RESCRIPTUM CONSTANTINI
  
AD HISPELLATES DE ANNIVERSARIIS HISPELLI CELEBRANDIS

  
Rescript of Constantine I concerning the imperial cult
  
( AD 333-337 )
 

 
CIL XI, n. 5265 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ).
 

 
E(xemplum) s(acri) r(escripti) / Imp(erator) Caes(ar) Fl(avius) Constantinus / Max(imus) Germ(anicus) Sarm(aticus) Got(icus) Victor / triump(hator) Aug(ustus) et Fl(avius) Constantinus / et Fl(avius) Iul(ius) Constantius   et   Fl(avius)   /   Constans   /   omnia   quidem   quae   humani   gene/ris societate(m) tuentur pervigili{um} cu/rae(!) cogitatione conplectimur sed pro/visionum nostrarum opus maximu<m=S> / est ut universae urbes quas in luminibus provin/ciarum {h}ac regionum omnium species et forma dis/tinguit{ur} non modo dignitate(m) pristinam teneant / sed etiam ad meliorem statum beneficentiae nos/trae munere pro<v=B>e{h}antur cum igitur ita vos Tusci/ae adsereretis esse coniunctos ut in{i}stituto / consuetudinis priscae per singulas annorum vi/ces [a]dque praedictis sacerdotes creentur / qui aput Vulsinios Tusciae civitate(m) ludos / sc{h}enicos et gladiatorum munus exhibeant / sed propter ardua montium et difficultates iti/nerum saltuosa inpendio posceretis ut indulto / remedio sacerdoti vestro ob editiones cele/brandas Vulsinios pergere necesse non esset / scilicet ut civitati cui nunc Hispellum nomen / est quamque Flaminiae viae confinem adque con/tinuam esse memoratis de nostro cognomine / nomen daremus in qua templum Flaviae gentis / opere magnifico nimirum pro amplitudine{m} / nuncupationis exsurgere(t) ibidemque   {h}is / sacerdos quem anniversaria vice Umbria de/disset spectaculum tam scenicorum ludorum / quam gladiatorii muneris exhibere(t) manente / per Tuscia(m) ea consuetudine ut indidem cre/atus   sacerdos   aput   Vulsinios   ut   solebat   /   editionum   antedictarum   spectacula fre/quentare(t) pr{a}ecationi {h}ac desiderio vestro / facilis accessit noster adsensus nam civi/tati Hispello aeternum vocabulum nomenq(ue) / venerandum de nostra nuncipatione conces/simus scilicet ut in posterum praedicta urbs / Flavia Constans vocetur in cuius gremio / aedem quoque Flaviae hoc est nostrae gen/tis ut desideratis magnifico opere perfici / volumus ea observatione perscripta ne ae/dis nostro nomini dedicata cuiusquam con/tagios(a)e superstitionis fraudibus polluatur / consequenter etiam editionum in prae/dicta civitate exhibend<a=O>rum vobis / licentiam dedimus scilicet ut sicuti / dictum est per vices temporis sollem/nitas editionum Vulsinios quoque non de/serat ubi creati(s) e Tuscia sacerdotibus memo/rata celebrita exhibenda est ita quippe nec / veteribus institutis plurimum videbitur / derogatum et vos qui ob praedictas causas / nobis supplices extitistis ea quae inpen/dio postulastis impetrata esse gaude/bitis
 


►  Bibliography
 
 
Dessau, Inscriptiones Latinae Selectae, Berlin, 1892-1916, n. 705 ; CIL XI (1901), n. 5265 ; Mommsen, GS, VIII (1913), pp. 25 ss. ;
Diehl, Inscriptiones Latinae Christianae Veteres, Berlin, 1925-1967, n. 5 ; Abbott & Johnson, Municipal Administration in the Roman Empire, Princeton, 1926, pp. 496-499, n. 155 ; Riccobono, FIRA I, Firenze, 1941, p. 398 ; Bourne, Coleman-Norton & Johnson, Ancient Roman Statutes, Austin, 1961, pp. 241-242, n. 306 ; de Dominicis, RIDA, 10, 1963, pp. 199-211 ; AE 1967, n. 112 ; Gascou, MEFR, 79, 1967, pp. 609-659 ; Pallottino, Etruscologia, Milano, 1984, p. 256 ; Ward-Perkins, From classical antiquity to the Middle Ages : Urban public building in northern and central Italy, AD 300-850, Oxford, 1984, pp. 87 and 95 ; Momigliano, Ottavo contributo alla storia, Roma, 1987, pp. 246-247 ; Gregori, Epigrafia anfiteatrale dell'Occidente Romano, II, Roma, 1989, n. 20 ; Markus, The end of ancient Christianity, Cambridge, 1990, p. 32 ; AE 1994, n. 584 ; Cecconi, Governo imperiale e élites dirigenti nell'Italia tardoantica : Problemi di storia politico-amministrativa, 270-476 d.C., Como, 1994, pp. 87-96 ; Tabata, SCO, 45, 1995, pp. 369-410 ; Paci, Cahiers du Centre Gustave Glotz, 7, 1997, p. 144 ; Kelly in Bowersock, Brown & Grabar, Late antiquity : A guide to the postclassical world, Cambridge-London, 1999, pp. 185 and 194 ; AE 2001, n. 926 ; AE 2002, n. 442 ; Amann, Tyche, 17, 2002, pp. 1-27 ; Edwards, The politics of immorality in ancient Rome, Cambridge, 2002, p. 109 ; Benoist in Quet, La "crise" de l'Empire romain de Marc Aurèle à Constantin : Mutations, continuités, ruptures, Paris, 2006, p. 43 ; Christie, From Constantine to Charlemagne : An archaeology of Italy, AD 300-800, Aldershot-Burlington, 2006, p. 83 ; de Giovanni, Istituzioni, scienza giuridica, codici nel mondo tardoantico : Alle radici di una nuova storia, Roma, 2007, p. 248 ; Kahlos, Debate and dialogue : Christian and pagan cultures c. 360-430, Aldershot-Burlington, 2007, pp. 101 and 108 ; Witschel in Lampen & Owzar, Schrumpfende Städte : Ein Phänomen zwischen Antike und Moderne, Köln-Weimar-Wien, 2008, p. 30.
 
 
  Source : Marble tablet discovered at Spello ( = Hispellum ) in Umbria, Italy, in 1733.

 


English translation