NOV.
III DE BONIS VACANTIBUS. (468 Mart. 19) |
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Imp.
Leo et Anthemius aa. Imperatoriae maiestatis est ex praesentibus causis
etiam futuris providere temporibus et reserata ambiguitate sequenda
decernere. Nam cunctorum census vocatur in dubium, si per licentiam
principalem iura dominorum suam non habeant firmitatem. Itaque nos,
quibus totius mundi regimen commisit superna provisio, et iuris regulam
et aequitatis rationem volumus custodiri. Pius ac triumphator semper
Augustus filius noster Anthemius, licet divina maiestas et nostra creatio
pietati eius plenam imperii commiserit potestatem, tamen prudenti et
cauta, qua pollet, aequitate per sacros adfatus nos credidit consulendos
adserens in Italiae partibus multa exorta negotia ex donationibus, quas
de alienis rebus principes contra legum cauta fecere. Nam ut quisque
vel meruit vel precatus est, de imperatoria veluti largitate plurima
et magna detentat; emergunt autem personae, quae plerumque praedia vel
res aliquas sui iuris adserant esse, quas ex principis munificentia
diversi inlicito titulo quaesierunt. Nam saepe ea, quae caduca dicebantur
et donata sunt, consanguineus eius, qui sine herede putabatur, emergens
reposcit; vel de captivitate liberati iure postliminii, quae sua vel
propinquorum fuerant et aliis a principe concessa sunt, reddi sibi iure
desiderant adstruentes secundum sacratissimas constitutiones legitimum
sibi auxilium suffragari. Et cum rea aliqua vindicatur a possessore,
cui domus venerabilis aut donatione contulit aut venditione vel commutatione
aut ultima voluntate transfudit quam scilicet iniuste aut minus idonee
e contractu forsitan possidebat: utrum iure communi, quod petitor probavit
suum, recipiet an praeter leges, quibus omnes utuntur, circa donationem
regiam pronuntiandum erit, ut factum principis vel in aliena re donata
aut vendita conprobetur? Nam cum de huiusmodi controversiis ab amplissimis
cognitoribus tractaretur, prolata est constitutio de codice Theodosiano
sub titulo 'de bonis vacantibus', qua divus Constantinus cavit, ut,
si rem, quam princeps donavit, suam quisque potuerit adprobare, non
eam recipiat, sed eo, cui donata est, firmiter possidente princeps petitori
extrinsecus qua voluerit ratione succurrat. Haec cum nostris insinuarentur
sensibus, relectis gestis, quae ad nos a filio nostro serenissimo principe
sub praedicta consultatione directa sunt habita inter procuratores Domninae
et Fortunati inlustrium personarum, serenitas nostra, cui cordi est
in dies singulos consultiore tractatu et meliore deliberatione generi
humano prospicere, satis putavit incongruum, ut tanta rebus negotiisque
confusio vel iniquitas innectatur et unicuique suis uti non liceat neque
pro suorum defensione legitimum habere tutamen, sed in arbitrio sit
forte subripientis facilis et iniusta nonnumquam regiae donationis auctoritas
et ut aliis iusta possessione fraudatis alii liberalitate iniusta ditentur,
cum et ipse titulus supradictae constitutionis, unde consulta est nostra
clementia, de vacantibus tantum, non de omnibus bonis atque substantiis
evidenter loquatur. 1. Hac igitur in
perpetuum valitura lege sancimus, ut, si quidem de bonis re vera vacantibus
imperator aliquid pro sua liberalitate donaverit, hoc perpetuam obtineat
firmitatem et nemo calumniam patiatur de re, quam principalis in eum
liberalitas iure contulerit: sin autem aliquis rem suam, sive tamquam
vacantem sive alio quolibet titulo donatam, cupit repetere eamque sui
iuris esse vel ad se devolutam ex legitima successione monstraverit,
communi legum fruatur auxilio nec ex ulla, licet imperiali, donatione
seu commutatione vel ex aliqua cuiuslibet contractus specie contra generale
praesidium omnino laedatur, sive etiam a retro principum aliquo beneficium
adserat sibi esse delatum, sive post aliquid tale fuerit subsecutum.
2. Hanc igitur constitutionem in causa
etiam Domninae et Fortunati inlustrium personarum, quae huic legi praestitit
occasionem, valere praecipimus, ut communi iure Cesiana massa, de qua
quaeritur, praedictae Domninae inlustri feminae restituatur. Neque enim
aliud imperatoriae maiestati, cui semper debet aequitas inhaerere et
vigere iustitia, videtur adcommodum quam commune ius omnibus reservare
subiectis et nihil amplius bonis licere principibus, nisi quod liceat
privatis, et hanc liberalitatem praetendere, quae legibus et aequitate
subnixa est, ut nemo se alienis et inlicitis ditatum laetetur, nemo
bonis propriis defleat esse se privatum, Luperciane parens karissime
atque amantissime. 3. Inlustris igitur
et magnifica auctoritas tua, quae hac saluberrima, lege serenitas nostra
constituit, observari et ad omnium notitiam edictis ex more propositis
iubeat pervenire. Dat. XIIII. kal. april. Romae, d. n. Anthemio perpetuo
aug. II. cons. |
|