NOV. VII [= brev. I] DE CURIALIBUS ET DE AGNATIONE VEL DISTRACTIONE PRAEDIORUM EORUM ET DE CETERIS NEGOTIIS. (458 Nov. 6) |
( Text submitted by Dr. Alexandr Koptev ). |
Impp.
Leo et Maiorianus aa. Basilio pf. p. Curiales nervos esse rei publicae
ac viscera civitatum, nullus ignorat. Quorum coetum recte appellavit
antiquitas minorem senatum, huc redegit iniquitas iudicum exactorumque
plectenda venalitas, ut multi patrias deserentes, natalium splendore
neglecto, occultas latebras et habitationem elegerint iuris alieni,
illud quoque sibi dedecoris addentes, ut, dum uti volunt patrociniis
impotentum, colonarum se ancillarumque coniunctione polluerint. Itaque
factum est, ut et urbibus ordines deperirent, et prope libertatis suae
statum nonnulli per contagionem consortii deterioris amitterent.
1. Quod ne ulterius possit licere,
saluberrima lege sancimus, praeteritae praesumptionis* supplicium relaxantes,
ut praeter illos, qui patrias suas aliqua munerum collatione iuverunt,
ac propterea nulla ordinibus praesumptione* depereunt, ubicumque* intra
triginta abhinc retro annos inventi fuerint curiales, constrictis procuratoribus
vel conductoribus praediorum, dominisque conventis ad urbes, quas deseruerant,
cum uxoribus reducantur (quod ingratum esse agrorum dominis non oportet,
quum debuerint poena severiore percelli), amittant mulieres, quas illicitis
consortiis iunctas esse noverunt. 2. A
quo constituto nec domum nostrae serenitatis excipimus, quorum progeniem
ita dividendam esse censemus, ut, quotquot fuerint masculini sexus filii,
patrem sequantur, feminis praedii domino relinquendis: illa discretione
servata, ut, si ex colonabus nati sint, curiae inserantur, si ex ancillis
editi, collegiis deputentur, ne materni sanguinis vilitate splendor
ordinis polluatur. 3. De
collegiatis vero illa servanda sunt, quae praecedentium legum praecepit
auctoritas. Quibus illud provisio nostrae serenitatis adiungit, ut collegiatis
operas patriae alternis vicibus pro curialium dispositione praebentibus
extra territorium civitatis suae habitare non liceat. 4. Hoc
de pendentibus sanxisse sufficiat. In futurum vero haec observanda censemus,
ut, si quis actor procuratorve domino nesciente susceperit curialem,
aut non intra annum propriae restituerit civitati, si ingenuus probatur,
collegiis applicetur, si servus est, fustuario supplicio interficiendum
se esse cognoscat. Quod si id sciente domino aut volente factum esse
doceatur, et non intra statuti temporis metas, etiam cum ultione, correctum,
ipsius praedii, in quo hoc admissum fuerit, amissione mulctetur.
5. Similiter si servo suo actori
procuratorique ullus filiam iunxerit curialis, aut certe iunctam esse
permiserit, et non intra praescripti temporis terminum natalibus suis
urbique reddiderit, illa quidem curiae restituenda revocetur (quam iubemus
ab intestato parentibus aequa cum ceteris lance succedere, quia per
eius quoque progeniem ordo reparandus est): ille vero, si originarius
erit, qui sibi frustra ac temere mariti nomen contra interdictum legis
indiderit, collegiis nihilominus deputetur, si famulus, servilibus poenis
peribit. 6. Filia curialis
si genitalis soli amore neglecto in alia voluerit nubere civitate, quartam
mox omnium facultatum suarum ordini conferat, a quo se alienare desiderat:
illi urbi, ad quam migraverit, curialis sine dubitatione paritura.
7. Et quoniam usquequaque obviandum
est eorum dolis, qui nolunt esse, quod nati sunt, quicumque* se sub
nomine clericatus seu quodam religionis obtentu curialis vel corporatus
fortasse subtraxerit, secundum praecedentium legum statuta, si intra
diaconatus gradum locatus probatur, ad originem suam sine dilatione
revocetur, si vero iam diaconus aut presbyter aut episcopus latae huius
legis tempore reperitur, sive adhuc obnoxius functionibus, sive muniis
persolutis, nihil de patrimonio suo alienaturum se esse cognoscat. Cui
si masculini sexus prolem seu propinquos esse contigerit, qui utique
curiae necessitatibus obsequantur, mox medietatem omnium facultatum
eis tradere non desistat, sibi ad usumfructum sex residuas uncias retentaturus:
si defuerit sexus virilis, easdem in filiabus sine dubio servaturus,
si tamen curialium connubiis copulentur. Qui si in totum fortasse defuerint,
ad ordinem urbis suae praedictum patrimonium pertinebit. Si qua sane
huius modi persona originis suae vinculis obligata ex his, quos ad ordines
iubemus reduci, sub divini ministerii occasione intra ecclesiam se crediderit
occulendam, eam constrictus archidiaconus repraesentet. 8. Hic
etiam eorum nequitia comprimenda est, qui locum principalitatis indepti
vendunt defugas curiales et obnoxios corporatos, quum eos occulta depraedatione
concusserint, quos utique, si honestatis memores patriae suae aliquid
affectionis impenderent, revocare deberent. Quod ne deinceps existiment
se impune facturos, quicumque* in tam sceleratis nundinis fuerit quocumque*
accusante convictus, capitalem poenam subibit. 9. Praedia
vel urbana vel rustica numquam* sine interpositione decreti curialis
alienet. Quod ne forte provincialis iudex facile aut gratificanter indulgeat,
ad eminentium praefectorum sub relatione notitiam dirigatur, quibus
solis aestimare permittimus, utrum ineluctabilis necessitas venditorem
faciat curialem. Aliter contractus super his rebus initi non valebunt.
In mancipio tantummodo distrahendo non est decreti quaerenda solennitas,
si quinque primorum curiae subscriptio atque consensio adiecta monstretur.
10. Inter quae iustum est, ut
his, quos reduci volumus, consulamus, ne iniuriis corporalibus pro civilis
plerumque iudicis commotione subdantur. Unde quoties aut culpa gravis
aut aliquod curialis crimen arguitur, sciant iudices, eo sub fideiussione
ordinis constituto, ad magnificos viros praefectos praetorio esse referendum,
ut in ipsorum sit arbitrio constitutum, qualiter, quod admissum probabitur,
vindicetur. 11. Numquam*
curiae a provinciarum rectoribus generali condemnatione mulctentur,
quum utique hoc et aequitas suadeat et regula iuris antiqui, ut noxa
tantum caput sequatur, ne propter unius fortasse delictum alii dispendiis
affligantur. 12. Strenarum,
kalendarum ac pulveratici nomine a curialibus nihil petatur. Si quis
horum aliquid poposcerit, aut etiam offerentem contra interdicta susceperit,
singulas libras auri per singulos curiales a se noverit exigendas.
13. Nec hanc partem ducimus negligendam,
in qua et ordinibus et possessorum compendiis providetur. Itaque provinciali
iudici non solum faciendarum evectionum nulli tribuatur facultas, verum
ne ipsi quidem, quum ad alteram pergere coeperit civitatem, plus quam
unam sibi angariam et duos paraveredos alteramque angariam officio suo,
sed et paraveredos duos liceat postulare. Si quisquam amplius aestimaverit
praesumendum, octo equos constrictus exsolvat, publicis mox mutationibus
aggregandos. 14. Compulsor
tributi nihil amplius a curiali noverit exigendum, quam quod ipse a
possessore susceperit: quia ad hoc tantummodo perurgendus est, ut pariter
exigat, et publicum debitorem ostendat atque convincat. Praeterea nullus
solidum integri ponderis calumniosae improbationis obtentu recuset exactor,
excepto eo gallico, cuius aurum minore aestimatione taxatur. Omnis concussionum
removeatur occasio, nihil mutaturae nomine postuletur, ita ut, quisquis
hoc posthac usurpandum esse crediderit, sive praetoriani sit miles officii,
seu palatinus, vel sacri aerarii vel privati, seu professionem negotiationis
exercens, fustuariae subditus poenae servilibus suppliciis periturum
se esse cognoscat. 15. Illis
quoque fraudibus obviandum est, quas in varietate ponderum exactorum
calliditas facere consuevit, qui vetustis caliginibus abutentes, faustinae
aliorumque numinum nescientibus faciant mentionem. Quibus penitus amotis
atque in perpetuum hac lege damnatis, a praetoriana sede ad singulas
non solum provincias, sed etiam civitates pondera examinata mittantur,
quibus tam omnis exactor, quam negotiator utatur, capitale sibi sciens
unusquisque supplicium, si constituta transscenderit. 16. Inter
haec etiam officiorum pro laborum merito non est commoditas negligenda.
Et quia per rectores provinciarum exigi omnem canonem tam ad arcam praefecturae
pertinentem, quam sacris vel privatis largitionibus inferendum, sed
et binos per iugum vel millenos solidos remunerationibus deputatos compelli
debere praecepimus, possessori non putamus onerosum, quem a multis molestiis
et sportularum et numerosis mutaturae dispendiis liberamus, si semissem
solidi per iuga singula seu singulas millenas amplius iubeamus inferri,
qui pro ordinatione nostra inter diversa officia dividatur. Ita ergo
praedicta summa inter compulsores, ut diximus, partienda est, ut palatinus
siliquam mediam pro siliquatico solidi remunerationis binorum solidoram,
exactor siliquam, quattuor* autem siliquas tam curialis, quam officium
provinciale percipiat, officium sane praefectorum sex semis siliquas
consequatur. Quisquis ultra aliquid aut exigendum aut accipiendum esse
crediderit, subditus verberibus et cingulo privabitur, et facultatibus
exuetur. 17. Illud quoque
onus a civitatibus vel praecipue curiarum ordinibus ac negotiatoribus
summovendum est, quibus non parva dispendia provinciarum iudicum infligit
adventus, ut eos in otio plerumque residentes deliciis exquisitis alere
quasi quadam lege cogantur. Contra quam iniquitatem remedium providentes,
hac evidenti praeceptione decernimus, ut rectori provinciae totius anni
tempore non plus quam triduo una civitas alimonias subministret, ita
ut, si diutius voluerit commorari, de proprio sibi sciat esse vivendum.
Sed ne vaga interpretatio eorum, quae pro humanitate praebenda sunt,
nihilominus praedictos fatiget, quid inferri diurnum debeat, eminentissimae
praefecturae pandetur edicto, quod instar nostri volumus esse praecepti:
hac condicione* sociata, ut, si supra hunc modum quicquam a curialibus
seu negotiatoribus iudex putaverit postulandum, aut sub nomine oblationis
acceperit (quod magis extorsisse credendum est), mox administratione
depulsus, privilegio dignitatis amisso, proscriptione feriatur, Basili,
parens carissime atque amantissime. 18. Illustris
sane et praecelsa magnificentia tua omnium provinciarum rectores suis
auctoritatibus admonebit, ut principales vel seniores urbium singularum,
tam curiarum, quam reliquorum corporum, albos, quos conscripsit vetustas,
proferre compellant, obnoxiorum familias sub confectione gestorum capitis
sui periculo delegentes, ita ut, quae statuta sunt, edictis propositis
in cunctorum notitiam perferantur. Dat. VIII. id. nov. Ravenna, Leone
et Maioriano aa. coss. |
I n t e r p r e t a t i o |
Lex
haec Maioriani de curialibus quae custodienda sint, evidenti observatione
constituit, ut infra triginta tantummodo annos, sicut lex de omnibus
dudum lata testatur, ad ordinem suum, quem deseruerint, curiales debeant
revocari. Nam de collegiatis illa specialiter custodiri confirmat, quae
lex in Theodosiani codicis corpore scripta declarat. Itaque praecepit,
ut, si curialem cuiuscumque* possessionis actor domino nesciente susceperit,
et non transacto anno ad civitatem curiae, cui debetur, fecerit revocari,
si ingenuus fuerit is ipse actor, in collegio deputetur, si servus,
fustibus verberetur. Nam si cum conscientia domini curialem ultra anni
spatium tenere praesumpserit*, et non ordini suo, sicut dictum est,
post annum sine mora reddiderit, noverit, ipsum praedium, in quo inventus
fuerit curialis, se dominus praedii perditurum. Filia vero curialis,
si aut servo aut actori aut procuratori sese coniunxerit, aut dominus
agri iunctam esse permiserit, et non post anni spatium curiae fuerit
restituta, illa quidem continuo parentibus curialibus in hereditatem
successura reddatur, quia per eam, si se curiali iunxerit, ordo poterit
reparari. Ille vero, cuius contubernio curialis filia fuerit maculata,
si colonus est, collegio deputetur, si vero servus fuerit, inter tormenta
deficiat. Filia vero curialis, si civitatis suae curialem accipere noluerit
maritum, et suam deserens ad aliam se contulerit civitatem, quartam
portionis ordini curiae suae, quem despexit, de facultatibus suis cogatur
inferre, ad illam civitatem sine dubio, in quam se transtulit, curiales
filios, si curialem maritum acceperit, sine dubio paritura. Si autem
curialis vel corporatus, nolentes esse, quod nati sunt, clerici esse
voluerint, et in quocumque* officio ante diaconatum fuerint constituti,
ad originis suae officium sine dilatione aliqua revocentur. Si vero
iam diaconus aut presbyter aut certe episcopus fuerit ordinatus, sive
munia sua solverit, sive non solverit, de patrimonio suo nihil alienare
praesumat. Qui si masculini sexus filios vel propinquos habuerit, quibus
tantum personis curiae necessitas ut observari possit imponitur, illis
statim medietatem de facultatibus suis dare non differat, medietatem
sibi ad usumfructum retineat. Quod si aut filios aut propinquos virilis
dumtaxat* sexus non habuerit, sed filias habebit, quas lex a necessitate
publica facit alienas, tunc eis sex uncias bonorum suorum tradat, si
tamen curiales maritos acceperint, per quos et necessitas publica possit
impleri et ex quibus nati curiales merito apellentur. Quod si curialibus
non fuerint copulatae, curialis praedicti patrimonium ad civitatis suae
ordinem pertinebit. Si quis vero de his, quos superius diximus sine
excusatione honoris debere ad suum ordinem vel originem revocari, ad
ecclesiae septa confugerit, archidiaconus teneatur, ut eum debeat praesentare.
Sane si quis curialem latentem sub aliqua commodi intercessione vendiderit,
qui eum magis debuit revocare, noverit, se capitali supplicio puniendum.
Iubentur etiam curiales, ut praedia urbana vel rustica sine decreti
interpositione non vendant, nisi potestatibus referatur, quia vendendi
arcta necessitas imminet curiali. Mancipia autem distrahendi sine decreto
habebit liberam potestatem, dummodo quinque priores curiae testes in
ea venditione subscribant. Nam et hoc curialibus voluit esse consultum,
ne aut hi, qui revocantur ad curiam, aut illi, qui in gravi culpa tenentur
obnoxii, tam facile tormenta sustineant, nisi ad potestatem dignissimam
sub fideiussionis vinculo dirigantur, ut ipse de eorum factis possit
ferre sententiam, nec ut ordo curiae pro unius culpa mulctam excipiat,
nisi tantum is, qui probatur obnoxius. Nam nec in his rebus, unde aliqua
iudici per sportulam conferuntur, curiam praecepit sentire dispendia.
Reliqua vero pars legis interpretata non est, quia haec, quae continet,
usu carent, et certe ad intelligendum non habetur obscura. |
|