NOV. XI [=
brev. II] DE EPISCOPALI IUDICIO ET NE QUIS INVITUS CLERICUS ORDINETUR VEL DE CETERIS NEGOTIIS. (460 Mart. 28) |
( Text submitted by Dr. Alexandr Koptev ). |
Impp.
Leo et Maiorianus aa. Ricimeri viro illustri comiti et magistro utriusque
militiae atque patricio. De re necessaria ad locum: ad suscipiendum
clericatus officium unicuique nos optionem dedisse, cognoscas, non legem,
quia, quamlibet sanctum, onus ut volentibus patimur imponi, ita ab invitis
iubemus arceri. Nonnullorum enim persuasio sacerdotum reluctantibus
onus istud imponit, ut improvidas mentes violentiae intercedentis offensa
ad odium piae religionis instituat. Eo ergo licentiam huius praesumptionis*
excludimus, ut, si quispiam probatus fuerit vi coactus sub contumelia
publica clericatus officiis successisse, spontaneis accusatoribus, vel
si ipse voluerit allegare perpessa, licentiam commodemus, apud iudices
competentes huius modi admissa damnare: ut, si inter leges obiecta constiterint,
decem libras auri archidiaconus cogatur inferre ei, qui pertulerit,
exsolvendas, dehinc, si ille desistit, accusatoris censibus et civitatis
ordini profuturas: illo suae reddito voluntati, qui coactus non potuit
consecrari. Et quia ab huius modi ausu nec episcopum a verecundia esse
convenit alienum, ad apostolicae sedis devocetur antistitem, ut in illa
reverendissima sede notam illicitae praesumptionis* incurrat. Sane quia
non iniusta suspicio est, huic operi parentum colludia plerumque misceri,
dum liberis aliis amore nimio gratificantur, et alios iniusta sententia
persequuntur, aeque patres ac matres, si comprobati fuerint invitos
filios praefato oneri subdidisse, bonorum suorum tertia iubemus affligi
ipsius filii censibus profutura. Si qui sane episcopus invitus fuerit
ordinatus, hanc consecrationem nulla violari accusatione permittimus.
[illud quoque nobis eodem suspectu religionis occurrit, ut hominem,
qui ad ecclesiae profugia recurrit, quicumque* temerator aut sacris
altaribus cogatur evertere, aut pro eo inhumana dispendia sustinere
exabundantia, ut multo minus poenae obnoxios quoque foribus sanctis
ad mortem vel cruciatum cogatur eiicere, quum reis instituta haec consueverint
esse profugia. Quod si quis statuti nostri temerator emerserit, aut
homines intra ecclesias constitutos ad poenam non reprehendit adducere,
capitali supplicio subiacebit.] Dat. V. kal. april. Arelato, Magno et Aopollonio vv. cc. coss. |
I n t e r p r e t a t i o |
Haec
lex ideo ad integrum scripta non est, quia iam, quae de diversis negotiis
loquitur, in reliquis legibus evidenti interpretatione habentur expressa.
Sed hoc amplius habet, quod ad locum scribi fecimus de his, qui inviti
clerici ordinantur, quod per se sine interpretatione intelligi potest. |
|