NOV.
I DE ORTU IMPERII DOMINI MAIORIANI AUGUSTI. (458 Ian. 11) |
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Imp.
Maiorianus a. ad senatum. Imperatorem me factum, patres conscripti,
vestrae electionis arbitrio et fortissimi exercitus ordinatione cognoscite.
Adsit aestimationi omnium propitia divinitas, quae regni nostri augeat
pro vestra et publica utilitate successus, qui ad sustinendi principatus
apicem non voluntate mea, sed obsequio publicae devotionis accessi,
ne aut mihi soli viverem aut ingratus rei publicae, cui natus sum, sub
hac recusatione iudicarer. Dicatis quoque Iano Kalendis suscepti feliciter
consulatus ereximus fasces, ut praesens annus nascentis imperii nostri
incrementa suscipiens nostro etiam nomine signaretur. Favete nunc principi
quem fecistis et tractandarum rerum curam participate nobiscum, ut imperium,
quod mihi vobis adnitentibus datum est, studiis communibus augeatur.
Praesumite iustitiam nostris vigere temporibus et sub innocentiae merito
proficere posse virtutes. Nemo delationes metuat, quas et privati in
aliorum moribus condemnavimus et nunc specialiter persequimur; nullus
calumnias reformidet, nisi quas ipse commoverit. Erit apud nos cum parente
patricioque nostro Ricimere rei militaris pervigil cura. Romani orbis
statum, quem communibus excubiis et ab externo hoste et a domestica
clade liberavimus, propitia divinitate servemus. Puto instituti nostri
vobis inesse notitiam, qua mihi amorem vestrum vitae et periculorum
quondam socius indubitanter spondeo: enitar tamen rebus omnibus, si
superna concesserint, auctoritate principis et obsequio collegae, ut
vestrum in me vobis non possit displicere iudicium. Et manu divina:
Optamus vos felicissimos et florentissimos per multos annos bene valere,
sanctissimi ordinis patres conscripti. Dat. III. id. ian. Ravennae,
d. n. Maioriano a. I. cons. |
|