NOV. XI [= brev. II]
  
DE EPISCOPALI IUDICIO ET NE QUIS INVITUS CLERICUS ORDINETUR
    
VEL DE CETERIS NEGOTIIS.
  
(460 Mart. 28)
 

 
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
     Impp. Leo et Maiorianus aa. Ricimeri viro inlustri comiti et magistro utriusque militiae atque patricio. De re necessaria ad locum. Ad suscipiendum clericatus officium unicuique nos optionem dedisse, non legem, quia quamlibet sanctum onus ut volentibus patimur inponi, ita ab invitis iubemus arceri. Nonnullorum enim persuasio sacerdotum reluctantibus onus istud imponit, ut inprovidas mentes violentiae intercedentis offensa ad odium piae religionis instituat. Eo ergo licentiam huius praesumptionis excludimus, ut, si quispiam probatus fuerit vi coactus sub contumelia publica clericatus officiis successisse, spontaneis accusatoribus, vel si ipse voluerit allegare perpessa, licentiam commodemus, apud iudices conpetentes huiusmodi admissa damnare: ut, si inter leges obiecta constiterint, decem libras auri archidiaconus cogatur inferre ei, qui pertulerit, exsolvendas, dehinc, si ille desistit, accusatoris censibus et civitatis ordini profuturas: illo suae reddito voluntati qui coactus non potuit consecrari. Et quia ab huius modi ausu . . . . . . . nec episcopum a verecundia esse convenit alienum, ad apostolicae sedis devocetur antistitem, ut in illa reverendissima sede notam inlicitae praesumptionis incurrat. Sane quia non iniusta suspicio est huic operi parentum conludia plerumque misceri, dum liberis aliis amore nimio gratificantur et alios iniusta sententia persequuntur, aeque patres ac matres, si conprobati fuerint invitos filios praefato oneri subdidisse, bonorum suorum tertia iubemus adfligi ipsius filii censibus profutura. Si qui sane episcopus invitus fuerit ordinatus, hanc consecrationem nulla violari accusatione permittimus. Dat. V. kal. april. Arelato, Magno et Apollonio vv. cc. conss.
I n t e r p r e t a t i o
     Haec lex ideo ad integrum scripta non est, quia iam quae 'de diversis' negotiis loquitur in reliquis legibus evidenti interpretatione habentur expressa. Sed hoc amplius habet quod ad locum scribi fecimus 'de his qui inviti clerici ordinantur', quod per se sine interpretatione intelligi potest.