14.1.0.
De decuriis urbis Romae.
14.1.1
Imp.
Constantius a. et Iulianus caes. ad Iulianum.
In
decuriarum ordine insigni, cui librariorum vel fiscalium sive censualium
nomen est, nequaquam aliquis locum primi ordinis adipiscatur nisi
is, quem constiterit studiorum liberalium usu adque exercitatione
pollere et ita esse litteris expolitum, ut citra offensam vitii
ex eodem verba procedant: quod cunctis volumus intimari. Ne autem
litteraturae, quae omnium virtutum maxima est, praemia denegentur,
eum, qui studiis et eloquio dignus primo loco videbitur, honestiorem
faciet nostra provisio sublimitate ... tuave eius nomina indicante,
ut deliberemus, quae in eum dignitas deferenda sit.
Dat.
VI kal. mar. Constantinopoli; accepta id. mai. Romae Constantio
a. VIIII et Iuliano caes. II conss. (357 [360] febr. 24).
14.1.2
Imppp.
Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad Sallustium praefectum
Urbi.
Privilegiorum
antea decurialibus concessorum firmitatem mutare nec volumus nec
debemus; quin immo ea, quae primitus statuta perdocentur, etiam
nostrae mansuetudinis sanctione permaneant.
Dat.
III id. iun. Mediolano Honorio n. p. et Evodio conss. (386 iun.
11).
14.1.3
Idem
aaa. Trifolio praefecto praetorio.
Perire
nolumus, quidquid aeternae urbi constat fuisse concessum; usque
adeo privilegia vetusta servamus, ut nova, in quantum ratio permittit,
beneficia praestare velimus. Unde in defendendis decurialibus, quos
binos esse ex singulis quibusque urbibus omnium provinciarum veneranda
decrevit antiquitas, id observare debebis, quod vel priscorum principum
constitutis vel nostris intellegis sanctionibus definitum. Si quis
vero decurialem de auferendis privilegiis putaverit lite pulsandum,
intellegat se decuriae interpellare debere iudicem.
Dat.
XIIII kal. feb. Mediolano Timasio et Promoto conss. (389 ian. 19).
14.1.4
Imppp.
Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. Exsuperantio, Iulio et ceteris
decurialibus.
Leges
tam a superioribus principibus quam a divo patre nostro conditas
nostra auctoritate firmamus. Singulos itaque iudices scire volumus,
ne quis huic collegio iniuriis corporalibus temptet notam adterere
neque ab his commodis, quae rationibus adprobantur, audeat separare.
Huic etenim collegio volumus antiquam privilegiorum praerogativam
servari.
Dat.
VIII id. iul. Romae Honorio a. VI et Aristaeneto conss. (404 iul.
8).
14.1.5
Idem
aaa. Curtio praefecto praetorio.
Cum
tot et tam evidentibus praeceptionibus sacris iam inde ab antiquis
principibus, nostris quoque rescriptis decuriae sint sacratissimae
urbis privilegia confirmata, adtamen quae saepius statuta sunt,
hac etiam lege firmamus. Et cetera.
Dat.
VII id. april. Ravennae Honorio VII et Theodosio II aa. conss. (407
apr. [?] 7).
14.1.6
Impp.
Honorius et Theodosius aa. Bonosiano praefecto Urbi.
Vellemus
privilegia augere decuriae, nisi genus esset iniuriae antiquitati
aliquid sociare. Quare cuncti cognoscant quinque libras auri multae
nomine propositas, si quo in loco eorum actibus ullius persona obrepere
forte temptaverit. Emolumenta omnia per diversos erepta redhiberi
decernimus. In eos sane, qui contra divalia statuta venisse dicuntur,
spectabilis vicarius Africae vindictam ferre curabit.
Dat.
VII kal. octob. Ravennae Honorio VIII et Theodosio III aa. conss.
(409 sept. 25).
14.2.0.
De privilegiis corporatorum urbis Romae.
14.2.1
Impp.
Valentinianus et Valens aa. ad Symmachum praefectum Urbi.
Ea
privilegia, quibus pro reverentia urbis aeternae varia corpora hominum
vel priscarum legum cautio vel antecedentium principum fovit humanitas,
magnifica sinceritas tua sciat vel confirmata esse arbitrio serenitatis
nostrae vel, si in aliqua parte titubaverint, restituta.
Dat.
kal. iun. Bonamansione, proposita in foro Traiani divo Ioviano et
Varroniano conss. (364 iun. 1).
14.2.2
Imppp.
Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad Alypium praefectum
Urbi.
Nulli
sit liberum, nulli permissum, ut novum aliquid urbis incolae in
urbe sustineant.
Dat.
prid. id. iul. Aquileiae Tatiano et Symmacho conss. (391 iul. 14).
14.2.3
Impp.
Arcadius et Honorius aa. Florentino praefecto Urbi.
In
honorem aeternae urbis corporatis indulta suffragia valere praecipimus.
Et cetera.
Dat.
XV kal. april. Mediolano Caesario et Attico conss. (397 mart. 18).
14.2.4
Impp.
Honorius et Theodosius aa. Palmato praefecto Urbi.
Cura
rectorum provinciarum corporati urbis Romae, qui in peregrina transgressi
sunt, redire cogantur, ut servire possint functionibus, quas imposuit
antiqua sollemnitas.
Dat.
IIII kal. april. Ravennae Honorio VIIII et Theodosio V aa. conss.
(412 mart. 29).
14.3.0.
De pistoribus et catabolensibus.
14.3.1
Imp.
Constantinus a. ad profuturum praefectum annonae.
Cunctis
pistoribus intimari oportet, quod, si quis forte possessiones suas
ideo putaverit in alios transferendas, ut postea se, rebus in abdito
collocatis, minus idoneum adseveret, tamquam in locum eius alio
subrogando, nihil ei haec astutia nec detestabilia commenta profutura
sunt, sed in obsequio pistrini sine ulla excusatione durabit nec
ad eius iura revocabuntur, si quas emptiones transcripserit.
Proposita
id. aug. Constantino a. V et Licinio caes. conss. (319 aug. 13).
14.3.2
Imp.
Constantius a. ad Orfitum praefectum Urbi.
Si
quis pistoris filiam suo coniugio crediderit esse sociandam, pistrini
consortio teneatur obnoxius et familiae pistoris adnexus oneribus
etiam parere cogatur. Et quoniam necessarium corpus fovendum est,
patronos pistoribus constitutos ad altera functionis officia prohibeo
devocari caudicariorum corpori minime de cetero copulandos, ut aliis
necessitatibus absoluti eam tantummodo functionem liberae mentis
nisibus exsequantur.
Dat.
prid. non. iul. Mediolano Arbitione et Lolliano conss. (355 iul.
6).
14.3.3
Impp.
Valentinianus et Valens aa. ad Symmachum praefectum Urbi.
pr.
Praedia rustica vel urbana, quae possident privato iure pistores,
nec senatorem nec officialem comparare permittimus, contractu pari
cum aliis non interdicto; quippe mercantes ad venditoris officium
vocabuntur super hac emptione aput praefectum annonae testatione
deposita.
1.
In donationibus vero filii excepti sunt et nepotes, eodem loco positis
omnibus, qui qualibet proximitate iunguntur, quibus ideo non dempsimus
beneficium largitatis, quia et paneficii necessitatem suscipere
successionis iure coguntur.
2.
Haec forma servabitur et in testamentis aut donatione vel novissima
voluntate, ut in extraneos collata non valeant, nisi pistoris officium
sponte susceperint qui pistorum sunt munificentiam consecuti.
Dat.
IIII non. iun. Naissi divo Ioviano et Varroniano conss. (364 iun.
2).
14.3.4
Idem
aa. ad Symmachum praefectum Urbi.
Optio
concessa est his, qui e pistoribus facti sunt senatores, ut aut
studio facultatum aut splendidissimo ordine segregati sint. Quod
si fuerint cupidi dignitatis, in tantam paneficii substantiam idoneos
de suis subrogare cogantur, quantam ipsi exhibuere pistores.
Dat.
VIII id. iun. Naissi divo Ioviano et Varroniano conss. (364 iun.
6).
14.3.5
Idem
aa. ad Symmachum praefectum Urbi.
Filios
pistorum, qui in parvula aetate relinquuntur, usque ad vicesimum
annum aetatis a pistrini sollicitudine defendi iubemus. Sane periculo
totius corporis subrogari convenit pistores idoneos pro pupillis,
sub hac videlicet condicione, ut post emensum vicesimum annum aetatis
paterni muneris necessitatem subire cogantur, nihilo minus permanentibus
pistoribus his, quos in locum eorum constat substitutos.
Dat.
VI id. ian. Naissi divo Ioviano et Varroniano conss. (364 ian. 8).
14.3.6
Idem
aa. ad Symmachum praefectum Urbi.
Nulli
liceat pistorum supplicatione delata subterfugiendi muneris impetrare
licentiam.
Dat.
VI id. ian. Naissi divo Ioviano et Varroniano conss. (364 ian. 8).
14.3.7
Idem
aa. ad Viventium praefectum Urbi.
Post
quinquenni tempus emensum unus prior e patronis pistorum otio et
quiete donetur, ita ut ei qui sequitur officinam cum animalibus
servis molis fundis dotalibus, pistrinorum postremo omnem enthecam
tradat adque consignet.
Dat.
VIII id. octob. Altino divo Ioviano et Varroniano conss. (364 [367]
oct. 8).
14.3.8
Idem
aa. ad Symmachum praefectum Urbi.
In
speculis erit officium sinceritatis tuae, ne cui, qui semel pistorum
corpori fuerit deputatus, abscedendi qualibet ratione copia facultasque
tribuatur, etiamsi ad absolutionem eius pistorum omnium laboret
adsensus et consessus convenisse videatur. Ne illud quidem cuiquam
concedi oportet, ut ab officina ad aliam possit transitum facere.
Dat.
XVIII kal. feb. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365
ian. 15).
14.3.9
Idem
aa. ad Olybrium praefectum Urbi.
Ex
libertinis catabolensium corpori statuimus sociari eum, cuius tota
substantia triginta librarum argenti aestimatione colligitur. Idque
pondus sive ipsum per se habet seu in aliis quibuscumque speciebus
vel in aedificiis adque agris dictae adscriptionis merita non transit,
iubemus ab inquietudine istius molestiae segregari.
Dat.
III kal. april. Treviris Valentiniano et Valente aa. conss. (368?
370? mart. 30).
14.3.10
Idem
aa. ad Olybrium praefectum Urbi.
Libertini,
qui a dominis cuiuscumque honoris aut meriti aliquid testamento
vel donatione meruerunt, si aliqua pistrinis obnoxia consecuti sunt,
pistorum corpori copulentur. Si vero libera ab hoc nexu isdem sunt
corporibus derelicta, catabolensium necessitatibus obsequantur.
Quin etiam si qui ex his aliis se corporibus crediderint inserendos,
ab his incunctanter abstracti ei, cui hac lege sociati sunt, muneri
deputentur. Si autem a clarissimis viris aliquos acceperint fundos,
sic praedicto corpori pareant, ut glebae, ex qua lucrata ea sunt
corpora, nullum praeiudicium comparetur.
Dat.
non. iul., lecta in Pantheo non. nov. Valentiniano et Valente aa.
conss. (368? 370? iul. 7).
14.3.11
Idem
aa. ad Symmachum praefectum Urbi.
Hac
sanctione generaliter edicimus nulli omnino ad ecclesias ob declinanda
pistrina licentiam pandi. Quod si quis ingressus erit, amputato
privilegio christianitatis sciat se omni tempore ad consortium pistorum
et posse et debere revocari.
Dat.
V kal. octob. Aquileiae Valentiniano et Valente aa. conss. (365
sept. 27).
14.3.12
Idem
aa. ad Claudium proconsulem Africae.
Secundum
parentis nostri Constantini divale praeceptum omnibus lustris pistores
ex officio, quod ei corpori constat addictum, ad urbem sacratissimam
destinentur. In quo illud convenit praecaveri, ne quis hanc, quae
personalis est, functionem pretio putet esse taxandam. Veniant suo
tempore, quos causa constringit et ita veniant, ut eos officium,
quod tibi paret, pistorum patronis adque annonae praefecto aput
publica monumenta consignet. Quod si quis iudicum statuto tempore
personam, quae est destinanda, non miserit, ipse profecto remanebit
obnoxius functioni, cui subtraxisse probatur obnoxium. In officium
quoque poena competens exeretur, quod aut dissimulatione neglexerit
aut fraude subtraxerit iudicem suum super vi legis et consuetudinis
admonere.
Dat.
kal. decemb. Treviris Valentiniano et Valente aa. conss. (370 dec.
1).
14.3.13
Imppp.
Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Olybrium praefectum Urbi.
Non
ea sola pistrini sint vel fuisse videantur, quae in originem adscripta
corpori dotis nomen et speciem etiam nunc retentant, sed etiam ea,
quae ex successione pistorum ad heredes eorum vel quos alios devoluta
noscuntur, quo eorum quoque distractio inhibita evidentius cerneretur.
In his vero solis liciti contractus eidem corpori reserventur, quae
ad ipsos non hereditario pistorum nomine, sed privatorum institutione,
liberalitate vel dote aut quolibet titulo, probantur esse transfusa
et si qua ipsi ex privata munificentia consecuti in rebus humanis
agentes in aliquem ex sociis, id est in pistorem alterum transtulerunt.
Ceterum si haec quoque in successione propria reliquere, etiam eadem
dotis nomine et titulo nuncupamus, quia pistrino proficere convenit,
quod aput pistorem eo vivente permansit. Servabis igitur de cetero
ordinem constitutum, ut, si vel donatione pistoris rem pistrino
hereditatis successionisve meritis obligatam quicumque ex privatis
a pistoribus fuerit consecutus, sciat corpori obnoxium vendere et
alienare non posse, sed in sua causa et pistorum nomine ac iure
residere.
Dat.
kal. iun. Treviris Valentiniano nob. p. et Victore conss. (369 iun.
1).
14.3.14
Idem
aaa. ad Ursicinum praefectum annonae.
Si
cui pistoris filia nubserit ac postea is eandem dilapidatis facultatibus
consortio putaverit eximendam, non alia lege adque ratione eundem
ipsum pistoriae necessitati et corpori praecipimus adstringi, quam
si eodem munere originis vinculo teneretur.
Dat.
VIII kal. mart. Treviris Modesto et Arinthaeo conss. (372 febr.
22).
14.3.15
Imppp.
Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad Gregorium virum clarissimum
praefectum annonae.
Ne
quis umquam praefectus annonae contra suam alienamve sententiam
pistorum locum eiectis permiserit reformari, cum praescriptum suum
aput iudices obtinere lex debeat, per quam simul adversus decoctorum
vitia et utilitati annonae publicae et rerum iudicatarum Constantiae
providetur.
Dat.
XIIII kal. mart. Treviris Gratiano a. IIII et Merobaude conss. (377
febr. 16).
14.3.16
Imppp.
Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Arborium praefectum
Urbi.
Quidquid
ex horreis plectibili usurpatione praesumptum sit, id per pistores,
in quos totius criminis confertur invidia, matura exactione reddatur,
ut, si quid in hac specie minus potuerit exsolvi, in quibuscumque
speciebus, in aere vel plumbo seu qualibet alia solutione, pensetur,
dummodo redintegratio totius summae curetur.
Dat.
id. iun. Gratiano a. V et Theodosio a. I conss. (380 iun. 13).
14.3.17
Idem
aaa. ad Titianum vicarium Africae.
Iudices
Africanos laudabilis sinceritas tua huiusmodi interminatione conterreat,
ut, nisi tempore solito debitos pistores venerabilis Romae usibus
dirigere curaverint, sciant se ipsos quinquaginta argenti librarum
officiumque eorum pari condemnatione multandum.
Dat.
IIII id. iul. Treviris Gratiano V et Theodosio I aa. conss. (380
iul. 12).
14.3.18
Imppp.
Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad Sallustium praefectum
Urbi.
Ut
concessa decurialibus privilegia nolumus abrogari, ita lege super
mancipibus data nihil iubemus inminui. Nam si qui ob hoc ad decurias
illicite transierunt, ut munus evaderent mancipatus, necesse est
erga eos privilegia non posse servari, quos obnoxios sibimet recte
vindicat functio memorata. In tantum etiam defensiones diversorum
principum largitate concessas erga decurias manere decernimus et
mancipatui obnoxios iubemus addici, ut, si quispiam super absolutione
mancipatus nostrae maiestati preces obtulerit, bonorum amissione
plectatur. Quod quidem non solum in decurialibus, sed etiam in ceteris
decernimus perpetua lege servari.
Dat.
III id. iun. Mediolano Honorio n. p. et Evodio v. c. conss. (386
iun. 11).
14.3.19
Impp.
Arcadius et Honorius aa. Eusebio praefecto praetorio.
Pistores
urbis aeternae praetermissa veteri consuetudine fundis vel praediis
ad nihilum redactis, quae eorum corpori solacia certa praebebant,
novos sibi quaestus excogitasse comperimus. Ideoque in futurum provisionis
remedia proferentes misso probatae industriae viro singulorum fundorum
sive praediorum, quae pistorum corpori obnoxia sunt, vires discuti
exquirique praecipimus, ut idem iure perpetuo idoneis adfixa praestatione
tradantur adque conductores praestationis modum et solacia ministrent
antiquitus constituta pistoribus.
Dat.
VII id. iul. Mediolano Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396
iul. 9).
14.3.20
Idem
aa. Theodoro praefecto praetorio.
Adscripti
semel per sententiam iudicis ordini pistorio subrepticia rescripta
non quaerent, nec ulla eis supplicandi praestetur facultas. Et qui
huiusmodi sperare voluerit beneficia, quinque libras auri fisco
nostro inferre cogetur. Si quo enim casu vel oecultis vel ambitiosis
hoc precibus elicuerit, iudex, cuius in iudicio haec fuerit prolata
sententia, officium quoque eius, si consensum praebuerit impetratis,
quinas auri libras aerario nostro inferent.
Dat.
VII kal. mai. Mediolano Honorio a. IIII et Eutychiano conss. (398
apr. 25).
14.3.21
Idem
aa. et Theodosius a. Vitali praefecto annonae.
Nulli
pistori nec posteris eius in privatas personas vel thymelicas vel
eas, quae aurigandi studio detinentur, liceat coniugii societate
transire, etiamsi huic facto omnium pistorum accedat adsensus, etiamsi
nostra elicita fuerint aliqua subreptione rescripta. Quod si quisquam
in haec vetita adspirare temptaverit, sciat se verberibus adfectum
deportatione puniendum facultatesque suas paneficio sociandas. Quod
si non statim officium gravitatis tuae in ipsis inceptis occurrerit,
sed in suggestione cessaverit, in singulis familiis librarum auri
decem multa feriatur: ita ut eae quoque personae cum patrimonio
ad debitum officium revocentur, quae per huiusmodi nuptias in simili
consortio fuerunt. Omnes igitur, qui filias pistorum in consortium
sortiti sunt, vel ex thymelicis vel aurigis vel universis privatis
pistorio corpori ilico deputentur.
Dat.
VIII id. mart. Ravennae d. n. Theodosio a. I et Rumorido v. c. conss.
(403 mart. 8).
14.3.22
Impp.
Honorius et Theodosius aa. Palladio praefecto praetorio.
Quicumque
illustris urbanae sedis vel annonariae potestatis apparitor clandestina
fraude pistorem concusserit, accusatus adque convictus perpetuis
paneficii nexibus addicatur. Et cetera.
Dat.
VII kal. ian. Ravennae Honorio a. XI et Constantio II v. c. conss.
(417 dec. 26).
14.4.0.
De suariis, pecuariis et susceptoribus vini ceterisque corporatis.
14.4.1
Imp.
Constantinus a. ad Pacatianum praefectum praetorio.
Quoniam
suariorum corpus ad paucos devenit, iubemus eos adstante populo
Romano dicere, quibus excusatio sit delata, quibus provenerit onus,
ut his in medium publicae rationis eductis exemplum rei naviculariae
proponatur. Itaque dinoscant facultates proprias suariorum esse
obnoxias muneri ac de duobus alterum eligant; aut retineant bona
quae suariae functioni destricta sunt ipsique suario teneantur obsequio
aut idoneos quos volunt nominent, qui necessitati idem satisfaciant.
Nullum enim vacare ab huius rei munere patimur, sed sive honoribus
evecti sive quolibet versutiae genere fugerunt, revocari eos iubemus
idque ipsum teste et audiente populo Romano compleri ac nos super
his consuli, ut animadvertamus in eos, qui hac tergiversatione usi
sint; de reliquo functionis huius vacatione nulli penitus tribuenda,
sed eo qui subripere potuerit post beneficium infirmatum, salutis
etiam periculum subituro.
Dat.
VIII id. mart. Romae Optato et Paulino conss. (334 mart. 8).
14.4.2
Idem
a. Lucrio Verino.
In
arbitrio suo possessor habeat, ne suario pecuniam solvat, quod ideo
permissum est, ne in aestimando porcorum pondere licentia suariis
praebeatur. Quod si iuste porcos suarius aestimaverit, huic pecuniam
possessor, cui pensitationis utriusque copia est indulta, numerabit.
Ne autem suario in suscipienda pecunia detrimenti aliquid adferatur,
singulis quibusque annis ea pretia porcinae possessor adnumeret,
quae usus publicae conversationis adtulerit. Et quoniam non semper
nec in omnibus locis una est forma pretiorum, pro diversitate locorum
et temporum in specie pretia danda sunt, nisi ipsa porcina praestetur.
Iudices autem regionum monendi sunt, ut per singulos annos ad scientiam
tuam referant, quae in quibus locis sunt pretia porcinae, ut instructione
hac a tua gravitate perpensa tunc demum suarii per diversa proficiscantur
et pretia suscipiant, quae in his regionibus versari cognoveris.
Queri enim suarii non poterunt, quia nihil interest, carius an vilius
comparent, cum, quantum pretium daturi sunt, a possessore accipiant;
et possessores erunt moderati in specie distrahenda, cum se sciant,
quanto maiora pretia pro carne poposcerint, tanto plus suariis soluturos.
Dat.
III id. april. Constantino a. VII et Constantio c. conss. (326 [324]
apr. 11).
14.4.3
Imp.
Iulianus a. Flavio Aproniano suo salutem.
Ea
pretia, quae in Campania per singulos annos repperiuntur, suariis
urbis Romae debent solvi, ita ut periculo suariorum populo Porcinae
species adfatim praebeatur. Et quia officialibus pro omni supplicio
sufficit direptorum restitutio, quidquid ultra senos folles per
singulas libras claruerit flagitatum, id fisci viribus protinus
vidicetur. Exactio autem nummaria non per officium tuum vel ipsos
suarios, sed per officiales consularis iuxta praeceptum nostrae
mansuetudinis competentem sortiatur effectum. Nam quia maiorum potestatum
officiales solent esse provincialibus perniciosi, per ordinarios
iudices adque curias etiam hanc exactionem convenit celebrari. Per
singulos itaque annos iuxta pretia, quae repperiuntur in publica
conversatione, per Campaniam habitantes pecuniam pro singulis libris
Porcinae praecipiantur exsolvere, ita ut non ad pretia, quae in
urbe Roma repperiuntur, sed quae aput Campanos in publicis usibus
habentur, nummaria celebretur exactio, suariis autem celebrandae
nummariae exactionis facultas denegetur. Nam dedimus litteras ad
virum clarissimum consularem, ut remotis officialibus praefecturae
urbanae et suariis ipse totius exactionis instantiam adque periculum
ad suam curam sollicitudinemque revocare contendat. Qui evidentissimo
discrimini constituetur obnoxius, si in transmittendis pecuniis
aliqua fuerit materia deceptionis exorta.
Dat.
V id. decemb. Antiochiae d. n. Iuliano a. IIII et Sallustio conss.
(363 dec. 9).
14.4.4
Impp.
Valentinianus et Valens aa. ad Praetextatum praefectum Urbi.
pr.
Per singulas et semis decimas, quibus suariorum dispendia sarciuntur,
damnum, quod inter susceptionem et erogationem necessario evenit,
vini, hoc est septem et decem milium amphorarum perceptione relevetur.
1.
Cui rei illud provisionis accedat, ut Lucanus possessor et Brittius,
quos longae subvectionis damna quatiebant, possit, si velit, speciem
moderata, hoc est septuagenarum librarum compensatione dissolvere,
quod ibi debebit inferre, ubi vina fuerat traditurus.
2.
Quibus in rebus illud quoque a decessore tuo salubriter institutum
est, quo suariis aestimandi licentia denegetur pondusque porcorum
trutinae examine, non oculorum libertate quaeratur, ita videlicet,
ut ne volenti quidem possessori tradere animal liceat, cuius modum
non prius ponderatione certa deciderit suarius. Animal vero a possessore
tradendum ob digeriem prius unius noctis tantum ieiunitate vacuetur.
3.
Illud quoque salubris Constantinianae legis forma compescat, videlicet
ut cum possessore, cui commodioris pretii beneficia indulta a veteribus
principibus praerogativa providit, proprium ordo decidat ac transigat
isque ordo suariis, quibuscum habet vini emolumenta communia, aut
legitimum pretium, id est Romani fori, cui carnem fuerat illaturus,
tradat, aut carnem debitam subministret.
4.
Porro decimae semis, quam statuimus, non petantur ab his, a quibus
fuerit pecunia ministranda. Haec autem omnia aeneae tabulae in foro
suario collocandae ad aeternam memoriam oportebit insculpi.
Dat.
VIII id. octob. Remis Lupicino et Iovino conss. (367 oct. [?] 8).
14.4.5
Imppp.
Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad Albinum praefectum
Urbis Romae.
Suariorum
vires ea concidisse occasione comperimus, quod fundi eorum adque
alia praedia in extraneas quasque personas multimoda donatione transcripta
sunt. Quae sublimis eminentia tua aut ad memoratorum iura revocabit
aut, si eorum detentatores putaverint abnuendum, subeant cum his
communem sarcinam, quorum incubuere corporibus. Consanguineos quoque
eorum vel originales ut memoratorum nomini functionique iubeas adiungi,
plenum et aequitatis et iuris est.
Dat.
XV kal. sept. Romae Timasio et Promoto conss. (389 aug. 18).
14.4.6
Idem
aaa. ad Albinum praefectum Urbi.
Porcinarii
urbis aeternae cum pervigilem laborem populi Romani commodis exhibeant,
id se divae memoriae Gratiani beneficio meruisse proponunt, ne sordidis
umquam muneribus subiacerent. Illustris igitur auctoritas tua divalium
praeceptorum formam conservans etiam cum interminatione competenti
suo insistat officio, quatenus id, quod et ante constitutum est
et nulla postmodum iussione mutilatum, indubitatum adque intactum
faciat perdurare.
Dat.
VIII kal. sept. Romae Timasio et Promoto conss. (389 aug. 25).
14.4.7
Impp.
Arcadius et Honorius aa. Florentino praefecto Urbi.
Heredes
suariorum, filiorum etiam emancipatorum bona omnia ac patrimonia
requirantur, ut, sive personarum agatur ratio sive rerum, non minus
habeatur obnoxius quem possessio tenet quam quem successio generis
adstringit, dummodo suo ordini adtributos suarii non amittant et
propriis facultatibus solitisque subsidiis aliena adque longinqua
et ab hoc munere distracta non quaerant.
Dat.
XV kal. mar. Mediolano Caesario et Attico conss. (397 febr. 15).
14.4.8
Idem
aa. hilario praefecto Urbi.
pr.
Quicumque de suariorum corpore originariam functionem sub cuiuslibet
desiderio auxilii vel honore declinasse noscuntur vel ad diversa
se officia contulisse aut adnotationibus vel rescriptis nostrae
serenitatis elicitis, ad munus pristinum revocentur, tam qui paterno
quam qui materno genere inveniuntur obnoxii: oportet enim viribus
vacuari, quae in dispendium publicum adumbratione extorta sint.
Nullique penitus ad quemlibet honorem adque militiam aditus tribuatur
et si qua deinceps de nostris altaribus per adnotationem vel rescriptum
vel quolibet genere fuerint elicita vel emendicata, cassentur.
1.
Eos etiam, qui ad clericatus se privilegia contulerunt, aut agnoscere
oportet propriam functionem aut ei corpori quod declinant proprii
patrimonii facere cessionem.
2.
Ii vero, qui praedia obnoxia corpori vel ex empto vel ex donato
vel ex quolibet titulo tenent, pro rata publicum munus agnoscant
aut possessionibus cedant.
3.
Circa reliqua etiam corpora, quae ad privilegia urbis Romae pertinere
noscuntur, eadem praecepti nostri forma servetur.
Dat.
XVIII kal. feb. Romae Basso et Philippo conss. (408 ian. 15).
14.4.9
Impp.
Honorius et Theodosius aa. Palladio praefecto praetorio.
Post
alia: ad excludendas patronorum caudicariorum fraudes et portuensium
furta mensorum unus e patronis totius consensu corporis eligatur,
qui per quinquennium custodiam portuensium suscipiat conditorum,
clandestinum ad collegas digma missurus, ne quid ex specie fraus
occulta vectorum pessimae qualitatis inmutet. Cui praemia ista deferimus,
ut, si optima fide administraverit munus iniunctum, post expletas
lustralis sollicitudinis metas comitivae tertii ordinis honore cumuletur
idque non iam ex codicillis nostris, sed constituti istius consequatur
indulto; deprehensus in fraude amisso patrimonio ad pistrini etiam
munia prima revocetur. Illud etiam decernimus, ne in singulos tres
primos patronos corporum singulorum vir clarissimus praefectus annonae
ius habeat corporalis iniuriae nam sufficit in delinquentem illustris
urbani censura iudicii.
Dat.
VII kal. ianuar. Ravennae Honorio a. XI et Constantio II v. c. conss.
(417 dec. 26).
14.4.10
Idem
aa. Palladio praefecto praetorio.
pr.
Suariis pecuarii iungantur: sub hac tamen condicione decreti corpora
volumus miscere, ut rescissis privilegiis, quae impetrasse dicuntur,
mixtae corporum vices alternis fungantur officiis.
1.
Quibus cum lege concedimus, ut corpora externa iungamus, e re est,
ut his quoque suas reddi iubeamus personas, quas rescissis omnium
privilegiis vinculis gratiosis sententiis, si quas in abolitionem
genuinae functionis callida fraude meruerunt, restitui cum facultatibus
suis posthabita dilatione.
2.
Nulla tamen eos corporis iniuriae formido percellat: nam praecipimus,
ut tres huius corporis principales terti ordinis comitivam recipiant,
quam sibi non iam ex codicillis nostris, sed ex privilegio latae
legis adsumant.
3.
Per quinque autem menses quinas in obsoniis libras carnis possessor
accipiat, ne per minutias exigui ponderis amplius fraus occulta
decerpat. Possessores quoque, qui pro larido millenos denarios in
vicenis libris solebant conferre, suariis in pretio exsolvant.
4.
Primiscrinii quoque tam illustris urbanae sedis quam spectabilis
vicariae potestatis, nisi anno militiae finali institerint, ad supplendam
summam praeteritae dissimulationis artentur, ut ex propriis facultatibus
debita suariae functionis exsolvant, quae neglexerunt flagitare
dum militabant, privilegia etiam militiae perdituri.
5.
Quattuor milia sane obsoniorum, amputatis superfluis ac domus nostrae
perceptionibus, diurna sublimitas tua decernat, quibus copiis populus
animetur.
Dat.
IIII kal. aug. Ravennae Monaxio et Plinta conss. (419 iul. 29).
14.5.0.
De mancipibus thermarum urbis et subvectione lignorum.
14.5.1
Impp.
Valentinianus et Valens aa. ad Olybrium praefectum Urbi.
Quidquid
erga mancipes, qui thermarum exhibitionem Romae curant, in exercitio
compendiisque salinarum scitis priorum principum cautum est, aeterna
sanctione firmamus.
Dat.
III non. april. Treviris Valentiniano et Valente conss. (368? 370?
apr. 3).
14.6.0.
De calcis coctoribus urbis Romae et Constantinopolitanae.
14.6.1
Imp.
Constantius a. ad Orfitum praefectum Urbi.
Ex
omnibus praediis, quae iam dudum praestationi calcis coeperunt obnoxia
adtineri, coctoribus calcis per ternas vehes singulae amphorae vini
praebeantur, vecturariis vero amphora per bina milia et nungenta
pondo calcis. Quin etiam volumus non personas, sed ipsos fundos
titulo huius praestationis adstringi. Vecturarios etiam ex quattuor
regionibus trecentos boves praecipimus dari.
Dat.
VIII kal. april. Eusebio et Hypatio conss. (359 mart. 25).
14.6.2
Impp.
Valentinianus et Valens aa. ad Symmachum praefectum Urbi.
Oratio
nostra immunitatem eorum, quos coctio calcis manet, et vecturariorum
est evidenter amplexa. Quaecumque igitur extraordinariorum prisca
adque inveterata consuetudine huiusmodi sortis homines antea sunt
adepti, nunc quoque ad leniendum opus quod sustinent publici muneris
consequantur.
Dat.
vi id. iun. Naissi divo Ioviano et Varroniano conss. (364 iun. 8).
14.6.3
Idem
aa. ad Volusianum virum clarissimum vicarium.
Statum
urbis aeternae reformare cupientes ac providere publicorum moenium
dignitati iubemus, ut calcis coctoribus vectoribusque per singulas
vehes singuli solidi praebeantur, ex quibus tres partes inferant
possessores, quarta ex eius vini pretio sumatur, quod consuevit
ex arca vinaria ministrari: illud addentes, ut non amplius quam
terna milia minores vehes annuae postulentur. Huius autem vehationis
ita sit ratio partita, ut mille quingenta onera formis, alia sartis
tectis annua deputentur, ita ut nulli iudicum seu officiorum excoquendae
calcis licentia relinquatur, sub eo statuto, ut, qui in hac usurpatione
fuerit, austeritatem vigoris publici ferre cogatur. Hoc autem excepto
a tarracinensis praestationis canone suggera, quae vetusto praeberi
fari ac portus usibus more consuevit. A curialibus vero tuscis nungentarum
vehum, quas inferre per singulos annos cogebantur, sarcinam sub
ea condicione praecipimus amoveri, ut, si quando necessitas novi
operis extiterit, id ipsum in notitiam nostram suggestionibus iudicum
perferendum quid addendum vel quatenus inferendum sit, nostrae deliberationis
moderamine sanciatur. Ex supra dicto autem numero vehationis medietatem,
quam sartis tectis iussimus deputari, separatim conveniet adscribi,
ita ut praefecti urbi officium ad suam partem hanc curam pertinere
cognoscat.
Dat.
VIII id. aug. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365
aug. [?] 6).
14.6.4
Imppp.
Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Severum praefectum
Urbi.
Ut
caementorum et calcis in urbe venerabili copiae minime derogetur,
quisquis ex his quippiam sibi deferendum qualibet caelestis indulgentiae
definitione contenderit, nihil prorsus accipiat, nisi quod cunctis
moenibus fabricationique Romanae superfluere ac redundare constiterit.
Dat.
kal. april. Antonio et Syagrio conss. (382 apr. 1).
14.6.5
Impp.
Honorius et Theodosius aa. Aetio praefecto Urbi.
Omnes
fornaces per omne spatium, quod inter amphitheatrum et divi Iuliani
portum per litus maris extenditur, tolli praecipimus propter salubritatem
urbis amplissimae et nostrarum aedium vicinitatem nec ulli in his
locis coquendae calcis praeberi licentiam.
Dat.
IIII non. octob. Constantinopoli Monaxio et Plinta conss. (419 oct.
4).
14.7.0.
De collegiatis.
14.7.1
[=brev.14.1.1]
Impp.
Arcadius et Honorius aa. Graccho consulari Campaniae.
De
retrahendis collegiis vel collegiatis iudices competentes dabunt
operam, ut ad proprias civitates eos, qui longius abierunt, retrahi
iubeant cum omnibus, quae eorum erunt, ne desiderio rerum suarum
loco originario non valeant attineri. De quorum agnatione haec forma
servabitur, ut, ubi non est aequale coniugium, matrem sequatur agnatio,
ubi vero iustum erit, patri cedat ingenua successio.
Dat.
IX. kal. iun. Mediolano, Caesario et Attico coss.
Interpretatio.
Collegiati, si de civitatibus suis forte discesserint, ad civitatis
suae officia cum rebus suis vel ad loca, unde discesserunt, revocentur:
de quorum filiis haec servanda condicio* est, ut, si de colona vel
ancilla nascuntur, matrem sequatur agnatio; si vero de ingenua et
collegiato, collegiati nascuntur.
14.7.2
[3 h.]
Impp.
Honorius et Theodosius aa. Liberio praefecto praetorio.
Post
alia: collegiatos et vitutiarios et nemesiacos signiferos cantabrarios
et singularum urbium corporatos simili forma praecipimus revocari.
Quibus etiam supplicandi inhibendam facultatem esse censuimus, ne
originem, quod fieri non potest, commutare ulla iussio videatur
ac si forte per sacram auctoritatem cognoscitur aliqui liberatus,
cessante beneficio ad originem revertatur.
Dat.
VI kal. decemb. Ravennae Honorio VIIII et Theodosio V aa. conss.
(412 [409?] nov. 26).
14.8.0.
De centonariis et dendroforis.
14.8.1
Imp.
Constantinus a. ad Evagrium praefectum praetorio.
Ad
omnes iudices litteras dare tuam convenit gravitatem, ut, in quibuscumque
oppidis dendrofori fuerint, centonariorum adque fabrorum collegiis
adnectantur, quoniam haec corpora frequentia hominum multiplicari
expediet.
Dat.
XIIII kal. octob. Naisso, accepta VIII id. novemb. Constantino a.
IIII et Licinio IIII conss. (315 sept. 18).
14.8.2
Imppp.
Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Olybrium praefectum Urbi.
Ne
quis ex centonariorum corpore subtrahere se possit ad curiam, poena
eidem corpori proposita, nisi ilico de eius abscessu querellam deposuerit.
Dat.
V kal. feb. Treviris Valentiniano n. p. et Victore v. c. conss.
(369 ian. 28).
14.9.0.
De studiis liberalibus urbis Romae et Constantinopolitanae.
14.9.1
Imppp.
Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Olybrium praefectum Urbi.
Quicumque
ad urbem discendi cupiditate veniunt, primitus ad magistrum census
provincialium iudicum, a quibus copia est danda veniendi, eiusmodi
litteras perferant, ut oppida hominum et natales et merita expressa
teneantur; deinde ut in primo statim profiteantur introitu, quibus
potissimum studiis operam navare proponant; tertio ut hospitia eorum
sollicite censualium norit officium, quo ei rei impertiant curam,
quam se adseruerint expetisse. Idem inmineant censuales, ut singuli
eorum tales se in conventibus praebeant, quales esse debent, qui
turpem inhonestamque famam et consociationes, quas proximas putamus
esse criminibus, aestiment fugiendas neve spectacula frequentius
adeant aut adpetant vulgo intempestiva convivia. Quin etiam tribuimus
potestatem, ut, si quis de his non ita in urbe se gesserit, quemadmodum
liberalium rerum dignitas poscat, publice verberibus adfectus statimque
navigio superpositus abiciatur urbe domumque redeat. His sane, qui
sedulo operam professionibus navant, usque ad vicesimum aetatis
suae annum romae liceat commorari. Post id vero tempus qui neglexerit
sponte remeare, sollicitudine praefecturae etiam impurius ad patriam
revertatur. Verum ne haec perfunctorie fortasse curentur, praecelsa
sinceritas tua officium censuale commoneat, ut per singulos menses,
qui vel unde veniant quive sint pro ratione temporis ad Africam
vel ad ceteras provincias remittendi, brevibus comprehendat, his
dumtaxat exceptis, qui corporatorum sunt oneribus adiuncti. Similes
autem breves etiam ad scrinia mansuetudinis nostrae annis singulis
dirigantur, quo meritis singulorum institutionibusque compertis
utrum quandoque nobis sint necessarii, iudicemus.
Dat.
IIII id. mart. Treviris Valentiniano et Valente III aa. conss. (370
mart. 12).
14.9.2
Idem
aaa. Clearcho praefecto Urbi.
Antiquarios
ad bibliothecae codices componendos vel pro vetustate reparandos
quattuor Graecos et tres Latinos scribendi peritos legi iubemus.
quibus de caducis popularibus, et ipsi enim videntur e populo, competentes
impertiantur annonae: ad eiusdem bibliothecae custodiam condicionalibus
et requirendis et protinus adponendis.
Dat.
VIII id. mai. Modesto et Arinthaeo conss. (372 mai. 8).
14.9.3
Imp.
Theodosius a. et Valentinianus caes.
pr.
Universos, qui usurpantes sibi nomina magistrorum in publicis magistrationibus
cellulisque collectos undecumque discipulos circumferre consuerunt,
ab ostentatione vulgari praecipimus amoveri, ita ut, si qui eorum
post emissos divinae sanctionis adfatus quae prohibemus adque damnamus
iterum forte temptaverit, non solum eius quam meretur infamiae notam
subeat, verum etiam pellendum se ex ipsa ubi versatur illicite urbe
cognoscat. Illos vero, qui intra plurimorum domus eadem exercere
privatim studia consuerunt, si ipsis tantummodo discipulis vacare
maluerint, quos intra parietes domesticos docent, nulla huiusmodi
interminatione prohibemus. Sin autem ex eorum numero fuerint, qui
videntur intra capitolii auditorium constituti, ii omnibus modis
privatarum aedium studia sibi interdicta esse cognoscant scituri,
quod, si adversum caelestia statuta facientes fuerint deprehensi,
nihil penitus ex illis privilegiis consequentur, quae his, qui in
Capitolio tantum docere praecepti sunt, merito deferuntur.
1.
Habeat igitur auditorium specialiter nostrum in his primum, quos
Romanae eloquentiae doctrina commendat, oratores quidem tres numero,
decem vero grammaticos; in his etiam, qui facundia graecitatis pollere
noscuntur, quinque numero sint sofistae et grammatici aeque decem.
Et quoniam non his artibus tantum adulescentiam gloriosam optamus
institui, profundioris quoque scientiae adque doctrinae memoratis
magistris sociamus auctores. Unum igitur adiungi ceteris volumus,
qui philosofiae arcana rimetur, duo quoque, qui iuris ac legum formulas
pandant, ita ut unicuique loca specialiter deputata adsignari faciat
tua sublimitas, ne discipuli sibi invicem possint obstrepere vel
magistri neve linguarum confusio permixta vel vocum aures quorundam
aut mentes a studio litterarum avertat.
Dat.
III kal. mart. Constantinopoli Theodosio a. XI et Valentiniano conss.
(425 febr. 27).
14.10.0.
De habitu, quo uti oportet intra urbem.
14.10.1
Imppp.
Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Pancratium praefectum
Urbi.
pr.
Sine exceptione temporis matutini, dumtaxat intra moenia constitutus,
nullus senatorum habitum sibi vindicet militarem, sed chlamydis
terrore deposito quieta coloborum ac paenularum induat vestimenta.
Cum autem vel conventus ordinis candidati coeperit agitari vel negotium
eius sub publica iudicis sessione cognosci, togatum eundem interesse
mandamus.
1.
Officiales quoque, per quos statuta complentur ac necessaria peraguntur,
uti quidem paenulis iubemus, verum interiorem vestem ad modum cingulis
observare, ita tamen, ut discoloribus quoque palliis pectora contegentes
condicionis suae necessitatem ex huiuscemodi agnitione testentur.
2.
Servos sane omnium, quorum tamen dominos sollicitudine constat militiae
non teneri, aut byrris uti permittimus aut cucullis.
3.
Si quis de senatoribus statuta neglexerit, proprii auctoritate honoris
exutus ingrediendi senatum iam non habeat potestatem officiales
vero, sed et servi, qui pudoris non possunt dispendium sustinere,
exilii poenam subire iubeantur: officio censuali viginti librarum
auri non inmerito dispendiis subiugando, si culpam usurpationis
huiusce aut dissimulatione subpresserit aut accepta pretii mercede
subtraxerit.
Dat.
prid. id. ianuar. Constantinopoli Antonio et Syagrio conss. (382
ian. 12).
14.10.2
Impp.
Arcadius et Honorius aa. ad populum.
Usum
Tzangarum adque Bracarum intra urbem venerabilem nemini liceat usurpare.
Si quis autem contra hanc sanctionem venire temptaverit, sententia
viri illustris praefecti spoliatum eum omnibus facultatibus tradi
in perpetuum exilium praecipimus. Et cetera.
Dat.
proposita Romae in foro divi Traiani Caesario et Attico conss. (397
apr. 7?).
14.10.3
Idem
aa. Flaviano praefecto Urbi.
Intra
urbem Romam nemo vel Bracis vel Tzangis utatur. Quod si quisquam
post praeceptum nostrae clementiae in hac contumacia perduraverit,
prout condicio siverit, cohercitus sacra urbe pelletur. Et cetera.
Dat.
VIII id. iun. Brixiae. Theodoro v. c. cons. (399 iun. 6).
14.10.4
Impp.
Honorius et Theodosius aa. Probiano praefecto Urbi.
Maiores
crines, indumenta pellium etiam in servis intra urbem sacratissimam
praecipimus inhiberi, nec quisquam posthac impune hunc habitum poterit
usurpare. Si quis autem neglexerit nostrae sanctionis vigorem, ingenuus
legis laqueos non evitet, servus operi publico vindicabitur. Quod
innotescere non solum intra urbem protinus, verum etiam in vicinis
regionibus non licere sancimus.
Dat.
prid. id. dec. Ravennae d. n. Theodosio a. VII et Palladio conss.
(416 dec. 12).
14.11.0.
Quibus militantibus ad urbem non liceat accedere.
14.11.1
Impp.
Arcadius et Honorius aa. ad populum.
Post
alia: agentes in rebus adque palatinos aliosque milites inferioris
militiae exceptis his, quibus negotium aliquod aut munus fuerit
iniunctum, omni penitus arceri urbis venerabilis iubemus accessu,
ita ut, si quis nostri edicti auctoritatem violare temptaverit,
deportatione plectatur. Et cetera.
Dat.
et proposita Romae VII id. april. Caesario et Attico conss. (397
apr. 7).
14.12.0.
De honoratorum vehiculis.
14.12.1
Imppp.
Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Nebridio praefecto Urbi.
Omnes
honorati seu civilium seu militarium dignitatum vehiculis dignitatis
suae, id est carrucis biiugis, intra urbem sacratissimi nominis
semper utantur.
Dat.
III kal. feb. Constantinopoli Honorio n. p. et Evodio conss. (386
ian. 30).
14.13.0.
De iure Italico urbis Constantinopolitanae.
14.13.1
Imppp.
Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Clearchum praefectum
urbis Constantinopolitanae.
Italici
iuris auxilium arbitra aequitate renovamus. Concessi igitur gratia
beneficii publicis actibus intimetur et incisa tabulis debita sollemnitate
permaneat.
Dat.
prid. non. aug. Hieropoli Valentiniano et Valente aa. conss. (370?
373? aug. 4).
14.14.0.
De campo Martio urbis Romae.
14.14.1
Impp.
Arcadius et Honorius aa. ad populum.
Post
alia: eos, qui in Campo Martio casas seu tuguria collocare temptaverint,
sententia viri illustris praefecti spoliatos omnibus facultatibus
tradi in perpetuum exilio praecipimus. Et cetera.
Dat.
et proposita Romae in foro divi Traiani Caesario et Attico conss.
(397 apr. 7?).
14.15.0.
De canone frumentario urbis Romae.
14.15.1
Impp.
Valentinianus et Valens aa. ad Symmachum praefectum Urbi.
Ne
pessimus panis populi Romani usibus ministretur, sola ducentena
milia modiorum frumenti integri adque intemerati iuxta priscum morem
mensores et caudicarii levioribus pretiis pistoribus venundare cogantur.
Dat.
VI id. iul. Naisso divo Ioviano et Varroniano conss. (364 iul. 10).
14.15.2
Imppp.
Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Iulianum praefectum annonae.
Nautici
aput curatorum vel magistratuum acta fateantur incorruptas sese
species suscepisse eorumque, aput quos deponitur ista testatio,
praesens aspectus probet nihil in his esse vitii. Quod eo tempore,
quo ad sacrae urbis portum pervenit, praefecturam iugiter observare
praeceptum est.
Dat.
XVIII kal. iul. Remis Gratiano a. I et Dagalaifo conss. (366 iun.
14).
14.15.3
Impp.
Arcadius et Honorius aa. ad senatum.
pr.
Certum habetis, patres conscripti, quantum curarum impendimus pro
vestris ac populi commodis; ideoque hac lege sancimus, ut, si quid
frumenti vel olei urbicarii canonis remissione indultum est, speciali
beneficio contra publicum commodum elicita non valeant.
1.
Urbani etiam usus frumenta si quando vel fortuna vel ratio in Africae
coegerit residere litoribus, adtingere nullus audeat aut mutatis
directoriis quoquam praeter sacram urbem praescripti ullius innovatione
transmittere. Et cetera.
Dat.
XVII kal. mai. Mediolano Caesario et Attico conss. (397 apr. 15).
14.15.4
Idem
aa. Theodoro praefecto praetorio.
pr.
Improborum petitiones, qui impudentius ausi sunt postulare pensiones
aquae molarum, quae urbi venerabili annonas abundantius praestitissent,
quinque librarum auri multa infligat, nisi ab hac petendi importunitate
discedant. Illos etiam, qui potestati praefecturae annonariae praesunt,
et apparitores, qui isdem ministeriis obsecundant, par multa retineat,
si cuiusquam improbissimi hominis consenserint vel paruerint voluntati.
1.
Simili autem poena teneantur, qui aliquid ex his horreis cellulisve,
quae intra urbem Romam adque in portu constitutae pistorio iure
retinentur, sibimet tamquam possessione privata ausi fuerint vindicare.
Dat.
prid. id. april. Mediolano Honorio a. IIII et Eutychiano conss.
(398 apr. 12).
14.15.5
Idem
aa. Messalae praefecto praetorio.
Neminem
patimur in mutando canone urbis Romae nostrae clementiae beneficium
postulare. Ideoque evidenti praeceptione consulentes non solum ea
rescripta, quae quoquomodo potuerint impetrari, suscipi non sinimus,
verum etiam illa vacuari, quae praeteritum quoque tempus elicuit.
Ac ne ullus subreptioni patescat aditus, eos, qui posthac commutari
sibi canonem in fraudem venerandae urbis poposcerint, ad duplum
retinendos esse decernimus, ut vetus dispositio suum robur obtineat.
Dat.
prid. non septemb. Altino Theodoro v. c. cons. (399 sept. 4).
14.15.6
Idem
aa. Messalae praefecto praetorio.
Ne
deinde facinora impunitate coalescant, evidenti praeceptione decernimus,
ut a vicario ceterisque iudicibus, quos ex urbicario canone quidquam
usurpasse constiterit, in quadruplum praesumpta poscantur, ita ut
duplum iudices, duplum eorum officia cogantur inferre. Deinceps
autem nisi ab huiusmodi scelere temperetur, iudices deportationis
poena retinendos, primates officiorum capitali supplicio subiugandos
perpeti auctoritate sancimus. Et cetera.
Dat.
IIII kal. octob. Altino Theodoro v. c. cons. (399 sept. 28).
14.16.0.
De frumento urbis Constantinopolitanae.
14.16.1
Impp.
Honorius et Theodosius aa. Monaxio praefecto Urbi.
Quingentas
auri libras partim a tui culminis indagine, partim amplissimi senatus
grata illatione collectas ad prohibendam famem ita huic titulo consecramus,
ut, quidquid super frumentaria comparatione titulus emptionis invenerit,
in tribunalibus praefecturae urbanae sub gestorum testificatione
pandatur, ut summa collecta et incrementa, quae venundato tritico
accesserint, patrum insinuetur examini, omni adeo, quae contra hunc
titulum temptabitur, usurpatione cessante, ut nec tuae sedis auctoritate
nec cuiquam liceat cuiuscumque vel honestae occasionis obtentu haec
perpensa ullo pacto convellere, ne non modo tot sententiarum violare
munimina videatur, sed et familiari dispendio quatiatur et id, quod
ex hac auri quantitate decerpserit, geminatum arcae frumentariae
inferat. Si quis autem privatim ad usus proprios intra urbem amplissimam
frumentum comparare voluerit, habeat licentiam coemendi.
Dat.
VI kal. mai. Constantinopoli Honorio VIII et Theodosio III aa. conss.
(409 apr. 26).
14.16.2
Idem
aa. Urso praefecto Urbi.
Nulli,
ne divinae quidem domui nostrae frumentum de horreis publicis pro
annona penitus praebeatur, sed integer canon mancipibus consignetur,
annona in pane cocto domibus exhibenda. Ita enim debet canon ab
inclytae memoriae constantino praestitutus nec non a divo pietatis
meae avo auctus expendi, quoniam crescit inopia, si frumento, quod
pro annona tribuitur, ad usus alios deputato cogentur sibi de publico
emere quae aliis vendere potuissent.
Dat.
X kal. aug. Constantinopoli Theodosio a. VII et Palladio v. c. conss.
(416 iul. 23).
14.16.3
Impp.
Theodosius et Valentinianus aa. Leontio praefecto Urbi.
Sescentarum
undecim auri librarum quantitas ad coemptionem frumentariam sit
perpetuo dedicata, nec liceat cuiquam postea administratione urbicariae
potestatis percepta aliquid ex memorata summa minuere vel ad quoscumque
alios usus convertere sed sub gestorum testificatione certum fiat
et quod mancipibus mutui nomine datum est et quod ab isdem sit excepta
omni concussione solvendum. Eum autem, qui hanc formam ausus fuerit
inquinare, quantitatem, in qua suam calliditatem exercuerit, in
duplum redhibere iubemus, et quidquid ex praedicta ratione adcreverit,
ad cumulum memoratae auri quantitatis et frumentarii tituli fomitem
redundare legisque huius tenorem aeneis tabulis incidi.
Dat.
V kal. decemb. Constantinopoli Ariobindo et Aspare conss. (434 nov.
26).
14.17.0.
De annonis civicis et pane gradili.
14.17.1
Impp.
Valentinianus et Valens aa. Iovio praefecto Urbi.
Quia
comperimus nonnullos venditis aedibus panes earum penes se retinere,
nulli liceat, ut aedes sequantur annonae. Sane si qui ex huiusmodi
titulo caduci sint panes, fisci viribus vindicentur.
Dat.
VI kal. april. divo Ioviano et Varroniano conss. (364 mart. 27).
14.17.2
Idem
aa. ad Mamertinum praefectum praetorio.
Panis
gradilis in alium gradum translatio inhibeatur et cognoscat officium
praefecti annonae severissima sibi inminere supplicia, si ulterius
translationem per gradus permiserit commutari.
Dat.
V id. decemb. Naissi divo Ioviano et Varroniano conss. (364 dec.
[?] 9).
14.17.3
Idem
aa. ad Maximum praefectum annonae.
Universi
panem gradilem de gradibus adipiscantur neque cuiquam haec aut deferatur
gratia aut imponatur iniuria, ut de pistrino accipiat. Omni igitur
studio hoc curabit officium sinceritatis tuae, ut, quaecumque illa
sunt, quae diurna pistores alimentis popularibus praebent, omnia
ea gradibus distribuant, non ex officinarum conductoribus promant.
Proposita
pridie non. april. Valentiniano et Valente aa. conss. (368 apr.
4).
14.17.4
Idem
aa. ad Mamertinum praefectum praetorio.
Ne
quid super gradili pane fraudis oriretur, iussimus omne illud, quod
populo penditur, palam in gradibus, non clam a pistoribus ministrari.
Proposita
prid. non. april. Valentiniano et Valente aa. conss. (368 apr. 4).
14.17.5
Idem
aaa. ad populum.
Civis
Romanus, qui in viginti panibus sordidis, qui nunc dicuntur ardinienses,
quinquaginta uncias comparabat, triginta et sex uncias in bucellis
sex mundis sine pretio consequatur, ita ut ius in his nullus habeat
officialis, nullus servus, nemo qui aedificiorum percipiat panem.
Quorum si quis se aliqua ratione fortasse inmerserit, adquisito
pane privabitur proprium nihilo minus perditurus aut dabit pro condicione
supplicium, eo, qui commissam detulit fraudem, et emptoris panes
et venditoris habituro. Popularibus enim, quibus non est aliunde
solacium, quibus idem panis hodieque distrahitur, et eorum successoribus
clementia nostra deputavit in quo nunc emitur loco propriis gradibus
erogandum. Quibus titulus figendus est aeneus, in quem et panis
modus et percipientis nomen debebit incidi. Et si ad tantum alicuius
temeritas eruperit, ut aut per se aut per aliquem suorum sibi quolibet
modo ius panis istius adque aereae tabulae suum voluerit nomen inserere,
supra dictis condicionibus subiacebit.
Proposita
Romae kal. aug. Valentiniano n. p. et victore conss. (369 aug. 1).
14.17.6
Idem
aaa. ad Maximum praefectum annonae.
Si
quis umquam actor procurator servusve senatoris usurpatum gradilem,
gratificante aut vendente scriba vel etiam consentiente, perceperit,
subiciatur eculei quaestioni. Ac si eundem patuerit temeritate propria
adque ignorante domino de perceptione panis illicite transegisse,
ipse sub vinculis pistrino quod fraudabat inserviat si vero senatoris
culpa id fuisse constiterit, domus eius fisci viribus adgregetur.
Ex aliis quoque, si quis rei familiaris facultatibus praeditus designatum
crimen admiserit, cum his quae habet pistrini exercitio subiugetur.
Si quis etiam pauperrimus rerum erit, cogetur exhibere operariam
servitutem. In scribas vero, quos constiterit nefas vetitum perpetrasse,
vindex legum gladius exeratur.
Dat.
XIIII kal. april. Treviris Valentiniano et Valente conss. (370 mart.
19).
14.17.7
Idem
aaa. Clearcho praefecto Urbi.
Vendendi
de reliquo popularibus annonam consuetudinem derogamus, ut huiusmodi
celebrata venditio omni careat firmitate. Verum si quis urbe abeundum
esse crediderit, panes ceteraque quae percipit in horreorum conditis
reserventur, poscentibus iuxta legem eiusdem ordinis hominibus deferenda.
Quin lege proposita etiam quae fuerint fortasse distractae, ad originem
propriam iusque revocamus, si quidem iustum est, ut in perpetuum
suum quisque detineat et per succedaneas vices proprius ordo teneat,
ut palatinus palatini, militis vero militaris, popularem annonam
popularis exposcat nec alter alterius sibi expetens diversorum ordinum
valeat miscere rationem.
Dat.
VIII kal. mai. Modesto et Arinthaeo conss. (372 apr. 24 [immo mai.
8]).
14.17.8
Imppp.
Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Restuto praefecto Urbi.
Si
quis ex schola defecerit mortemque obierit, non ab alio corpore
vacantes flagitentur annonae, sed ipsis scholis cessurae dividendaeque
perdurent.
Dat.
prid. id. iul. Thessalonicae Gratiano V et Theodosio I aa. conss.
(380 iul. 14).
14.17.9
Imppp.
Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Proculo praefecto urbis
Constantinopolitanae.
Annonas
civicas in urbe Constantinopolitana scholae scutariorum et scutariorum
clibanariorum divi Constantini adseruntur liberalitate meruisse.
Quarum ex magna parte inminutio facta perhibetur, quod alii eas
putarunt tamquam proprias distrahendas, alii per successionum gradus
hereditarium ius venire. Sublimis igitur eminentia tua omnes eas,
quas quoquomodo alienatas fuisse reppererit, his scholis, quibus
donatae ac deputatae sunt, amota omni reluctatione restituet, habere
enim debent earum perpetuitatem, quarum meruere compendium.
Dat.
VII kal. aug. Romae Timasio et Promoto conss. (389 iul. 26).
14.17.10
Imppp.
Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Proculo praefecto Urbi.
Annonas
civicas non tam titulis dignitatum, quam singulorum viritim meritis
adtributas divi Constantini liberalitate sat claruit. Ideoque nihil
ex his scholarum nomine vindicetur, sed pro uniuscuiusque merito
quae sunt concessa serventur, ut, quicumque perceptarum annonarum
emolumenta vel in heredes proprios iure sanguinis transfuderunt
vel in extraneos distractionis titulo transscripserunt, maneat quod
gestum est vel hereditatis merito vel venditionis arbitrio.
Dat.
VII kal. iul. Constantinopoli Arcadio a. II et Rufino conss. (392
iun. 25).
14.17.11
Idem
aaa. Aureliano praefecto Urbi.
Annonas
civicas ad hoc militaribus viris beneficium divale distribuit, ut
qui emolumenta perciperent, aedificandi studio magnitudinem urbis
augerent. Ac proinde, ne frustra deputatis commodis perfruantur
quorum ope incrementa moenium non iuvantur, id super his annonis,
quae scholis erogari solent, servandum est, ut ii tantum, qui domus
habent, deputata suo nomini commoda consequantur, aliae retractatae
adque in suspenso habitae nostrae munificentiae reserventur, his
tantummodo, etiam si liberalitas sacra extiterit, deputandae, qui
ex numero militarium virorum annonas pro extructis domibus beneficio
nostrae adnotationis acceperint, ut et parata sui munera habeat
largitas et superfluis necessitas non gravetur.
Dat.
VI kal. mai. Constantinopoli d. n. Theodosio a. III et Abundantio
conss. (393 apr. 26).
14.17.12
Idem
aaa. Aureliano praefecto Urbi.
Si
quae speciatim annonae domus in hac urbe habentibus divae memoriae
Constantini vel Constantii largitate concessae sunt adque in heredes
proprios iure successionis vel in extraneos venditionis titulo transierunt,
erogatione solita ministrentur, et si quae scholarum nomine defenduntur.
Illustris igitur magnificentia tua et hanc super his formam custodire
debebit. Si quae vero ad arbitrium proculi datae nobis nescientibus
erogantur, et retrahere eas ilico et revocare debebit.
Dat.
XII kal. decemb. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio
conss. (393 nov. 20).
14.17.13
Impp.
Arcadius et Honorius aa. Africano praefecto Urbi.
Eos,
quos in hac urbe domos non habere cognoveris, annonis novis quolibet
titulo acceptis privari tua magnitudo praecipiet nec ullis emolumentis
civicis adiuvari. Neque enim fas est, ut qui urbis adfectum domus
indicio monstrare neglexerint, eius commodis perfruantur. Sin vero
quisquam est, qui se aedes spondeat habiturum, nisi intra sex menses
instruxerit, nequaquam publicarum annonarum modum potiatur.
Proposita
III kal. aug. Constantinopoli Arcadio IIII et Honorio III aa. conss.
(396 iul. 30).
14.17.14
Idem
aaa. Clearcho praefecto Urbi.
Inclytae
recordationis pater clementiae nostrae post solitum canonem, qui
urbi augustissimi nominis praebetur, certum annonarum modum de novo
canone addendum esse constituit. Et quia nonnullos absque liberalitate
nostra ex ea quantitate annonas consequi compertum est, magnificentia
tua nulli ex eo modo annonam faciat ministrari nisi qui vel liberalitate
nostra perceperit vel super his, quae ab illustri sede magnitudinis
tuae ei sunt deputatae, triumphalis dexterae nostrae confirmationem
est consecutus.
Dat.
XI kal. april. Constantinopoli Arcadio V et Honorio V aa. conss.
(402 mart. 22).
14.17.15
Idem
aaa. Monaxio praefecto Urbi.
Dispositionem
magnificentiae tuae de olei mensura firmam manere praecipimus, ut
decem et octo per singulos sextarios scripulis ad certorum ordinum
commodum moderante dispositione tua retentis ac distributis sextarius
olei ad viginti unam semis unciam redigatur. Quam mensuram certum
designatis suggestione corporibus solacium constitutam nullius posthac
fraude credimus adtemptandam.
Dat.
XV kal. mar. Basso et Philippo conss. (408 febr. 15).
14.18.0.
De mendicantibus non invalidis.
14.18.1
Imppp.
Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Severum praefectum
Urbi.
Cunctis
adfatim. Quos in publicum quaestum incepta mendicitas vocabit, inspectis
exploretur in singulis et integritas corporum et robur annorum,
adque ea inertibus et absque ulla debilitate miserandis necessitas
inferatur, ut eorum quidem, quos tenet condicio servilis, proditor
studiosus et diligens dominium consequatur, eorum vero, quos natalium
sola libertas prosequatur, colonatu perpetuo fulciatur quisquis
huiusmodi lenitudinem prodiderit ac probaverit, salva dominis actione
in eos, qui vel latebram forte fugitivis vel mendicitatis subeundae
consilium praestiterunt.
Dat.
XII kal. iul. Patavi Antonio et Syagrio conss. (382 iun. 20).
14.19.0.
De pretio panis ostiensis.
14.19.1
Impp.
Arcadius et Honorius aa. Theodoro praefecto praetorio.
Panem
ostiensem adque fiscalem uno nummo distrahi volumus. Sancimus autem,
ut nullus per sacrum rescriptum audeat pretium ampliare; qui si
obtulerit supplicationem, duarum librarum auri multa ferietur.
Dat.
prid. id. april. Mediolano Honorio a. IIII et Eutychiano conss.
(398 apr. 12).
14.20.0.
De pretio piscis.
14.20.1
Impp.
Honorius et Theodosius aa. Anthemio praefecto praetorio.
Qui
ministerii nostri causa exhibendi piscis cura vel sollicitudine
tenentur, plus a se exigi quam quo emere potuerint, protestantur,
si quidem in tricenis libris sibi solidus ministretur et multo disparem
quantitatem vix aegreque valeant comparare. Ideoque per vicena pondo
piscis, primae scilicet qualitatis, memoratis solidus ministretur.
Spatangium sane in primae qualitatis piscem imputari praecipimus,
quod decem librarum pondus sua magnitudine minime excedere videtur.
Dat.
XVII kal. mai. Lucio v. c. cons. (413 apr. 15).
14.21.0.
De nautis tiberinis.
14.21.1
Impp.
Valentinianus et Valens aa. ad Symmachum praefectum Urbi.
Qui
navem Tiberinam habere fuerit ostensus, onus rei publicae necessarium
agnoscat. Quaecumque igitur navigia in Alveo Tiberis inveniuntur,
competentibus et solitis obsequiis mancipentur, ita ut nullius dignitas
aut privilegium ab hoc officio vindicetur.
Dat.
VIII id. octob. Altino divo Ioviano et Varroniano conss. (364 oct.
8).
14.22.0.
De saccariis portus Romae.
14.22.1
Impp.
Valentinianus et Valens aa. ad Symmachum praefectum Urbi.
Omnia,
quaecumque advexerint privati ad portum urbis aeternae, per ipsos
saccarios vel eos, qui se huic corpori permiscere desiderant, magnificentia
tua iubeat comportari et pro temporum varietate mercedes considerata
iusta aestimatione taxari, ita ut, si claruerit aliquem privatum
per suos adventicias species comportare, quinta pars eius speciei
fisco lucrativa vindicetur.
Dat.
VI id. iun. Naisso divo Ioviano et Varroniano conss. (364 iun. 8).
14.23.0.
De patronis horreorum portuensium.
14.23.1
Impp.
Arcadius et Honorius aa. Messalae praefecto praetorio.
Patronos
horreorum portuensium singulis tantum annis praeesse decernimus
omni subreptione cessante, ne umquam veteris erogationis ratiocinium
novis commeatibus inseratur. Nec ultra tempus constitutum quispiam
sibi administrationem horreorum portuensium fraudulenter usurpet,
nisi prioris anni ratiocinio ante deducto in alium annum quasi fidelis
iam et idoneus subrogetur.
Dat.
VI kal. april. Altino Stilichone et Aureliano conss. (400 mart.
27).
14.24.0.
De mensis oleariis.
14.24.1
Imp.
Constantinus a. ad Cerealem praefectum annonae.
Mensae
oleariae, quae ita caducae fuerint, ut nullus possit adserere dominium,
vicenis follibus per officium distrahantur. Sed si quis mensam oleariam
praedictis follibus emptam cariore pretio vendiderit, ferreis vinculis
constrictus ad Illyricum transmittatur poenam congruam luiturus.
Si quis autem mensam oleariam in dominio suo retinens vivendi cursum
impleverit, eandem mensam ad successores proprios cum reliquis suis
rebus hereditario poterit iure transmittere.
Dat.
kal. mar. Nicomediae, accepta VIII id. april. Romae Ianuarino et
Iusto conss. (328 mart. 1).
14.25.0.
De frumento Carthaginiensi.
14.25.1
Imp.
Constantinus a. ad Catullinum proconsulem Africae.
Si
quis corpora aeneo frumento obnoxia distraxerit, ab omni interpellatione
liber sit, quamvis alia corpora possederit sive coemerit libera
ab aenei frumenti inquietudine. Comparatores enim rerum obnoxiarum
teneri oportet pro modo eius rei, quam adepti sunt, etiamsi extra
liberalitatem rem fuerint consecuti. Sed quia plerique ex magistratibus
aenei frumenti pensitationi obnoxii vel ipsi sibi, dum administrant,
alios subrogarunt vel redempti pro aliis alios creaverunt, rescissis
subrogationibus ad eiusdem aenei frumenti pensitationem teneantur.
Illos enim solos ex subrogatis perseverare oportet, quos constiterit
idoneos esse facultatibus et minus idoneorum loco non a redemptis
magistratibus subrogatos.
Dat.
prid. id. decemb. Sirmi Constantino a. IIII et Licinio IIII conss.
(315 [?] dec. 12).
14.26.0.
De frumento Alexandrino.
14.26.1
Impp.
Honorius et Theodosius aa. Anthemio praefecto praetorio.
In
aestimatione frumenti, quod ad civitatem Alexandrinam convehitur,
quidquid de crithologiae et zygostasii munere et pro nauclerorum
tuenda substantia eminentia tua disposuit, roboramus. Adque ut curialibus
praedae auferatur occasio, iubemus eos ad huiusmodi sollicitudinem
adfectandam numquam accedere, sed designata officia tuis provisionibus
examinata sollicitudinem praedictam implere.
Dat.
V kal. feb. Constantinopoli Honorio VIIII et Theodosio V aa. conss.
(412 ian. 28).
14.26.2
Impp.
Theodosius et Valentinianus aa. Isidoro praefecto praetorio.
Diurnos
centum et decem modios alimoniis Alexandrinae civitatis addi decernimus,
ut nemo privetur eo quod nunc usque percepit et Perissochoregiae
nomen penitus amputetur et tesserae designentur et nostrae pietatis
nomine censeantur.
Dat.
prid. non. iun. Constantinopoli Isidoro et Senatore conss. (436
iun. 4).
14.27.0.
De Alexandrinae plebis primatibus.
14.27.1
Impp.
Arcadius et Honorius aa. Gennadio praefecto Augustali.
Archigerontes
et Dioecetae Ergasiotanorum numero deligantur, quod officium tuum
sollicite observet excubiis.
Dat.
non. febr. Constantinopoli, proposita Alexandriae Eutycheo Arcadio
IIII et Honorio III aa. conss. (396 febr. 5).
14.27.2
Impp.
dd. nn. Theodosius et Valentinianus aa. Isidoro praefecto praetorio.
Corporatos
civitatis Alexandrinae repurgandi fluminis onere liberamus et pro
tenore et dispositione tua quadringentos solidos ex dinummio vectigali
memoratae civitatis praecommodari decernimus, ita ut ex titulo navium
omnibus modis repensentur.
Dat.
prid. non. iun. Constantinopoli Isidoro et Senatore conss. (436
iun. 4).