IMPERATORIS THEODOSII CODEX

 
liber undecimus
 

 
Text submitted by Dr. Alexandr Koptev ).
 

 
   

11.1.0. De annona et tributis.


 

11.1.1

Imp. Constantinus a. ad Proclianum.

Praeter privatas res nostras et ecclesias catholicas et domum clarissimae memoriae Eusebii exconsule et exmagistro equitum et peditum et Arsacis regis Armeniorum nemo ex nostra iussione praecipuis emolumentis familiaris iuvetur substantiae. Datianus enim vir clarissimus patricius, qui hanc olim gratiam fuerat consecutus, auferri sibi id cum tanta instantia depoposcit, cum quanta alii poscere consuerunt. Ideoque omnes pensitare debebunt quae manu nostra delegationibus adscribuntur, nihil amplius exigendi. Nam si qui vicarius aut rector provinciae aliquid iam cuiquam crediderit remittendum, quod aliis remiserit de propriis dare facultatibus compelletur.

Dat. XV kal. iul. Constantinopoli Constantino a. IIII et Licinio IIII conss. (315 iun. 17 [360 ian. 18]).

11.1.2

Idem a. ad Aelianum proconsulem Africae.

Possessores cum satisfecerint publicae collationi, cautiones suas ad tabularios publicos deferant, ut eas tabularii sive sexagenarii periculi sui memores suscipiant a collatoribus, ipsas species quae debentur ex horreis suis ad civitates singulas per menses singulos perlaturis, ne illatio tributorum ex solis apochis falsis vel imaginariis cognoscatur. Et cetera.

Dat. kal. nov. Treviris Constantino a. IIII et Licinio IIII conss. (315 [313] nov. 1).

11.1.3

Idem a. Gregorio praefecto praetorio.

Manu propria iudices universi periculo suo annonarias species et cetera, quae indictione penduntur, definitis quantitatibus et comprehensis modis facta adscriptione designent. Cuius observantiae illa erit commoditas, ut post successionem quoque eorum facile requiratur, an exactores ultra quam oportuit de fortunis provincialium aliquid exculpere voluerunt.

Dat. VII id. octob. Nepotiano et Facundo conss. (336 oct. 9).

11.1.4

Imp. Constantius a.

Si quis ab emphyteuticariis seu patrimoniali possessore privati iuris quippiam comparaverit, cuius substantia alias possessiones sustentare consueverat, et succisis quasi quarundam virium nervis reliqua lababuntur, earum possesionum onera subiturus est, quae penes distractores inutiles permanebunt.

Dat. VIII id. decemb. Thessalonicae Feliciano et Titiano conss. (337 dec. 6).

11.1.5

Idem a. ad Uranium.

Omnes omnino ad oblationem pecuniarum oportet urgueri. lege enim nostra signatum est nec esse extraordinaria nec vocari, quae specialiter a provincialibus devotissimis conferenda sunt.

Dat. III non. feb. Constantio a. II et Constante conss. (339 febr. 3).

11.1.6

Impp. Constantius et Constans aa. ordini Caesenatium.

Vinum, quod ad cellarii usus ministrari solet, cuncti Italiae possessores iuxta statutum Constantii fratris mei comparent. Quod ut fieri facilius possit, ab omnibus Italis nostris conferatur pecuniae quantitas ea, quam Rufini viri clarissimi et illustris praefecti praetorio parentis amicique nostri Moderatio dandam esse censuerat.

Dat. XI kal. iun. Mediolano Constantio VII et Constante III aa. conss. (354 mai. 22).

11.1.7

Idem aa. ad senatum.

Compertum est pro colonis profugis ad exsolvenda vos fiscalia conveniri. Iubemus igitur, si nihil ex eorundem terris senatorum quemquam possidere constiterit, ut nulla cuiquam pensitandi pro his qui aufugerint necessitas imponatur.

Dat. V non. mai. Tauro et Florentio conss. (361 mai. 3).

11.1.8

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Symmachum praefectum Urbi.

Nemini aurum pro speciebus urbis Romae liceat exigere de futuro.

Dat. id. iun. Naissi divo Ioviano et Varroniano conss. (364 iun. 8).

11.1.9

Idem aa. ad Mamertinum praefectum praetorio.

Tabulariorum fraudes se resecasse per suburbicarias regiones vir clarissimus Anatolius consularis missa relatione testatus est, quod pabula, quae hactenus ex eorum voluntate atque arbitrio ad mutationes mansionesque singulas animalibus cursui publico deputatis repente atque improvise solebant convehi, nunc in consilio ratione tractata pro longinquitate vel molestia itineris ab unoquoque oppido certo ac denuntiato tempore devehi ordinavit. Quod iubemus, ut etiam per omnes Italiae regiones pari ratione servetur.

Dat. prid. non. mar. Treviris Valentiniano et Valente aa. conss. (365 mart. 6).

11.1.10

Idem aa. ad Dracontium vicarium Africae.

Omnes, qui per Africam opulentas desertasve centurias possident, ad integrum professionis modum necessitati publicae satisfaciant.

Dat. XVI kal. iun. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365 mai. 17).

11.1.11

Idem aa. ad Dracontium vicarium Africae.

Pro loco ac proximitate possessionum annona ad limitem transvehatur. Quae iussio haut difficile capit effectum, si tabularii metu praesentium tormentorum a consuetis fraudibus arceantur.

Dat. XV kal. iul. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365 mai. 17).

11.1.12

Idem aa. ad Faventium vicarium Italiae.

Quisquis ex desertis agris veluti vagos servos liberalitate nostra fuerit consecutus, pro fiscalibus pensitationibus ad integram glebae professionem, ex qua videlicet servi videantur manere, habeatur obnoxius. Id etiam circa eos observari volumus, qui ex huiusmodi fundis servos ad possessiones suas transire permiserint. Etiam si militares viri aliquos ex his penes se retentant, conveniendi primitus sunt, ut aut restituant quos perperam petiverunt, aut sciant pro tributis obnoxios se futuros.

Dat. prid. kal. aug. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365 iul. 31).

11.1.13

Idem aa. ad Dracontium vicarium Africae.

Placuit per singulos quosque annos reliqua eorum, qui Romae consistentes in Africa possident, missis brevibus indicari eosdemque compelli, ut procuratores instructos ad officium tuae sinceritatis pro celebranda solutione transmittant. Ut autem nihil de transmissione ac pervectione obscuritatis oriatur, tabularios praefecti annonae Africae, sed et urbis Romae ad officium, quod sollertiae tuae paret, deduci praecipimus, collaturos aput acta, quid transmissum, quid pervectum sit. Cuius rei indicia manere et perferri ad scrinia nostra debebunt, eo nihilo minus curando, ut plena instructio ad officium illustris praefecturae praetorianae deferatur.

Dat. XV kal. nov. Parisis; acc. XV kal. feb. Karthagine post cons. Valentiniani et Valentis aa. (365 oct. 18).

11.1.14

Idem aa. ad Modestum praefectum praetorio.

Penes quos fundorum dominia sunt, pro his colonis originalibus, quos in locis isdem censos esse constabit, vel per se vel per actores proprios recepta compulsionis sollicitudine implenda munia functionis agnoscant. Sane quibus terrarum erit quantulacumque possessio, qui in suis conscripti locis proprio nomine libris censualibus detinentur, ab huius praecepti communione discernimus; eos enim convenit propriae commissos mediocritati annonarias functiones sub solito exactore cognoscere.

Dat. kal. mai. Constantinopoli Gratiano a. et Dagalaifo conss. (366 [372 vel 374?] mai. 1).

11.1.15 [=brev.11.1.1]

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Probum pf. p.

Unusquisque annonarias species pro modo capitationis et sortium praebiturus, per quaternos menses anni curriculo distributo, tribus vicibus summam collationis implebit. Si vero quisquam uno tempore omnia sua debita optat expendere, proprio in accelerandis necessitatibus suis utatur arbitrio.

Dat. XIV. kal. iun. Remis, Gratiano et Dagalaipho coss.

Interpretatio. Ista lex hoc praecipit, ut in inferendo publicis horreis tritico, quod debet, possessor pro rata canonis sui tribus illationibus, id est quaternis mensibus singulas debitorum partes acceleret, ut per annum summa debiti canonis impleatur. Erit autem in ipsius arbitrio, si celerius potuerit, debita frumenta convehere.

11.1.16

Idem aa. ad Dracontium.

Provinciales nostri tributa fiscalia per anni curriculum tripertita satisfactione restituant.

Dat. VIII kal. nov. Nicomediae post cons. Gratiani a. et Dagalaifi. (367 oct. 25).

11.1.17 [=brev.11.1.2]

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Crescentem vicarium Africae.

Heredes scripti etiam pro minus idoneis fundis fiscale onus cogantur agnoscere, vel, si renuntiandum hereditati putent, cedant his omnibus rebus, quas ex iisdem bonis quocumque* titulo et iure perceperint.

Dat. IV. id. iul. Contionaci, Gratiano a. II. et Probo coss.

Interpretatio. Hi, qui heredes testamento scripti sunt, hereditariorum agrorum onus, id est tributum cogantur agnoscere. Quod si hereditatem sibi damnosam credunt, cedant his omnibus rebus, quae eis de hac ipsa hereditate poterunt provenire.

11.1.18

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad populum.

Quisquis possessor aut maximae dignitatis aut infimae annonae urbis aeternae annuam pensitationem solvendo moram dilationis adtulerit, eius anni atque indictionis exordio, quae novum denuo annonae commeatibus poscit obsequium, duplum protinus et iam gravi coactus incommodo restituere cogatur; aut si forte non profecerit etiam geminati debiti in adceleranda solutione correctio, quadrupli, deinceps etiam proprii dilapidatione patrimonii, vestrae liberorumque vestrorum alimoniae profuturi ingratus et degener civis exsolvat.

Dat. VII kal. ian. Aquileiae Syagrio et Eucherio conss. (381 dec. [?] 26).

11.1.19

Idem aaa.

Post alia: id, quod in titulis debitis sub praestatione confertur auraria, non aliter nisi scientibus defensoribus detur, quo sub eorum conscientia, sicut et ante praeceptum est, solvantur debita securitatesque reddantur, custodita sanctione emissae primitus legis, quo apocharum vel securitatum, quae restituentur, digesta signatio, cum a susceptoribus dabitur, et formam indictionis teneat et manifestationem eius quae fuerit exacta praestationis ostendat.

Dat. prid. kal. feb. Beryto Richomere et Clearcho conss. (384 ian. 31).

11.1.20

Idem aaa. ad Principium praefectum praetorio.

In fraudem annonariae rei ac devotionis publicae elicitum damnabili obreptione rescriptum manifestum est vires non posse sortiri. Circa omnes igitur par atque aequalis illationis forma teneatur.

Dat. VIII kal. octob. Aquileiae Arcadio a. I et Bautone conss. (385 sept. 24).

11.1.21

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Cynegio praefecto praetorio.

Nemo possessorum ad instruendas mansiones vel conferendas species excepta limitaneorum annona longius delegetur, sed omnis itineris ac necessitatis habita ratione.

Dat. X kal. ian. Constantinopoli Arcadio a. I et Bautone conss. (385 dec. 23).

11.1.22

Idem aaa. Cynegio praefecto praetorio.

Mediterraneae civitates antea maritimis et maritimae mediterraneis onerabantur expensis, ut plus haberet dispendii translatio quam devotionis illatio. Hoc non solum in praesens, verum etiam in posterum prohibemus ea lege, ut se ultimo noverint supplicio puniendos, qui ista commiserint.

Dat. III non. sep. Valentiae Honorio nb. p. et Evodio conss. (386 sept. 3).

11.1.23

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Rufino praefecto praetorio.

Aerariae praestationis adiectio, quam citra priscam consuetudinem provincialium umeris Tatianus imposuit, a cunctis penitus salubri moderatione removenda est.

Dat. prid. id. iun. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio conss. (393 iun. 12).

11.1.24

Impp. Arcadius et Honorius aa. Ennoio suo salutem.

Textrinis vel gynaeceis ex more a corporatis Karthaginis species solitas praestari cognovimus, sed inmodica pro isdem reddi pretia. Quod in dispendium nolumus fieri corporatorum, atque ideo sublimitas tua pretiorum modum statuat.

Dat. XII kal. ian. Mediolano Olybrio et Probino conss. (395 dec. 21).

11.1.25

Idem aa. Minervio comiti rerum privatarum.

Obsistere commodis publicis et statutis necessitatibus non possunt privilegia dignitatum. Unde ut quisque praedii emolumenta consequitur, si non evoluto anni spatio intra sex menses omnem, cui esse constrictus dicitur, reliquorum intulerit cumulum, ad ipsos, qui sunt domini praedii, exactionem volumus pertinere.

Proposita in programmate Vari viri clarissimi vicarii urbis Romae Honorio a. IIII et Eutychiano conss. (398...).

11.1.26

Idem aa. Vincentio praefecto praetorio Galliarum.

Omni amoto privilegio beneficiorum possessores sublimitas tua praecipiet universos muneribus adstringi, earum scilicet provinciarum, ex quibus orta querimonia est aut in quibus haec retinendae plebis ratio adscriptioque servatur. Nullum gratia relevet, nullum iniquae partitionis vexet incommodum, sed pari omnes sorte teneantur; ita tamen, ut, si ad alterius personam transferatur praedium, cui certus plebis numerus fuerit adscriptus, venditi onera novellus possessor compellatur agnoscere, cum plebem constet non tam in omnibus praediis adscribendam neque auferendam ab eo, cui semel posthac deputata fuerit. Et cetera.

Dat. XIII kal. iul. Mediolano Theodoro v. c. cons. (399 iun. 19).

11.1.27

Idem aa. Salvino comiti rerum privatarum.

Opulentos, quos annua solutione debitas inferre convenerat pensiones, cum eo, quod resedit in debitum, quadruplum iubemus inferre. Ii vero, quos forte mediocritas a contumaciae huius excusat invidia, simplam debiti summam omni maturitate redhibere cogantur. Quos tamen oportuerat pro media saltem praeceptionis condemnatione retineri, qui ad solvenda rei nostrae debita extiterunt.

Dat. id. nov. Ravennae Stilichone et Aureliano conss. (400 [405] nov. 13).

11.1.28

Idem aa. Pompeiano proconsuli Africae.

Veterani terras censibus obligatas, ut cognovimus, vindicarunt, pro quibus tributum solvere dedignantur. quoscumque igitur insertas censibus terras tenere fuerit deprehensum, ilico ad solvenda tributa compelli praecipimus.

Dat. prid. kal. ian. Mediolano Stilichone et Aureliano conss. (400 dec. 31).

11.1.29

Idem aa. provincialibus provinciae proconsularis.

Perpensa cura statuimus, ut non amplius vobis aliquid extra ordinem indicetur, quam rei annonariae necessitas ac devotio postularit. Si quid vero de eodem modo diversarum specierum potuerit redundare, futurae iussimus illationi proficere, scilicet ut in locis propriis collata frumenta possessor ..... dependat ut vicenis solidis, qui in praeteritum pro equis curatoriciis petebantur, duo solidi detrahantur, ita ut proconsularis .... Numidiae cognoscat octonos et denos solidos pro singulis equis debere persolvere, Byzaceni etiam Tripolitanique cognoscant quinos denos pro singulis equis se debere praestare, sportularum autem nomine, quae comiti sacri stabuli praestabantur, nihil penitus inferendum.

Dat. prid. kal. april. Mediolano Vincentio et Fravito conss. (401 mart. 31).

11.1.30

Imppp. Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. Sapidiano vicario Africae.

Super mutando canone a quolibet impetrata rescripta vacuentur et si qui deinceps ausus fuerit quae prohibemus postulare, in duplum teneatur obnoxius. Nam cum in privatis causis quae contra leges fuerint elicita, cassentur, rectius in publicis negotiis quae adversum vetera decreta extorta fuerint, submovemus.

Dat. prid. non. septemb. Altino Arcadio a. VI et Probo conss. (406 sept. 4).

11.1.31

Impp. Honorius et Theodosius aa. Seleuco praefecto praetorio.

Possessor Africanus pro destitutis possessionibus cogitur tributa dependere. Quod ne accidat, hac definitione sancimus nullum possessorem neque munificum praedium pro alienis debitis vel destitutione esse detinendum neque eorum praediorum depectione praegravari, quae ex isdem bonis, quae retinent, nequaquam esse monstrantur, ne ullis praestigiis atque commentis exactio mutiletur. Electos igitur inspectores iam nunc censuimus esse mittendos, ut eorum relatione, integro canoni et illibatae pensitationi sollemni quatenus provideri debeat, aestimetur.

Dat. prid. kal. feb. Ravennae Honorio VIIII et Theodosio V aa. conss. (412 ian. 31).

11.1.32

Idem aa. Euchario proconsuli Africae.

Illationem omnem auri vel argenti a possessoribus in Karthaginiensi urbe poscendam esse decernimus, in qua opportunitas est, si depraedator fraudium pareat, iudicis adeundi, ne cui sit facultas apochas abnegari, cum devotio cognitori potuerit aperiri, scilicet remotis omnibus, qui ad exactionem provincialium exquisita lucra captare festinant.

Dat. prid. kal. mar. Ravennae Honorio VIIII et Theodosio V aa. conss. (412 febr. 29).

11.1.33

Imp. Theodosius a. Isidoro praefecto praetorio Illyrici.

Id ab unaquaque provincia censuimus expetendum, quod ab isdem nuper esse promissum tua sublimitas indicavit. Ut vero nullus de cetero ad possessiones eorum, quod maxime reformidant, inspector accedat, Macedonum reliqui exemplum secuti mediae quantitatis, ut obtulisse noscuntur, tributa suscipiant. Sed achivi, qui protestati sunt nihil a se ultra tertiam partem posse conferri, illud exsolvant, ad quod se indubitanter fore idoneos pollicentur. Quae dispositio in perpetuum observanda initio indictionis octavae congruum sumere debebit exordium. Sacrosancta Thessalonicensis ecclesia civitatis excepta, ita tamen, ut aperte sciat, propriae tantummodo capitationis modum beneficio mei numinis sublevandum nec externorum gravamine tributorum rem publicam ecclesiastici nominis Abusione laedendam.

Dat. VI id. octob. Constantinopoli Victore v. c. cons. (424 oct. 10).

11.1.34

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Celeri suo salutem.

Numquam dissimulatione iudicum pro compulsore aut opinatore Africanus possessor mittatur in praedam, sed quattuor mensum ab edicti publicati die indutiis datis aurum a possessore capitolio studio spontaneae devotionis sancimus inferri: ultra id tempus si tarditas adferatur, tunc militi debiti postulati delegandam esse rationem. Quae pietatem nostram viri spectabilis Bubulci comitis et legati decernere coegit eloquium.

Dat. V kal. mar. post cons. Felicis et Tauri. (429 febr. 25).

11.1.35

Idem aa. Volusiano praefecto praetorio.

Post alia: ne provinciales, ad quorum utilitates spectat omnis haec nostra provisio, a devotione revocet nimia securitas et solvendi voluntas cesset necessitate submota, ea, quae nostro aerario pensitantur, hac ratione dissolvent, ut omni modo, antequam elabatur indictio, annua tributa gratus beneficiis nostris possessor exsolvat. Si quis vero solutionem voluerit in tempora longiora differre, hunc provinciae rector omni exactionis acerbitate compellat. Et cetera.

Dat. XVI kal. mart. Ravennae post cons. Felicis et Tauri. (429 febr. 14).

11.1.36

Idem aa. Flaviano praefecto praetorio.

Excepto patrimonio pietatis nostrae, cuius quidem reditus necessitatibus publicis frequentissime deputamus, universos possessores functiones in canonicis et superindicticiis titulis absque ullius beneficii exceptione agnoscere oportere censemus. Igitur tua sublimitas pragmatici nostri statuta custodiens indifferenter cunctum possessorem obnoxium videlicet publicae functioni ad subeunda designatione distributa compellet.

Dat. III kal. mai. Ravennae Basso et Antiocho conss. (431 apr. 29).

11.1.37

Idem aa. Dario praefecto praetorio.

Praeteritis, utcumque impetrata sunt, in suo statu manentibus, quoniam munificentiam principalem nefas est revocari, in posterum excepto Cyro reverentissimo Afrodisiensium civitatis episcopo, cuius tanta sunt merita, ut etiam contra generalem huiusmodi sanctionem speciali beneficio perfrui non vetetur, quicumque per adnotationem nostram in auro voluerit tributa dependere, communicata aestimatione quinquennii, sterilitatis ac fecunditatis pro foro rerum venalium habita ratione, ex eadem summa, quae eiusdem quinquennii perpensis frugibus colligitur, partem quintam pro annis singulis solvere compellantur.

Dat. V kal. septemb. Apameae Isidoro et Senatore conss. (436 aug. 28).

 

11.2.0. Tributa in ipsis speciebus inferri.


 

11.2.1

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Symmachum praefectum Urbi.

Scias inhibitam esse apochandi licentiam, ita ut ne ex praesenti aut futuro vel praeterito sub hoc titulo nummus a provincialibus postuletur.

Proposita prid. id. aug. Valentiniano et Valente aa. conss. (365 aug. 12).

11.2.2

Idem aa. ad Symmachum praefectum Urbi.

pr. Commoda cogitantes urbis aeternae vini speciem ita provinciales statuimus comportare, ut apochandi praesumptione damnata vina Romam portentur.

1. In tantumque populi usibus profutura provisionis nostrae emolumenta porreximus, ut etiam pretio laxamenta tribuantur. Sanximus quippe, ut per vini singulas qualitates detracta quarta pretiorum, quae habentur in foro rerum venalium, eadem species a mercantibus comparetur.

Dat. X kal. nov. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365 oct. [?] 23).

11.2.3

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad Probianum praefectum Urbi.

Vinum, quod sollemnis expressio popularibus commodis ex provincialium collectione desiderat, ilico suscipiatur advectum, ut erogationis pro tempore cura praestetur et ea vina populi usibus erogentur, quae natura sua processum temporis ferre non possunt. Quod peraeque in omni vino, quod ex urbicaria regione confertur, observandum esse censemus.

Dat. XV kal. octob. Treviris Gratiano a. IIII et Merobaude conss. (377 sept. 17).

11.2.4

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa.

Earum rerum, quae in praebitionibus canonicis vel debitis ex more poscuntur, non sunt pretia specierum, sed ipsae quae postulantur species inferendae, scilicet ut, quod maximum est et unde omnis solet querella procedere, in annonario quoque titulo species annonarias solvant neque sub taxationibus pretiorum dispendiosis occasionibus adquiescant. Nam et accipientem et dantem illicitae transactionis reatus involvet. Et cetera.

Dat. prid. kal. feb. Beryto Richomere et Clearcho consulibus. (384 ian. 31).

11.2.5

Imppp. Valentinianus, Thedosius et Arcadius aaa. Cynegio praefecto praetorio.

Ne quis pro speciebus annonariis pecunias existimet inferendas, scientibus cunctis, quod si quis contra hanc serenitatis nostrae legem captiosum aliquid putaverit perpetrandum, securitatibus hoc modo editis eos esse carituros.

Dat. XV kal. ian. Constantinopoli Timasio et Promoto conss. (389 [?] dec. 18).

 

11.3.0. Sine censu vel reliquis fundum comparari non posse.


 

11.3.1

Imp. Constantinus a. ad Antonium Marcellinum praesidem provinciae Lugdunensis primae.

Rei annonariae emolumenta tractantes, ut cognosceremus, quanta reliqua per singulas quasque provincias et per quae nomina ex huiusmodi pensitationibus resedissent, cognovimus hanc esse causam maxime reliquorum, quod nonnulli captantes aliquorum momentarias necessitates sub hac condicione fundos opimos comparent et electos, ut nec reliqua eorum fisco inferant et immunes eos possideant. Ideoque placuit, ut, si quem constiterit huiusmodi habuisse contractum atque hoc genere possessionem esse mercatum, tam pro solidis censibus fundi comparati quam pro reliquis universis eiusdem possessionis obnoxius teneatur.

Dat. kal. iul. Agrippinae Constantino a. V et Licinio c. conss. (319 iul. 1).

11.3.2

Idem a. Acacio comiti Macedoniae.

Mancipia adscripta censibus intra provinciae terminos distrahantur et qui emptione dominium nancti fuerint, inspiciendum sibi esse cognoscant. Id quod in possessione quoque servari rationis est: sublatis pactionibus eorundem onera ac pensitationes publicae ad eorum sollicitudinem spectent, ad quorum dominium possessiones eaedem migraverunt.

Dat. III kal. mart. Thessalonicae Constantio et Maximo conss. (327 febr. 27).

11.3.3 [=brev.11.2.1]

Imp. Iulianus a. ad Secundum pf. p.

Omnes pro his agris, quos possident, publicas pensitationes agnoscant; nec pactionibus contrariis adiuventur, si venditor aut donator apud se collationis sarcinam pactione illicita voluerit retinere, et si necdum translata sit professio censualis, sed apud priorem fundi dominum forte permaneat, dissimulantibus ipsis, ut non possidentes pro possidentibus exigantur.

Dat. XIV. kal. mart. Antiochiae, Iuliano a. IV. et Sallustio coss.

Interpretatio. Fundum nullus audeat comparare, sed omnes pro his agris, qui ad eos quoquo modo pervenerint, publici canonis impleant functiones. Nec de solutione tributi cuicumque* liberum sit pacisci, sed sive donetur ager sive vendatur, factus dominus integra rei tributa suscipiat.

11.3.4

Idem a. edictum.

Post alia: dominum, qui fructus capit, tributa exigi iustum est.

Dat. III kal. mar. Iuliano a. IIII et Sallustio conss. (363 febr. 27).

11.3.5 [=brev.11.2.2]

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Tatiano pf. p.

Quisquis alienae rei quoquo modo dominium consequitur, statim pro ea parte, qua possessor fuerit effectus, censualibus paginis nomen suum postulet annotari, ac se spondeat soluturum; ablataque molestia de auctore, in succedentem capitatio transferatur.

Dat. XV. kal. oct. Constantinopoli, Tatiano et Symmacho coss.

Interpretatio. Quicumque* cuiuslibet rei dominium quolibet ordine acquisierit, continuo pro ea parte, qua possessor effectus est, publicis libris nomen suum petat adscribi, ac se promittat tributum agri, cuius possessor est, soluturum, ut remota de auctore, id est de priore domino inquietudine, in praesentem dominum solutio transferatur.

 

11.4.0. Ne collatio per logografos celebretur.


 

11.4.1

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Modestum praefectum praetorio.

Si quis collator iugationem suam logografo conmiserit, eam fisco noverit vindicandam. Quidquid etiam vel in pretiis vel in speciebus aut aurum ordinem delegationis oblitus praetermissis susceptoribus aut horreis ad logografos detulerit, omne hoc amissurum se esse cognoscat et exactionem a se debito ordine deposcendam. Officiales autem, qui ex huiusmodi commerciis aliquid fuerint accepisse detecti, quae avaritia praecipitante captarant exerta dupli animadversione redhibebunt, ipsis dumtaxat logografis in pristinae condicionis discrimine permansuris, si quidem his pro omnibus poenis sufficiat adsiduo tormentorum periculo subiacere.

Dat. prid. non. april. Seleucia Modesto et Arintheo conss. (372 apr. 4).

 

11.5.0. De indictionibus.


 

11.5.1

Impp. Arcadius et Honorius aa. Pompeiano proconsuli Africae.

Id tantum, quod est necessarium intra Africam militibus consistentibus, provincialibus iubemus indici ac iuxta matricularum fidem quod exigit ratio postulari, ita ut, si quid erogationibus redundarit in speciebus diversis vel praebitione vecturisque, id futurae indictioni collationique proficiat.

Dat. V kal. april. Vincentio et Fravito conss. (401 mart. 28).

11.5.2

Impp. Honorius et Theodosius aa. Palladio praefecto praetorio.

Omnes omnino quocumque ex titulo possidentes quod delegatio superindicti nomine videtur amplexa velut canonem cogantur inferre, et ne qua sit dubietas, hac aperta definitione decernimus, ut id potius canonis vocabulo postuletur. Nulla igitur domus vel sacri patrimonii vel emphyteutici iuris vel hominum privatorum, etiamsi privilegium aliquod habere doceantur, ab hac necessitate seiuncta sit, quae iam non extraordinarium, ut hactenus, sed ipsis facientibus canonicum nomen accepit.

Dat. VII id. ian. Ravennae Theodosio a. VII et Palladio conss. (416 ian. 7).

11.5.3

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Isidoro praefecto praetorio.

Cum omnis hoc Aegyptiaci tractus possessoribus conducibile videatur, ut ante kal. mai. praedelegatio manifestetur in locis, ne per ignorantiam collatores ad anni prioris exemplum ante delegationem missam ea cogantur exsolvere quae postmodum indebita missa delegatione forsitan provocavit eventus; scriniariis videlicet sedis excelsae modis omnibus ordinata salubriter impleturis, ita ut Augustaliani officii et cohortalis et defensoris discrimine in locis celeberrimis per dimenstruum tempus ad omnium perveniat notionem.

Dat. prid. non. iun. Constantinopoli Isidoro et Senatore conss. (436 iun. 4).

11.5.4

Idem aa. Dario praefecto praetorio.

Particulari delegationum notitia ante indictionis exordium singulis transmissa provinciis collationis modum a possessoribus multo ante prospectum devotioni solitae, non subitis calumniis tua sublimitas faciat imputari, ut et provincialibus subeundi dispendia necessitas auferatur et officiis ingerendi damna licentia denegetur.

Dat. V kal. septemb. Apameae Isidoro et Senatore conss. (436 aug. 28).

 

11.6.0. [=brev.11.3.0.] De superindicto.


 

11.6.1 [=brev.11.3.1]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad proconsules, vicarios omnesque rectores.

Nihil superindictorum nomine ad solas praefecturae literas quisquam provincialis exsolvat; neque ullius omnino indictionis titulus, etiam solennis, immineat, nisi eum nostro confirmata iudicio et imperialibus nexa praeceptis sedis amplissimae deposcat indictio et cogat exactio.

Dat. VII. kal. iun. Mediolano, Antonio et Syagrio coss.

Interpretatio. Haec lex hoc praecipit, ut nullum per rectores provinciae superindictum provincialibus imponatur, nisi forte ex hac re processisse praeceptio dominica comprobetur. Tunc enim id, quod superindictum est, aut peti aut exigi poterit, quando a rerum domino cognoscitur constitutum.

 

11.7.0. De exactionibus.


 

11.7.1

Imp. Constantinus a. ad Aelianum proconsulem Africae.

Post alia: ducenarii et centenarii sive sexagenarii non prius debent aliquem ex debitoribus convenire, quam a tabulario civitatis nominatim breves accipiant debitorum. Quam quidem exactionem sine omni fieri concussione oportet ita ut, si quis in iudicio questus, quod indebite exactus est vel aliquam inquietudinem sustinuit, hoc ipsum probare potuerit, severa in exactores sententia proferatur.

Dat. kal. nov. Treviris Constantino a. IIII et Licinio IIII conss. (315 [immo 313] nov. 1).

11.7.2

Idem a. ad Pacatianum vicarium Brittaniarum.

Unusquisque decurio pro ea portione conveniatur, in qua vel ipse vel colonus vel tributarius eius convenitur et colligit; neque omnino pro alio decurione vel territorio conveniatur. Id enim prohibitum esse manifestum est et observandum deinceps, quo iuxta hanc nostram provisionem nullus pro alio patiatur iniuriam.

Dat. XII kal. decemb. Constantino a. et Licinio c. conss. (319 nov. 20).

11.7.3

Idem a. ad populum.

Nemo carcerem plumbatarumque verbera aut pondera aliaque ab insolentia iudicum repperta supplicia in debitorum solutionibus vel a perversis vel ab iratis iudicibus expavescat. Carcer poenalium, carcer hominum noxiorum est officialium et cum denotatione eorum iudicum, quorum de officio cohercitiores esse debebunt, qui contra hanc legem admiserint. Securi iuxta eam transeant solutores: vel certe, si quis tam alienus ab humano sensu est, ut hac indulgentia ad contumaciam abutatur, contineatur aperta et libera et in usus hominum constituta custodia militari. Si in obdurata nequitia permanebit, ad res eius omnemque substantiam cives eius accedant, solutionis obsequio cum substantiae proprietate suscepto. Qua facultate praebita omnes fore credimus proniores ad solvenda ea, quae ad nostri usus exercitus pro communi salute poscuntur.

Dat. kal. feb. Constantino a. VI et Constantio caes. conss. (320 febr. 1 [ian. 31]).

11.7.4 [=brev.11.4.1]

Imp. Constantinus a. ad Afros.

Quoniam succlamatione vestra merito postulastis, ne qua his, qui praestationes fiscales differunt, reliquorum laxitas proveniret, specialiter praecipimus observari, ut res eorum, qui fiscalibus debitis per contumaciam satisfacere differunt, distrahantur: comparatoribus data firmitate perpetua possidendi etc.

Dat. XV. kal. iun. Serdicae, Constantino et Maximo coss.

Interpretatio. Quicumque* agrorum suorum tributa implere contemnent, agri eius, qui tributa sua contemnet exsolvere, ab exactore vendantur, et qui comparaverint, firmissimo iure hoc ordine empta* possideant.

11.7.5

Imp. Constantius a. Nemesiano viro perfectissimo comiti largitionum.

Quotiens quis et privati debitor invenitur et fisci, et abreptus ab uno officio teneatur, ad universi debiti solutionem qui eum abstulit coartetur ac totius summae exactionem in se suscipiat, qui eundem avellendum abstrahendumque crediderit.

Dat. IIII id. mai. Nitzibi Amantio et Albino conss. (345 mai. 12).

11.7.6

Idem a. ad Eustathium praefectum praetorio.

Post alia: actores ceterique rei privatae nostrae ad solutionem specierum sollemnium debiti vigoris auctoritate cogantur, ne provinciales rei privatae nostrae fatiget immunitas.

Dat. VIII id. mart., proposita Romae Limenio et Catullino conss. (349 mart. 8).

11.7.7

Impp. Constantius et Constans aa. Bibulenio restituto praesidi Sardiniae.

Provinciales pro debitis plumbi verbera vel custodiam carceris minime sustinere oportet, cum hos cruciatus non insontibus, sed noxiis constitutos esse noscatur, satis vero sit debitorem ad solvendi necessitatem capione pignorum conveniri.

Dat. VIII id. dec. Thessalonicae Constantio VI et Constante III aa. conss. (353 [346?] dec. 6).

11.7.8

Idem aa. ad Taurum praefectum praetorio.

Exactiones provinciarum, quas rectores aut praefecti annonae aut rationales per Africam sustinent, a maioribus iudicibus usurpari non debent, sed ab his solis impleri, quibus cura exactionis imminet.

Dat. IIII non. sept. Dinummae, acc. prid. id. nov. Karthagine Arbitione et Lolliano conss. (355 sept. 2).

11.7.9

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Dracontium vicarium Africae.

Ducenarios ab exactione provincialium secundum constitutionem sacrae memoriae Constantii probabilis sinceritas tua iubebit arceri.

Dat. III id. mai. Hadrianopoli, acc. VIII kal. octob. Karthagine divo Ioviano et Varroniano conss. (364 mai. 13).

11.7.10

Idem aa. ad Florianum consularem Venetiae.

Die solis, qui dudum faustus habetur, neminem christianum ab exactoribus volumus conveniri; contra eos, qui id facere ausi sunt, hoc nostri statuti interdicto periculum sancientes.

Dat. XI kal. mai. Treviris Valentiniano et Valente aa. conss. (368? 370? 373? apr. 21).

11.7.11

Idem aa. ad Florianum comitem rerum privatarum.

Omnes provinciis praesidentes iussimus conveniri, ut a rei nostrae conventione cessarent, ne principales necessitates in publicum proferentes eadem, qua hactenus, in colonos iniquitate saevirent. Illud etiam moderationi adiecimus, ut tripertita esset illatio fiscalium pensionum. Sinceritas tua rationales procuratoresque commoneat, ut, quidquid pro iugatione vel capitatione deposcitur, certantibus studiis devotionis exsolvant.

Dat. VIII kal. iun. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365 mai. 25).

11.7.12

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Constantiano vicario Ponticae.

Potentiorum possessorum domus officium provinciae rectoris exigere debet, decurio vero personas curialium convenire, minores autem possessores defensor civitatis ad solutionem fiscalium pensitationum spectata fidelitate compellere.

Dat. V non. mai. Merobaude II et Saturnino conss. (383 mai. 3).

11.7.13

Idem aaa. ad Principium praefectum praetorio.

Solis die, quem dominicum rite dixere maiores, omnium omnino litium et negotiorum quiescat intentio; debitum publicum privatumque nullus efflagitet; ne aput ipsos quidem arbitros vel e iudiciis flagitatos vel sponte delectos ulla sit agnitio iurgiorum. Et non modo notabilis, verum etiam sacrilegus iudicetur, qui a sanctae religionis instinctu rituve deflexerit.

Proposita III non. nov. Aquileiae Honorio n. p. et Evodio conss. (386 nov. 3).

11.7.14

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Rufino praefecto praetorio.

Apparitores quicumque in collatione auri praecepti fuerint officii sui adhibere servitium, titulorum debita et collationum summas relationis suae fide et adnotatione perscribant sitque ex officialis instructione officium conscium, quid exactum quidve perlatum esse videatur, ne longinqui itineris diversitate susceptor abductus et curiae suae desit et rei familiaris detrimenta sustineat.

Dat. prid. id. april. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio conss. (393 apr. 12).

11.7.15

Impp. Arcadius et Honorius aa. Messalae praefecto praetorio.

Post alia: quoniam plerique callidis precibus rescripta impetrasse dicuntur, ne a solitis compulsoribus exigantur, praesenti iussione monemus, ne praetento velut quodam beneficio clementiae nostrae quicquam in exactione celebranda vetustati et consuetudini derogetur.

Dat. IIII kal. octob. altini Theodoro v. c. cons. (399 sept. 28).

11.7.16

Idem aa. Hadriano praefecto praetorio.

Missi opinatores cum delegatoriis iudicibus eorumque officiis insistant, ut intra anni metas id quod debetur accipiant; nihil his sit cum possessore commune, cui non militem, sed exactorem, si sit obnoxius, convenit imminere. Iudices itaque, qui provinciales passi fuerint opinatoribus delegari, eiusdem quantitatis duplex poena retinebit, et apparitores ex quolibet officio sententiam deportationis excipient, si per semet exigendos voluerint delegare militibus, et curiales temporale manebit exilium, si eos, quos sollemniter exigere consuerunt, opinatoribus putaverint esse tradendos; cum iudicem oportet inquirere debitores, tabularios fideliter prodere nomina dominorum, apparitores sive curiales consuetudine servata regionum convictis debitoribus imminere, ut perceptis congruis emolumentis opinatores impleto anno ad proprios numeros valeant remeare. Qui si ultra annum protracti fuerint, iudices et officia absque ulla mora de proprio cogentur exsolvere militibus quod debetur, ipsis adversus obnoxios repetitione servata. Quod si ad nos aliqua de retentis opinatoribus querella pervenerit, in duplum ab his protinus exigetur, ut partem debitam miles, reliquum fiscus accipiat. Iudicibus quoque eorumque officiis eatenus subvenimus, ut in contumaces debitores cuiuslibet dignitatis auctoritatem suam exerant ac, si impudenter solutio differatur, actores procuratores eorumque praedia persequantur, de eorum quoque nominibus ab nostram scientiam relaturi.

Dat. III id. iul. Mediolano Vincentio et Fravito conss. (401 iul. 13).

11.7.17

Impp. Honorius et Theodosius aa. Anthemio praefecto praetorio.

Neque agentes in rebus neque sacrarum privatarum vel largitionum palatina officia ex quacumque causa, ex quocumque titulo fiscalis debiti, cum ad provinciam mittuntur, possessores per se audeant convenire, sive id ex praeterito reliquum trahatur seu praesentis temporis tributo solvi conveniat; sed rectores provinciarum frequenter adeundo commoneant eorumque officiis incumbant. Quod si rector provinciae imminentem sibi memoratorum declinare molestiam quaerens vel qualibet alia ratione isdem propria auctoritate publicae exactionis permiserit curam, tam ipse quam officium eius vicena auri pondo fisco dependent.

Dat. VII id. dec. Constantinopoli Basso et Filippo conss. (408 dec. 7).

11.7.18

Idem aa. Anthemio praefecto praetorio.

Largitionalium titulorum exactionem palatinorum obsequiis vetustatis more consecratam iuxta priscam consuetudinem celebrari censemus, recens conditae legis in hac parte auctoritate sequestrata, quae ritu vetustatis neglecto palatinae munera dignitatis intempestiva legatorum achivorum admonitione abstulerat. Ideoque huius statuti praeceptionem, per quam palatinos veteri exigendi functioni constrinximus, commoniti rectores observent.

Dat. V kal. octob. Constantinopoli Honorio VIII et Theodosio III aa. conss. (409 sept. 27).

11.7.19

Idem aa. Euchario proconsuli Africae.

Tertiam partem canonis fundorum privatorum vel sextam emphyteuticorum ex kal. mart., sicut consuetudo deposcit, reliquam vero canonis summam ex kal. iul. par erit postulari, ne praepostera exactione possessor ad redimendam conventionis cogatur iniuriam. Et cetera.

Dat. prid. kal. mart. Ravennae Honorio VIIII et Theodosio V aa. conss. (412 febr. 29).

11.7.20 [=brev.11.4.2]

Impp. Honorius et Theodosius aa. Euchario proconsuli Africae.

Post alia: constituto tempore publice apud Karthaginem in secretario, admisso populo, exactorum ordinabuntur idoneae strenuaeque personae. De quibus si popularis accusatio ulla processerit, in eorum locum alios par erit destinari, ita ut severa indagatione, si in concussione possessorum deprehensi fuerint, illico et capitali periculo subiaceant, et direptorum quadrupli poena ex eorum patrimonio eruatur. Iudices autem triginta librarum auri mulctae acerbitate sciant se esse plectendos, nisi ea, quae salubriter ordinata sunt, necessaria devotione compleverint.

Dat. prid. kal. mart. Ravenna, Honorio IX. et Theodosius V. aa. coss.

Interpretatio. Haec lex hoc praecipit, exactores ad exigendas tributarias functiones idoneos esse mittendos, ita ut, si de his populi accusatio ulla processerit, id est querela deposita fuerit, in eorum locum alii dirigantur, ut habita diligenti inquisitione, si in dispendia provincialium de superexactionis crimine convinci potuerint, et capitali periculo subiaceant, et ex eorum facultatibus in quadruplum, quae sunt superexacta, reddantur. Iudices vero provinciarum triginta librarum auri se poena noverint feriendos, si haec, quae statuta sunt, implere neglexerint.

11.7.21

Idem aa. Euchario suo salutem.

Grave et contra rerum ordinem iudicamus, ut idem municeps et civitatis necessitatem et exactoris publici subire cogatur officium. Quod ne contingat, generali lege sancimus cognitoris, cuius interest, iussione ad praedia mansuetudinis nostrae vel quae sub fisci nomine coeperint retineri moderanda vel ex suo corpore idoneos quosque dari debere vel ex his, si qui perfuncti sacramento militiae absolutione potiuntur. Ab his namque convenit, a quibus ratio ob praedam discuti consuevit, administrationem sustineri huiuscemodi praediorum. Iudicibus itaque adque officiis poenam quinquaginta librarum auri imponimus, nisi commode obtemperaverint definitis.

Dat. prid. kal. mart. Ravennae Honorio VIIII et Theodosio V aa. conss. (412 febr. 29).

 

11.8.0. De superexactionibus.


 

11.8.1

Impp. Arcadius et Honorius aa. Caesario praefecto praetorio.

Si quis exactorum superexactionis crimen fuerit confutatus, eandem poenam subeat, quae divi Valentiniani sanctione dudum fuerat definita. Capitis namque periculo posthac cupiditas amovenda est, quae prohibita totiens in isdem sceleribus perseverat.

Dat. prid. non. mart. Constantinopoli Caesario et Attico conss. (397 mart. 6).

11.8.2

Idem aa. Apollodoro proconsuli Africae.

Quidquid ultra debitum elicitum fuerat, eruatur. Quod provinciae restitui protinus oportebit.

Dat. prid. id. mart. Mediolano Stilichone et Aureliano conss. (400 mart. 14).

11.8.3

Impp. Honorius et Theodosius aa. Caeciliano praefecto praetorio.

pr. Post alia: velut licito committi frequenti laesorum deploratione didicimus, ut maioribus subiectis mensuris atque ponderibus gravi possessor damno quatiatur. Iubemus, ut cura et sollertia defensorum hoc fieri a susceptoribus non sinant deprehensosque ad iudicium dirigant, cum ipso commissae fraudis indicio.

1. Idem fieri notum est, ut provincialibus nostris contestari iniurias suas cupientibus actorum confectio a defensoribus, ordinibus, curatore et magistratibus denegetur idque gratia tribuatur eorum, quos rationabiliter intellexerint arguendos. Quod ne accidat, noverint cuncti provinciales, quotiens petitam sibi actorum copiam a memoratis viderint denegari, querellae propriae libellum conscriptum eo tenore quo fuerat contestandum in frequentioribus civitatum locis adfigendum conveniendosque scribas tabularios et cetera officia publica commonenda, per quae libellum colligi oportebit atque invitis supra memoratis personis sub actorum confectione ingeri, quorum quaestione fides possit inquiri: qua probata in eos, quos gestorum petitam confectionem negasse constiterit, vigor iudiciarius exeratur.

Dat. XII kal. feb. Ravennae Honorio VIII et Theodosio III aa. conss. (409 ian. 21).

 

11.9.0. De distrahendis pignoribus, quae tributorum causa tenentur.


 

11.9.1

Imp. Constantinus a.

Quoniam decessoris tui litterae missae ad Proculeianum tribunum et magistrum officiorum continent quorundam provincialium mancipia abducta pro pignore sub officio retineri, eo quod vestes canonicas vel equos minime intulerunt, atque haec mancipia neque dominos solutis debitis recepisse neque alios comparasse, veritos ne haec rescinderetur distractio: iubemus duorum mensum spatium ad solvenda debita mancipiorum dominis indulgeri, quo transacto nisi debita fuerint persoluta, firmiter mancipia comparabunt quicumque ad emptionem accesserint.

Proposita prid. kal. ian. Castulone Severo et Rufino conss. (323 dec. 31).

11.9.2

Imp. Constantius a. ad Egnatium Faustinum praesidem Baeticae.

Si quis fundum vel mancipia ob cessationem tributorum vel etiam ob vestium auri argentique debitum, quae annua exactione solvuntur, occupata convento debitore et aput iudicem interpellatione celebrata, cum solutio cessaverit, sub hasta distracta comparaverit, perpetuam emptionis accipiat firmitatem, cum, si minoris forte persona fuerit inserta, necesse sit quempiam legitimae defensionis indiguisse persona praesertim cum ad iuris etiam praesentis et veteris aequitatem illud quoque indulgendum esse ducamus, ut scilicet par condicio etiam in hac pignorum capione servetur, quae ob fiscale debitum fuerint occupata nihilque intersit, utrumne officium summae rei vel procuratoris an certe rector provinciae id quod debitum fuerit deleget, si etiam in hac debitores forte cessaverint, condicione iuris expressa.

Dat. prid. id. decemb. Feliciano et Titiano conss. (337 dec. 12).

 

11.10.0. Ne operae a collatoribus exigantur.


 

11.10.1

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Viventium praefectum praetorio.

Operarum praebitionem, quae illicite a provincialibus hactenus expetita est, sinceritas tua cessare praecipiat. Nullum autem, qui caupona vel propola vel tabernaria lucrum familiare sectetur, cum animalia, quibus prosecutio debeatur, advenerint, si collegiati numero inpares videbuntur, ab hoc obsequio esse patiatur. Melius enim est, ut otiosorum sit ista sedulitas, quam ipsas quoque perdat urbes tristis abductio rusticorum.

Dat. X kal. mart. Treviris Valentiniano nb. p. et Victore conss. (369 febr. 20).

11.10.2

Idem aaa. ad Catafronium vicarium Italiae.

pr. Post alia: operas ad prosecutionem equorum vel diversorum neminem provincialium praebere permittimus, quia non ignoramus per universas Italiae civitates...esse quam plurimos et hunc esse morem, ut, quotiens inpares videntur qui...prosecutionis officio maiore animalium numero repente veniente, tabernariis oppidorum hoc iniungatur obsequium. (370 aug. 15).

1. Causam vero pontis liquentiae nolumus nostris praeiudicare decretis: videlicet ob reparationem eiusdem aliquis numerus excusatus habeatur, sed ita eum instaurari oportet, ut a possessoribus civitatis eius territorio suo, quotiens usus poposcerit, reformetur.

Dat. XVIII kal. sep. Valentiniano et Valente III aa. conss. (370 aug. 15).

 

11.11.0. [=brev.11.5.0.] Ne damna provincialibus infligantur.


 

11.11.1 [=brev.11.5.1]

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Probum pf. p. Illyrici.

Si qui eorum, qui provinciarum rectoribus obsequuntur, quique in diversis agunt officiis principatus, et qui sub quocumque* praetextu muneris publici possunt esse terribiles, rusticano cuipiam necessitatem obsequii, quasi mancipio sui iuris imponat, aut servum eius vel forsitan bovem in usus proprios necessitatesque converterit, sive xenia aut munuscula, quae canonica ex more fecerunt, extorserit, vel sponte haec, quae improbata sunt, oblata non refutaverit, sublatis omnibus facultatibus ultimo subiugetur exitio, et nihilo minus rusticanum, qui se in eiusdem operas sponte propria detulisse responderit, par poenae severitudo constringat. Eadem vero circa eos censura servetur, qui xenia aut munera deferri sibi a possessoribus cogunt aut oblata non respuunt.

Dat. prid. kal. oct. Agrippinae, Valentiniano et Valente aa. coss.

Interpretatio. Si quicumque* ex his, qui provinciarum rectoribus coniunguntur aut militant, vel qui agunt in diversis officiis principatus, vel quicumque* sub occasione publici actus videntur esse terribiles, rusticano alicui necessitatem servitii, velut sui iuris mancipio imposuerint, aut servum ipsius aut bovem in sui operis utilitatem transtulerint, sive xenia aut quaelibet munera crediderint exigenda, vel si oblata non recusaverint, ultimo exitio deputantur, et rerum suarum amissione damnantur.

 

11.12.0. De immunitate concessa.


 

11.12.1

Imp. Constantius a. ad Marcellinum.

Publicus ac noster inimicus diversis immunitatem dederat iugorum capitationibus et professionibus amputatis. Iubemus ergo, ut omnibus omnino haec privilegia derogentur.

Dat. III. kal. mai. Acindyno et Proculo conss. (340 apr. 29).

11.12.2

Imp. Iulianus a.

Omnes omnino, quicumque capitationis indulgentiam immunitatemque meruerunt, non solum ex annonario titulo, verum etiam ex speciebus ceteris atque largitionibus excepti sunt immunesque erunt; neque enim praestanda dividimus. Melius quippe est munificentiae compendium integrum competere quam saepius postulari.

Dat. prid. kal. mai. Constantinopoli Mamertino et Nevitta conss. (362 apr. 30).

11.12.3

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Florentium comitem sacrarum largitionum.

Omnium rerum ac personarum, quae privatam degunt vitam, in publicis functionibus aequa debet esse inspectio. Hoc ideo dicimus, quia nonnulli privatorum elicitas suffragio proferunt sanctiones, quibus vectigalia vel cetera eiusmodi, quae inferri fisco moris est, sibi adserant esse concessa. Hoc si quando militibus nostris hisve, qui in palatio nostro degunt, praestamus adprobantibus se sacramentis militaribus adtineri, quod concessimus firmum sit adque robustum; ceterum si quis privatorum eiusmodi rescriptione nitatur, cassa eadem sit. Vectigalium enim non parva functio est, quae debet ab omnibus, qui negotiationis seu transferendarum mercium habent curam, aequa ratione dependi.

Dat. X kal. mart. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365 febr. 20).

11.12.4

Imppp. Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. Basilio comiti sacrarum largitionum.

Salubribus licet ante prospectum meminerimus oraculis, ut eorum penitus vacuaretur obreptio, qui largitionalibus quippiam commodis derogantes absque palatini officii notione veniam debitae quantitatis mansuetudinis nostrae absolutione meruerunt, iterandae tamen copiam praeceptionis amplectimur, ut praeiudicio segregato non triplum modo, cui primitus videbatur obnoxius, verum etiam quadruplum dispendio digniore exsolvat.

Praelata litteris viri illustris comitis sacrarum largitionum III id. iun. Honorio VII et Theodosio II aa. conss. (407 iun. 11).

 

11.13.0. Si per obreptionem fuerit impetrata.


 

11.13.1

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Probum praefectum praetorio.

Privilegia omnia paucis concessa personis in perniciem plurimorum in irritum devocentur omnesque huius modi immunitates qui quacumque ambitione meruerunt, ad aequale provincialium ceterorum consortium reducantur prositque iugatio rei publicae hactenus suspensa. Et quo libentius adquiescant, proprio aequanimitatem docemus exemplo id contemptui haberi, quod immune hactenus habeatur facile persuademus ab omnibus faciendum esse quod fecimus. Igitur sinceritas tua id ipsum per omnem Italiam, tum etiam per urbicarias Africanasque regiones ac per omne Illyricum praelata oraculi huius auctoritate firmabit.

Dat. XIIII kal. feb. Mediolano Merobaude II et Saturnino conss. (383 ian. [?] 19).

 

11.14.0. De conditis in publicis horreis.


 

11.14.1

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Volusianum praefectum Urbi.

Cavens, ne urbaniciani officiales annonariis necessitatibus misceantur, omnia participe praefecto annonae disponas ac iubeas ad curam propriam revocari. Ante omnia autem quae in horreis habentur expendi volumus, ita ut non prius ad frumentum tendatur expensio, quod sub praefectura tua urbis horreis infertur, quam vetera condita fuerint erogata. Si forte vetustate species ita corrupta est, ut per semet erogari sine querella non possit, eidem ex nova portione misceatur, cuius adiectione corruptio velata damnum fisco non faciat. Ad istud autem negotium arbitratu ac iudicio tuo nobilis prudens fidelis optime sibi conscius pro integritatis meritis adponatur custos ac mensor, qui vel frumenta modio metiatur vel iustis aestimationibus colligat, quanta habeantur in condito.

Dat. VI id. april. divo Ioviano et Varroniano conss. (364 [365?] apr. [?] 8).

11.14.2

Impp. Arcadius et Honorius aa. Florentino praefecto Urbi.

Nihil prius ex horreis consequantur, quam omnis canon, qui antiquitus est institutus, fuerit completus; cognoscente officio urbicariae praefecturae decem libris auri esse multandum, si quae decrevimus, fuerint temerata.

Dat. VI kal. ian. Mediolano Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 dec. 27).

11.14.3

Idem aa. Anatolio praefecto praetorio Illyrici.

Nulli posthac horreaticas species contingendi copia praebeatur. Sin vero quisquam temerator horreorum extiterit, qui sibi ex praedictis aliquid audeat usurpare, hanc poenam sciat nostro arbitrio definitam, ut deportationis poenae subiectus totius substantiae cogatur subire iacturam.

Dat. VII id. iul. Constantinopoli Caesario et Attico conss. (397 iul. 9).

 

11.15.0. De publica comparatione.


 

11.15.1

Imp. Constantius a. ad senatum.

Ad comparationem diversarum specierum, quod synoneton appellatur, actores procuratoresque senatorum per diversas provincias nullam inquietudinem tolerent.

Dat. V non. mai. Tauro et Florentio conss. (361 mai. 3).

11.15.2

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa.

Cunctos formari plenius conveniet, ut in speciebus etiam annonariis, quae a provincialibus sub transactione comparationis pretio expeti solent, sciant nullam sibi necessitatem indictionis imponi, sed huius adscriptionis necessitatem sublatam, mox ab amplissima praefectura pretiis competentibus destinandis. Ut nihil trahatur in debitis, quod aut speretur aut promittatur quando solvendum, unusquisque provincialium nostrorum arbitratu proprio et mente devota species petitas isdem pretiis, quae in foro rerum venalium habebuntur, libens praestet ac distrahat, ita ut prius vendendas det species, quam omne, quod in rationem distractionis venerit, aurum fuerit consecutus; potiorum tantum, id est possessorum domibus delegatis, quibus tamen cohortatio imponitur, non necessitas imperatur, ut consensum facilem praebeant super speciebus annonariis distrahendis. Haec autem adscriptio inferiores vel plebeios non tenebit, ut usibus publicis profuturas distrahant fruges.

Proposita prid. kal. feb. Beryto Richomere et Clearcho conss. (384 ian. 31).

 

11.16.0. De extraordinariis sive sordidis muneribus.


 

11.16.1

Imp. Constantinus a. ad Catullinum proconsulem Africae.

Patrimoniales fundos extraordinariis oneribus vel mediae aut tertiae portionis obsequiis fatigari non convenit, cum eosdem et auri speciem et frumenti plurimum modum constet persolvere, ita ut qui violare statuta temptaverit puniatur.

Proposita VI kal. sep. Karthagine Constantino a. V et Licinio conss. (319 [?] aug. 27).

11.16.2

Idem a. ad Ulpium Flavianum consularem Aemiliae et Liguriae.

Ab extraordinariis omnibus fundi patrimoniales adque emphyteuticarii per Italiam nostram constituti habeantur immunes, ut canonica tantum et consueta dependant ad similitudinem per Africam possessorum.

Dat. XII kal. iun., lecta aput acta Severo et Rufino conss. (323 mai. 21).

11.16.3

Idem a. ad edictum Calchedoniensium et Macedoniensium.

Quotienscumque aliquam adscriptionem fieri necesse est, rectorum consiliis et dispositione uniuscuiusque civitatis fiat adscriptio, ne libidini et commodo potiorum multitudo mediocrium subiecta gravibus et iniquissimis adficiatur iniuriis.

Accepta VIII kal. mai. Crispo III et Constantino III aa. conss. (324 apr. 24).

11.16.4

Idem a. ad Aemilianum praefectum praetorio.

Extraordinariorum munerum distributio non est principalibus committenda, ideoque rectores provinciarum monendi sunt, ut eam distributionem ipsi celebrent manuque propria perscribant adque encauto nomina adnectant, ea forma servata, ut primo a potioribus, dein a mediocribus adque infimis quae sunt danda praestentur. Neque umquam sationibus vel colligendis frugibus insistens agricola ad extraordinaria onera trahatur, cum providentiae sit opportuno tempore his necessitatibus satisfacere. Quae res neglecta vicariorum tuorum verecundiam tangit, ad rectorum autem officiorum capita venietur. Manu autem sua rectores scribere debebunt, quid opus sit et in qua necessitate per singula capita vel quantae angariae vel quantae operae vel quae aut in quanto modo praebendae sint, ut recognovisse se scribant, exactionis praedicto ordine inter ditiores mediocres atque infimos observando.

Lecta VII id. mai. Romae Ianuarino et Iusto conss. (328 mai. 9).

11.16.5

Imp. Constantius a. ad Italicum.

Privatas res nostras ab universis muneribus sordidis placet esse immunes neque earum conductores nec colonos ad sordida vel extraordinaria munera vel superindictiones aliquas conveniri. Et cetera.

Dat. VIII kal. feb. Bononiae Placido et Romulo conss. (343 ian. 25).

11.16.6

Impp. Constantius et Constans aa. ad Beronicianum vicarium Asiae.

Palatini et Constantinopolitani cives pro capitibus seu iugis suis tantum pensitationem atque obsequia recognoscant, extraordinariis et temonariis oneribus liberati.

Dat. non. mai. Constantinopoli Constantio IIII et Constante III aa. conss. (346 mai. 7).

11.16.7

Idem a. et Iulianus c. ad populum.

Sola iubemus exigi, quae factis a nobis indictionibus aliisve praeceptis continentur et quae anniversaria consuetudine antiquitus postulantur: aut, si inexcusabilis necessitas quiddam novum exigat nec dilationem publica utilitas patiatur, referri a ceteris iudicibus ad viros clarissimos praefectos praetorio et eorum arbitrio flagitanda deposci statimque id nostrae intimari clementiae. Itaque iudicem, qui ultra iussa aliquid postulaverit, duplum iubemus inferre, officium vero eius quadruplum, viro clarissimo largitionum comite huic exactioni imminente, cum primum ad nos vel praefectos praetorio fuerit querella delata et facinus revelatum, ut et laesi nobis auctoribus aut praefectis recipiant, quod per arbitrium iudicis amiserant.

Dat. IIII non. april. Mediolano Constantio a. VIII et Iuliano c. conss. (356 apr. 2).

11.16.8

Idem a. et caes. ad Taurum praefectum praetorio.

Placet nullum omnino iudicem de cetero provincialibus inferendum aliquid indicere, ut ea tantum sedulo cunctorum studio pensitentur, quae canonis instituti forma complectitur vel nostra clementia decernit inferenda vel delegatione sollemniter sanciente vel epistulis praecedentibus. Sed si quid urguere forsitan coeperit, referri ad celsitudinem tuam statuimus et auctore te fieri et eo persoluto referri ad scientiam nostram, ut nobis iubentibus roboretur. De ceteris quae prospici oportet ante plurimum temporis, insinuetur nobis tempore indictionis ex more promendae. Quippe suggerit ratio eius omnia serie contineri. Ideoque tituli pensitandi semper ad nostram scientiam perferantur, ut indictione anniversariis vicibus emissa iubeamus inferri merito pensitanda. Si quid autem arbitrio suo descripserit provinciales vel exegerit, in duplum inferet et officium eius quadruplum cogetur expendere, super exigenda condemnatione comite largitionum curante.

Dat. kal. april. Mediolano Constantio a. VIIII et Iuliano caes. II conss. (357 apr. 1).

11.16.9

Idem a. et caes. ad Taurum praefectum praetorio.

Exemplo Africae debent fundi patrimoniales et emphyteutici per Italiam constituti ab extraordinariis omnibus excusari. Non enim per Italiam tantum, sed etiam per urbicarias regiones et Siciliam patrimonialium et emphyteuticorum fundorum vires servandas esse perspeximus.

Proposita Romae VII kal. mart. Eusebio et Hypatio conss. (359 febr. 23).

11.16.10

Imp. Iulianus a. Secundo praefecto praetorio.

Nihil provincialibus indici sine nostra scientia fas est neque rursus ex his quae sunt indicta referri. Omnia igitur, quae consuetudo vel dispositio nostra amplectitur, hoc est cursum publicum, translationes, itinerum sollicitudines ceteraque similia cuncti possessores implere pariter compellantur. Et cetera.

Proposita III id. mart. Constantinopoli Mamertino et Nevitta conss. (362 mart. 13).

11.16.11 [=brev.11.6.1]

Impp. Valentinianus et Valens aa. Secundo pf. p.

Nihil a provincialibus extraordinaria patimur indictione deposci. Caveat igitur magnifica auctoritas tua, ne praeter ea, quae a mansuetudine nostra patuerit indicta, tenuiorum oneret functionem; ut, si quis usurpatoria temeritate amplius aliquid fuerit conatus exigere, obnoxius quadrupli repetitione teneatur. Quae severitas iussionis ad ordinariorum iudicum officiorumque terrorem debebit excurrere, ut, si eorum vel gratiosa conniventia vel ignobili dissimulatione temeritas admiserit curialis, eos quoque damni similis poena castiget.

Dat. XIV. kal. april. Constantinopoli, Valentiniano et Valente aa. coss.

Interpretatio. Haec lex hoc praecipit, nihil debere a provincialibus de superindicticiis titulis peti, nisi ea tantum, quae a rerum dominis indicta constiterit. Et hoc iubet, ut quicumque* aliquid superexigendum crediderit, quadrupli redhibitione componat. Sed et ad ordinarios iudices hanc inquisitionem iubet excurrere, ut etiam si quid in provinciis eorum a quibuscumque* personis aut curialibus factum est, etiam eos similis damni poena castiget.

11.16.12

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Theodorum comitem rerum privatarum.

Ad virum clarissimum et illustrem praefectum praetorio Italiae scripta porreximus, ut ab actoribus et conductoribus patrimonii nostri atque ab his, qui iure perpetuo possederunt, extraordinarii muneris cessaret iniuria neque suburbicariis partibus tironum immineret exactio. Sane praestantia tua providere debebit, quatenus frumenti et equorum maturetur exactio.

Dat. XV kal. april. Treviris Gratiano V et Theodosio I aa. conss. (380 mart. 18).

11.16.13

Idem aaa. ad Hypatium praefectum praetorio.

Privatae rei nostrae privilegiis permanentibus nihil extra ordinem praedia iure perpetuo consignata sustineant neque adiectis saepius ac praeter primum delegationis canonem postulatis adficiantur impendiis, quandoquidem neque aurario canoni sub privilegiis aestimato aliquid ex ea iubentibus nobis praebitionum diversitate decutitur et pari cum ceteris aestimari sorte non convenit, quos praeter annonarias functiones aestimata perpetuo pensionum praerogativa nexuerint.

Proposita Karthagine id. april. post cons. Syagrii et Eucherii. (382 [383] apr. 13).

11.16.14

Idem aaa. ad Syagrium praefectum praetorio.

Eos, qui cum honore comitum, nomine magistrorum, memoriae praefuerint vel epistulis vel libellis, item eos, qui ibidem peragendis signandisque responsis nostrae mansuetudine obsecundant, omnium vilium munerum ac totius capitulariae sive, ut rem quam volumus intellegi communi denuntiatione signemus, temonariae functionis fieri iubemus exsortes, ita ut eorum uniuscuiusque adscriptio excusetur, non ut onus alterius excipiat, si etiam eius summae sit, ut recipere possit adiunctos, sed aut suum tantum munus agnoscat aut, si complacito opus est, magis alteri ipse societur quam eidem alter adnectatur. Hi igitur, qui ex eo gradu e palatio nostro abscesserint, adesse sibi competentia privilegia glorientur; qui vero superioribus dignitatibus creverint, nihilo minus huius loci privilegia praesto sibi fuisse laetentur.

Lecta III kal. sep. Capuae Antonio et Syagrio conss. (382 aug. 30).

11.16.15

Idem aaa. ad Hypatium praefectum praetorio.

Maximarum culmina dignitatum, consistoriani quoque comites, notarii etiam nostri et cubicularii omnes atque ex cubiculariis ab omnibus sordidis muneribus vindicentur; ceteros autem palatina vel militari intra palatium praerogativa munitos ita demum privilegium simile contingat, si prioribus statutis se ad eiusmodi exceptionem docuerint pertinere, ut non singulis indulta personis, sed in commune dignitati vel corpori eiusmodi beneficia doceantur fuisse concessa: circa ecclesias, rhetores atque grammaticos eruditionis utriusque vetusto more durante. Sane rerum extraordinariarum munus ab omnibus omnino magnificentia tua sciat esse poscendum nec posthac aut petitionem aut usurpationem cuiquam meminerit profuturam. Sordidorum vero munerum talis exceptio sit, ut patrimoniis dignitatum superius digestarum nec conficiendi pollinis cura mandetur aut panis excoctio aut obsequium pistrini nec paraveredorum huiusmodi viris aut parangariarum praebitio mandetur, exceptis his, quibus ex more raeticus limes includitur vel expeditionis Illyricae pro necessitate vel tempore utilitas adiuvatur. Operarum atque artificum diversorum, excoquendae etiam calcis obsequia nulla de talibus adiumenta poscantur; materiam, lignum atque tabulata exceptorum virorum patrimonia non praebeant; carbonis quoque, nisi eum, quem moneta sollemniter vel fabricatio secundum veterem morem poscit armorum, ab huiusmodi viris praebitio desistat; publicis vel sacris aedibus construendis atque reparandis, hospitalium domorum minime curae subiaceant; viarum et pontium tales sollicitudo non oneret capituli atque temonis necessitas nulla mandetur; legatis atque allectis sumptus possessio huiusmodi privilegiis munita non ferat. Hoc tamen his patrimoniis prosit, quae dignitatem proprio videntur nomine possidere, ita ut personis ac dignitatibus indulta beneficia tamdiu unicuique, quamdiu superfuerit, suffragentur. Omnes autem, quorum dignitates atque personas hac lege perstringimus, non solum quamdiu militaverint, verum etiam post missionem atque etiam eos, qui simili honore perfuncti sunt, generali praerogativa a praebitione sordidorum munerum vindicamus.

Dat. V id. dec. Antonio et Syagrio conss. (382 dec. 9).

11.16.16

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad Neoterium praefectum praetorio.

Sordidorum munerum excusatio delata personis ad heredem successoremve transire non potest. Neque enim potest esse perpetuum, quod non rebus sed personis contemplatione dignitatis adque militiae indulsisse nos constat. Igitur ne superindictorum nomine cuiusvis domus minus praestet neve quis id audeat postulare, oraculi nostri definitione sancimus.

Dat. XVIII kal. mai. Mediolano Arcadio a. I et Bautone conss. (385 apr. 14).

11.16.17

Idem aaa. ad Principium praefectum praetorio.

Cogendarum intuitu pensionum a fundis patrimonialibus vel emphyteuticis extraordinaria functionum sarcina removeatur; capiti atque fortunis eorum iudicum atque officiorum, qui privilegia tanta temeraverint, discrimine minime defuturo, si similem rursus inquietudinem movere temptaverint. Fundos enim tam patrimonialis iuris quam emphyteutici absque his, quae divali lege praecepta sunt, ad alia iubemus onera non vocari.

Dat. III id. dec. Aquileiae Arcadio a. I et Bautone conss. (385 dec. 11).

11.16.18

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Tatiano praefecto praetorio.

Extraordinariorum munerum beneficiis nullum omnino potiri iubemus, sed quidquid talis obsequii communis omnibus populis functio postularit, id ab omnibus indiscretum meritis atque personis iubemus impleri. Neque sane deest, ubi vel meritorum privilegia vel dignitatum a communione vindicemus, si quidem ea munera, quae sordida nuncupantur, exceptas lege prohibeamus obire personas, scilicet ne ad eorum obsequia amplissimarum etiam militari fastigio nomina dignitatum vel consistoriani comites devocentur. Quae simili privilegio ecclesiis, rhetoribus adque grammaticis institutionis utriusque largimur. Ac ne in occulto lateat quae sit, munerum enumeratio sordidorum vocabulis ipsis signata respondet. Eius igitur patrimonium, quem ab his obsequiis lex nostra defendit, cura conficiendi pollinis non habebit; nullam excoctionem panis agnoscet; nulla pistrinis obsequia dependet; operas atque artifices non praebebit; excoquendae ab eo calcis sollicitudo cessabit; non conferendis tabulatis obnoxia, non lignis, indultam quoque materiem sub eadem exceptione numerabit; nulla paraveredorum et parangariarum praebitione pulsabitur exceptis his, quas raetiarum limes, expeditiones Illyricae, quas pastus translatio militaris vel pro necessitate vel pro sollemnitate deposcunt; carbonis ab eo illatio non cogetur, nisi vel monetalis cusio vel antiquo more necessaria fabricatio poscit armorum nullam sollicitudinem publicarum aedium vel sacrarum constituendarum reparandarumve suscipiet; nulla pontium vel viarum constructione retinebitur; temonis sive capituli onera non sentiet; allectis atque legatis nihil in sumptuum collatione numerabit. Quae universa ita enumerati viri ad suum noverint privilegium pertinere, ut ea nec uxorum facultatibus indulta congnoscant et suis patrimoniis cum vivendi circumscripta temporibus. Neque enim ea, quae laborum contemplatione singulis sunt delata personis, heres poterit vindicare securus.

Dat. III non. iul. Mediolano Valentiniano a. IIII et Neoterio conss. (390 iul. 5).

11.16.19

Idem aaa. Tatiano praefecto praetorio Orientis.

Eam legem, quam de extraordinariis sordidisque muneribus expressis vocabulis functionum et insignibus dignitatum sine ulla ambage praescripsimus, ita circa eos, in quos nostra munera redundarunt, servandam esse praecipimus, ut isdem beneficiis non quamdiu militaverint, sed quamdiu vixerint perfruantur.

Dat. XI kal. april. Mediolano Tatiano et Symmacho conss. (391 mart. 22).

11.16.20

Impp. Arcadius et Honorius aa. Messiano comiti rerum privatarum.

Evidenter atque absolute iubemus, ne fundi ad patrimonium nostrum pertinentes, seu conductionis titulo seu perpetuo iure teneantur, aliquid praeter ordinem superindicti vel pretii petiti nomine vel de sordidis quibuscumque muneribus agnoscant. Nam hoc et a divis principibus impetratum est et a nostra serenitate reparatum. Quisquis igitur iudicum contra fecerit, quinque pondo auri de facultatibus, alia de officiis suis, totidem et de curialibus, qui exsequi male iussa festinant, noverit eruenda.

Dat. XVII kal. iul. Mediolano Olybrio et Probino conss. (395 [?] iun. 15).

11.16.21

Idem aa. Theodoro praefecto praetorio.

Privilegia venerabilis ecclesiae, quae divi principes contulerunt, inminui non oportet: proinde etiam quae circa urbis Romae episcopum, observatio intemerata custodiet, ita ut nihil extraordinarii muneris ecclesia vel sordidae functionis agnoscat. Et cetera.

Dat. prid. kal. feb. Mediolano Caesario et Attico conss. (397 ian. 31).

11.16.22

Idem aa. Theodoro praefecto praetorio.

Privilegia venerabilis ecclesiae inminui non patimur, ita ut nihil extraordinarii muneris ecclesiae vel sordidae functionis agnoscant. Quidquid igitur praeceptis veteribus reverentia religionis obtinuit, mutilari etiam poenae interminatione prohibemus; ita ut hi quoque qui ecclesiae obtemperant his, quibus cautum est, beneficiis perfruantur.

Dat. prid. id. iun. Mediolano Caesario et Attico conss. (397 iun. 12).

11.16.23

Idem aa. et Theodosius a. Melitio praefecto praetorio.

Post alia: ab illustribus personis sordida munera et extraordinariae necessitatis damna removemus. Et cetera.

Dat. XV kal. mar. Ravennae dd. nn. Honorio VIIII et Theodosio V aa. conss. (412 [409] febr. [?] 15).

 

11.17.0. De equorum collatione.


 

11.17.1

Impp. Valentinianus et Valens aa. Alexandrino comiti rerum privatarum.

Viceni et terni solidi per singulos equos, qui a colonis atque ab obnoxiis exiguntur, ipsi magis iugiter, quam fraude procuratorum nostrorum equi, offerantur.

Dat. III kal. iun. Marcianopoli Lupicino et Iovino conss. (367 mai. 30).

11.17.2

Impp. Arcadius et Honorius aa. Pompeiano proconsuli Africae.

Sicut dudum praeceptum est, quam primum equorum, qui curatoricio nomine flagitantur, in pretio maturetur exactio, ita ut viceni quidem solidi pro singulis equis a provincialibus exigantur, septeni vero contubernalibus ministrentur.

Dat. id. feb. Mediolano Vincentio et Fravito conss. (401 febr. 13).

11.17.3

Idem aa. praefectis praetorio et comiti sacrarum largitionum.

Equos canonicos militares dioeceseos Africanae secundum subiectam notitiam singularum provinciarum ex praesenti duodecima indictione iussimus adaerari, in tribuendis viris clarissimis comitibus stabuli sportulis in binis solidis pro singulis equis servari consuetudinem decernentes. Quam formam quodannis observari praecipimus, ut secundum postulationem Gaudenti viri clarissimi comitis Africae devotissimo militi septeni solidi pro equis singulis tribuantur.

Dat. XII kal. april. Mediolano Vincentio et Fravito conss. (401 mart. 21).

11.17.4

Impp. Honorius et Theodosius aa. Herculio praefecto praetorio.

Constructioni murorum et comparationi transvectionique specierum universi sine ullo privilegio coartentur ad necessitates Illyricianas: nam in his dumtaxat titulis nullum sub quodam cessare privilegii velamento censemus, sed sub hac condicione, cum tempus exegerit, huiusmodi collationi subcumbant, ut non tantum requiratur idoneus, verum universi pro portione suae possessionis iugationisque ad haec munia coartentur et a summis sarcina ad infimos usque decurrat.

Dat. III id. april. Constantinopoli Basso et Philippo conss. (408 apr. 11).

 

11.18.0. Qui a praebitione tironum et equorum excusentur.


 

11.18.1

Impp. Honorius et Theodosius aa. Melitio praefecto praetorio.

Tirones, quorum pretia exhausti aerarii necessitas flagitavit, praebere nolumus illustres viros praefectos, cum gerunt infulas dignitatis vel cum sublimem egerint praefecturam; non magistros militum vel comites domesticorum simile munus adstringat, neque enim tirones de facultatibus eorum poscendi sunt, quorum virtus triumphis nostris subiugat de hoste captivos; non praepositum vel primicerium sacri cubiculi, non castrensem, non comitem sacrae vestis, non ceteros cubicularios, non magistrum officiorum, quaestorem vel comites sacri ac privati aerarii illustres, non virum spectabilem primicerium notariorum, non consistorianos comites ac scriniorum magistros vel tribunos et notarios eadem damni multa percellet; non viros spectabiles comites archiatrorum, non comites stabuli, curapalatii, scholares, proximos scriniorum eademque scrinia, comites dispositionum, decuriones, magistrum admissionum et ceteras similes comitum laboribus nostris socias dignitates eiusdem praestationis sors teneat; non tribunos vel praepositos militares post testimonium inveteratae militiae. Habeant in commune omnes, sive dum administrant seu postquam administraverint, debitum regiae liberalitatis officium; nemo tirones equos vel praestationem aurariam vereatur, quem sub legis nostrae sanctione prosequimur. Illos tantum tironum atque auri munus adstringat, quos honorarios vocavit antiquitas vel qui fasces civilium partium consecuti nulla prius laboribus rudimenta posuerunt. De ipsis etiam militaris nominis viris eos praepositos vel tribunos a privilegiis esse convenit alienos, qui castrorum expertes habentur nec in hostem martio aere caluerunt.

Dat. XV kal. mart. Ravennae Honorio VIII et Theodosio III aa. conss. (409 [412] febr. 15).

 

11.19.0. De collatione fundorum patrimonialium vel emphyteuticorum et rei privatae.


 

11.19.1

Imp. Constantinus a. ad Dometium Dracontium.

Quotiens plures fundum patrimonialem possident, pro portionibus fieri a singulis non vetetur illatio. Quorundam enim probata industria ceterorum culpa poterit coherceri.

Dat. XV kal. mai. Sirmi, accepta XV kal. iun. Karthagine Crispo II et Constantino II conss. (321 apr. 17).

11.19.2

Imp. Iulianus a.

Omnes, qui patrimoniales fundos retinent, pro his conveniendi sunt ad universorum munerum functiones, sicut unumquemque privatorum necessitas publicae pensitationis adstringit. Et cetera.

Dat. V kal. april. Mamertino et Nevitta conss. (362 mart. 28).

11.19.3

Impp. Valentinianus et Valens aa. provincialibus Byzacenis.

Ab emphyteuticariis possessoribus annonariam quidem solutionem per quattuor menses ita statuimus procurari, ut circa ultimos anni terminos paria concludantur; aurum vero non ex die X kal. dec. in prid. kalendarum ianuariarum, sed per annum solidum, prout quisque pendere potuerit, inferetur.

Dat. id. sep. Aquileiae divo Ioviano et Varroniano conss. (364 sept. 12).

11.19.4

Impp. Arcadius et Honorius aa. Firmino comiti sacrarum largitionum.

Post alia: qui praedia patrimonialia et emphyteutica, privatae quoque rei perpetuo iure retinent et dominici actores augmenti et superindicticii et onerum raeticorum dicuntur mediam nolle solvere pensionem. Igitur iubemus, ut moniti rationales sciant ea, quae a divae memoriae Valentiniano constituta sunt, quam primitus esse servanda.

Dat. VIIII kal. iun. Mediolano Honorio a. IIII et Eutychiano conss. (398 mai. 24).

 

11.20.0. De collatione donatarum vel relevatarum possessionum.


 

11.20.1

Imp. Iulianus a. Aginatio consulari Byzacenae.

Admodum nobis videtur absurdum et a nostrorum temporum tranquillitate submotum, ut ii, qui proscriptionis sortem pertulerunt, ad exemplum eorum, qui fundos donatos sacra liberalitate tenuerunt, auri atque argenti collationi redderentur obnoxii, quae sub divae memoriae Constantio adscripta est, cum multum intersit inter eum, qui principali munificentia perfruitur, et eos, qui propria recuperare meruerunt.

Dat. prid. id. novemb. Mampsystae Iuliano a. IIII et Sallustio conss. (363 nov. 12).

11.20.2

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Mamertinum praefectum praetorio.

Eos, qui rem paternam vel suam a fisco recuperare meruerunt, a collatione auri atque argenti, quae adscripta est et his, qui aliquid a sacra liberalitate meruerunt, tutos defensosque servari praecipimus.

Dat. VI kal. mai. divo Ioviano et Varroniano conss. (364 apr. 26).

11.20.3

Impp. Arcadius et Honorius aa. Hadriano praefecto praetorio.

Exigua quodammodo aedificiorum pensitatio nullum erga possessiones suas superindicti oneris pondus agnoscat. Per omnes autem civitates municipia vicos castella ex horreis balneis ergasteriis tabernis domibus cenaculis, salinis etiam omnibus praeter mancipum, quae populi Romani lavacris inserviunt, vel his, quae in memoratis locis sub pensionis locatione retinentur, nullius excepta persona unius anni, hoc est tertiae indictionis devotione congrua a locorum dominis pensio conferatur, excepta scilicet aeternabili urbe, quam ab huiusmodi munere reverentia propriae maiestatis excusat. Ea videlicet ratione servata, ut, si qui dominorum defuerit, vel a procuratoribus vel ab his qui haec loca sub conductione detentant, id quod praeceptum est inferatur dominorum rationibus imputandum, ea condicione servata, ut sciant tantum, quantum ipsi percipere consuerunt, omni maturitate oportere conferre.

Dat. III non. octob. Ravennae Stilichone et Aureliano conss. (400 [405] oct. 5).

11.20.4

Impp. Honorius et Theodosius aa. Trygetio comiti rerum privatarum.

pr. Largitates tam nostrae clementiae quam retro principum ex eo tempore, quo in bene meritos de re publica conferuntur, tenere perpetem firmitatem praecipimus, ut, quod unusquisque meruit et recte transmisit, nec ad heredem nec ad originem filiorum nepotumve sollicitudinem revocetur; nec quisquam pro his possessionibus, quae largitate principali iam dudum in singulos quosque collatae sunt, damnosae conventionis molestiam pertimescat.

1. Sane, quod non optamus, si umquam extiterit tanta necessitas, ut aliquid in adiumentum aerarii nostri publica requirat expensa, adiuvari nos biennali pensione praecipimus, quae non gravat possessorem, ut et temporum rationem et possessionis, de cuius non potest soliditate dubitari, ante oculos collocemus. Ideoque si quando in dono datis intra quinquennium possidentem necessitas dandi forte reppererit, hunc a collatione esse iubemus alienum si vero post quinquennium intra decem annorum spatia fuerit possessor inventus, mediam biennalis pensionis inferat portionem. Ii vero, qui supra decennium dono data inventi fuerint praedia possidere, si emerserit ulla necessitas, integra biennali nos adiuvent pensione.

2. Quod si contra hanc formam scientia iudicis vel exsecutoris conventio pulsandum intra haec tempora iudicaverit possessorem, ad multam sexaginta librarum auri persolvendam se noverint adstringendos. Nec officium palatinum hac excusatione utatur, ut paucos esse adserat, ad quorum partes et scrinium haec cura pertineat, sed omnes omnium scriniorum totius militiae, quod sub privato meret aerario, ad praescriptam poenam se noverint adtinendos, ita ut primates praeter damnum etiam cinguli amissione multentur, si cuiquam providentiam simulanti consensum in hac suggestione aut instructionem praebuerint.

3. Ipsum enim codicem causam concussionis et fraudis et universa scripturarum genera tali conexa negotio, ne vestigia timoris posthac ulla remaneant, in conventu provincialium flammis iubemus exuri eademque poena, si posthac ulla extiterit, quod in ipsa aliave provincia huiusmodi adserat se proferre documentum, pro publica quiete deperire.

Proposita in foro Traiani XIIII kal. iun. Asclepiodoto et Mariniano conss. (423 mai. 19).

11.20.5

Imp. Theodosius a. Asclepiodoto praefecto praetorio.

pr. Ab universis, qui post obitum divi avi clementiae meae ex munificentia tam divae recordationis patris ac patrui mei quam etiam serenitatis meae fundos cuiuslibet iuris petiverunt, sub hac dispositione reditus conferantur, ut, quicumque a praesenti die triennio possident, unius anni habentes immunitatem pro reliquo biennio medii anni conferant reditus; ex triennio vero usque quinquennium, unius anni; a quinquennio usque ad decennium, biennii; a decennio et ultra, triennii. In qua dispositione etiam ii habebuntur, qui dempto canone possessiones cuiuslibet iuris donationis obtinent titulo aut, cum essent domini possessionum, canonem ex parte vel integrum adimi exoraverunt, ita tamen, ut, qui fundum dempto canone accepit, reditus universos, quos ipse percepit, iuxta datam dispositionem temporis solvat; qui vero dominus constitutus possessionis tantum canonis promeruit relevationem, canonem tantum pro data forma, hoc est aut dimidii anni aut unius aut biennii aut triennii, solvat; eadem ratione etiam illis tenendis, qui relevationem iugationis ex simplici beneficio meruerunt. Sane qui inspectorem specialem ac si de ieiunis ac desertis possessionibus, accepisse dicuntur, electionem a sede culminis tui propositam amplectantur et aut solvant, ut dictum est, quod nunc consequuntur lucri pro rata temporum ratione, aut, si hoc moleste tulerint, patiantur denuo alios inspectores dirigi.

1. Quod si qui ex possessionibus principali sibi quondam liberalitate donatis postmodum quasdam aliis aut venumdedit aut et ipse donavit, pro his quidem, quae venditae probabuntur, ille se statutis praesentibus obnoxium esse cognoscat, qui videtur pretium consecutus. Cui vero non vendita, sed legitime donata vel iure successionis adquisita possessio est, is profecto debebit iustius adtineri ad illa praestanda iuxta tempora praefinita, qui adipisci in praesenti ex donata sibimet possessione monstratur. Qui vero alterius nomine ex munificentia principali donatos obtinet fundos quique relevationis vel peraequationis beneficium simili modo consecutus ostenditur, ipse ad huiusmodi solutionem debebit adstringi, qui non ut petitor, sed ut dominus et possessor rei poterit adprobari. Vel certe si hoc casu quodam patere forsitan non valebit, ab ipsa possessione, quae vel donata vel peraequata aut relevata est, supra dicti fructus beneficii conferantur.

2. Scituris cunctis, quod, quisquis praedictam praestationem intra quattuor menses, ex quo fuerit admonitus, inferre distulerit, ipsas possessiones, quae donatae eidem videntur, amittet, ii vero, qui certum quid collationis seu functionis indictae pro temporali possessione praestiterint, pleno in posterum beneficii principalis, quod aliquando meruerunt, munere perfruentur.

Dat. III id. mai. Constantinopoli Victore v. c. cons. (424 mai. 13).

11.20.6

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Antiocho praefecto praetorio.

pr. Eorum iugorum sive capitum sive quo alio nomine nuncupantur privati iuris vel patrimonialis sive civilis sive templorum, quae a principio imperii divae recordationis arcadii genitoris mei ex petitionibus diversorum vel ultro datis adnotationibusque in praesentem diem qualitercumque relevata sunt vel adaerata levius vel de patrimoniali iure ad privatam vel in aurariam aerariam atque ferrariam praestationem translata, quinta pars commodi, quod ex eo beneficio ad dominos fundorum pervenit, ex eodem tempore exacta pro aestimatis per singulos annos habitis arcae et sacrarum largitionum viribus ex aequo societur. Exceptis his, quae in capitatione humana atque animalium diversis qualitercumque concessa sunt, ita ut omnium, quae praedicto tempore atque etiam sub inclytae recordationis avo nostro in terrena sive animarum discriptione relevata sunt usque ad quadringentorum iugorum sive capitum quantitatem pars dimidia publicis censibus adiungatur, ut, si quidem usque ad quadringenta iuga vel capita relevatio facta est, dimidia tantum pars fisco reddatur, si vero amplius aliquid relevatum est, usque ad ducentorum iugorum vel capitum aput beneficium consecutos relevatio firma permaneat, reliqua omnia publicis censibus refundantur. Aut enim intra ducentorum numerum pro rata partis dimidiae portione unumquemque relevari conveniet aut ultra eundem minime ad dispendium publicum praestita relevatione abuti, sive in una sive in diversis provinciis vel suo vel interposito nomine huiusmodi beneficium impetravit. Nisi si quis se pro fundis sterilibus ac desertis maioris etiam adscriptionis relevationem iuste meruisse firmaverit et inspectore seu peraequatore misso probaverit, non iam secundum nostrum beneficium, quod usque ad ducenta iuga vel capita pro dimidia parte indulsimus, sed pro inspectionis futurae veritate ac fide tributa publica soluturus.

1. Adaeratis etiam et qualitercumque translatis ex quarta decima feliciter futura indictione translatione vel adaeratione servata modum collationis imponi, qui consecutis partem quandam beneficii reservabit pro regionum diversitate factae adaerationis modum atque omnium, quae in huiusmodi rebus consideranda sunt, qualitatem praefectura amplissima disponente.

2. Illis solis ab hac discriptione a sublimitate tua sicut visum fuerit disponente penitus eximendis et in praesenti collationis modo mansuris, quae civitatibus vel curiis vel officiis in commune remissa sunt vel aliquando personarum magis indulta, sed ex dispositione amplissimae sedis tuae, si qua sit de relevatione suspicio, inspectioni verissimae subiciendis.

3. Exactionem vero quintae partis collationum ab exordio imperii divae memoriae patris mei, ut dictum est, iam nunc fieri ab his qui emerunt vel eorum heredibus, si solvendo sint, vel detentatoribus, pro quo quisque possedit tempore, ....obiit, posterioribus vel novis dominis, ad quos relevata praedia devenerunt, contra suos auctores actionibus legitimis reservandis, neque penitus ullo sub quocumque privilegio dispositione hac eximendo.

4. Firmiter in futurum et sine ulla discriptionis molestia aput eos, qui meruerunt, divina indulgentia permansura, ita ut ne retractari quidem nec proferri in medium has rursus liceat rationes, completis his, quae in praesenti de causis singulis aut personis pro rerum necessitate statuta sunt.

Dat. prid. kal. ian. Constantinopoli dd. nn. Theodosio XIII et Valentiniano III aa. conss. (430 dec. [?] 31).

 

11.21.0. De collatione aeris.


 

11.21.1

Impp. Valentinianus et Valens aa. Modesto praefecto praetorio.

pr. Aes, quod dichoneutum vocatur, non modo deinceps largitionibus inferatur, verum de usu penitus et conversatione tollatur ac nemini publice hoc habere liceat.

1. Et conflatores figurati aeris, adulteratores etiam monetae capitalis animadversio persequatur.

Dat. VII id. april. Constantinopoli Gratiano a. II et probo conss. (371 apr. 7).

11.21.2

Impp. Arcadius et Honorius aa. Hilario.

Aeris pretia, quae a provincialibus postulantur, ita exigi volumus, ut pro viginti quinque libris aeris solidus a possessore reddatur.

Dat. V kal. ian. Mediolano Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 dec. 28).

11.21.3

Imp. Theodosius a. Maximino comiti sacrarum largitionum.

Perpetuo sancimus generalique decreto, ne cui deinceps ex praecepto comitivae sedis vel per oraculum sacrum vel per divinas adnotationes numinis nostri in nummo vel in specie, nisi ita publica necessitas postularit, propria liceat tributa persolvere, sed ut magis aut ipsam speciem, si hoc usus exegerit, aut aurum, quod aestimatio certa constituit pro centenario aeris, huiusmodi possessor exsolvat.

Dat. V id. decemb. Constantinopoli Victore v. c. cons. (424 dec. 9).

 

11.22.0. Ne collationis translatio postuletur.


 

11.22.1

Impp. Constantius et Constans aa. Philippo praefecto praetorio.

Plerique censum fundorum suorum iugorum ad alias civitates transferre curarunt. Uniuscuiusque itaque civitatis censum in omnibus provinciis ad proprias civitates redire censuimus.

Dat. V kal. aug. Constantio IIII et Constante III aa. conss. (346 iul. 28).

11.22.2

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Neoterium praefectum praetorio.

Habeat unaquaeque civitas consortem munerum, quem habuit in professione collegam. Iugatio omnis, ubi est antiquitus adscripta, permaneat: redeat ad se alio in fraudem munerum translata iugatio. Discant ordines, discant reliqui possessores mutato eo, quod non recte est impetratum, quem participem possidendi cognoverint, esse etiam in omnibus socium functionibus.

Proposita IIII non. mai. Arcadio a. I et Bautone conss. (385 mai. 4).

11.22.3

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad Eusignium praefectum praetorio.

Transferat, qui orando meruerit ex iudicio tuae magnitudinis, in annonariis dumtaxat commeatibus ex alio loco ad urbem aliam professionem publicae functionis. Qui diversis in urbibus non sufficiet respondere exactorum numero crebriori, ad unum, ubi magis possidet, iugationis reliquum modum sine publico detrimento exactorem transmittat.

Dat. XVIII kal. mai. Valentiniano a. III et Eutropio conss. (387 apr. 14).

11.22.4

Impp. Honorius et Theodosius aa. ad Anthemium praefectum praetorio.

Nonnullos possessores exactionis consuetae more dissimulato eo temeritatis procedere cognovimus, ut quidam auctoritate rescriptionis elicita instantiam compulsorum eludant sub eo obtentu, quod sponte pronius inferant expetenda. Qua usurpatione patefacta promulgamus, ut huiusmodi impetrationis novitate supplosa, quae vulgo autopractorium vocatur, universa pensitationis profligandae quae fuit reviviscat sollemnitas et curiales vel apparitio provincialis huius muneris vota procurent, exceptis his, quos eminentissimae tuae sedis specialiter consideratio digessit.

Dat. XIIII kal. iun. Honorio VIII et Theodosio III aa. conss. (409 mai. 19).

11.22.5

Idem a. Herculio praefecto praetorio Illyrici.

Quod olim meminimus constitutum, hac generali denuo legis praeceptione sancimus, ne cuiquam liceat praestationes possessionum ad aliud territorium ex alio transferre, sed omnibus modis in eo loci tributaria agnoscatur illatio, quem fides censuum retinet et necessitas publicae adscriptionis adstringit. Quod si ulterius ab officio praefecturae praesentia vel priora statuta fuerint temerata, centum librarum auri multa ferietur, sed et singuli, qui nequaquam prohibitis temperabunt, viginti librarum auri dispendia sustinebunt.

Dat. VIII kal. iul. Constantinopoli Varana v. c. cons. (410 mai. 25 vel iun. 24).

 

11.23.0. De protostasia.


 

11.23.1

Imp. Constantius a. ad senatum.

Protostasiae munus hactenus senatores imposita necessitate sustentent, ut isdem senatorum census implendae necessitatis contemplatione socientur nec cuiusquam alterius iuga aut capita senatorum censibus adgregentur, cum protostasiae munus ita debeant sustinere, ut ad eum numerum, quem ipsi censuali sorte sustentant, senatorum tantum censibus nexis eandem necessitatem debeant explicare.

Dat. V non. mai. Tauro et Florentio conss. (361 mai. 3).

11.23.2

Imp. Iulianus a. Sallustio praefecto praetorio.

Prototypias et exactiones in capitatione plebeia curialium munera et quidem inferiora esse minime dubitatur, atque ideo a senatoriis easdem domibus submoveri oportet. Et cetera.

Dat. III id. mart. Constantinopoli Mamertino et Nevitta conss. (362 mart. 13).

11.23.3

Impp. Arcadius et Honorius aa. praesidi Frygiae Pacatianae.

Cessantibus his, quae quibusdam cuniculis et subreptionibus impetrata noscuntur, et salvis privilegiis dignitatum, gravitas tua universos faciat protostasiae subcumbere functioni, ut et officia publica maturius peragantur et privatorum merita ex hac distributione providentissime conserventur.

Dat. prid. kal. iul. Constantinopoli Arcadio a. IIII et Honorio a. III conss. (396 iun. 30).

11.23.4

Impp. Arcadius et Honorius aa. Euthymio vicario Asiae.

Qui ex primipilaribus sunt, protostasiae necessitatibus oboedire cogantur nec aliqua se obreptione subtrahere.

Dat. XII kal. ian. Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 dec. 21).

 

11.24.0. De patrociniis vicorum.


 

11.24.1

Imp. Constantius a. et Iulianus caes. Helpidio.

Colonorum multitudinem indicasti per Aegyptum constitutorum ad eorum sese, qui variis honoribus fulciuntur, ducum etiam patrocinia contulisse. Universos itaque, quos tantum sibi claruerit temeritatis adsumere, ut praebeant latebram et defensione repromissa aditum implendae devotionis obclaudant, iubemus urgeri, ut debita, quaecumque vicani, quorum consortio recesserunt, e propriis facultatibus fisci docebuntur commodis intulisse, idem cogantur expendere. Eos quoque, quos in defensionem suam videntur suscepisse, ab eorum patrocinio facias separari.

Dat. prid. non. feb. Constantinopoli Constantio a. X et Iuliano caes. III conss. (360 febr. 4).

11.24.2

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Auxonium praefectum praetorio.

Abstineant patrociniis agricolae subiugandi supplicio, si talia sibimet adiumenta commentis audacibus conquisierint. Ii vero, qui propria patrocinia largiuntur, per singulos fundos, quotiens repperti fuerint, viginti et quinque auri libras dare debeant et non quantum patroni suscipere consuerant, sed dimidium eius fiscus adsumat.

Dat. prid. id. novemb. Marcianopoli Valentiniano et Valente III aa. conss. (370 [368?] nov. 12).

11.24.3

Impp. Arcadius et Honorius aa. Heracliano comiti Aegypti.

Quicumque ex officio tuo vel ex quocumque hominum ordine vicos in suum detecti fuerint patrocinium suscepisse, constitutas luent poenas. Possessores autem competenter coherciti etiam inviti statutis imperialibus oboedire et muneribus publicis satisfacere cogantur. Quoscumque autem vicos aut defensionis potentia aut multitudine sua fretos publicis muneribus constiterit obviare, ultioni, quam ratio ipsa dictabit, conveniet subiugari.

Dat. prid. kal. octob. Olybrio et Probino conss. (395 sept. 30).

11.24.4

Idem aa. Eutychiano praefecto praetorio.

Censemus, ut, qui rusticis patrocinia praebere temptaverit, cuiuslibet ille fuerit dignitatis, sive magistri utriusque militiae sive comitis sive ex proconsulibus vel vicariis vel augustalibus vel tribunis sive ex ordine curiali vel cuiuslibet alterius dignitatis, quadraginta librarum auri se sciat dispendium pro singulorum fundorum praebito patrocinio subiturum, nisi ab hac postea temeritate discesserit. Omnes ergo sciant non modo eos memorata multa feriendos, qui clientelam susceperint rusticorum, sed eos quoque, qui fraudandorum tributorum causa ad patrocinia solita fraude confugerint, duplum definitae multae dispendium subituros.

Dat. VI id. mart. Constantinopoli Theodoro v. c. cons. (399 mart. 10).

11.24.5

Idem aa. Eutychiano praefecto praetorio.

Excellentia tua his legibus, quae de prohibendis patrociniis aliorum principum nomine promulgatae sunt, severiorem poenam nos addidisse cognoscat, scilicet ut, si quis agricolis vel vicanis propria possidentibus patrocinium reppertus fuerit ministrare, propriis facultatibus exuatur, his quoque agricolis terrarum suarum dispendio feriendis, qui ad patrocinia quaesita confugerint.

Dat. VIII kal. iun. Constantinopoli Theodoro v. c. cons. (399 mai. 25).

11.24.6

Impp. Honorius et Theodosius aa. Aureliano praefecto praetorio.

pr. Valerii, Theodori et Tharsacii examinatio conticiscat, illis dumtaxat sub Augustaliano iudicio pulsandis, qui ex Caesarii et Attici consulatu possessiones sub patrocinio possidere coeperunt. Quos tamen omnes functionibus publicis obsecundare censemus, ut patronorum nomen extinctum penitus iudicetur. Possessiones autem athuc in suo statu constitutae penes priores possessores residebunt, si pro antiquitate census functiones publicas et liturgos, quos homologi coloni praestare noscuntur, pro rata sunt absque dubio cognituri.

1. Metrocomiae vero in publico iure et integro perdurabunt, nec quisquam eas vel aliquid in his possidere temptaverit, nisi qui ante consulatum praefinitum coeperit procul dubio possidere, exceptis convicanis, quibus pensitanda pro fortunae condicione negare non possunt.

2. Et quicumque in ipsis vicis terrulas contra morem fertiles possederunt, pro rata possessionis suae glebam inutilem et collationem eius et munera recusent.

3. Ii sane, qui vicis quibus adscripti sunt derelictis, et qui homologi more gentilicio nuncupantur, ad alios seu vicos seu dominos transierunt, ad sedem desolati ruris constrictis detentatoribus redire cogantur, qui si exsequenda protraxerint, ad functiones eorum teneantur obnoxii et dominis restituant, quae pro his exsoluta constiterit.

4. Et in earum metrocomiarum locum, quas temporis lapsus vel destituit vel viribus vacuavit, ex florentibus aliae subrogentur.

5. Arurae quoque et possessiones, quas curiales quolibet pacto publicatis aput acta provincialia desideriis suis vel reliquerunt vel possidere alios permiserunt, penes eos, qui eas excoluerunt et functiones publicas recognoscunt, firmiter perdurabunt, nullam habentibus curialibus copiam repetendi.

6. Quidquid autem in tempus usque dispositionis habitae a viro illustri decessore sublimitatis tuae ecclesiae venerabiles, id est Constantinopolitana atque alexandrina possedisse deteguntur, id pro intuitu religionis ab his praecipimus firmiter retineri, sub ea videlicet sorte, ut in futurum functiones omnes, quas metrocomiae debent et publici vici pro antiquae capitationis professione debent, sciant procul dubio subeundas.

7. Nequaquam cefalaeotis, irenarchis, logografis chomatum et ceteris liturgis sub quolibet patrocinii nomine publicis functionibus denegatis, nisi quid ex his quae exigenda sunt vel neglegentia vel contemptus distulerit.

8. Metrocomias possidere nostro beneficio meruerunt, et publicos vicos committere compellantur.

Dat. III non. decemb. Honorio X et Theodosio VI aa. conss. (415 dec. 3).

 

11.25.0. De quadrimenstruis brevibus.


 

11.25.1

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Rufino praefecto praetorio.

Quotienscumque quadrimenstrui breves ab apparitoribus ducianis ad sedem vestrae celsitudinis destinantur, parilis notitia provinciali quoque tradatur officio, ut, priusquam ad iudicium vestrum examinanda mittantur, ibidem sub utrorumque praesentia conferantur, ut, qui perperam vel petita vel erogata notaverit, confutetur, ne discordante brevium modo in eorum damnum expensa revocetur, qui susceptionibus vel nominationibus obligati quae militum nomine petuntur exsolvant, nec imputari sibi quod exsolverint congemiscunt.

Dat. XII kal. iun. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio conss. (393 mai. 21).

 

11.26.0. De discussoribus.


 

11.26.1

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Artemium vicarium Hispaniarum.

Quotiens in disceptatione constiterit inique discussionem fuisse confectam et fidem facti non poterit adprobare discussor, ipse in eodem titulo et in eodem modo ad solvendum protinus urgeatur, in quo alterum perperam fecerit debitorem.

Dat. prid. id. mai. Valentiniano nb. p. et Victore conss. (369 mai. 14).

11.26.2 [=brev.11.7.1]

Impp. Arcadius et Honorius aa. Messalae pf. p.

Maximas praedas hoc pacto agi de provincialibus certum est, ut acceptae semel securitates et regestae polypticis a discussoribus vel apparitoribus denuo postulentur, non quod utilitas publica flagitat, sed ut, si casu est amissa securitas, maior praeda nascatur. Decernimus itaque, ut, quando insertae securitates ratiociniis publicis continentur, rursus per iniuriam non petantur.

Dat. V. kal. dec. Mediolano, Stilicone et Aureliano coss.

Interpretatio. Lex ista hoc iubet, in hoc maximam praedam exactores de provincialibus exercere, ut post emissas securitates iterum polypticos et securitates incipiant postulare, quod ab his non pro publica utilitate fieri, sed ut, si securitates inventae non fuerint, maior eis praeda nascatur. Ideoque statuit, ut, si securitates ratiociniis publicis vel in polypticis exactorum continentur, iterum pro cupiditatis nequitia non petantur.

 

11.27.0. De alimentis, quae inopes parentes de publico petere debent.


 

11.27.1

Imp. Constantinus a. ad Ablavium.

Aereis tabulis vel cerussatis aut linteis mappis scripta per omnes civitates Italiae proponatur lex, quae parentum manus a parricidio arceat votumque vertat in melius. Officiumque tuum haec cura perstringat, ut, si quis parens adferat subolem, quam pro paupertate educare non possit, nec in alimentis nec in veste impertienda tardetur, cum educatio nascentis infantiae moras ferre non possit. Ad quam rem et fiscum nostrum et rem privatam indiscreta iussimuas praebere obsequia.

Dat. III id. mai. Naisso Constantino a. IIII et Licinio IIII aa. conss. (315 mai. 13).

11.27.2

Idem a. Menandro.

Provinciales egestate victus atque alimoniae inopia laborantes liberos suos vendere vel obpignorare cognovimus. Quisquis igitur huiusmodi repperietur, qui nulla rei familiaris substantia fultus est quique liberos suos aegre ac difficile sustentet, per fiscum nostrum, antequam fiat calamitati obnoxius, adiuvetur, ita ut proconsules praesidesque et rationales per universam africam habeant potestatem et universis, quos adverterint in egestate miserabili constitutos, stipem necessariam largiantur atque ex horreis substantiam protinus tribuant competentem. Abhorret enim nostris moribus, ut quemquam fame confici vel ad indignum facinus prorumpere concedamus.

Dat. prid. non. iul. Romae Probiano et Iuliano conss. (322 iul. 6).

 

11.28.0. De indulgentiis debitorum.


 

11.28.1

Imp. Iulianus a. ad Avitianum vicarium Africae.

Excepto auro et argento cuncta reliqua indulgemus.

Dat. VII kal. nov. Antiochiae, acc. XV kal. april. Karthagine Iuliano a. IIII et Sallustio conss. (363 [362] oct. 26).

11.28.2

Impp. Arcadius et Honorius aa. Dextro praefecto praetorio.

Quingenta viginti octo milia quadraginta duo iugera, quae campania provincia iuxta inspectorum relationem et veterum monumenta chartarum in desertis et squalidis locis habere dinoscitur, isdem provincialibus concessimus et chartas superfluae discriptionis cremari censemus.

Dat. VIIII kal. april. Mediolano Olybrio et Probino conss. (395 mart. 24).

11.28.3

Idem aa. Andromacho praefecto Urbi.

Omnium titulorum, sive qui ad illustres viros praefectos praetorio sive qui ad largitiones nostras pertinent, usque in consulatum primum clementiae nostrae, id est usque indictionem quintam decimam, quae proxima fuerit, reliqua universa concedimus. Atque ut ipsa memoria reliquorum intercidat, chartas omnes, sive quas tabularii civitatum sive officia iudicum sive officium palatinum sive discussores habent, quibus tamen eius temporis et debitorum nomina et debita continentur, undique in medium congregatas palam flammis iubemus aboleri. Post consulatum vero mansuetudinis nostrae, id est a prima indictione in consulatum Olybrii et Probini, omnium reliquorum exactionem suspendi oportere censemus, donec admoniti ordinarii iudices nominatorios breves absque ulla conscriptos fraude transmittant, quibus aperte liqueat, quae penes minuscularios, quae penes curiales debita, quae etiam in defectis domibus habeantur, his enim praecipue consulendum est, qui iusto remedio indigent. Noverint igitur officia ad se omne dispendium rediturum, si occultatis idoneis in eorum locum faeneos defectosve subiecerint. Ex consulatu sane Olybrii et probini, id est ex nona indictione in praesentem diem adcelerari solutionem omnium conveniet debitorum. Eos etiam, qui personalibus debitis sacro aerario tenentur adstricti, id est conductores diversorum portuum ac vectigalium, volumus esse securos. Publicani etiam et telonarii, praepositi thesaurorum adque bafiorum, procuratores gynaeceariorum ac monetariorum ceterique, quos omnes in chartis suis officium palatinum sine ullo aetatis fine custodit, decernimus, ut, quaecumque per eos debita contracta sunt, submoveantur. Ab heredibus etiam memoratorum exactionis atrocitas conquiescat.

Dat. VII kal. iul. Mediolano Vincentio et Fravito conss. (401 iun. 25).

11.28.4

Idem aa. Theodoro praefecto praetorio.

Ab omni intra Italiam iugatione, quam munere annonariae functionis absolvimus, etiam glebalem pensionem iubet serenitas nostra removeri.

Dat. id. sept. Mediolano Basso et Philippo conss. (408 sept. 13).

11.28.5

Impp. Honorius et Theodosius aa. honoratis et possessoribus per Africam.

Reliquorum ex fiscalibus titulis cuncta debita nostrae mansuetudinis indulgentia subsequatur. Et cetera.

Dat. VII kal. dec. post cons. Honorii VIII et Theodosii III aa. (410 [409] nov. 25).

11.28.6

Idem aa. Macrobio proconsuli Africae.

Considerantes Africae devotionem usque in initium fusionis quintae universa reliqua, quae tam ad arcam sublimium potestatum quam ad largitiones pertinent, relaxari praecipimus. privatae quoque rei debita similiter relaxamus chartis abolitis, quibus debita publica continentur.

Dat. VII kal. iul. Ravennae Varana cons. (410 iun. 25).

11.28.7

Idem aa. Iohanni praefecto praetorio.

Campaniae Tusciae Piceno Samnio Apuliae Calabriae, sed et Brittiis et Lucaniae ex omni praestationis modo, quem antiqua sollemnitas detinebat, quattuor partes iubemus auferri, ita ut ex indictione decima quinque annorum indulgentia contributa partem solvant publicae functionis. Ad reparationem sane cursus intra indulgentiae tempus quidquid fuerit postulatum, id solum conferri censuimus.

Dat. VIII id. mai. Ravennae Lucio v. c. cons. (413 mai. 8).

11.28.8

Idem aa. Seleuco praefecto praetorio.

Naviculariis intra Africam ex quarta decima indictione consulatus Valentiniani aug. III et Eutropi viri clarissimi usque ad indictionem quartam consulatus nostri septies et Theodosi iterum omnia reliqua indulgemus.

Dat. III non. april. Ravennae Constantio et Constante conss. (414 apr. 3).

11.28.9

Idem aa. Anthemio praefecto praetorio.

Per omnes provincias orientis ex indictione undecima valentiaca in quintam usque nuper transactam indictionem, annorum scilicet quadraginta, id est ex consulatu divorum Valentiniani et Valentis iterum Augustorum usque ad consulatum invictissimi Honorii patrui mei septies et meum iterum, omnium generalium titulorum sub aequa lance tam curiis quam collatori privato et patrimoniali, divinae quin etiam domui omnique iuri munifico, nec non et cellariis, praeter trium metallorum debitoribus docimeni, proconensis et troadensis, concessimus reliqua, sive species sive aes pecunia aurum argentumque debetur, ita ut nec horreis et praefectoriae arcae nec nostro aliquid ex his aerario debeatur; sequentis temporis debitis ex indictione sexta usque ad praesentem duodecimam emergentibus necessitatibus reservatis.

Dat. V id. april. Constantinopoli Constantio et Constante conss. De eadem re scriptum edictum ad populum: ad Marcianum comitem sacrarum largitionum: Musellio praeposito sacri cubiculi de titulis ad domum sacram pertinentibus: ad rectores provinciarum: et de metallariis edictum ad populum per provincias Illyrici et ad rectores provinciarum. (414 apr. 9).

11.28.10

Idem aa. Aureliano praefecto praetorio.

Indulgentiam, quam ex undecima indictione valentiaca in quintam usque nuper transactam generaliter per omnes provincias et populos sparsimus, nonnulli visi sunt in suum compendium rapinamque convertere, ut fierent privata debita, quae fuerant publica. Ideoque ut largitatem nostram non nomine, sed re ipsa provinciales experiantur, a nullo ordine obtentu anticipatae per se illationis ulterius aliquid exigantur, cum eis sufficere debeat ad medellam, quidquid et ipsi ex eadem indulgentia meruerunt, quam sacrilego animo temerare conati sunt.

Dat. V id. iul. Constantinopoli Honorio X et Theodosio VI aa. conss. (415 iul. 11).

11.28.11

Idem aa. Monaxio praefecto praetorio.

Primipili reliqua, tamquam ad nuper emissam generalem indulgentiam minime pertineant, flagitari cognovimus. Ideoque sancimus primipili quoque reliqua eiusdem temporis relaxari nec quemquam debere pro eo tempore, quod indulgentia definivit, primipili vel cuiuslibet alterius tituli gratia conveniri praeter docimeni, proconensis et troadensis metallorum debitores, quos et dudum latae indulgentiae series comprehendit.

Dat. V id. sept. Heracleae Theodosio a. VII et Palladio conss. (416 sept. 9).

11.28.12

Idem aa. Palladio praefecto praetorio.

Praeter censuales functiones Campania, quam et vetustatis gravior onerat adscriptio et post hostium vastavit incursio, peraequatis territoriis nonam partem tantummodo praeteriti assis publicarum toleret functionum. Picenum vero et Tusciam suburbicarias regiones septimam tributorum ad supputationem professionis antiquae per universos titulos iubemus agnoscere, ut reciso antiqui census onere is tantum modus, quem superius comprehendimus, chartis publicis inseratur, hac condicione, ut omnis super desertorum nomine querella in posterum conquiescat.

Dat. XVII kal. dec. Ravennae Honorio XII et Theodosio VIII aa. conss. (418 nov. 15).

11.28.13

Idem aa. Venantio comiti rerum privatarum.

Breves, quos spectabiles ac probatissimi nobis viri ac palatinorum sacrarum vel ad praetoriana scrinia detulerunt, et professionis modum eum, qui brevibus sedit, scribi volumus, eum vero qui recisus est de chartis publicis iubemus auferri. Unde secundum fidem polyptychorum per provinciam proconsularem novem milia duas centurias iugera centum quadraginta unum in solvendo et quinque milia septingentas centurias iugera centum quadraginta quattuor semis in removendis, per provinciam vero Byzacenam in praestanda functione septem milia quadringentas sexaginta centurias iugera centum octoginta, septem milia sescentas quindecim vero centurias iugera tria semis in auferenda constat adscripta, ut circa eos, quibus collocata ac relevata sunt praedia, ad securitatem perpetuae proprietatis intermina possint aetate servari. De his vero, quae edictis pendentibus nondum sunt certis adsignata personis, rectores provinciarum decernimus providere, ut manentibus remediis, quae fides supra dicta adtribuit, idoneis collocentur.

Dat. X kal. mart. Ravennae Honorio XIII et Theodosio X aa. conss. (422 febr. 20).

11.28.14

Idem aa. Rufino comiti sacrarum largitionum.

Quod de annonariis functionibus per urbicarias regiones clementia nostra concessit, etiam in largitionalibus titulis et emphyteuticis rei publicae praediis custodiri mandamus. Amotis igitur reliquis etiam circa largitionales titulos debita ex praesenti indictione constituet chartis abolitis debitorum. Capitali sane supplicio percelletur, quisquis provincialem supra constitutum hac auctoritate modum debitae functionis adstrinxerit.

Regesta VI id. feb. Ravennae Asclepiodoto et Mariniano conss. (423 febr. 8).

11.28.15

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Tauro praefecto praetorio et patricio.

Quicumque ex imposita descriptione donatis relevatisque per sacram liberalitatem obnoxium se esse ex parte vel ex integro cognoscit, nostri numinis beneficio liberetur. Et cetera.

Dat. XII kal. iul. Constantinopoli Ariovindo et Aspare conss. (434 iun. 20).

11.28.16

Idem aa. Tauro praefecto praetorio.

A sexta indictione, ad quam superior indulgentia usque processit, ad undecimam nuper transactam sub aequa dimensione tam curiis quam possessori privato ac patrimoniali, divinae quin etiam domui, ex omni iure munifico nec non et in speciebus cellariensibus reliqua indulgemus, ita ut, quae in istis viginti annis a sexta, qua dictum est, indictione undecimam usque per omnes titulos sive in speciebus sive pecunia auro argentoque, debentur nomine reliquorum, omnibus concedantur. Nihil de his viginti annis speret publicorum cumulus horreorum, nihil arca amplissimae praefecturae, nihil utrumque nostrum aerarium.

Dat. X kal. mai. Theodosio a. XIIII et Maximo v. c. conss. (433 apr. 22).

11.28.17

Idem aa. Isidoro praefecto praetorio.

Debita susceptoribus ante decimam indictionem congregata, quae sedes excelsa pretiis humanioribus adaeravit, ex parte dimidia condonamus, arcae cetera inferri praecipimus.

Dat. prid. id. iul. Constantinopoli Isidoro et Senatore conss. (436 iul. 14).

 

11.29.0. De relationibus.


 

11.29.1

Imp. Constantinus a. ad Claudium Plotianum correctorem Lucaniae et Brittiorum.

Post alia: super paucis, quae iuridica sententia decidi non possunt, nostram debes consulere maiestatem, ne occupationes nostras interrumpas, cum litigatoribus legitimum remaneat arbitrium a sententia provocandi.

Dat. VI kal. ian. Treviris, acc. VIII id. feb. regio Constantino a. III et Licinio III conss. (312 [313] dec. 27).

11.29.2

Idem a. profuturo praefecto annonae.

Si quis iudicum duxerit esse referendum, nihil pronuntiet, sed magis super quo haesitandum putaverit, nostram consulat scientiam aut, si tulerit sententiam, minime postea, ne a se provocetur, relatione promissa terreat litigantes.

Dat. IIII id. feb. Sirmio Constantino a. V et Licinio c. conss. (319 febr. 10).

11.29.3

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Viventium praefectum praetorio.

Super delictis provincialium numquam rectores provinciarum ad scientiam principum putent esse referendum, nisi ediderint prius consultationis exemplum. Quippe tunc demum relationibus plena maturitas est, cum vel allegationibus refelluntur vel probantur adsensu.

Dat. III. kal. ian. Treviris Valentiniano et Valente aa. conss. (368? 370? dec. 30).

11.29.4

Idem aa. et Gratianus a. ad Apodemium.

Si quando ratio aut necessitas est in negotiis nostra iudicia requirendi exspectandique responsa, omnem omnino causam relationis series comprehendat, ut recitata consultatione, quae ita est dirigenda, propemodum actorum recensione non opus sit; actis etiam necessario sociandis.

Dat. VI id. mai. Treviris Valentiniano nb. p. et Victore conss. (369 mai. 19).

11.29.5

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Eupraxium praefectum Urbi.

Quicumque iudicum vel appellatione interposita vel ipse dubitans relationem in causa vel civili vel criminali spoponderit sese missurum, exemplum opinionis edendae refutatoriorumque dandorum, sed et transmittendae relationis intra eum diem servet, qui constantiniana lege decretus est, ita ut simul omnia ad eam de qua refertur causam pertinentia acta transmittat. Quod si qui iudicum posthac non ita observaverit cuncta in relationibus dirigendis, quae iam pridem statuta sunt, eo crimine tenebitur una cum officio, quod ordinem servandorum suggerere neglexerit, quo tenentur, qui sacrilegium admiserint. Et cetera.

Proposita XVI kal. mart. Gratiano a. III et Equitio conss. (374 febr. 14).

11.29.6

Impp. Honorius et Theodosius aa. Palladio praefecto praetorio.

Numquam ad unius litigatoris querimoniam nostris altaribus suggestio offeratur, ita ut, si cuiusquam ambitione plectenda importunitas id forte meruerit, ei, cuius intentione contra generale factum fuerit constitutum, damnum litis iudex infligat nec umquam in redivivum statum negotium redigatur, quod hac fuerit condicione praesumptum.

Dat. V id. sept. Ravennae d. n. Theodosio a. VII et Palladio conss. (416 sept. 9).

 

11.30.0. De appellationibus et poenis earum et consultationibus.


 

11.30.1

Imp. Constantinus a. ad Claudium Plotianum correctorem Lucaniae et Brittiorum.

Si in negotio civili cognitis utrisque actionibus pronuntiaveris te ad nostram scientiam relaturum, consultationis exemplum litigatoribus intra decem dies edi aput acta iubeas, ut, si cui forte relatio tua minus plena vel contraria videatur, is refutatorias preces similiter tibi aput acta offerat intra dies quinque, quam illi exemplum consultationis tuae obtuleris. Iam dicationis tuae est omnia, quae aput te vel aput alios gesta fuerint in eo negotio, consultationi tuae cum refutatoriis litigantis adnectere, ita ut scias et decem dies, intra quos edi consultationem oportet, et quinque, intra quos preces refutatoriae offerendae sunt, continuos debere servari. Nam quinque diebus transactis nec offerentem preces refutatorias litigatorem debebis audire, sed sine his, quoniam intra statutum tempus oblatae non sunt, gesta omnia ad nostram referre scientiam. Et cetera.

Dat. III kal. ian. Treviris Constantino a. III et Licinio III conss. (312 vel 313 [313] dec. 30 [27]).

11.30.2 [=brev.11.8.1]

Imp. Constantinus a. ad Catulinum.

Post alia: minime fas est, ut in civili negotio libellis appellatoriis oblatis aut carceris cruciatus aut cuiuslibet iniuriae genus seu tormenta vel etiam contumelias perferat appellator; absque his criminalibus causis, in quibus, etiamsi possunt provocare, eum tamen statum debent obtinere, ut post provocationem in custodia perseverent. Ea custodita moderatione, ut eorum provocationes recipiantur, qui easdem non a praeiudicio interposuisse noscuntur aut etiam ante causam examinatam et determinatam, sed universo negotio peremptoria* praescriptione finito vel per cuncta membra decurso, contra iudicem interpositae esse noscantur etc.

Dat. III. non. nov. Treviris. acc. XV. kal. mai. Hadrumeto, Volusiano et Anniano coss.

Interpretatio. Ista lex hoc praecipit, non debere appellantem aut carceris custodia aut cuiuslibet iniuriae afflictione constringi, exceptis tamen criminalibus causis, in quibus similis accusantem et accusatum condicio* poenae custodiaeque constringit: et eorum appellationes dicit debere recipi, sed ita, ut qui appellaverit, in custodia teneatur, quo usque ad alium iudicem crimina obiecta perveniant, ut discussis ad integrum omnibus, aut de absolutione aut de damnatione accipiat sententiam finitivam.

11.30.3

Idem a. ad Probianum proconsulem Africae.

Appellationum causas, quae per vos in auditorio nostro, quibus vicem nostri mandamus examinis, diiudicantur, ita audire debes, ut edicto, quod super appellationum negotiis finiendis iam generaliter constitutum est, pareas atque eadem negotia quam maturissime explices.

Dat. VIII kal. sept. Romae Constantino a. IIII et Licinio IIII conss. (315 aug. 25).

11.30.4

Idem a. Amabiliano praefecto annonae Africae.

Officii cura est, ut omnes omnino appellationes, quaecumque fuerint interpositae, sollemniter curet accipere nec in recipiendis libellis aliquod genus iniuriae inferendum cuipiam existimet.

Proposita III kal. ian. Constantino a. IIII et Licinio IIII conss. (315 dec. 30).

11.30.5

Idem a. Petronio Probiano suo salutem.

Ex illo tempore, quo in civilibus causis, quae inter privatos moventur, consulturum vel relaturum te esse promiseris vel appellationis a te interpositae sollemnia completa fuerint, nihil posthac tibi quodlibet speciale ac requisitum vel quibuscumque modis favoris gratiam praeferens audiendum est, sed observandum, ut iuxta priora statuta sollemnitatis more expleto gesta ad comitatum omnia dirigantur. Et cetera.

Dat. id. aug. Arelato; proposita id. octob. Theveste Sabino et Rufino conss. (316 aug. 13).

11.30.6

Idem a. Petronio Probiano suo salutem.

Supplicare causa pendente non licet nisi forte ei, cui opinionis exemplum negatum est vel instructionis universae subpressa transmissio. Quo facto crimen iudici sacrilegii imminebit, qui hoc commisso litigatori supplicandi necessitatem imponit: cui aliter supplicanti dimidiae partis rei de qua agitur imponenda est multa, ut pro iudicis aestimatione fisco pretium inferat. Eo etiam, qui terminatam rescripto vel consultatione quaestionem exquisito suffragio refricare conabitur, quoniam maius crimen admittit, in omnem litis aestimationem protinus condemnando et sub sacramenti observatione omni venia deneganda, si quis contra haec supplicare temptaverit.

Dat. id. aug. Arelato; proposita id. octob. Theveste Sabino et Rufino conss. (316 aug. 13).

11.30.7

Idem a. ad Bassum praefectum Urbi.

Litigatoribus copia est etiam non conscriptis libellis ilico appellare voce, cum res poposcerit iudicata.

Dat. VIII id. iun. Sirmio Gallicano et Basso conss. (317 iun. 6).

11.30.8

Idem a. ad Bassum praefectum Urbi.

pr. Manente lege, qua praescriptum est, intra quot dies opinionis sive relationis exemplum privatis iudex debeat exhibere et refutatorii libelli intra quot dies rursum iudicibus offerendi sint, tam in privatis quam etiam in fiscalibus causis ex eo die, quo fuerit quaestio terminata vel ex quo relationem iudex per sententiam promiserit, intra vicensimum diem quaecumque ad instructionem pertinent causae, ad comitatum nostrum properantissime volumus adferri. Quod nisi factum fuerit, ab universo officio viginti transactis diebus, quos post latam sententiam placuit supputari, intra viginti alios dies qui sequuntur tantum fisco nostro praecipimus inferri, quanti per aestimationem rationalis emolumentum litis, cuius suppressa fuerat instructio, fidelissime potuerit aestimari. Cui capitale supplicium imminebit, si rigorem legis quocumque modo mollire temptaverit. (319 mart. 29).

1. Eadem poena officio imminente, si quando appellatione vel consultatione pendente vel post decisas nostris responsionibus causas ei, quod ullo modo fuerit impetratum, damnabilem voluerit coniventiam commodare. Nam decreta nostra debet ingerere iudicanti ut ipso etiam dissimulante iudice reluctari et tamquam manibus iniectis eos de iudicio producere ac rationum officio traditos statuti prioris nexibus obligare, quorum desideriis violari nostras prospexerit sanctiones.

Proposita IIII kal. april. Romae Constantino a. V et Licinio c. conss. (319 mart. 29).

11.30.9

Idem a. ad Severum vicarium.

Ne causas, quae in nostram venerint scientiam, rursus transferri ad iudicia necesse sit, instructiones necessarias plene actis inseri praecipimus. Nam cogimur a proferenda sententia temperare, qui sanximus retractari rescripta nostra ad opiniones vel etiam relationes iudicum data non oportere, quoniam verendum est, ne lis incognito negotio dirimatur adempta copia conquerendi. Quare perennibus inuretur iudex notis, si cuncta, quae litigatores instructionis probationisque causa recitaverint, indita actis vel subiecta non potuerint inveniri.

Dat. X kal. iul. Aquileiae Constantino a. V et Licinio c. conss. (319 iun. 22).

11.30.10

Idem a. ad Crispinum.

Si quis per absentiam nominatus ad provocationis auxilium cucurrerit, ex eo die interponendae appellationis duorum mensum tempora ei computanda sunt, ex quo contra se celebratam nominationem didicisse se monstraverit. Nam praesenti, qui factam nominationem cognovit et appellare voluerit, statim debet duorum mensum spatium computari.

Dat. VIII id. iul. Constantino a. VI et Constantino c. conss. (320 iul. 8).

11.30.11

Idem a. ad Maximum.

pr. Post alia: nemo in refutationem aliquid congerat, quod adserere intentione neglexerit. Quod quidem saepe fit industria, si, quod quis probari posse desperet, in praesenti disceptatione dissimulet, certus se esse revincendum, si commenticia et ficta suggesserit. Propter quod cogi etiam singulos oportebit ad proferenda in iudicio universa, quae ad substantiam litigii proficere arbitrantur, atque ea ratione urgeri, ut sciant sibi ex auctoritate legis istius non licere refutatoriis tale aliquid ingerere, quod aput iudicem non ausi fuerint publicare. Nam si plena, ut iubemus, adsertio per litigatorem in iudiciis exeratur et integra instructio in consulti ordinem conferatur, stabit ratum ac fidele, quod iudicia nostra rescripserint neque ullus querimoniae locus dabitur nec occasio supplicandi, ut convelli labefactarique iubeamus quae ad relationem eius sanximus, qui neque vera neque universa suggessit. Omnes igitur partium allegationes acta universa scripturarumque exempla omnium dirigantur. Quod cum universos iudices tum praecipue sublimitatem tuam, qui cognitionibus nostram vicem repraesentas, servare conveniet.

1. Sane etiam ex eo querimoniae litigantium oriuntur, quod a vobis, qui imaginem principalis disceptationis accipitis, appellationum adminicula respuuntur. Quod inhiberi necesse est. Quid enim acerbius indigniusque est, quam indulta quempiam potestate ita per iactantiam insolescere, ut despiciatur utilitas provocationis, opinionis editio denegatur, refutandi copia respuatur? Quasi vero appellatio ad contumeliam iudicis, non ad privilegium iurgantis inventa sit vel in hoc non aequitas iudicantis, sed litigantis debeat considerari utilitas.

Dat. prid. id. ian. Sirmio Crispo II et Constantino II cc. conss. (321 ian. 12).

11.30.12

Idem a. ad Florentinum.

Si nominatus magistratus aliquis refragetur, non appellatio, sed querimonia hoc dicetur, appellationis enim verbum in maioribus rebus dici oportet. Similiter et si ad exactionem annonariam nominatus de iniustitia queratur, non appellatio, sed querella hoc esse videbitur. Ideoque nec tempora appellationum servandasunt, sed mox super huiusmodi querimoniis disceptandum.

Dat. id. april. Constantinopoli Severo et Rufino conss. (323 apr. 13).

11.30.13

Idem a. ad Iulianum praefectum Urbi.

Nonnulli iudicum inferioris gradus a sententiis suis interponi provocationis auxilium aegre ferentes id efficiunt, ut nobis eorum relationes non necessariae et insolentes ingerantur. Igitur volumus, cum ab eorum sententiis fuerit provocatum, super ea quaestione, cuius appellatione interposita iudices esse desierunt, minime eos ad nostram referre clementiam, sed gravitatis tuae, cui nostram vicem commisimus, sacrum auditorium expectari.

Dat. III non. aug. Heracleae Constantino a. VII et Constantio c. III conss. (326 [329?] aug. 3).

11.30.14

Idem a. Victori rationali urbis Romae.

Quoniam nonnulli fisci debitores, cum iussi fuerint debitam summam exsolvere, interposito provocationis auxilio vim exsecutionis eludunt nec iam opinionis exemplum nec refutatorias preces curant petere vel offerre, placuit, ut, si intra dies complendis sollemnitatibus praestitutos ad facienda haec appellatoris cura defuerit, deserta ab eo provocatio aestimetur moxque debitum exigatur.

Dat. prid. kal. aug. Constantio et Maximo conss. (327 iul. 31).

11.30.15 [=brev.11.8.2]

Idem a. ad concilium provinciae Africae.

Non recte iudices iniuriam sibi fieri existimant, si litigator, cuius negotium sententia vulneratum est, a principali causa provocaverit, quod neque novum neque alienum a iudiciis est. Ideoque post negotium principale discussum litigatori liceat litem iuris remedio sublevare; et iudices observare debebunt, ne appellatores vel in carcerem redigant, vel a militibus faciant custodiri.

Pp. IV. kal. aug. Karthagine, Constantino a. VIII. et Constantino caes. IV. coss.

Interpretatio. Lex ista hoc iubet, non debere iudices provinciarum assertiones appellantium ad suam iniuriam revocare, quia hoc nec novum nec alienum a iudiciis esse cognoscitur; et ideo hoc iubet, ut liceat litigatori vitiatam causam appellationis remedio sublevare. Hoc etiam specialiter praecepit, ut appellator nec in carcerem nec in quamcumque* custodiam redigatur, sed agendum negotium suum liber observet.

11.30.16

Idem a. ad universos provinciales.

A proconsulibus et comitibus et his qui vice praefectorum cognoscunt, sive ex appellatione sive ex delegato sive ex ordine iudicaverint, provocari permittimus, ita ut appellanti iudex praebeat opinionis exemplum et acta cum refutatoriis partium suisque litteris ad nos dirigat. A praefectis autem praetorio, qui soli vice sacra cognoscere vere dicendi sunt, provocari non sinimus, ne iam nostra contingi veneratio videatur. Quod si victus oblatam nec receptam a iudice appellationem adfirmet, praefectos adeat, ut aput eos de integro litiget tamquam appellatione suscepta. Superatus enim si iniuste appellasse videbitur, lite perdita notatus abscedet, aut, si vicerit, contra eum iudicem, qui appellationem non receperat, ad nos referri necesse est, ut digno supplicio puniatur.

Dat. kal. aug.; proposita kal. sept. Constantinopoli Basso et Ablavio conss. (331 aug. 1).

11.30.17

Idem a. ad universos provinciales.

Qui licitam provocationem omiserit, perpetuo silere debebit nec a nobis impudens petere per supplicationem auxilium. Quod si fecerit, deportationis poena plectendus est.

Dat. kal. aug.; proposita kal. sept. Basso et Ablavio conss. (331 aug. 1).

11.30.18

Imp. Constantius a. Anicio Iuliano praefecto Urbi.

Quotiens rationalis vel officii necessitate poscente vel ex praerogativa rescripti inter privatos iudicaverit, si a sententia fuerit provocatum, non ad nostram scientiam referendum est, sed apostolis datis, quod iuxta observatam rationem postulari sufficiet, ad auditorium gravitatis tuae, cui ad vicem nostram delata iudicatio est, partes pervenire oportet, in fiscalibus causis servato priscae consuetudinis more, ut opinione edita universa ad nostram scientiam referantur.

Dat. XIII kal. iul. Serdicae; proposita VI kal. aug. Romae Constantio a. II et Constante conss. (339 [329] iun. 19).

11.30.19

Idem a. ad Anatolium vicarium Asiae.

Post alia: si ad curiam nominati vel ad duumviratus aliorumque honorum infulas vel munus aliquod evocati putaverint appellandum, intra duos menses negotia perorentur.

Dat. VI kal. dec. Constantio a. II et Constante conss. (339 nov. 26).

11.30.20 [=brev.11.8.3]

Impp. Constantius et Constans aa. Philippo pf. p.

Iudices cum in civilibus causis tum etiam in criminalibus, in quibus vitae hominum salutisque quodammodo fata tractantur, appellationes admittant, nec denegent vocem in supplicium sententia destinatis.

Pp. V. id. iun. post cons. Constantii iterum et Constantis aa.

Interpretatio. Lex ista hoc praecipit, ut etiam in criminalibus causis, ubi vita utriusque partis in dubium devocatur, liceat appellari, nec appellandi vox denegetur ei, quem in supplicium sententia destinarit.

11.30.21

Idem aa. ad Proculum proconsulem Africae.

Si qui fiscale debitum per sententiam luere iussi appellationem frustrationis commento crediderint opponendam, ne moris tergiversantibus abutantur, ilico ad eum missi, cuius vice nostra cognitio est, intra viginti dies appellationis substantiam persequantur, ut vel probata appellatione ad dicationis tuae officium revertantur vel improbata ut legis istius contemptores ad praefectorum praetorio commentarios destinentur. Eadem forma servanda etiam, si pessima conscientia forte gravati appellandi causas intra diem supersederint perorare.

Dat. IIII kal. dec. Acindyno et Proculo conss. (340 nov. 28).

11.30.22

Idem aa. ad Scylacium.

Omnes praesides moneantur, ut, si quis provocatione sibi opus esse cognoscit, iuxta morem ordinemque legum accipiant libellos et ad eos qui consuerunt audire transmittant, nec appellantes iniuriarum adflictatione deterritos a suffragio necessariae defensionis expellant. Imponimus enim praesentis multae fascem, ut iudex, qui suscipere neglexerit, auri libras X et officium eius quindecim pendat.

Proposita Cyzico VI kal. mart. Placido et Romulo conss. (343 febr. 24).

11.30.23

Idem aa. ad Rusticum praefectum Urbi.

Dudum meminimus sancientibus nobis esse decretum, ut iuris veteris auctoritate submota nullus clarissimus a praefecti urbis sententia provocandi usurparet licentius facultatem. Sed cunctas nobis partes publicae utilitatis atque communis iuris videntibus praestare visum est, ut vetustatis auctoritas et appellandi facultas et origo repetatur, scilicet consenescente priore lege, qua istius modi potestas videbatur exclusa.

Proposita Romae VI non. iul. Amantio et Albino conss. (345 iul. 2).

11.30.24

Idem aa. Procopio praesidi Ciliciae.

Cum in controversia criminali sive civili iudex ad nos existimaverit referendum, acta, ut gesta sunt, refutatorios libellos, ut oblati sunt, referri oportet: quos quidem exigi et intra praescriptum patria constitutione tempus a iurgantibus flagitari iubemus ac pronuntiamus gravissimam notam esse subiturum, quisquis haec a nobis constituta neglexerit.

Proposita VI id. nov. Filippo et Sallia conss. (348 nov. 8).

11.30.25

Idem aa. ad Lollianum praefectum praetorio.

Quoniam iudices ordinarii provocationes aestimant respuendas, placet, ut, si quis appellationem suscipere recusaverit, quae non ab exsecutione vel a praeiudicio, sed a sententia iurgium terminante fuerit interposita, XXX pondo auri cogatur fisco inferre, triginta alias libras auri officio eius itidem soluturo.

Dat. VIII kal. aug. Messadensi; proposita Capuae Arbitione et Lolliano conss. (355 iul. 25).

11.30.26

Idem aa. ad Volusianum praefectum praetorio.

Post alia: lata sententia, quae pertinet ad bona vacantia et caduca et ad ea, quae indignis legibus cogentibus auferuntur, si quis putaverit provocandum, vox eius debebit admitti.

Dat. III kal. aug. Arbitione et Lolliano conss. (355 iul. 30).

11.30.27

Idem aa. et Iulianus caes. ad Taurum praefectum praetorio.

De Sardinia Sicilia Campania Calabria Brittiis et Piceno Aemilia et Venetia et ceteris interpositas appellationes laudabilis sublimitas tua more sollemni debebit audire competenti appellatione terminandas. Nec vero ulla poterit esse confusio. Praefectus enim urbis nostra responsione conventus praedictis cognitionibus temperandum sibi esse cognovit.

Dat. Sirmio Constantio a. VIIII et Iuliano II c. conss. (357...).

11.30.28

Idem aa. ad Taurum.

Patris nostri salutaribus imperatis comperimus dudum esse praeceptum, ut, si a rationali vel comite vel alio, qui curam fiscalis commodi gerit, fiscale debitum postulante fuerit provocatum, ad eos, qui vice nostra huiusmodi cognitionibus praesident, appellatores intra diem tricensimum perducantur, adversus sententias, quas iniquas esse contendunt, exsecuturi proprias actiones. Quapropter viginti sufficit dies intra eandem provinciam custodiri, intra quam fuerit provocatum, sic ut ex aliis quadraginta serventur atque intra eorum terminos quod patris nostri constitutio statuit explicetur.

Dat. XIIII kal. iul. Singiduno; proposita X kal. aug. Romae Eusebio et Hypatio conss. (359 iun. 18).

11.30.29

Imp. Iulianus a. ad Hymetium vicarium urbis.

Omnes legitimae appellationes, quaecumque fuerint contra audientiam tuae gravitatis interpositae, indubitanter suscipiantur et post latam sententiam intra triginta dies universa, quae in eiusmodi negotio geruntur, cum refutatoriis precibus seu libellis ad nostrum comitatum mittantur, strenuo videlicet officiali ex his, qui tibi parent, ad hanc sollicitudinem electo, ita ut publicis monumentis confectis dies, quo gerulis gesta tradantur, fideliter designetur. Nam X librarum auri multae constituetur officium obnoxium, si statuta nostra aliqua fuerint dissimulatione violata.

Dat. X kal. octob. Antiochiae Mamertino et Nevitta conss. (362 sept. 22).

11.30.30

Idem a. ad Germanianum praefectum praetorio.

His, qui tempore competenti non appellant, redintegrandae audientiae facultas denegetur. Omnes igitur, qui contra praefectos Urbi seu proconsules seu comites Orientis seu vicarios sub specie formidinis provocationem non arbitrantur interponendam, a renovanda lite pellantur. Nobis enim moderantibus rem publicam nullum audebit iudex provocationis perfugium iurgantibus denegare. Qui vero vim sustinuerint, contestatione publice proposita intra dies videlicet legitimos, quibus appellare licet, causas appellationis evidenti adfirmatione distinguant, ut hoc facto tamquam interposita appellatione isdem aequitatis adminicula tribuantur.

Emissa XV kal. ian. Mamertino et Nevitta conss. (362 dec. 18).

11.30.31

Idem a. ad Mamertinum praefectum praetorio.

Quoniam plerique rectores relationes, quas ad nostrae tranquillitatis comitatum destinare promittunt, supprimere vel differre conantur, prava id conscientia faciente conveniri eos ab illustri auctoritate tua praecipimus, ut intellegant sibi quidem denarum librarum auri, officiis vero suis vicenarum imminere condemnationem, si promissa relatio intra triginta dies non fuerit sine aliqua ambiguitate transmissa his officialibus, per quos convenit gesta transmitti. Et quia plerumque contingit, ut Gerulis litterarum aliquo casu existente tarditatis obstaculum videatur adferri, ne id quod necessitate contingit ad culpam rectorum redundare videatur, actis aput se confectis diem designare debebunt, in quo transmissio gestorum committitur his, qui huic necessitati deputantur.

Dat. X kal. april. Iuliano a. IIII et Sallustio conss. (363 mart. 23).

11.30.32

Impp. Valentinianus et Valens aa. salutem dicunt ordini civitatis Karthaginis.

Iudicibus non solum appellationis suscipiendae necessitas videtur imposita, verum etiam triginta dierum spatia definita sunt, intra quae negotii merita ad mansuetudinis nostrae scrinia conveniat destinari, iudice et officio, si statuta fuerint aliqua parte mutilata, multae subiacente.

Dat. prid. non. feb. Mediolano divo Ioviano et Varroniano conss. (364 febr. [?] 4).

11.30.33

Idem aa. ad Dracontium vicarium Africae.

Quicumque iudicum adversus auctoritatem legis appellationes neglexerit, protinus officio tuo, non rationalis, imminente ad viginti librarum auri exsolvendam multam cogetur, ita ut et officium eius triginta simili celeritate dissolvat.

Dat. prid. id. sept. Aquileiae accepta XVIII kal. dec. tacapis divo Ioviano et Varroniano conss. (364 sept. 12).

11.30.34

Idem aa. ad Symmachum praefectum Urbi.

pr. Si quisquam ausus consultationem sequi circa limina palatii nostri comitatumve fuerit deprehensus, aestimatae litis, quae in controversiam venit, medietatem in auro atque argento fisci viribus inferre cogetur.

1. Iudex sane, qui relationem promiserit, nisi intra triginta dies dictae sententiae promissam relationem ad nostra scrinia destinarit, ipse quidem notabili sententia reprehensus X librarum auri condemnatione quatietur, officium vero eius, quod non suggesserit nec commonuerit de relationis necessitate, viginti libris auri fiat obnoxium.

Dat. V id. nov. Mediolano divo Ioviano et Varroniano conss. (364 nov. 9).

11.30.35

Idem aa. ad Modestum praefectum praetorio.

Cuncta instrumenta, quae iudiciis offeruntur, subiecta consultationi gesta continere debebunt. Sed et acta, quae sint ante habita, et monumenta transmittenda sunt, hisque adnectenda sunt testimonia vel confessiones partium et omnia huiusmodi, in quibus causa consistit et habere exitum videatur.

Dat. kal. aug. Marcianopoli Valentiniano et Valente aa. conss. (370 aug. 1).

11.30.36

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Eupraxium praefectum Urbi.

Post alia: cum ex causis iustis aliquid, quo minus iudicari statim possit, repperietur incertum ac debitor adversus discussoris statum coeperit reluctari, dilatione postposita super eo, quod exorietur ambiguum, vel sublimitas tua vel vicarius, prout quisque vestrum proximus erit, adhibeat examen.

Proposita XVI kal. mart. Gratiano a. III et Equitio conss. (374 febr. 14).

11.30.37

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad Thalassium proconsulem Africae.

Post alia: cum de praescriptionibus peremptoriis agitatur examen, si eas praescriptiones iudex ut leves putaverit improbandas et ab eius interlocutione fuerit appellatum, provocatio huiusmodi recipiatur, cum peremptoria praescriptio et definitiva sententia eadem vi vel consumptae causae vel non admittendae videantur operari. Sed quoniam evenire potest, ut multae praescriptiones peremptoriae litigatoribus competant, ne in uno eodemque negotio per singulas necesse sit saepius provocari et totiens ad nos referri, omnes peremptorias praescriptiones, quas sibi quisque putaverit competere, cogatur expromere et ita demum, si a cognitore fuerint repudiatae, utatur, si placet, provocationis auxilio. Et cetera.

Dat. III kal. sept. Treviris Valente VI et Valentiniano II aa. conss. (378 aug. 30).

11.30.38

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Syagrium praefectum praetorio.

Post alia: in condemnationibus appellationes iubemus admitti.

Dat. XIIII kal. iul. Gratiano V et Theodosio I aa. conss. (380 iun. 18).

11.30.39

Idem aaa. ad Macedonium comitem sacrarum largitionum.

Quotiens fiscalibus causis controversiae alicuius dubitatione pendentibus summam sententiae comes aerarii nostri imposuisse detegitur et cogendis obvium debitis provocationis suffugium fuerit obiectum, proprium super eo esse tribuendum praestantia tua discat examen, modo ut frequentibus statuta praeceptis eos praeter debiti modum poena comitetur, quos executionem veteris iudicati superfluae appellationis obiectu suspendisse claruerit.

Proposita Karthagine XV kal. april. Syagrio et Eucherio conss. (381 mart. 18).

11.30.40

Idem aaa. ad Basilium comitem sacrarum largitionum.

Omnem, quae de libello scripta recitatur, dici volumus atque esse sententiam atque ab eo provocationis auxilia quisquis efflagitat, ad auditorii sacri venire iudicium neque illic ex praeiudicio poenam vereri, sed appellationis iniustae iustaeve discrimen competenti subire luctamine. Praeterea quidquid in cunctis cognitionibus atque conflictibus libelli absque documento et recitatione decernitur, praeiudicii loco iuste ac probabiliter putatur. Atque ab eo si vel vocem quisquam provocationis obiecerit vel libellum, disputatione non indiget, quin certa atque manifesta praeiudicii condicione teneatur eumque confestim ab eodem cognitore exigi conveniet ac teneri.

Dat. prid. kal. sept. Merobaude II et Saturnino conss. (383 aug. 31).

11.30.41

Idem aaa. ad Ammianum comitem rerum privatarum.

Rationales privatae rei causis vel sacri aerarii praesidentes examen praesente fisci advocatione suscipiant. Ac si eorum sententia forte fuerit appellatione suspensa, ad eos iudices disceptationis fata transeant, ad quos privatorum hominum causae referri ex provocatione consuerunt, ita ut, si ab illis quoque fuerit provocatum, mansuetudinis nostrae expectetur arbitrium, vel sinceritate tua vel sacrarum remunerationum comite, prout ad quem negotium pertinebit, quid super his, de quibus referatur, gestum sit, scriptis currentibus instruente, ut, sive athuc superest nostra cognitio, mansuetudinem nostram facta suggestione commoneat, sive adquiescentibus partibus terminum negotio datum esse constiterit, plenam rei inquisitionem notitiamque eius accipiat. Sane tempora tantum volumus privatis fiscalibusque causis non esse communia, ut antiquo iure fiscalia negotia intra duos menses in eadem provincia, intra quattuor in contigua, intra sex in transmarina dicantur.

Proposita XVII kal. ian. Merobaude II et Saturnino conss. (383 dec. 16).

11.30.42

Idem aaa. ad Agrestium proconsulem Palaestinae.

Probamus verecundiam iudicantis, si superfluam quoque recipiat provocationem, ne interim reliquum negotium audiret.

Dat. prid. kal. april. Constantinopoli Richomere et Clearcho conss. (384 mart. 31).

11.30.43

Idem aaa. Merobaudi duci Aegypti.

Provocantibus multas nisi ex nostris decretis non patimur imponi.

Dat. XIII kal. nov. Constantinopoli Richomere et Clearcho conss. (384 oct. 20).

11.30.44

Idem aaa. ad Symmachum praefectum Urbi.

Post alia: obiecta appellatione, etiamsi a praeiudicio interposita dicatur, vel ad nos vel ad cognitorem sacri auditorii sollemniter causa mittatur, cum, si ea provocatio adversum leges fuerit emissa, facile post iudicium sacri examinis ab huiusmodi litigatoribus multa possit exculpi.

Dat. III kal. decemb. Mediolano Richomere et Clearcho conss. (384 nov. 29).

11.30.45

Idem aaa. et Arcadius a. ad Pelagium comitem rerum privatarum.

pr. Post alia: cum post sententiam discussoris vel rationalis fuerit provocatum, ad sinceritatem tuam negotium transferatur, ut, si mediocritas negotii aut longinquitas regionis ad iudicium tuum litigatores venire non patitur, iudici provinciae, quem ipse probaveris, negotium deleges. 

1. Appellationes vero transmarinae in iudicio tuo intra anni agantur spatium; de contiguis et non longe positis provinciis appellationes intra constituta iure tempora peragantur.

Dat. XV kal. mart. Mediolano Arcadio a. I et Bautone conss. (385 febr. 15).

11.30.46

Idem aaa. ad Florentium comitem sacrarum largitionum.

Post alia: cum super fiscali debito emerserit provocatio, in eadem provincia vicensimo die negotii merita noscenda sunt, ita ut secundum generalis arbitrium sanctionis XL dierum ex contigua provincia spatia sufficiant.

Dat. VII kal. dec. Aquileiae Arcadio a. I et Bautone conss. (385 nov. 25).

11.30.47

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Cynegio praefecto praetorio.

Cum antea sit constitutum, ut consultationem iudicis ad comitatum sacrum missam litigatorum nemo sequeretur, hoc integra deliberatione sancimus, ut, si ad consultationem anno decurso non fuerit aliqua ratione responsum, litigatores quorum interest collectis omnibus gestis et ipsius relationis exemplis veniendi ad comitatum nostrae serenitatis habeant liberam facultatem.

Dat. VII kal. feb. Constantinopoli Honorio nb. p. et Evodio conss. (386 ian. 26).

11.30.48

Idem aaa. ad Eusignium praefectum praetorio.

Revocare appellationem suam unicuique minime permittatur, sed sacro auditorio totius negotii examinatio reservetur. Quod si hac lege neglecta gratiam siverit appellationis, et ipse quinquaginta libras argenti et eius officium parem summam condemnationis inferre cogetur.

Dat. XIIII kal. iun. Mediolano Valentiniano a. III et Eutropio conss. (387 mai. 19).

11.30.49

Idem aaa. Albino praefecto urbis Romae.

In negotiis, quae in urbe venerabili nostri patrimonii nomine ventilantur, id iuris tulimus, ut, si ducentarum librarum argenti negotium quod agitur summam aestimationemque transcendit, a rationalis sententia provocantes comitivae privatarum sequantur examen. Si vero intra praestitutum modum litigii summa se cohibet, sublimi eminentiae tuae sacrum nostri numinis iudicium delegamus.

Dat. VIII kal. aug. Romae Timasio et Promoto conss. (389 iul. 25).

11.30.50

Idem aaa. Victorio proconsuli Asiae.

Eum, qui procuratorem suum cum appellatione ante sententiam adversum se latam ad iudicium dirigit, iudiciaria auctoritate iubemus praeiudicialis multae excipere ac sustinere iacturam.

Emissa prid. non. april. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio conss. (393 apr. 4).

11.30.51

Idem aaa. Apodemio praefecto praetorio Illyrici et Italiae II.

Quibus causis non est provocatio respuenda, iubemus respuentem iudicem XXX librarum auri, obsecundantem officii gratiam quinquaginta esse feriendam.

Dat. V id. iun. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio conss. (393 iun. 9).

11.30.52

Idem aaa. have, Rufine karissime nobis.

Nihil sub sacri iudicii examine de ea parte negotii debet definiri, de qua nihil in exordio aput praesidem aut institutum fuerit ac probatum.

Dat. IIII kal. octob. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio conss. (393 sept. 28).

11.30.53

Impp. Arcadius et Honorius aa. Ennoio proconsuli Africae.

Post alia: libellis vel edictis factae citra consilium publicum non valeant nominationes; de quibus nec appellari necesse est, si sollemnitas deest.

Dat. XVII kal. iun. Mediolano Olybrio et Probino conss. (395 mai. 16).

11.30.54

Idem aa. Andromacho praefecto Urbi.

Si ante annum relationi missae responsum sacra scrinia non dedissent, causae litigatoris commonitio non nocebit. Post quod, etiamsi aliqua constitutio manasse monstratur, quae venientes rei, de qua agitur, ut dudum, amissione constringit, in quo ei, quae tempus designat, nihil intellegitur detraxisse, quia nullam indulti anni nec adtigit nec sustulit mentionem. Atque ideo positum vigorem legum scitaque servabunt, si intra annum missae relationis impatientia litigatoris eruperit, vel condicio praestituta vel poena. Transacto autem anni curriculo nemo venire prohibebitur, quominus a clementia nostra repetat oraculum, quod lex praescripta anni definitione distulit, non ademit.

Dat. VIII kal. iun. Mediolano Olybrio et Probino conss. (395 mai. 25).

11.30.55

Idem aa. Messalae praefecto praetorio.

In negotiis civilibus cum nihil sit, quod ante appellationem iudicio principali indigeat, agnitis partium allegationibus atque pensatis terminari oportet controversias, non dumtaxat consultatione differri. Neque enim fas est, quod aput infirmum disceptatorem definiendi constantiam provocantis trepidatio retardavit, litigatorem sub consultationis ambiguo iugi expectatione pendere.

Dat. XIIII kal. iun. Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 [399/400] mai. 19).

11.30.56

Idem aa. Nebridio proconsuli Asiae.

Repugnantes priscorum sententias nostra serenitas temperavit. Si quis itaque libellos appellatorios ingesserit, sciat intra triduum post oblationem legitimam, non ex quo est sententia deprompta, appellatorem habere licentiam arbitrium commutandi, ne iustae paenitudinis humanitas amputetur.

Dat. XI kal. aug. Constantinopoli Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 iul. 22).

11.30.57

Idem aa. ad Eutychianum praefectum praetorio.

Post alia: Addictos supplicio et pro criminum immanitate damnatos nulli clericorum vel monachorum, eorum etiam quos synoditas vocant, per vim atque usurpationem vindicare liceat ac tenere. Quibus in causa criminali humanitatis consideratione, si tempora suffragantur, interponendae provocationis copiam non negamus, ut ibi diligentius examinetur, ubi contra hominis salutem vel errore vel gratia cognitoris obpressa putatur esse iustitia; ea condicione, ut sive pro consule, comes Orientis, augustalis, vicarii fuerint cognitores, non tam ad clementiam nostram quam ad amplissimas potestates sciant esse referendum. Eorum enim de his plenum volumus esse iudicium, qui, si ita res est et crimen exegerit, rectius possint punire damnatos. Et cetera.

Dat. VI kal. aug. Mnizo Honorio a. IIII et Eutychiano conss. (398 iul. 27).

11.30.58

Idem aa. Theodoro praefecto praetorio.

pr. Multorum querellis excitati hac lege sancimus, ut, si quis provocatione interposita suspecti iudicis velit vitare sententiam, in hac voce liberam habeat potestatem nec timeat contumeliam iudiciorum, cum et ab ipsa iniuria possit facile provocare, maxime cum a solis tantum praefectis non sine dispendio causae provocare permissum sit. Sciant igitur cuncti sibi ab iniuriis et suspectis iudicibus et a capitali supplicio ac fortunarum dispendio provocationem esse concessam.

1. Quod si quis posthac iudicum appellatione emissa libellos quoque oblatos audire noluerit, viginti librarum auri dispendio multabitur; officium vero eius nisi huic pertinaciter restiterit atque actis ita contradixerit et, quid iure sit constitutum, ostenderit, viginti quinque libras auri largitionibus nostris inferre cogetur.

Dat. VII id. iun. Mediolano Theodoro v. c. cons. (399 iun. 7).

11.30.59

Idem aa. Simplicio praesidi Tripolitanae.

Nullum ita credimus contumacem, ut appellationem interpositam legibus audeat recusare. Quam ob rem teneat apparitio veterem disciplinam nec a suggestionibus necessariis metu eius, cui ad tempus paret, retrahatur. XXX autem libras auri aerario nostro cogetur inferre, qui obiectam provocationem iure neglexerit et eadem officium, si coniventiam praestet iudici, poena retinebitur.

Dat. prid. id. iun. Veronae Theodoro v. c. cons. (399 iun. 12).

11.30.60

Idem aa. Pompeiano proconsuli Africae.

Cum de appellationibus recipiendis necne promulgatarum legum sufficiat auctoritas atque his, qui rite ab iniusta sententia provocantes audire noluissent, sit poena proposita, poena etiam officio constituta, sive in criminalibus sive in civilibus causis fuerit iudicatum, attamen nostro etiam motu decernimus, ut veterum statuta serventur, quae nullum patimur umquam impune violare.

Dat. kal. iun. Mediolano Stilichone et Aureliano conss. (400 iun. 1).

11.30.61

Idem aa. Flaviano praefecto Urbi.

Quotiens vir spectabilis vicarius venerandae urbis negotium aliquod praemissa inscriptione cognoscit atque ab eius sententia fuerit provocatum, ad nostram clementiam referri decernimus. Sin vero huiusmodi examen arripuerit, in quo sine ullo legis vinculo non tam crimen obicitur quam cuiusdam criminis conflatur invidia lataque sententia appellatione suspenditur, illustrem sedem tuam editis ex more apostolis sacra vice audientiam praebere sancimus.

Dat. XIIII kal. septemb. Brixiae Stilichone et Aureliano conss. (400 aug. 19).

11.30.62

Idem aa. et Theodosius a. ad Diotimum proconsulem Africae.

In negotiis, quae ex appellatione descendunt, veterem consuetudinem volumus custodiri, illud addentes, ut, si quando a gentilibus vel a praefectis eorum fuisset interposita provocatio, sacrum sollemniter, hoc est proconsularis cognitionis praestoletur examen.

Dat. XI kal. aug. Ravennae Stilichone II et Anthemio conss. (405 iul. 22).

11.30.63

Idem aaa. Anthemio praefecto praetorio.

In his causis, quae praesentes arbitros ex sententia vestrae magnitudinis sortiuntur, vel in ea civitate seu provincia qua degetis sive in proximis atque contiguis provinciis, lex antiqua propriam obtineat firmitatem, ut duobus exactis mensibus dies sit ultimus temporalis et intra triginta dies reparatio postuletur. Ubi vero in longioribus ac remotis provinciis eadem litis ac dilationis ratio pensabitur, ad eorum instar, quos a rectoribus provinciarum eorumque sententiis convenit appellare, sex mensum temporalis dies, trium reparationis nomine dilatio praebeatur.

Dat. XIIII kal. ian. Constantinopoli Stilichone II et Anthemio conss. (405 dec. 19).

11.30.64

Impp. Honorius et Theodosius aa. Iuliano proconsuli Africae.

pr. Non ignoramus post interpositam provocationem in causis fiscalibus antiquitus constitutum, ut viginti dies constituti intra provinciam videantur et ut sacri auditorii cognitores divinae domus negotia terminarent, ex contigua vero provincia intra quadraginta dies negotia universa discingerent. Verum serenitas nostra certum moderamen invenit. Praecipimus itaque, ut praeter hos viginti dies, quos lex Augusta constituit, viginti alios iungeremus. Quorum quidem omnium haec erit forma servanda, ut, quocumque die ex adiectis viginti diebus fuerit negotium peroratum, sacri auditorii habere reverentiam iudicetur sitque ultimus, etiamsi non quadragensimus comprobatur. Quae idcirco ita custodienda sancimus, ne, si unius tantum observabitur dies, aut aegritudo iudicantis aut litigantis fuerit occupatio, recte praefinitum tempus interdum distulisse videatur. Ideoque hanc reverentiam cunctis his, qui superadditi sunt, diebus statuendam esse censuimus, ut nihil postea excusationis occurrat. Lapsos enim post hoc tempus reparationem praecipimus non habere: ac ne medio tempore officii colludium differat litigantem, viginti librarum auri multam praecipimus imminere, ut, si eorum culpa atque colludio, quos suggerendi cura constringit, negotium claruerit fuisse dilatum, praescriptae multae teneantur obnoxii. Si in tot diebus utilitatibus suis non adfuerit litigator, cui adversus fiscum nostrum iurgium manet, emenso iam tempore nullius reparationis beneficium speret, solam fisco exsecutionem superesse iam noverit.

1. In contiguis quoque provinciis, in quibus quadraginta dies dedit antiquitas, sub simili condicione alios XXX dies iungi praecipimus, ut adiecti temporis spatium sub ea definitione custodiant et omni adiecto tempori sit dies ultimus, quocumque potuerit definiri. Emenso tamen tempore litiganti reparationem penitus iussimus inhiberi. Officium sane ad eandem multam praecipimus retineri, si eius dissimulatione actum esse constiterit, quominus negotium peroretur.

Dat. id. octob. Ravennae Honorio VIIII et Theodosio V aa. conss. (412 oct. 15).

11.30.65

Idem aa. Symmacho proconsuli Africae.

Praescriptiones fori in principio a litigatoribus obponendas esse legum decrevit auctoritas nec ab interlocutionibus appellandum esse duxerunt. Quod si quis id fecerit, praeiudicialem multam subire cogetur, quae priscis sanctionibus continetur. Hac igitur lege sancimus, ut appellatio litigantium intra tempus iure praescriptum suscepta nectatur annalibus et promissa relatio intra XXX dies legibus definitos ad sacra scrinia destinetur. Quam legem nisi in omnibus causis universorum iudicum et officiorum executio devota servaverit, statutum priscis sanctionibus multae modum ab his mox iubemus exculpi.

Dat. V kal. septemb. Ravennae Honorio X et Theodosio VI aa. conss. (415 aug. 28).

11.30.66

Idem aa. Monaxio praefecto praetorio.

Omnes, quorum in causis sententiae iudicum appellatione suspensae sunt, vel medio tempore transegisse demonstrent vel, si non transegerunt, consultationes eorum quantocius nostris auribus intimare cogantur, ut responsa legibus competentia mereantur, illa videlicet lege servanda, qua cavetur neminem litigantium post interpositam appellationem intra annum ad sacrum comitatum nostrae maiestatis accedere.

Dat. VIII id. mart. Constantinopoli Monaxio et Plinta conss. (419 mart. 8).

11.30.67

Idem aa. Asclepiodoto praefecto praetorio.

Post alia: si appellationem oblatam, in qua vel tuae amplitudinis vel urbanae praefecturae sacrum auditorium postulatur, iudex non susceperit vel suscepta appellatione apostolorum copiam denegaverit, ad deponendam super hac iniquitate querimoniam nec non etiam conveniendum adversarium ex prolata sententia iuxta antiquum ius anni metas habeat litigator. Vel si huiusmodi appellatio suscepta non fuerit, in qua inferiorum iudicum sacra desideratur auditio, ad haec eadem facienda sex menses habeat litigator. Si vero arbiter appellationem suscipere aut relationem dare contempserit, quattuor mensum tempora observentur. ut his quae statuimus actitatis pareat appellator temporibus, quae de appellationibus definita noscuntur. Et cetera.

Dat. III kal. april. Constantinopoli Asclepiodoto et Mariniano conss. (423 mart. 30).

11.30.68

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Celeri suo salutem.

In privatae rei causis praeter pensionum et competitionum negotia de ceteris titulis ex appellatione a rationalis iudicio proconsulem oportet cognoscere. Salva enim nostrae reverentia maiestatis ius nobis cum privatis non dedignamur esse commune.

Dat. V kal. mart. Ravennae post cons. Felicis et Tauri vv. cc. (429 febr. 25).

 

11.31.0. De reparationibus appellationum.


 

11.31.1

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Mamertinum praefectum praetorio.

Si possessor in iudicio superatus provocationis auxilio se defenderit et temporibus fuerit evolutus, intra mensem tertium redintegrari sibi exhaustum postulet spatium. Id ni fecerit, dictam in eum volumus manere sententiam. Similis etiam ratio ex iudicio magistratuum esse debebit, tamen ut in eo artiores metae temporum serventur; intra XXX enim illic dies reparationem poterit adipisci, ne sententiam impositam rerum effectus competens subsequatur.

Dat. id. octob. Veronae divo Ioviano et Varroniano conss. (364 oct. 15).

11.31.2

Idem aa. ad Symmachum praefectum Urbi.

Etsi post iteratum temporis lapsum nulli reparationem praescriptio legis indulgeat, tamen his iuris beneficia subveniunt, quorum non studio aut culpa, sed aegritudo iudicis vel rei publicae interveniens negotium, ne persequerentur, obstiterit.

Dat. XIIII kal. mart. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365 febr. 16).

11.31.3

Idem aa. ad Olybrium praefectum Urbi.

Si in sacrae cognitionis examine audientiam necessitas publica vel aegritudo iudicis abnegaverit, intra tres menses reparatio postuletur atque in adversariorum notitiam impetrata reparatio perferatur. Ac ni utrumque intra hos tres menses fuerit effectum, sententia, quam appellator provocatione suspenderat, convalescat. Quotiens vero a magistratibus pedaneisque iudicibus dicta sententia appellatione suspenditur, super qua disceptatio non auditorii sacri, sed ordinariorum iudicum cognitione tractanda est cuique duo ad peragendum menses causarum urgentium conclusione tribuuntur, si forte sine appellatoris studio praedictus lapsus inciderit, intra XXX dies reparatio postuletur.

Dat. XIIII kal. april. Treviris Valentiniano et Valente aa. conss. (368? 370? mart. 19).

11.31.4

Idem aa. et Gratianus a. ad Olybrium praefectum Urbi.

Si qui ex iustis causis, quae divorum parentum nostrorum constitutionibus comprehensae sunt, per occupationem eius iudicis, qui est in sacro auditorio cogniturus, ad reparationis possunt beneficium pertinere, trium mensum tempus in utroque custodiant, scilicet ut priusquam id possit elabi, et redintegrent evoluta curricula et redintegrata denuntient aut certe cavillatione submota his quae statuta sunt obsecundent.

Dat. XIII kal. iul. Altaripa Valentiniano n. p. et Victore conss. (369 iun. 19).

11.31.5

Idem aaa. ad Olybrium praefectum Urbi.

In speculis agat is, adversus quem in sacro auditorio causa reparanda est et, an intra tres menses reparationem adversarius mereatur, exploret ac statutum scitis triumphalibus diem sedulus in iudiciis litigator observet. Incumbat quoque appellatori cura, ut, si adversarius ex loco, quem habitare consuevit, forte subterfugiat, pergat cum officio publico hominique eius, quem in loco reppererit, conventionem tradat ad adversarium perferendam idque ita gestum esse curator aut magistratus rescripti publici vel actorum testificatione confirmet. Quibus impletis si is, cuius conventio curata est, iudicium obire neglexerit, ferat hanc desidiae contumaciaeque multam, ut urguens negotium ipso quoque absente dicatur diligentique iudicantis examine sententia proferatur ea, quam aequitatis ratio et iuris praescripta dictaverint.

Dat. XVIII kal. sept. altino Valentiniano et Valente IIII aa. conss. (373 [370] aug. 15).

11.31.6 [=brev.11.9.1]

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Modestum pf. p.

Reparatis intra mensem tertium ex priore lege temporibus, in notitiam hoc ipsum adversarii per denuntiationem ex more celebrandam iubemus sine dilatione perferri; scilicet ut, interiectorum spatiorum dinumeratione servata, ad debitum partes iudicium revertantur. Quod si is, cui reparata sunt tempora, ultra dinumerationem crediderit differendum, lata adversus eum sententia roboretur, atque in exsecutionem semel iudicata ducantur.

Dat. VI. id. dec. Constantinopoli, Valentiniano et Valente IV. aa. coss.

Interpretatio. Lex ista hoc praecipit, ut, si quis videtur iniuste in causa sua victus, reparatis ante tertium mensem temporibus, quae appellationi videntur fuisse concessa, statim hoc ipsum in adversarii sui notitiam deducere procuret, et intra tempora, quae appellationi constituta sunt, de hoc ipso negotio is, qui appellavit, ut sibi credit competere, agere non moretur. Quod si facere neglexerit, sententia, quae adversus eum lata fuerat, perseveret, et data exsecutione in omnibus compleatur.

11.31.7

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Siburium praefectum praetorio.

Si possessor primis dicendi negotii temporibus excussus intra tres menses instaurationem non potuerit postulare ob id, quod copiam ad iudicia veniendi hostis obsaepserat, iuris beneficium eiusmodi occasione non perdat sitque depulsis perduellionibus haec prima litium rerumque reparatio, ut, cum primum adiri potuerit sacrae cognitionis auditor, cognitis causis praesidium amissae instaurationis indulgeat.

Dat. III non. dec. Treviris auxonio et Olybrio conss. (379 dec. 3).

11.31.8

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Victorio proconsuli Asiae.

Quotienscumque in his negotiis, quibus aliqui ad curiam devocantur, primus temporum lapsus inciderit, intra XXX dies sub ea definitione, qua cautum est, reparatio postuletur et petitae reparationis tenor in adversae partis notitiam perferatur.

Dat. VIII kal. mai. Constantinopoli Arcadio a. II et Rufino conss. (392 apr. 24).

11.31.9

Impp. Honorius et Theodosius aa. Asclepiodoto praefecto praetorio.

Post alia: Appellatoribus, qui praefinito tempore iudicia non observaverint, haec tempora custodienda sunt, ut, si contra arbitri definitionem fuerit appellatum lapsumque provocator incurrerit, tempora priscis statuta legibus observentur: secunda reparatione, quam provocanti ab arbitro serenitas nostra concedit, in ea quidem provincia in qua iurgium ventilatur et in contigua tres menses, in ulteriore autem quattuor menses habitura; si vero sententiam iudicis provocatio obiecta suspenderit, cum sacri cognitoris tribunal appellatur, post lapsum ad primam reparationem petendam tribus mensibus statuendis, si in eadem vel proxima provincia eius adversarius commoretur, quattuor vero, si in ulteriore consistet. In secunda vero reparatione, quam a iudice appellantibus serenitas nostra praestare consuevit, illi quidem, qui post lapsum intra tres quattuorve menses, sicut statuimus, non poposcerit reparationem ab eo, cui sacri auditorii cognitio debetur, transacto dierum spatio designato tres alios menses indulsimus ad impetrandum allegandumque rescriptum et ad conveniendos eos, quos pulsat intentio; ita tamen, ut tam in prima quam in secunda reparatione, sicut iam diximus, causae idoneae comprobentur, hoc est aegritudo vel occupatio actuum publicorum aliaque necessitas, quam iudex aut litigator diferre non potuit, vel si negotii patronus cognitis adsertionibus temporali die adesse non potuit. Clarum autem fieri volumus post secundam reparationem aliam ulterius nullo modo posse deposci et in omnibus reparationum generibus formam custodiri, quam super his dedimus, qui se, ne conveniantur, ex reparatione subtraxerint.

Dat. III kal. april. Constantinopoli Asclepiodoto et Mariniano conss. (423 mart. 30).

 

11.32.0. De secundo lapsu.


 

11.32.1

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Volusianum praefectum Urbi.

Si culpa iudicis gemino lapsu causa fuerit evoluta, iuxta divi constantini praeceptum ipse ad redhibitionem eius aestimationis, quanto res valet, de qua iurgium est, debet adtineri.

Dat. III non. septemb. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365 sept. [?] 3).

 

11.33.0. De dilationibus ex consensu.


 

11.33.1

Impp. Arcadius et Honorius aa. Africano praefecto Urbi.

Cognitiones omnes quotiens consensu partium differuntur, ultra duos menses differendi non habeant potestatem, ne paulatim libera dilatione concessa aetates plerumque iurgantium veternosis litibus consenescant.

Dat. III kal. mai. Constantinopoli Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 apr. 29).

 

11.34.0. De his, qui per metum iudicis non appellaverunt.


 

11.34.1

Imp. Constantinus a. ad universos provinciales.

In insulam deportandi sunt cum amissione omnium facultatum, quae fisco addicendae sunt, ii, qui provocatione omissa litem reparare temptaverint contra comitum ceterorumque sententias qui vice nostra iudicaverint, firmantes se per metum appellationis omisisse auxilium. In qua re vel nostrum vel praefectorum praetorio ex nostra erit iussione iudicium.

Dat. kal. aug. proposita kal. sept. Basso et Ablavio conss. (331 aug. 1).

11.34.2

Imp. Constantius a. ad Volusianum praefectum praetorio.

Si a praefecto Urbi vel a proconsule fuerit dicta sententia eandemque provocatio minime fuerit subsecuta, praesidium postulare fas erit imminente iudicum metu territos se esse firmantibus. Nam quicumque necessitatis huiuscemodi laqueis beneficio meo eximi postulaverit, aut per me cognoscam aut excellentiae tuae impertiam notionem, hac videlicet condicione, qua vicariorum sententiae, quas appellatio non suspenderit, ex divi patris mei sanctione retractantur. Cum vero consularium ac praesidum aliorumve sententiae in querimoniam deducentur, prioris legis statuta sectanda sunt, quae similiter certo terrore proposito auxilium postulantibus detulit.

Dat. kal. ian. Mediolano Arbitione et Lolliano conss. (355 ian. 1).

 

11.35.0. [=brev.11.10.0.] Si pendente appellatione mors intervenerit.


 

11.35.1 [=brev.11.10.1]

Imp. Constantinus a. ad Bassum pf. p.

Post alia: consulentibus iudicibus, si debeant, quum de appellatione cognoscunt, litigatoris heredibus, qui ante lapsum negotium in lite defecit, nova tempora prorogare, an eos cogere, intra dies reliquos, etiam incognitum negotium perorare, placuit, quum de appellationibus iudicatur, altero ex litigatoribus in lite defuncto menses quattuor* innovare, et nova tempora prorogari, ne ignorantes negotia vel etiam super adeunda hereditate dubitantes prius, quam aliquod commodum sentiant, damnis affici compellantur.

Dat. XIII. kal. iun. Sirmio, Crispo II. et Constantino II. caess. coss.

Interpretatio. Si pendente adhuc appellatione mors intervenerit litigatoris appellantis, heredibus eius, qui appellavit, quattuor* menses ei, cuius auctor mortuus est, ad tractandum negotium debere praestari, nec eum debere ad dicendam causam praecipitari, ne per ignorantiam litis, quam non ad integrum tractavit, damnum videatur incurrere.

 

11.36.0. Quorum appellationes non recipiantur.


 

11.36.1 [=brev.11.11.1]

Imp. Constantinus a. ad Catulinum.

Moratorias dilationes frustratoriasque non tam appellationes quam ludificationes admitti non convenit. Nam sicut bene appellantibus negari auxilium non oportet, ita his, contra quos merito iudicatum est, inaniter provocantibus differri bene gesta non decet. Unde quum homicidam vel adulterum vel maleficum vel veneficum, quae atrocissima crimina sunt, confessio propria vel dilucida et probatissima veritatis quaestio probationibus atque argumentis detexerit, provocationes suscipi non oportet, quas constat non refutandi spem habere, quae gesta sunt, sed ea potius differre tentare. Qui de variis litibus causisque dissentiunt, nec temere, nec ab articulis praeiudiciisque, nec ab his, quae iuste iudicata sunt, provocare debebunt. Quod si reus in homicidii vel maleficii vel adulterii vel veneficii crimine partem pro defensione sui ex testibus quaestioneque proposita possit arripere, parte vero obrui accusarique videatur, tunc super interposita appellatione ab eodem, qui sibi magis, quae pro se faciant, testimonia prodesse debere affirmat, quam ea, quae adversus ipsum egerint, nocere, deliberationi nostrae plenum arbitrium relinquatur.

Dat. III. non. nov. Treviris. acc. XV. kal. mai. Hadrumeti, Volusiano et Anniano coss.

Interpretatio. In civilibus causis vel levioribus criminibus, quae legibus non tenentur inserta, appellationi constituta legibus dilatio praestanda est, et suspendenda est per appellationem sententia iudicantis. At vero homicidis, adulteris et reliquis, quos lex ista comprehendit, si convicti confessique fuerint et appellare voluerint, dilatio denegetur, sed statim in manifestis criminibus convicti iudicis est sententia proferenda, aut certe de magnis criminibus et maioribus personis ad principis est notitiam deferendum.

11.36.2

Idem a. ad Volusianum praefectum Urbi.

Qui a praeiudicio appellaverit vel ab executoribus rerum antea statutarum atque alterius auditorii praepropere iudicia poposcerit, XXX follium poena multetur, ita ut omnem causam ipse sine dilatione discingas, quippe cum et causam tuam videaris esse facturus, si per coniventiam huiusmodi appellationem admiseris. Si quas sane de omni causa interpositas esse provocationes perspexeris, in earum disceptatione observare debebis, quod iam pridem a nobis est evidentissime constitutum.

Proposita V kal. mart. Romae Constantino a. IIII et Licinio IIII conss. (315 febr. 25).

11.36.3

Idem a. ad Aelianum proconsulem Africae.

Cum antehac lege de appellationibus data statutum sit, ne quis a praeiudicio vel ab executione interponeret provocationem neve huiusmodi appellatio ab his, qui vice nostra iudicant, admittatur, ne in perniciem plurimorum interpositis a praeiudicio appellationibus vel moratoriis quibusdam frustrationibus interiectis litigia protrahantur, tamen nunc poenam addi placuit, ut intellegant universi principalis negotii disceptatione causas suas munire debere et non ab ipsis quodammodo primae interlocutionis exordiis vel ab executionibus provocare, cum et illis, qui impatienter ab articulo appellandum putaverint, post cognitionem totius causae liceat appellare et his, qui sero ab exsecutionibus provocant, facultas appellandi minime fuerit denegata. Si quis igitur tali usus appellatione fuerit in tuo iudicio deprehensus, ipsum quidem XXX follium poena multes, causam autem universam, eius dumtaxat, qui a praeiudicio vel ab executione temere appellaverit, sine ulla dilatione discingas, cum in nostro auditorio dari minime dilationem oporteat, interpositae appellationis tempore sufficiente litigatoribus ad perferendam instructionem plenissimam.

Proposita VI kal. mai. Karthagine Constantino a. VII et Constantio caes. conss. (320/6 [313] apr. 26).

11.36.4

Impp. Constantius et Constans aa. ad Catullinum.

Oportuerat te publici instituti respectu confessione detectos legum severitate punire nec frustra vitam differentum moratorias provocationes admittere, sed delatum adulterii crimen et quaestionibus athibitis adprobatum pari sceleri immanitate damnare. Quod deinceps in huiusmodi criminibus convenit observari, ut manifestis probationibus adulterio probato frustratoria provocatio minime admittatur, cum pari similique ratione sacrilegos nuptiarum tamquam manifestos parricidas insuere culleo vivos vel exurere iudicantem oporteat.

Dat. IIII kal. sept. Constantio a. II et Constante caes. conss. (339 aug. 29).

11.36.5

Idem aa. ad Albinum vicarium Hispaniarum.

Cum maior substantia litigii sit, a praeiudicio provocans XXX librarum argenti pondere plectatur: in minoribus etiam negotiis quindecim pondo argenti exsolvat.

Dat. VII id. april. Marcellino et Probino conss. (341 apr. 7).

11.36.6

Idem aa. ad Leontium.

In civilibus causis appellationis beneficium saepe sanximus non oportere differri. In fiscalibus vero vel rei privatae causis, hoc est ob debitum rennuendum vel munera respuenda, si quis appellare voluerit contra utilitatem fisci vel rei privatae, appellationem oblatam cessare oportet nec libellos huiusmodi suscipi, qui in damna fiscalia commodum sententiae latae aut dilatione suspendant aut terrore detorqueant.

Dat. V id. mai. Antiochiae Constantio III et Constante II aa. conss. (342 mai. 11).

11.36.7

Idem aa. ad Hieroclen consularem Syriae Coeles.

Observare curabis, ne quis homicidarum veneficorum maleficorum adulterorum itemque raptorum argumento convictus, teste superatus, voce etiam propria vitium scelusque confessus audiatur appellans. Ut enim aequum est non convictos neque confessos, quia plerumque accidit, ut fortuna iudicii argumenta conglutinet, quorum similitudine opprimatur reus qui non possit vera ratione convinci, vel adversarii calliditas testes subtrahat, qui veritatem audacia vel acrimonia superet, vel confessos neque convictos, quod saepe vel repentinae formidinis vel impositorum tormentorum cogit immanitas, uti in appellando ceteris etiam rei iure communi: ita et aliena et propria voce depressum non oportet, quod contempserit aequitatem ac moram tantum usurpandae lucis indebitae rursus importunitates arripere.

Dat. V id. dec. Leontio et Sallustio conss. (344 dec. 9).

11.36.8 [=brev.11.11.2]

Impp. Constantius et Constans aa. Theodoro consulari Syriae Coeles.

In fiscalibus debitis nullius provocationem tua gravitas censeat admittendam. Nec enim commodum publicum fas est diuturna frustratione suspendi, nec eludendi licentiam callidis fraudatoribus relaxari.

Dat. VIII. id. mart. Ancyrae, Rufino et Eusebio coss.

Interpretatio. In manifestis fiscalibus debitis nulli penitus appellationem debere praestari, quia non oportet publicae rei commodum qualibet dilatione suspendi.

11.36.9

Idem aa. ad Cerealem praefectum Urbi.

Calliditatis auxilio perspicui debitores rei privatae nostrae solutionem cupiunt evitare frustratoriis provocationibus interpositis. Ideoque decrevimus minime convenire huiuscemodi vocem appellationis admitti.

Dat. X kal. aug. Constantio a. VI et Constante c. conss. (353 iul. 23).

11.36.10

Idem aa. ad Proclianum proconsulem Africae.

Placuit quinquaginta pondo argenti fisco inferre prudentiam tuam, si frustratoriam provocationem contra commodum fisci susceperis solutionemque vitanti praebueris culpabilem coniventiam.

Dat. XV kal. feb. Constantinopoli; acc. X kal. aug. Karthagine Constantio a. VII et Constante caes. conss. (354 [360?] ian. 18).

11.36.11

Idem aa. ad Lollianum praefectum praetorio.

Ab exsecutione vel a praeiudicio appellationem oblatam suscipi non oportet.

Dat. VIII kal. aug. Arbitione et Lolliano conss. (355 iul. 25).

11.36.12

Idem aa. ad Volusianum praefectum praetorio.

Publica utilitate suadente in causis pensitationum debitorumque fiscalium inhibitum est provocationis auxilium. Et cetera.

Dat. IIII kal. aug. Arbitione et Lolliano conss. (355 iul. 29).

11.36.13

Idem aa. ad Probum proconsulem Africae.

Cum constet iam dudum esse nostra sanctione praeceptum, ne aliquis, cum fiscale debitum postulatur, audeat provocare, proconsulare officium, si patientiam commodaverit, XXX pondo auri fisco cogatur inferre.

Dat. VIIII kal. iul. Sirmio Datiano et Cereale conss. (358 iun. 23).

11.36.14

Idem aa. ad Flavianum proconsulem Africae.

Gravis ista commotio est ac non ferenda iracundia iudicis, quae effusione humani sanguinis expiatur. Sed ad fucum iniquitatis augendum lex nostri genitoris adscita est, scilicet ut diceretur genitor noster convictis in quaestione violentiae appellationis perfugia decerpsisse. Plectatur, inquit, qui manifestam detegitur commisisse violentiam. Quae legis suae verba aliis quoque scitis clemens conditor explanavit. Etenim vigorem vindictae differri post totius negotii exitum noluit, scilicet ut, si procacem vesaniam pricnipalis negotii discussio publicasset, convictum reum aut medietatis amissio aut sors deportationis adfligeret.

Dat. III non. aug. Tauro et Florentio conss. (361 aug. 3).

11.36.15

Impp. Valentinianus et Valens aa. salutem dicunt ordini civitatis Karthaginiensium.

Post alia: ab executione vel a praeiudicio provocantes decrevimus non admitti, in tantum, ut contra definita facientes quinquaginta libras argenti condemnatione feriantur.

Dat. prid. non. feb. Mediolano divo Ioviano et Varroniano conss. (364 febr. 4).

11.36.16

Idem aa. ad Symmachum praefectum Urbi.

Interpositas appellationes a praeiudicio vel ab exsecutione damnantes et eum, qui ab istiusmodi titulis provocaverit, et officium, quod non renuntiarit, quinquagenas argenti libras fisco nostro iubemus inferre, litem suam faciente iudice qui recepit.

Dat. VIII id. octob. Altino; accepta XVI kal. nov. divo Ioviano et Varroniano conss. (364 oct. 8).

11.36.17

Idem aa. ad Modestum praefectum praetorio.

Nulli officialium a sententia proprii iudicis provocatio tribuatur nisi in eo tantum negotio, quod ratione civili, super patrimonio forsitan, aput proprium iudicem inchoarit, scilicet ut in eo tantum negotio a sententia eius cui paret iudici quisquis velit officialis appellet, quod per procuratorem persequi iure tribuitur.

Dat. IIII id. iun. Cyzico Valentiniano et Valente aa. conss. (370 iun. 10).

11.36.18

Idem aa. ad Symmachum praefectum Urbi.

pr. Post alia: nullum audiri provocantem ante definitivam sententiam volumus, si tamen in iudicio competenti negotium fuerit inchoatum, salva scilicet iuris antiqui moderatione atque sententia, cum vel exceptio obponitur vel ad agendum locus poscitur vel dilatio instrumentorum causa aut testium postulatur atque haec impatientia vel iniquitate iudicum denegantur.

1. Similiter ne ab exsecutione quidem provocantem admitti convenit, si tamen executoris vitio minime modus sententiae transeatur. 

2. In fiscalibus quoque vel manifestis debitis et criminalibus confessis negotiis nec non etiam praeiudiciis omnis prava repugnantium amputetur intentio.

3. Postremo universas appellationes, quas iura improbant, non oportet audiri.

Dat. XIII kal. ian. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365 dec. [?] 20).

11.36.19

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Olybrium praefectum Urbi.

Abstinendum prorsus appellatione sancimus, quotiens fiscalis calculi satisfactio postulatur aut tributariae functionis sollemne munus exposcitur aut publici vel etiam privati, dummodo evidentis atque convicti, redhibitio debiti flagitatur, ut necessario in contumacem vigor iudiciarius excitetur.

Proposita Romae XV kal. sept. Valentiniano et Valente II aa. conss. (368 aug. 18).

11.36.20 [=brev.11.11.3]

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Claudium pf. U.

Quoniam Chronopius ex-antistite idem fuit in tuo, qui fuerat in septuaginta episcoporum ante iudicio, et eam sententiam provocatione suspendit, a qua non oportuit provocare, argentariam mulctam, quam huius modi facto sanctio generalis imponit, cogatur expendere. Hoc autem non fisco nostro volumus accedere, sed his, qui indigent, fideliter erogari. quod in hac causa et ceteris ecclesiasticis fiat.

Dat. VIII. id. iul. Valentiniano n. p. et Victore coss.

Interpretatio. Chronopium episcopum a multis episcopis fuisse damnatum, et studuisse eum ante iudicium sententiam, quae proferebatur, appellatione suspendere. A qua sententia, quia iuste prolata fuerat, appellare minime debuisset, in qua eum gravi mulctae, id est quinquaginta librarum argenti addictum fuisse dicit: quae tamen summa ipsius mulctae non fisco prodesse iussa est, sed pauperibus erogari.

11.36.21 [=brev.11.11.4]

Iidem aaa. ad Eupraxium pf. U.

Post alia: a discussoribus observari iubemus, ut manifesti debitores provocationis suffragio minime subleventur etc.

Pp. XVI. kal. mart. Gratiano a. III. et Equitio coss.

Interpretatio. Omnes, qui huius modi negotia discutiunt, hoc specialiter observare debere, ut manifesti debitores appellationis suffragio non utantur, nec evidens debitum ulla possint appellationis dilatione suspendere.

11.36.22

Idem aaa. ad Claudium praefectum Urbi.

In interdicto quorum bonorum cessat licentia provocandi, ne, quod beneficio celeritatis inventum est, subdatur iniuriis tarditatis.

Dat. XII kal. iun. Treviris Gratiano a. III et Equitio conss. (374 mai. 21).

11.36.23

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad Thalassium proconsulem Africae.

Exceptis praescriptionibus peremptoriis si quis ab articulo appellare temptaverit, non audiatur, sed neglecta appellatione iudex discussis omnibus tendat ad finem, reservata post ultimum facultate partibus appellandi, si displicuerit definitiva sententia. neque tamen sit iudici potestas irrogandae multae. Satis enim poenae videtur non audiri ab articulo provocantem. Et cetera.

Dat. III kal. feb. Treviris accepta VI kal. mai. Valente VI et Valentiniano II aa. conss. (378 ian. 30).

11.36.24

Idem aaa. ad Thalassium proconsulem Africae.

Post alia: si quis post susceptam super praescriptionibus peremptoriis appellationem et responsum a nobis redditum aliam peremptoriam praescriptionem obposuerit, non admittatur, et si propter eam non admissam provocare voluerit, refutetur. Sane volumus ei iuxta ordinem iuris defensionis loco praescriptiones peremptorias, quibus ante uti debuerat, reservari. Quam formam ab his cognitoribus volumus observari, quibus necesse est interpositam provocationem nostrae insinuare clementiae: in ceteris vero iudiciis eadem, quae dudum statuta fuerat, forma servetur. Et cetera.

Dat. III kal. feb. Valente VI et Valentiniano II aa. conss. (378 ian. 30).

11.36.25

Idem aaa. ad Thalassium proconsulem Africae.

Post alia: ab exsecutione appellari non posse satis et iure et constitutionibus cautum est, ita ut appellantem etiam nostris sanctionibus statuta multa compescat, nisi forte executor sententiae modum iudicationis excedat. A quo si fuerit appellatum, executione suspensa decernendum putamus, ut, si res mobilis est, ad quam restituendam exsecutoris opera fuerit indulta, appellatione suscepta possessori res eadem detrahatur et idoneo collocetur, reddenda ei parti, pro qua sacer cognitor iudicaverit. Quod si de possessione vel fundis exsecutio concessa erit et eam suspenderit provocatio, fructus omnes, qui tempore interpositae provocationis capti vel postea nati erunt, in deposito collocentur, iure fundi penes eum qui appellaverit constituto. Sciant autem se provocatores vel ab exsecutione appellantes vel ab articulo ex his dumtaxat causis, ex quibus recipi iussimus provocationem, si eos perperam intentionem cognitoris suspendisse claruerit, quinquaginta librarum argenti animadversione multandos.

Dat. III kal. feb. Treviris Valente VI et Valentiniano II aa. conss. (378 ian. 30).

11.36.26 [=brev.11.11.5]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Hypatium pf. U.

Quisquis, ne voluntas diem functi testamento scripta reseretur, vel ne hi, quos scriptos patuerit, heredes edicti per divum Hadrianum conditi beneficium consequantur, ausus fuerit provocare, interpositamque appellationem, cuius de ea re notio erit, recipiendam esse crediderit, viginti librarum auri mulcta et litigatorem, qui tam importune appellaverit, et iudicem, qui tam ignave conniventiam adhibuerit, involvat.

Dat. non. april. Treviris, Ausonio et Olybrio coss.

Interpretatio. Haec lex specialiter praecipit, ut, si quis a quocumque* conditum testamentum per appellationem differre voluerit, ut non debeat reserari, et scriptum heredem ab adeunda hereditate suspendere, et in hac parte iudex appellatori voluerit praebere consensum, ut quo minus scriptam voluntatem non sequatur effectus: tam ipse iudex quam is, qui appellaverit, viginti libras auri fisco cogatur exsolvere.

11.36.27

Idem aaa. Hypatio praefecto Augustali.

Universi, quos in publicis contractibus manifestissimos debitores cognitio inquisitioque convicerit, statim ut sententia fuerit promulgata, obnoxii redhibitioni teneantur nec illis aliquid ad excogitandas fraudes et versutias exerendas morae ac temporis relaxetur.

Dat. VIII id. mai. Constantinopoli Merobaude II et Saturnino conss. (383 mai. 8).

11.36.28

Idem aaa. Euchario proconsuli Palaestinae.

Propter neglectorum contumaciam praeceptorum obnoxios beneficio provocationis excluso poenam inferre sine aliqua procrastinatione praecipimus. Dat. X kal. dec. Constantinopoli Merobaude II et Saturnino conss. (383 nov. 22).

11.36.29

Idem aaa. ad Pelagium comitem rerum privatarum.

Ante certum sententiae tempus et ordinem eventus a discussore vel a rationali appellare non liceat. Et cetera.

Dat. XV kal. mart. Mediolano Arcadio a. I et Bautone conss. (385 febr. 15).

11.36.30

Idem aaa. ad Florentinum comitem sacrarum largitionum.

Saepe cautum est evidentissimos debitores appellantes audiri nullatenus oportere, deinde ab exsecutione adeo posse neminem provocare, ut, si hoc forte temptaverit, ut postea a praeiudicio appellans, ad quinquaginta librarum argenti multam iure retinendus sit. Et cetera.

Dat. VII kal. dec. Aquileiae Arcadio a. I et Bautone conss. (385 nov. 25).

11.36.31

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Hypatio praefecto Augustali.

Officium, quod rettulit provocare convictos vel appellare confessos, XXX auri libras inferat fisco, nec ulla episcoporum vel clericorum vel populi suggeratur intervenire aut intervenisse persona. Nec enim eos fas est adimi debitae severitati, qui pacem publicam actuum perturbatione confusam rebelli contumacia miscuerunt. Non ignaro ipso etiam iudicante, nisi post sententiam dictam impleverit suas partes, eadem se multa, qua officium, esse plectendum.

Dat. V id. april. Constantinopoli Arcadio a. II et Rufino conss. (392 apr. 9).

11.36.32

Impp. Arcadius et Honorius aa. Apollodoro comiti rerum privatarum.

Et publicarum necessitatum et privati aerarii poscit utilitas, ne commoda, quae domui nostrae debentur, callidis debitorum artibus differantur. Quam ob rem eorum appellatione reiecta, qui aperte manifesteque convicti sunt, hoc observari praecepti huius auctoritate censemus, ut ei, quem constiterit esse publicum debitorem, appellationis beneficium denegetur.

Dat. IIII id. aug. Mediolano Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 aug. 10).

11.36.33

Imppp. Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. Nestorio comiti et duci.

Aliquantos in tripolitana provincia reos temere ad appellationis comperimus auxilium convolare, ut poenam provocatione defugiant. Ideoque decernimus, ut manentibus his, quae de audientiae discretione superioribus sunt decreta praeceptis, in convictos tamquam confessos sententia proferatur, ea nihilo minus condicione servata, ut nullus, priusquam iudicii formam examen susceptae cognitionis inveniat, appellandi habeat facultatem.

Dat. VII id. dec. Ravennae Arcadio a. VI et Probo v. c. conss. (406 dec. 7).

 

11.37.0. [=brev.11.12.0.] Si de momento fuerit appellatum.


 

11.37.1 [=brev.11.12.1]

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad Eusignium pf. p.

Quum de possessione et momento causa dicitur, etsi appellatio interposita fuerit, tamen lata sententia sortiatur effectum, atque ita demum ad nostram scientiam referatur. Ita tamen possessionis reformationem fieri oportet, ut integra omnis proprietatis causa servetur.

Dat. XIV. kal. dec. Mediolano, Honorio n. p. et Evodio coss.

Interpretatio. Si de momento fuerit appellatum, momentariae causae audientiam proprietati obesse penitus non debere, quamlibet de momento videatur aliquid iudicatum, quod in effectum sit sine dubio deducendum, nec possit appellatione suspendi. Iubet tamen, restituto momento causam proprietatis ex integro debere cognosci.

 

11.38.0. [=brev.11.13.0.] De possessione ab eo, qui bis provocaverit, transferenda.


 

11.38.1 [=brev.11.13.1]

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Proculo pf. U.

Qui gemino iudicio fuerit superatus, nec tamen obstinatam illam pervicaciam putaverit relinquendam, sed iterum provocandum esse crediderit, ab eo ad petitorem mox possessio transferatur.

Dat. XVI. kal. iul. Aquileia, Tatiano et Symmacho coss.

Interpretatio. Si quicumque* in una causa duobus iudiciis fuerit superatus et adhuc eandem agendi pertinaciam voluerit retinere, et iterum appellandum esse putaverit, in adversarium eius continuo possessio transferatur.

 

11.39.0. De fide testium et instrumentorum.


 

11.39.1

Imp. Constantinus a. Aurelio Helladio.

Etsi veteris iuris definitio et retro principum rescripta in iudicio petitori eius rei quam petit necessitatem probationis dederunt, tamen nos aequitate et iustitia moti iubemus, ut, si quando talis emerserit causa, in primordio iuxta regulam iuris petitor debeat probare, unde res ad ipsum pertineat; sed si deficiat pars eius in probationibus, tunc demum possessori necessitas imponatur probandi, unde possideat vel quo iure teneat, ut sic veritas examinetur.

Dat. Naisso XV kal. octob. Paulino et Iuliano conss. (325 sept. 17).

11.39.2 [=brev.11.14.1]

Imp. Constantinus a. et c. ad Severum comitem Hispaniarum.

Scripturae diversae et fidem sibi invicem derogantes, ab altera parte prolatae, nihil firmitatis habere potuerunt.

Dat. IV. non. mai. Constantinopoli, Dalmatio et Zenophilo coss.

Interpretatio. Si quis multiplici scriptura contractum suum munire cupiens de una re venditionem et donationem proferat vel quaecumque* alia documenta: omnia rescindantur, quia impugnantes se chartulas lex haec vetat admitti.

11.39.3 [=brev.11.14.2]

Idem a. ad Iulianum praesidem.

pr. Iurisiurandi religione testes prius, quam perhibeant testimonium, iam dudum arctari praecepimus, et ut honestioribus potius fides testibus habeatur.

1. Simili more sanximus, ut unius testimonium nemo iudicum in quacumque* causa facile patiatur admitti. Et nunc manifeste sancimus, ut unius omnino testis responsio non audiatur, etiamsi praeclarae curiae honore praefulgeat.

Dat. VIII. kal. sept. Naisso, Optato et Paulino coss.

Interpretatio. Testes priusquam de causa interrogentur, sacramento debere constringi, ut iurent, se nihil falsi esse dicturos. Hoc etiam dicit, ut honestioribus magis quam vilioribus testibus fides potius admittatur. unius autem testimonium, quamlibet splendida et idonea videatur esse persona, nullatenus audiendum.

11.39.4

Impp. Constantius et Constans aa. Aurelio Mimenio.

Quotiens scriptura aliqua profertur eaque ab eo, adversus quem facere videtur, suspecta dicitur, non solum is, qui de ea dubitat, falso conscriptam cogatur ostendere, verum etiam ille, qui eadem utitur, veritate subnixam probare cogatur.

Dat. VI kal. septemb. Constantinopoli Constantio IIII et Constante III aa. conss. (346 aug. 27).

11.39.5

Pars actorum habitorum aput imperatorem Iulianum Augustum Mamertino et Nevitta conss. X kal. april. Constantinopoli in consistorio: adstante Iovio viro clarissimo quaestore, Anatolio magistro officiorum, Felice comite sacrarum largitionum. Et cetera. imp. Iulianus a. dixit: thnikauta grammatia megalhn isxun exei, otan peri autwn twn grammatiwn mh amfisbhthsij ec allwn ofeilei bebaiousvai. (362 mart. 23).

11.39.6

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Olybrium praefectum Urbi.

Cum res agatur ex scripto, aut infirmari scribturam convenit aut probari. Infirmari autem quae potest, nisi falsa doceatur? Falsa porro a quibus aliis demonstranda est quam ab illis qui negant ei esse credendum?

Dat. prid. id. mart. Treviris Valentiniano nb. p. et Victore conss. (369 mart. 14).

11.39.7 [=brev.11.14.3]

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad Antonium pf. p.

Post alia: iubemus, omnes deinceps, qui scripturas nefarias comminiscuntur, quum quid in iudicio promiserint, nisi ipsi adstruxerint veritatem, ut suspectae scripturae et falsi reos esse detinendos.

Dat. prid. id. ian. Treviris, Valente VI. et Valentiniano II. aa. coss.

Interpretatio. Quicumque* scripturam in audientiam protulerit, veritatem eius probare iubeatur, quia hoc in omnibus causis statutum est, ut scripturam prolator affirmet. nam si is, qui scripturam protulit, eius non adstruxerit veritatem, ut falsitatis reum esse retinendum.

11.39.8

Pars actorum habitorum in consistorio aput imperatores Gratianum, Valentinianum et Theodosium cons. Syagri et Eucheri die III kal. iul. Constantinopoli. in consistorio imp. Theodosius a. dixit: episcopus nec honore nec legibus ad testimonium flagitatur. Idem dixit: episcopum ad testimonium dicendum admitti non decet, nam et persona dehonoratur et dignitas sacerdotis excepta confunditur.

(381 iun. 29).

11.39.9 [=brev.11.14.4]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Florentium praefectum Augustalem.

Non oportet in absentem, quasi in praesentem atque convictum, verum statim putari, quicquid ab eo solo dicitur, qui accusat.

Dat. XIII. kal. ian. Richomere et Clearcho coss.

Interpretatio. Quoties quilibet accusator aliquid de adversario suo eo absente suggesserit, ei ante discussionem utriusque partis penitus non credatur.

11.39.10 [=brev.11.14.5]

Iidem aaa. Paulino praefecto Augustali.

Presbyteri citra iniuriam quaestionis testimonium dicant, ita tamen, ut falsa non simulent. Ceteri vero clerici, qui eorum gradum vel ordinem consequuntur, si ad testimonium dicendum petiti fuerint, prout leges praecipiunt, audiantur. Salva tamen sit litigatoribus falsi actio, si forte presbyteri, qui sub nomine superioris loci testimonium dicere citra aliquam corporalem iniuriam sunt praecepti, hoc ipso, quod nihil metuant, vera suppresserint. Multo magis etenim poena sunt digni, quibus quum plurimum per nostram iussionem delatum fuerit, occulto inveniuntur in crimine.

Dat. VIII. kal. aug. Arcadio a. i. et Bautone coss.

Interpretatio. Presbyteri citra iniuriam quaestionis, id est sine supplicio corporali possunt testimonium dicere. Alii vero clerici, qui eorum ordinem sequuntur, si ad testimonium dicendum adhibiti fuerint, sicut leges praecipiunt, audiantur: ita ut salva sit contra presbyteros falsi actio, si in aliquo docebuntur fuisse mentiti; quia magis poena digni sunt, quibus quum lex reverentiam praestet, suae professionis immemores in mendacii crimine deteguntur.

11.39.11

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Flaviano praefecto praetorio.

Hi, qui sanctam fidem prodiderint et sacrum baptisma profanarint, a consortio omnium segregati sint, a testimoniis alieni. Et cetera.

Dat. V id. mai. Concordiae Tatiano et Symmacho conss. (391 mai. 11).

11.39.12 [=brev.11.14.6]

Impp. Arcadius et Honorius aa. Aeternali proconsuli Asiae.

Cogi possessorem ab eo, qui expetit, titulum suae possessionis edicere, quae tanta erit amentia, ut, ratione praepostera, petitor ab eo, quem pulsat, informari suas postulet actiones, quum omnem probationem exigi oporteat ab eo, qui vindicare nititur, non ab eo, qui se iuste tenere contendit? Intentanti namque, non suscipienti, probationum necessitas imponenda est praeter eum, qui edicere cogitur, utrum pro possessore an pro herede possideat.

Dat. XII. kal. april. Constantinopoli, Arcadio IV. et Honorio III. aa. coss.

Interpretatio. Lex ista hoc praecipit, ut probatio non a possessore, sed a petitoris partibus requiratur, quia omnem probationem ab eo quaeri debere dicit, qui petitam rem desiderat obtinere, non ab illo, qui se iuste tenere contendit; praeter illum tantum casum, ubi interrogari necesse est possidentem, utrum ex sua persona an ex successione coeperit possidere.

11.39.13 [=brev.11.14.7]

Impp. Honorius et Theodosius aa. Caeciliano pf. p.

Post alia: quoniam ingenui testes ad causas postulantur alienas, si socii et participes criminis non dicantur, sed fides ab his notitiae postuletur, in exhibitione necessariarum personarum, hoc est testium talis debet esse cautio iudicantis, ut, his venturis ad iudicium, per accusatorem aut ab his, per quos fuerint postulati, sumptus* competentes dari praecipiat etc.

Dat. XII. kal. febr. Ravennae, Honorio VIII. et Theodosius III. aa. coss.

Interpretatio. Quicumque* testes necessarios habet, dummodo idoneos, qui non sint causae aut culpae participes, studeat, qualiter eos suo sumptu*, ubi causa dicenda est, debeat exhibere.