslibet aliis cautione migravit, penitus non petatur, ut exactione careat stipulatio, quam pro fiscalium calculo contractam nostrae mansuetudinis relaxavit humanitas: excepta suarii canonis ratione, cui propter urbis venerabilis copiam nihil volumus indulgentia interveniente decerpi. 2. Ad illam quoque dispositionum partem augustae mentis providentiam sensumque conferimus, ut provinciales nostros, quos inmunes a reliquis fecimus, devotos in posterum et semper idoneos remota feralium conpulsorum acerbitate faciamus. Praefectiani si quidem atque palatini vel aliarum potestatum adparitores conpetentium titulorum exactione suscepta contra veterum morem per provincias discurrentes enormibus exactionibus possessorem curialemque concutiunt et ita omnia pro arbitrio suae depraedationis extorquent, ut, cum aliqua pars certa vel minima publicis conpendiis inferatur, duplum aut amplius in sportulis avidus et praepotens executor accipiat. Hinc est, quod vetus providentia dispositioque maiorum, quam in omnibus sequimur atque reparamus, provincialibus iudiciis exequenda commisit, quibus adnitentibus per singularum municipes civitatum moderatione tractabili fiscalium tributorum celebraretur inlatio: quam si acerbius humilis notusque conpulsor pro sui conpendii utilitate tractasset, confestim depraedationibus vexatorum aditu audituque facilis provinciae cognitor subveniret. Nunc vero canonicarios superioris militiae auctoritate terribiles et in provincialium viscera et damna desaevientes nec arguere quisquam apud provincialium iudicem potest, cum resupinae adpariturae et totum sibi de superioris cinguli fastidio blandienti potestas provincialis examinis subiecta famuletur nec de longinquis provinciae regionibus cum magno sumptuum expensarumque detrimento ad comitatum nostrum venire audeat ille qui queritur, cui sub duro patientiae gemitu tolerabilior videtur depraedatio saevientis quam sub magno observationis incommodo sustinendus inpetrandae ultionis eventus. Hinc est, quod per iniuriam conpulsorum destitutae ordinibus civitates idoneum nequeunt habere curialem, quod exigentium atrocitate perterriti possessores propria rura destituunt, cum non iam amissio fortunarum, sed saeva custodia et suspendiorum crudelitas formidatur, quae inmitis adparitor et executio militaris pro commodo suae cupiditatis exercet. Ac ne ulterius canonicariorum venalis inprobitas publicis fortunis inferat privatisque dispendium, veteri more revocato provinciarum rectores celebrandae exactionis summa respiciat, per quorum officia profligari iubemus annuas functiones, ita ut a duodecimae indictionis initio nullus ad provinciam magnificentiae tuae canonicarius, nullus palatinus, nullus armatae potestatis minister accedat, sed universa fiscalia, quae de provincias speranda sunt, per locorum iudices inferantur, quos aut neglegentiae culpa respiciet aut laus manebit industriae, ita ut ipsis moderatoribus ad admonendum tantummodo directus executor inmineat. 3. Et quia totum pro remedio possessoris serenitas nostra constituit, quem tributorum gratia solvendorum fruges suas sub opportunitate vendentem volumus per temporis intervalla refoveri, trina per annum vice singularum indictionum quantitas speranda solvatur et quadrimenstruis inlationibus annuae functionis celebretur exactio, cuius summam, ita ut distinctum est, moderatoris adnitente diligentia ad arcam volumus congrua exactione transmitti. 4. Habenda, sane ratio est potentium personarum, quarum actores per provincias solutionem fiscalium neglegunt, dum pro sui terrore fastidii minime perurguentur ac se in praediis retinent contumaces, ne ad eos praeceptum iudices possit aut conventio pervenire: et idcirco clarissimarum domorum vel potentium iubemus actores seu procuratores in his civitatibus iudici per provinciam discurrenti sui facere et exhibere praesentiam, in quarum territoriis praedia suorum sciant esse patronorum et tamdiu publicis inhaerere conspectibus, quamdiu in eodem oppido morari viderint cognitorem; quod etiam sacrae domus nostrae observare iubemus actores. Nam si quis ex memoratis defuerit ac se per totum annum pulsandus conveniendusque subtraxerit, raptus ad supplicium id, quod exacto indictionis tempore minus intulisse convincitur, duplum cogatur exsolvere. Sicut enim vexari incongruae exactionis incommodis devotos nolumus, ita rebelles iustae severitatis vigore persequimur. 5. Illud quoque providendum est, ne provinciales iudices falso in obiurgationem adparitorum suggestionibus commentisque deducantur, qui ad eos hac exactione translata ereptam inmanium commodorum praedam e suis faucibus lugent: ac propterea hoc eis tribuimus dignitatis, ut de iniunctis actibus et de suae adsertione diligentiae referendi ad mansuetudinem nostram habeant facultatem, ut nos potissimum de eorum administratione iudicemus, quorum suggestiones inter quaslibet publicas curas sacrae providentiae adtentione dignamur, Basili parens karissime atque amantissime. 6. Inlustris et praecelsa magnitudo tua huius legis saluberrima constituta propositis divulgabit edictis, ut ad provinciales remedia concessa perveniant et iudices ex nostra praeceptione cognoscant ita industriae ac vigilantiae suae exactionum publicarum redditam potestatem, ut non leviter arguendi sint, si † Augusti non inertem. dissimulationem nequiverint respondere iudicio. Dat. VI id. mart. Ravennae. Accepta V. id. suprascripti Ravennae, d. n. Maioriano a. I. cons.