NOV.
II DE CONFIRMATIONE LEGIS DOMINI NOSTRI LEONIS AUGUSTI. (468 Mart. 19) |
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Impp.
Leo et Anthemius aa. Luperciano praefecto praetorio. Ad consultationem
clementiae nostrae dominus et pater meus princeps sacratissimus Leo
super his, quae indulgentia principalis in diversos iam contulit vel
processu temporis largietur, certum huius legis venerabili sanctione
constituit, quod sub sacris suae perennitatis apicibus ad nostram quoque
scientiam destinavit; quoniamque mundanis conpendiis proficit, ut circa
regendum utrumque orbem id praecipue custodiendum credamus, quod deliberatio
communis elegerit, legem defaecatam libenter amplexi, quo ad omnes tam
saluberrima constituta perveniant, sub hac pragmatica iussione ad amplitudinem
tuam censuimus dirigendam, Luperciane parens karissime atque amantissime.
Inlustris igitur et praecelsa magnificentia tua venerabilia constituta
propositis divulgabit edictis, ut nullius praetereat notionem, quod
in aeternum valere serenitas nostra decrevit. Dat. sub die XIIII. kal.
april. Romae, d. n. Anthemio a. cons. Actum sub die eodem. |
|