CODICIS
GREGORIANI FRAGMENTA Fragments of Gregorian Code ( AD 291-292 ) |
( P. Krueger, Collectio librorum iuris anteiustiniani, III, Berlin, 1890, pp. 236-242 ). |
LIB. I II III IV V VI ? X XI XII XIII XIV XV? |
LIBER PRIMVS. X. De pactis. |
De
pactis constitutio VIII. Imp. Antoninus A. Iulio Maximo. Si debitori
tuo heres extitisti, actio, quam aduersus eum habuisti, adita
hereditate confusa est. sed si eam, posteaquam in iudicio quoque obtinuisti,
ei tradidisti, qui minus sententia superaueras, ea condicione
pactoque, ut tam ceteris creditoribus quam tibi in eo, quod tibi deberetur,
si eam hereditatem non adisses, satisfaceret, pacti conuentionisque
fides seruanda est. quae si non seruatur, ex stipulatu, si modo transactio
facta est, actio dabitur. PP. VII kal. Aug. Antonino IIII et Valente
conss. (a. 213). Consultatio 1, 7. Consultatio 9, 11. 1, 8. Consultatio 9, 10. Consultatio 1, 9. Consultatio 9, 18. Consultatio 9, 19. Consultatio 9, 17. Lex Rom. Burg. 38, 3 : De successione uiuentium nec de sua nec de aliena quemquam pacisci posse, nec huiusmodi scripturam nomen pacti legibus uindicare secundum legem Gregoriani et Hermogeniani. |
XI. De transactionibus. |
Consultatio
9, 8. Consultatio 9, 16. Lex Rom. Wisig. 1, 1. Consultatio 9, 15. Consultatio 9, 14. Consultatio 1, 10. Consultatio 9, 9. |
XII. De postulando. |
Imp.
Seuerus et Antoninus AA. Manilio. Si nulla sententia contra te dicta
est, quae infamiae detrimentum adfert, sine causa times, ne existimatio
tua laesa sit ob id, quod in carcerem per iniuriam coniectus es. Constitutio XXXIII Gregoriani lib. I de postulando titulo XII. Imp. Gordianus A. Iouino. Nullam existimationis infamiam auunculus tuus pertimescet ictibus fustium subiectus, si sententia non praecessit ignominiae maculam inrogans. PP. VI kal. Sept. Pio et Pontiano conss. (a. 238). |
LIBER SECVNDVS. [De iudiciis ?] |
Imp.
Gordianus A. Rufino. Actione competenti agere debueras : causis
enim privatorum privata, commoda uero fisci nostri uel publica crimina
plerumque persequentibus actio publica datur. |
[De his quae ui metusue causa gesta sunt.] |
Consultatio
1, 6. Lex Rom. Burg. 38, 2 : Sciendum tamen, quod si quis se ui aut metu coactum ad pacta uenisse causatur intra annum probaturus, huiusmodi et moueat et peragat actionem : quo tempore praeterito nullam sibi neque de ui neque de metu suppetere nouerit actionem secundum constitutionem Gregoriani. |
Si aduersus donationes sponsis factas in integrum quis restitui uelit. |
Lex
Rom. Wisig. 2, 1. |
XVII. Si ut se hereditate abstineat. |
Gregoriani
lib. II tit. XVII si ut se hereditatis abstineat. Imp. Seuerus
et Antoninus AA. Vetoriis Frontino et aliis. Si uos paternae hereditati
non miscuistis, ob eam rem testificatio necessaria non fuit, cum fides
ueritatis uel bonorum adminicula non desideret. quod si pro herede gessistis,
an propter aetatem cui subueniri solet in integrum restitui debeatis,
aestimabit cuius de ea re notitia est. PP. V non Mart. Saturnino et
Gallieno conss. (a. 198). |
Si maior fuerit probatus. |
Lex
Rom. Wisig. 3, 1. |
De inofficioso testamento. |
Lex
Rom. Wisig. 4, 1. 2. |
LIBER TERTIVS. De petitione hereditatis. |
Lex
Rom. Wisig. 5, 1. |
De rei uindicatione. |
Lex
Rom. Wisig. 6, 1-5. |
Si sub alterius nomine res empta erit. |
Lex
Rom. Wisig. 7, 1. 2. |
De familiae herciscundae et communi diuidundo. |
Lex
Rom. Wisig. 8, 1. 2. Consultatio 2, 7. Consultatio 2, 8. |
[De iureiurando.] |
Lex Rom. Burg. 23 :
Si a iudice statutum fuerit aut inter partes conuenerit, ut de rebus
dubiis sacramenta praebeantur, eum solum debere iurare, a quo aliquid
repetitur. ... hic tamen sacramenti ordo notato infamia denegatur secundum
constitutiones Gregoriani et Hermogeniani. |
XII. Si certum petitur. |
Gregorianus
lib. III tit. XII si certum petitur VIII. Imp.
Antoninus A. Iulio. Si paterna hereditate te abstinuisti et a paternis
creditoribus conueniris, secundum iuris formam tueri te potes. sin uero
permiscuisti te hereditati nec aetate permittente in integrum restitutus
es, ut abstinendi ius haberes, intellegis te omnibus creditoribus hereditariis
respondere debere. PP. III non. Sept. Antonino A. IIII conss. (a.
213). |
Quod cum eo qui in aliena potestate est negotium gestum esse dicitur. |
Lex
Rom. Wisig. 9, 1. |
Ad senatus consultum Macedonianum. |
Lex
Rom. Wisig. 10, 1. |
LIBER QVARTVS. Si debito persoluto instrumentum apud creditorem remanserit. |
Lex
Rom. Wisig. 11, 1. 2. |
Si amissis uel debitori redditis instrumentis creditum petatur. |
Lex
Rom. Wisig. 12, 1. 2. |
De deposito. |
Collatio
10, 8. |
LIBER QVINTVS. [De sponsalibus ?] |
XVII. Scholia
Sinaitica § 3. Imp. Gordianus A. rationalibus. Manifestum est nuptiis contra mandata contractis dotem, quae data illo tempore cum traducta est fuerat, iuxta sententiam diui Seueri fieri caducam, nec, si consensu postea coepisse uideatur matrimonium, in praeteritum commisso uitio potuit mederi. Dat. k. April. Antiochiae Gordiano A. et Auiola conss. (a. 239). |
De nuptiis. |
Imp.
Valerianus A. Probo. Vbi iuris auctoritas desit, ibi nullum matrimonium
uideri contractum. XXVII. Collatio 6, 5. Collatio 6, 4. |
[Titulus paenultimus.] |
III. Scholia
Sinaitica § 9. |
LIBER SEXTVS. XVIII. Arbitrium tutelae. |
Gregoriani
lib. VI tit. XVIII arbitrium tutelae const. XIII.
Imp. Alexander A. Aglao. Eum, qui bonis paternis secundum edicti formam
abstentus est, hereditariis actionibus conueniri nulla ratio suadet
et reliqua. Proposita III kal. Mai. Alexandro A. conss. (a. 222). |
LIBER ? De operis libertorum. |
Lex
Rom. Burg. 44, 4 : Egentem patronum libertus pascere compellatur ;
hoc secundum legem Gregoriani de operis libertorum. |
[De bonis libertorum Caesaris.] |
Lex
Rom. Burg. 3, 2 : Liberti Romanae nationis a principe manumissi
hac ratione de bonis suis testentur, ut fisco debita medietas reseruetur :
in cuius hereditatem nepotes ex filia succedere non iubentur secundum
Gregoriani leges a Gordiano principe ad Trophimum libertum et Calpurnium
militem latas. |
LIBER DECIMVS. Quibus res iudicata non noceat. |
Lex
Rom. Wisig. 13, 1. |
[De confessis.] |
Ex
corpore Gregoriani. Imp. Antonius A. Iuliano. Confessos
quoque pro iudicatis habere placuit. qua de re sine causa desideras
recedere a confessione tua. Acc. prid. kal. Oct. Gentiano et
Basso. (a. 211). |
LIBER VNDECIMVS. |
Tit.
11 c. 12 citant scholia Sinaitica § 10. |
LIBER DVODECIMVS. [De duobus reis stipulandi et duobus reis promittendi.] |
Impp.
Diocletianus et Maximianus AA. [Paulinae]. Si duo pluresue rei cuiusdam
traditionem communiter in solidum acceperint, cuicumque eorum, quamdiu
res in eadem causa permanserit, si casus obtulerit, actio in solidum
competit. PP. III non. Dec. Maximo II et Aquilino conss. (a. 286). |
De sponsoribus et fideiussoribus. |
Lex
Rom. Burg. 14, 7 : Gregoriani constitutionibus libri XII sub
titulo de sp. et f. tenetur insertum, quod si quis a debitore suo fideiussorem
de solutione acceperit, in potestatem habeat creditor aut fideiussorem
tenendi aut eum qui debitor prius (uel prior) extiterat :
quod tamen ante iudicem creditor profiteri debebit, quem eorum ad solutionem
malit tenere. |
LIBER DECIMVS TERTIVS. [De donationibus.] |
Vat.
fr. 267. Vat. fr. 266a. Vat. fr. 288. |
[De donationibus quae sub modo uel condicione uel ex certo tempore conficiuntur.] |
Vat.
fr. 283. Vat. fr. 285. Vat. fr. 286. |
[De reuocandis donationibus.] |
Vat.
fr. 272. |
De patria potestate. |
Lex
Rom. Wisig. 14, 1. |
LIBER DECIMVS QVARTVS. [Ad legem Iuliam de adulteriis et de stupro.] |
Imp.
Antoninus A. Sane meae litterae nulla parte causae praeiudicabunt. neque
enim si penes te culpa fuit, ut matrimonium solueretur et secundum legem
Iuliam Eupasia uxor tua nuberet, propter hoc rescriptum meum adulterii
damnata erit, nisi constet esse commissum. habebunt autem ante oculos
hoc inquirere, an, cum tu pudice uiueres, illi quoque bonos mores colendi
auctor fuisti : periniquum enim mihi uidetur esse, ut pudicitiam
uir ab uxore exigat, quam ipse non exhibet. quae res potest et uirum
damnare, non ob compensationem mutui criminis rem inter utrumque componere
uel causam facti tollere. .... Dionae. Si eius, a quo nunc adulterii rea postularis, contra iuris formam contubernio haesisti, innumeris te auctoritatibus tueri potes. Thalelaeus in scholiis ad Cod. Iust. 2, 4, 18 rettulit secundum ueteres iureconsultos et constitutiones quae in Hermogeniano et Gregoriano extent adulteros honestiores dimidiae partis bonorum publicatione puniri. |
Ad legem Corneliam de sicariis et ueneficis. |
Collatio
1, 8-10. |
De maleficis et Manichaeis. |
Collatio
15, 3. |
LIBER DECIMVS QVINTVS ? [Quorum appellationes non recipiuntur.] |
Ex
corpore Gregoriani. Imp. Alexander A. Crescenti.
Quae in libello contulisti, praesidi prouinciae allega, qui non ignorat
eum, qui per contumaciam absens condemnatur, nec appellationis
auxilio uti aut in duplum reuocare posse. Ppa. XI kal. April.
Albino et Maximo. (a. 227). |