Imp.
Gordianus A Herasiano. Domum, quam ex matris successione ad
te pertinere et ab adversa parte iniuria occupatam esse ostenderis,
praeses provinciae cum pensionibus quas percepit aut percipere poterat
et omni causa damni dati restitui iubebit. 1. Eius
autem quod impendit rationem haberi non posse merito rescriptum est,
cum malae fidei possessores eius quod in rem alienam impendunt, non
eorum negotium gerentes quorum res est, nullam habeant repetitionem,
nisi necessarios sumptus fecerint : sin autem utiles, licentia
eis permittitur sine laesione prioris status rei eos auferre. PP.
II id. Febr. Gordiano A. et Aviola conss. |