RESCRIPTUM
THEODOSII ET VALENTINIANI CONTRA HAERETICOS Rescript of Theodosius II and Valentinian III against heretics ( May 30, AD 428 ) |
Codex Theodosianus, XVI, 5, 65 ( Magnou-Nortier, Paris, 2002 ). |
IMPP.
THEODOSIVS ET VALENTINIANVS AA. FLORENTIO, PRAEFECTO PRAETORIO. |
Haereticorum
ita est reprimenda insania, ut ante omnia quas ab orthodoxis abreptas
tenent ubicumque ecclesias statim catholicae ecclesiae tradendas esse
non ambigant, quia ferri non potest, ut, qui nec proprias habere debuerant,
ab orthodoxis possessas aut conditas suaque temeritate invasas ultra
detineant. Dein ut, si alios adiungant clericos vel, ut ipsi aestimant,
sacerdotes, decem librarum auri multa per singulos ab eo, qui fecerit
et qui fieri passus sit vel, si paupertatem praetendant, de communi
clericorum eiusdem superstitionis corpore vel etiam donariis ipsis extorta
nostro inferatur aerario. |
Post
haec, quoniam non omnes eadem austeritate plectendi sunt, Arrianis quidem,
Macedonianis et Apollinarianis, quorum hoc est facinus, quod nocenti
meditatione decepti credunt de veritatis fonte mendacia, intra nullam
civitatem ecclesiam habere liceat ; Novatianis autem et Sabbatianis
omnis innovationis adimatur licentia, si quam forte temptaverint ;
Eunomiani vero, Valentiniani, Montanistae seu Priscillianistae, Fryges,
Marcianistae, Borboriani, Messaliani, Euchitae sive Enthusiastae, Donatistae,
Audiani, Hydroparastatae, Tascodrogitae, Fotiniani, Pauliani, Marcelliani,
et qui ad imam usque scelerum nequitiam pervenerunt Manichaei nusquam
in Romano solo conveniendi orandique habeant facultatem ; Manichaeis
etiam de civitatibus expellendis, quoniam nihil in omnibus relinquendum
loci est, in quo ipsis etiam elementis fiat iniuria. |
Nulla
his penitus, praeter cohortalinam in provinciis et castrensem, indulgenda
militia ; nullo donationis faciendae invicem, nullo testamenti
aut voluntatis ultimae penitus iure concesso ; cunctisque legibus,
quae contra hos ceterosque, qui nostrae fidei refragantur, olim latae
sunt diversisque promulgatae temporibus, semper viridi observantia valituris,
sive de donationibus in haereticorum factis ecclesias, sive ex ultima
voluntate rebus qualitercumque relictis, sive de privatis aedificiis,
in quae, domino permittente vel conivente, convenerint, venerandae nobis
catholicae vindicandis ecclesiae, sive de procuratore, qui hoc, nesciente
domino, fecerit, decem librarum auri multam vel exilium, si sit ingenuus,
subituro, metallum vero post verbera, si servilis condicionis sit ;
ita ut nec in publico convenire loco nec aedificare sibi ecclesias nec
ad circumscriptionem legum quicquam meditari valeant, omni civili et
militari, curiarum etiam et defensorum et iudicum sub viginti librarum
auri interminatione prohibendi auxilio. |
Illis
etiam in sua omnibus manentibus firmitate, quae de militia et donandi
iure ac testamenti factione vel neganda penitus vel in certas vix concessa
personas poenisque variis de diversis sunt haereticis promulgatae, ita
ut nec speciale quidem beneficium adversus leges valeat impetratum. |
Nulli
haereticorum danda licentia vel ingenuos vel servos proprios, qui orthodoxorum
sunt initiati mysteriis, ad suum rursus baptisma deducendi, nec vero
illos, quos emerint vel qualitercumque habuerint necdum suae superstitioni
coniunctos, prohibendi catholicae sequi religionem ecclesiae. Quod qui
fecerit vel, cum sit ingenuus, in se fieri passus sit vel factum non
detulerit, exilio ac decem librarum auri multa damnabitur, testamenti
et donationis faciendae utrique deneganda licentia. Quae omnia ita custodiri
decernimus, ut nulli iudicum liceat delatum ad se crimen minori aut
nulli cohercitioni mandare, nisi ipse id pati velit, quod aliis dissimulando
concesserit. |
DAT.
III. KAL. IVN., CONSTANTINOPOLI, FELICE ET TAVRO CONSS. |
|