10.1.0.
De iure fisci.
10.1.1
Imp.
Constantinus a. et caes. ad populum.
Si
quid a fisco fuerit occupandum vel a nobis de cetero pro unius cuiusque
meritis obsequiisque donandum vel ab eodem distrahendum, intra annum,
omnibus vel a petitione vel a comparatione se abstinentibus ii,
qui putant iniuste res proprias a fisco esse comparatas, contra
eundem agere contendant scientes gratulantesque, quod annua spatia,
intra quae suum repetant, sint indulta, ac si probaverint iustitiam
petitioni suae adesse, recipiant et nostro beneficio habeant restituta.
Dat.
id. sept. Romae Constantino a. IIII et Licinio IIII conss. (315
sept. 13).
10.1.2
[=brev.10.1.1]
Imp.
Constantinus a. ad Severum rationalem Africae.
Post
alia: possessiones atque mancipia exempta* fisci patrimonio quibusdam
donavimus. Haec directo iure atque perpetuo absque omni quaestione
volumus obtineri poena contra rationales et magistros privatae rei
atque officiales proposita, si quid contra tentaverint etc.
pp.
XVI. kal. iun. Romae in foro Traiani, Constantino a. v. et Licinio
c. coss.
Interpretatio.
Quicumque* agri atque mancipia quibuscumque* personis de fisci nostri
iure donantur, apud eos, quibus donata sunt, sine suspicione aliqua
volumus permanere: contra ordinatores domorum dominicarum poena
proposita, si contra praeceptionem facere cognoscuntur.
10.1.3
Idem
a. ad provinciales.
Iustas
etiam et quae locum habent fisci actiones praecipimus concremari
ob hoc solum, quod suis temporibus prolatae non sunt. Iam calumniae
privatorum eo saltem arceantur exemplo, quo iustas fisci lites silere
praecipimus.
Dat.
III kal. iun. Constantino a. V et Licinio c. conss. (319 mai. 30).
10.1.4
Idem
a. ad Dometium Dracontium magistrum privatae rei Africae.
Cum
fiscus litem patiatur aut inferat, anni spatium ad determinandam
causam spectari oportet, quia hoc ad instruendum satis est et diutius
non oportet privatorum sive fisci emolumenta fatigari.
Dat.
XIIII kal. iun. Serdicae Constantino a. VI et Constante c. conss.
(320 mai. 19).
10.1.5
Idem
a.
pr.
Defensionis facultas danda est his, quibus aliquam inquietudinem
fiscus infert, cum facultates eorundem athuc controversia pendente
inquietari describique fas non sit. Ubi ergo controversia extiterit
fisco alicuius patrimonium vindicante, aput eum omnibus facultatibus
constitutis cognitio ventiletur, ut, cum rei exitus debere eas vindicari
probaverit, tum demum res persequi liceat et super modo facultatum
ac rerum interrogationem haberi, quae per condicionales servos investiganda
est, ut, si quid subtractum fuerit, exigatur et extrinsecus tantum
aliud multae nomine, quantum fuerat per fraudem ablatum.
1.
Sane in huiuscemodi quaestione si caesariani nomen inciderit, ad
usurpationem constitutionis istius non debebit accedere, si quidem
consuetudo fraudium, quibus praedicti omnia temerare consuerunt,
exceptionem eorundem meruerit.
Dat.
prid. kal. ian. Sirmio Constantino a. VII et Constantio caes. conss.
(326 dec. 31).
10.1.6
Imp.
Constantius a. ad Hieroclem consularem Syriae Coeles.
Secundum
legem, quam dudum promulgavimus, vanam appellationem recte non suscepisti.
De cetero quoque in causis rebusque fiscalibus huiusmodi provocationes
non debebis admittere.
Dat.
VIII kal. mai. Philippo et Sallia conss. (348 apr. 24).
10.1.7
Idem
a. et Iulianus caes. Verecundo rationali summarum.
Ab
edicti nostri tenore, quo tempora negotiis sancienda esse censuimus,
fiscales causae seiunctae sunt, quoniam fieri potest, ut per innumeras
occupationes tui officii vel forte fraudulentam astutiam et venale
silentium fiscalis petitio omni iustitiae ratione subnixa propter
temporis angustias perimatur.
Proposita
VI kal. iul. Vallis Constantio a. VIIII et Iuliano caes. conss.
(357 iun. 26).
10.1.8
Impp.
Valentinianus et Valens aa. ad Caesarium comitem rerum privatarum.
Universa
loca vel praedia, quae nunc in iure templorum sunt quaeque a diversis
principibus vendita vel donata sunt retracta, ei patrimonio, quod
privatum nostrum est, placuit adgregari.
Dat.
prid. non. feb. Mediolano divo Ioviano et Varroniano conss. (364
febr. [?] 4).
10.1.9
Idem
aa. ad Symmachum praefectum Urbi.
Observet
in posterum eminentia tua, ne quid de rebus rei privatae violetur,
nisi prius comes rerum privatarum fuerit gnarus.
Dat.
VII id. mar. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365 mart.
9).
10.1.10
Idem
aa. ad Dracontium vicarium Africae.
Qui
in contractibus scelestis ac fisco perniciosis interversorum maculosis
se fraudibus implicuerunt, in quadrupli redhibitionem teneantur.
Dat.
XV kal. dec. Hadrumeto Valentiniano et Valente aa. conss. (365?
368? nov. 17).
10.1.11
Idem
aa. et Gratianus a. Alexandriano comiti rerum privatarum.
Ut
perspicue colonorum utilitatibus consulatur, decima indictione singulas
tantum dependant centesimas, qui reditus domui nostrae debitos quodannis
iuxta consuetudinem arcariis tradunt; ita tamen, ut singularum quoque
centesimarum ratio semper evidens scientiae tuae digesta referatur;
videlicet ut erogationibus cunctis aperta instructione patefactis
reliquorum ratio ex centesima possit agnosci.
Dat.
VII kal. oct. Dorostori Lupicino et Ioviano conss. (367 sept. 25).
10.1.12
Imppp.
Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Pancratio comiti rerum
privatarum.
Et
mori veteri et constitutis nos maiorum accessisse cognoscas. Et
Alytarchae urbis Antiochenae plantandi plures, excidendae unius
cupressi iubemus tribui facultatem.
Dat.
XV kal. iul. Thessalonicae Ausonio et Olybrio conss. (379 iun. 17).
10.1.13
Idem
aaa. ad Messianum proconsulem Africae.
In
omnibus fiscalibus causis, quisquis iudicum cognitor resederit,
exceptis magnificis viris largitionum nostrarum comitibus, quos
extra ordinem negotia definire non multo ante lata secundum veteres
mores constitutione praecepimus, si intra eandem provinciam res
agatur, duos menses satis abundeque sufficere censemus; si ex contigua
personae atque instructiones necessariae putabuntur, quattuor; si
ex transmarina, sex. Cum vero de causae meritis interposita provocatione
tractabitur, in eadem provincia partibus constitutis intra viginti,
si ex contigua, intra quadraginta dies negotium terminetur.
Dat.
XV kal. octob. Aquileiae Arcadio a. I et Bautone conss. (385 sept.
17).
10.1.14
Idem
aa. Hyperechio comiti rerum privatarum.
Auri
atque argenti maximum pondus plurimis diversisque temporibus usurpatum
et ad aerarii nostri rationes non relatum cognovimus. quod ne in
dispendium rei privatae procedat, ut facilius accepti expensique
ratio clarescat, nihil volumus de collatione praedicta absque nostri
auctoritate in quibuscumque provinciis usurpari, quo facilior sit
discussio pecuniae, cuius nobis fuerit summa testatior.
Dat.
XVI kal. ian. Mediolano Caesario et Attico conss. (397 dec. 17).
10.1.15
Impp.
Arcadius et Honorius aa. ad Paulum comitem domorum.
Si
qua usquam loca ad sacrum dominium pertinentia cuiuslibet temeritas
occupavit, secundum veteris census fidem in sua iura retrahentur.
Rescripta igitur obreptionibus impetrata cum praescribtione longi
temporis et novi census praeiudicio submovebit auctoritas tua atque
ita omnia suo corpori quae sunt avulsa restituet. Neque enim aut
precatio colorata aut incubatio diuturna aut novella professio proprietatis
nostrae privilegium abolere potuerunt.
Dat.
V kal. april. Constantinopoli Arcadio IIII et Honorio III aa. conss.
(396 mart. 28).
10.1.16
Idem
aa. Apollodoro.
Omnium
praediorum, quae rei nostrae adgregata sunt, in diversis speciebus
maxima pars passim ab improbis direpta est. Et quamvis secundum
iuris ordinem ea, quae erepta sunt, in quadruplum oportuerit postulari,
clementiae tamen nostrae moderationem secuti decernimus ex eo die,
ex quo iussio nostra fuerit celebrata, cessantibus frustratoriis
defensionibus, quibus in exactorum personam refertus commissa direptio,
intra tres menses ea tantum quae constiterit pervasa restitui. Quod
si quispiam ingratus nostro beneficio solutionem distulerit, in
dupli poena teneatur obnoxius. Qua condicione eos quoque volumus
adstringi, qui in fugam versi esse dicuntur, ut, nisi intra constitutum
tempus quae sunt direpta reddantur, ut ad modum dupli rei nostrae
eorum praedia vindicentur. Officia quoque iudicum diversorum, si
non exactores et compulsores, quorum direptio arguitur, repraesentaverint
tempore superius constituto, eadem poena retinebit, ipsis adversus
fugientes actione servata. Iudicum quoque segnitiam in hac parte
gravissima multa feriendam esse censemus.
Dat.
XII kal. decemb. Mediolano Theodoro v. c. cons. (399 nov. 20).
10.1.17
Impp.
Honorius et Theodosius aa. patricio comiti rerum privatarum.
Super
creandis susceptoribus dispositionem tuae sublimitatis firmam esse
praecipimus periculo procuratorum rei dominicae, ita ut omni ambitione
cessante quae statuta sunt quaeque antiqua consuetudine commendantur,
in pabulis vel sumptu familiae ministrando intemerata permaneant,
super irenarcho et optione omni antiqua consuetudine observanda.
Dat.
III kal. ian. Constantinopoli Theodosio a. VIIII et Constantio III
conss. (420 dec. 30).
10.2.0.
De domibus ad rem privatam pertinentibus distrahendis vel praetoriis
iudicum reservandis.
10.2.1
Imppp.
Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. comiti largitionum.
Rationales
vel ordinarii iudices earum domorum, quas procuratorum nequitia
et rationalium neglegentia labi patitur in ruinas, instituant auctionem
hastis habitis ex licitatione currente. Sane si quae sunt per varias
provincias huiuscemodi domus, quales esse in Augustensi Suitranea
civitate suggeritur vel aliis in locis, praestantes et privatis
usibus ampliores, ut servari forsitan oportebit, iudicum mansionibus
deputandas provincialium et eorum cura reficiendas.
Dat.
VII kal. octob. Valente VI et Valentiniano II aa. conss. (378 sept.
25).
10.2.2
Impp.
Arcadius et Honorius aa. Firmino comiti sacrarum largitionum.
Ne
domus ad nostrum patrimonium pertinentes, quae sunt in diversis
urbibus, ex neglegentia nostro aerario adferant detrimentum, omnes
licitatione habita volumus venundari. Palatinos autem fide probatos
ire praecipimus. Ordinarios quoque iudices tua sublimitas admonebit,
ut certa pretiorum fides et domorum sit iusta in auctione taxatio.
Dat.
kal. novemb. Mediolano Honorio a. IIII et Eutychiano conss. (398
oct. 27).
10.3.0.
De locatione fundorum iuris emphyteutici et rei publicae et templorum.
10.3.1
Imp.
Iulianus a. Secundo praefecto praetorio.
Post
alia: possessiones publicas civitatibus iubemus restitui ita, ut
iustis aestimationibus locentur, quo cunctarum possit civitatium
reparatio procurari.
Proposita
id. mart. Constantinopoli Mamertino et Nevitta conss. (362 mart.
13?).
10.3.2
[=brev.10.2.1]
Imppp.
Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Probum pf. p.
Curialibus
omnibus conducendorum rei publicae praediorum ac saltuum inhibeatur
facultas: illo etiam observando, ne quis curialium vel de extraneis
civitatibus fundos aut loca huius modi conductione suscipiat.
Dat.
VI. kal. iul. Treviris, Modesto et Arintheo coss.
Interpretatio.
Omnibus curialibus conducendorum rei publicae agrorum ac saltuum
licentia denegetur: illo specialiter observando, ut nullus curialis
vel de extraneis civitatibus agros ac loca supra scripta sub qualibet
conductione suscipiat, ne sub hac occasione servitia curiae debita
non impendat.
10.3.3
Imppp.
Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Pancratio comiti rerum
privatarum.
Secundum
legem divi Valentiniani, quae semel conductas possessiones nulla
ad alios constituit ratione transferri, nullum priorem conductorem
a secundo patiaris excludi, sed penes eos iugem permanere iubeas
possessionem, quos priore conductionis iure eandem meruisse constiterit.
Dat.
prid. id. iun. Thessalonicae Gratiano V et Theodosio I aa. conss.
(380 iun. 12).
10.3.4
Idem
aaa. Nebridio comiti rerum privatarum.
Ut
quisque conductor fuerit inventus possessor fundi, qui ex publico
vel templorum iure descendit, huic cum augmento oblato ager iungatur
inutilior. Quod si contra id reluctandum existimaverit, alius possessor
sub eadem praestatione quaeratur, vel si voluntarius quis conductor
non invenietur, tunc ad possessores antiquos, id est decuriones
vel quoslibet alios, loca iuris praedicti adiunctis inutilibus revertantur
sine adiectione tertia, idoneis fideiussoribus praebitis.
Dat.
XV kal. feb. Constantinopoli Merobaude II et Saturnino conss. (383
ian. 18).
10.3.5
Impp.
Arcadius et Honorius aa. Messalae praefecto praetorio.
Aedificia,
hortos adque areas aedium publicarum et ea rei publicae loca, quae
aut includuntur moenibus civitatum aut pomeriis sunt conexa, vel
ea quae de iure templorum aut per diversos petita aut aeternabili
domui fuerint congregata, vel civitatum territoriis ambiuntur, sub
perpetua conductione, salvo dumtaxat canone, quem sub examine habitae
discussionis constitit adscriptum, penes municipes, collegiatos
et corporatos urbium singularum collocata permaneant omni venientis
extrinsecus atque occulte conductionis adtemptatione submota. Officia
etiam palatina decem librarum auri multae subiaceant, si cui adversus
praecepta huius sanctionis venienti aditum adsentatione praestiterint.
Dat.
VI kal. dec. Mediolano Stilichone et Aureliano conss. (400 nov.
26).
10.3.6
Idem
aa. Nestorio comiti rei privatae.
Nullus
palatinorum, qui in officio rei privatae nostrae militat, conductoris
nomine vel per se vel per quamlibet personam possessionum huiusmodi
conducendarum habeat facultatem.
Dat.
VI kal. aug. Vincentio et Fravitta conss. (401 iul. 27).
10.3.7
Impp.
Honorius et Theodosius aa. Ursacio comiti rerum privatarum.
pr.
Post alia: emphyteutici iuris praedia ita locari praecipimus, ut
cessante illustris privatarum comitis iussione quanta sors in aliis
functionibus fuerit sublevata, tanta etiam in pensione dematur.
1.
Illut quoque pari diligentia statuimus, ut, si quis etiam rescriptum
de nostris altaribus meruerit alium inspectorem loca debere discutere,
subreptio ista vacuetur et illut valeat, quod probatissimi peraequatoris
generalis electio, non specialis et gratiosa forsitan, definivit
ambitio.
Dat.
prid. id. mai. Ravennae Honorio a. XI et Constantio II conss. (417
mai. 14).
10.4.0.
De actoribus et procuratoribus et conductoribus rei privatae.
10.4.1
[=brev.10.3.1]
Imp.
Constantinus a. ad Philippum vicarium urbis.
Si
quis ab actore rerum privatarum nostrarum sive a procuratore fuerit
vexatus, super eius calumniis vel depraedationibus deferre querimoniam
non dubitet. Quae res quum fuerit comprobata, sancimus, ut idem,
qui contra provincialem quicquam moliri fuerit ausus, publice concremetur,
quoniam gravior poena constituenda est in hos, qui nostri iuris
sunt et nostra debent custodire mandata.
Dat.
III. non. mart. Heracleae, Constantino a. III. et Licinio III. coss.
Interpretatio.
Quicumque* ab actore dominico vel procuratore fuerit alicuius iniuriae
improbitate vexatus, de eorum calumniis vel depraedationibus ad
principem convolare debebit. Quae res si potuerit approbari, eos,
qui circa provinciales talia facere ausi sunt, placuit incendio
concremari, quia graviorem poenam principes constitui voluerunt
in eos, qui sui iuris sunt et sua debent custodire mandata.
10.4.2
[=brev.10.3.2]
Impp.
Valentinianus et Valens aa. ad Severum vicarium urbis.
Divum
Iulianum hoc competentissime decrevisse comperimus, ut actores rei
privatae nostrae minime necessitatibus terrerentur atque afflictarentur
iniuriis, quas saepe numero rectores provinciarum vel arrogatione
illicita principalium vel propriis decretis ordinis fieri censuissent.
Quod adeo nos probamus, ut ratum esse iubeamus.
Dat.
XI. kal. aug. Mediolano, Valentiniano et Valente aa. coss.
Interpretatio.
Iulianum principem bene ac salubriter statuisse certissimum est,
ut actores domus dominicae nullis necessitatibus turbarentur aut
fatigarentur iniuriis, quas eis frequenter rectores provinciarum
per suggestiones principalium facere consuessent. Cuius facti constitutionem
in tantum rationabilem et necessariam iudicamus, ut firmam permanere
iubeamus.
10.4.3
Idem
aa. ad Crescentem vicarium Africae.
In
negotio criminali per rationalem colonos vel conductores rei privatae
nostrae, quorum repraesentatio poscitur, exhibendos esse sinceritas
tua cognoscat, in civili vero causa defensorem domus nostrae adesse
debere.
Dat.
prid. non. april. Alteio Valentiniano et Valente aa. conss. (370?
373? apr. 4).
10.5.0.
Qui conductores rei privatae fideiussores exigi non debent.
10.5.1
Impp.
Arcadius et Honorius aa. Eulogio comiti rerum privatarum.
Quidquid
divi parentis nostri Valentiniani senioris iussio de fundis privatae
rei continebat, nostra etiam auctoritate firmamus. Ut igitur ille
praeceperat, ne consistoriani comites fideiussores in suscipiendis
possessionibus darent, quod etiam divus Gratianus secutus est, custodiri
oportet.
Dat.
III kal. mai. Mediolano Honorio a. IIII et Eutychiano conss. (398
apr. 29).
10.6.0.
De grege dominico.
10.6.1
Impp.
Arcadius et Honorius aa. Caesario praefecto praetorio.
Propositis
sublimis magnificentiae tuae minimi maximique moneantur edictis,
ut sciant singulas auri libras ex propriis facultatibus eruendas
pro singulis equis vel equabus sive Hermogenianis sive Palmatis,
nisi eas sponte obtulerint, in his vero, quos ex aliis gregibus
occupatos esse constiterit, sex auri uncias fisci viribus inferendas.
Dat.
prid. kal. dec. Constantinopoli Olybrio et Probino conss. (395 [396/7]
nov. 30).
10.7.0.
De caesarianis.
10.7.1
Imp.
Constantinus a. ad Bithynos.
Caesarianos
in actu dumtaxat constitutos ad perfectissimatus vel ducenae vel
centenae vel egregiatus dignitates non oportet admitti. Sed si inculpate
compleverint suum officium et ab omni vacent ratione fiscali iudicio,
datam huiusmodi dignitatem prodesse eis oportet.
Dat.
XII kal. aug. Gallicano et Basso conss. (317 iul. 21).
10.7.2
Impp.
Valentinianus et Valens aa. ad Mamertinum praefectum praetorio.
Non
convenit Caesarianos inconsultis nobis ad alicuius corporis molestiam
devocari. Quapropter si alicui corpori necessarii fuerint visi,
ad nostram mansuetudinem referatur, ut nobis decernentibus his iubeantur
adiudicari, quibus eos rectissima ratione postulari nostra mansuetudo
perspexerit.
Dat.
X kal. mai. Sirmio divo Ioviano et Varroniano consulibus. (364 apr.
[?] 22).
10.8.0.
De bonis vacantibus.
10.8.1
Imp.
Constantinus a. ad Aemilium virum perfectissimum rationalem.
Si
quando adnotationes nostrae contineant possessionem sive domum quam
donaverimus integro statu donatam, hoc verbo ea vis continebitur,
quam antea scribebamus, cum adiacentibus et mancipiis et pecoribus
et fructibus et omni iure suo, ut ea, quae ad instructum possessionis
vel domus pertinent, tradenda sint.
Dat.
VI id. mar. Mediolano Constantino a. III et Licinio III conss. (313
mart. 10).
10.8.2
Idem
a. ad Priscum rationalem.
Ne
principali liberalitate praeventa dominium quis rei alienae affectet,
iubemus, quotiens iure suadente aliquorum bona ex officio tuo fuerint
occupata, breves eorum plenissimos ad virum perfectissimum comitem
et amicum nostrum mitti, ne fraudibus caesarianorum inminuantur
vel petentibus aliquid abiuretur; poena contra rationalem et officium
eius proposita, si petitorem ante possidere permiserint id quod
ei donatum est priusquam praedicti breves commeaverint.
Dat.
V id. mar. Sirmio Constantino a. V et Licinio caes. conss. (319
mart. 11).
10.8.3
[=brev.10.4.1]
Imp.
Constantinus a. ad Severum pf. U.
Nec
interpellatis his, quibus pro laboribus suis ac meritis aliquid
donaverimus, sed in iure suo, hoc est sine molestia litis manentibus,
concitatorem iudicii, qui inquietudinem inferre tentaverit, examini
tuo praesentari oportet, ut citra molestiam possidentis ius suum
manifestis probationibus doceat: in quo partes reluctantis ipse
suscipies, quoniam fructus liberalitatis nostrae pulsatur. Hac enim
lege sancimus, ut, quicumque* in tales venient querelas, secundum
praedictam formam ius suum ostendant: his, quae comperta fuerint,
ad nostram scientiam referendis, ut salva possidentium proprietate,
quibus, ut dictum est, in perpetuum quaesita est firmitas possidendi,
deliberationis nostrae sit, qualiter his, qui allegationes suas
probaverint, beneficio lenitatis nostrae extrinsecus debeat subveniri.
Recitata
III. non. aug. in Palatio, Constantino a. VII. et Constantio c.
coss.
Interpretatio.
Non inquietentur ii, quibus aliqua pro suo labore donavimus, sed
omnibus, quae a nobis donata sunt, in ipsorum iure positis, is,
qui eos inquietare voluerit, ad iudicii audientiam protrahatur,
ut sine aliqua molestia possidentis ius suum pulsator valeat confirmare:
omnibus, quae hac de re inter praefatos acta fuerint, ad nostram
notitiam referendis, ut et nostris inquietatus remediis adiuvetur.
10.8.4
Imp.
Constantius a. ad Iuvenalem rationalem Numidiae.
Quamvis
plurimis petentibus facultates eorum, qui sub hoste publico egerunt
adque in proelio poenas debitas pependerunt, liberalitas nostra
largita sit, tamen volumus, ut aurum argentum et mancipia urbana
et vestes ceteraque mobilia petitores habeant, qui iam meruerunt
vel postea impetraturi sunt, mancipia autem rustica et possessiones
et domus ad fiscum pertineant officii tui instantia, his etiam reddituris,
qui haec percepisse noscuntur, ut constitutio et de praeterito et
deinceps habeat firmitatem.
Dat.
V id. iun. Constantio a. IIII et Constante a. III conss. (346 iun.
9).
10.8.5
Impp.
Theodosius et Valentinianus aa. Hermocrati comiti rerum privatarum.
Si
vacantia vel caduca bona delata legibus ad aerarium in Achaia perhibeantur,
certi Palatini electi et iure iurando obstricti mittantur, ut eorum
instantia vir spectabilis proconsul praesente fisci patrono diligenter
inquirat, cuius vacans caducumque fuerit patrimonium quantumque
vel quale videatur. Et cum data reclamandi copia nullum id iure
possidere vel vindicare constiterit locumque aerario factum esse
tam ipsius relatione quam publicorum monumentorum fide constiterit,
rerum nobis notitia intimetur, ut iussu nostro vacantia vel caduca
nomine occupentur aerarii, quo petentes a nobis huiusmodi res sic
demum, si ita visum fuerit, responsum legitimum mereantur: quorum
petitiones, antequam res praedicto ordine procurentur, nec accipiendas
nec instruendas esse censemus. Quae forma etiam in parte bonorum
in una alterave re seu actione una vel etiam pluribus servetur.
Nam si quid per fraudem in dispendium aerarii fuerit admissum, missi
quidem executores, non vitante indignationem proconsule, parte facultatum
dimidia multabuntur: fisci vero patronus detrimentum, quod vitio
eius fisco ingeritur, resarcire urguebitur aut si litem improbe
cuiquam intenderit, redhibitione sumptuum damnorumque cohercebitur,
petitores autem bonorum omni petitionis emolumento carebunt.
Dat.
VII id. octob. Constantinopoli d. n. Theodosio a. XV et qui fuerit
nuntiatus conss. (435 oct. 9).
10.9.0.
De incorporatione.
10.9.1
Imppp.
Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Florianum comitem rerum
privatarum.
Si
quando aut alicuius publicatione aut ratione iuris aliquid rei nostrae
addendum est, rite adque sollemniter per comitem rerum privatarum,
dein rationales in singulis quibusque provinciis commorantes incorporatio
compleatur et diligens stilus singillatim omnia adscribat. Tituli
vero, quorum adiectione praedia nostris sunt consecranda nominibus,
non nisi publica testificatione ponantur; gravissimis statim subdendis
suppliciis, qui huiusmodi aliquid propria usurpatione temptaverint.
Dat.
IIII kal. april. Valentiniano n. p. et Victore conss. (369 mart.
29).
10.9.2
Impp.
Arcadius et Honorius aa. Eulogio comiti rerum privatarum.
Quicumque
a nobis caducas vacantesve meruerit facultates, sive cum auro vel
argento, quod specialiter rarum erit, nam saepius habita horum exceptione
praestantur, post allegationem beneficii principalis omnium bonorum,
id est immobilium moventium vel, ut plenissime loquamur, praediorum
urbanorum aedium mancipiorum animalium argenti auri ornamentorum
vestium pecuniae fiscus incorporationem traditionemque percipiat.
Et cum officii palatini brevibus fuerint cuncta competenter inserta,
omne illud, quod ex quibuslibet corporibus est repertum, nostris
auribus intimetur. Nec quicquam horum ad petentem ante perveniat,
quam suggestione sublimitatis tuae informata mansuetudo nostra traditionem
secundario praecepto prioris liberalitatis impertiat: ut, nisi denuo
a nobis fuerint confirmata, quae videntur impetrata, nihil valeant.
Dat.
XVIII kal. decemb. Mediolano Olybrio et Probino conss. (395 nov.
14).
10.9.3
Impp.
Honorius et Theodosius aa. Largo proconsuli Africae.
Et
moris veteris instituto incorporationem bonorum anteferri competitionis
effectui decernimus et de possessore iam fisco referri ad viri illustris
privatarum largitionum comitis scientiam censemus: illud competitoribus
conpendium relaxantes, ut, quod a mansuetudine nostra iterata supplicatione
poscendum fuerat, ab eius sublimitate non expectato imperiali beneficio
postuletur. Et cetera.
Dat.
V id. octob. Ravennae Honorio XII et Theodosio VIII aa. conss. (418
oct. 11).
10.10.0.
De petitionibus et ultro datis et delatoribus.
10.10.1
Imp.
Constantinus a. ad populum.
Post
alia: de delatoribus iam certa statuimus; quibus si quis contra
fecerit, poenam capitalem excipiet.
Proposita
XV kal. feb. Constantino a. III et Licinio III conss. (313 ian.
18).
10.10.2
[=brev.10.5.1]
Imp.
Constantinus a. ad populum.
Comprimatur
unum maximum humanae vitae malum, delatorum exsecranda pernicies,
et inter primos conatus in ipsis faucibus stranguletur, et amputata
radicitus invidiae lingua vellatur, ita ut iudices nec calumniam
nec vocem prorsus deferentis admittant; sed si qui delator exstiterit,
capitali sententiae subiugetur.
Dat.
et pp. in foro Traiani kal. dec., Constantino a. v. et Licinio c.
coss.
Interpretatio.
Delatores dicuntur, qui aut facultates prodiderint alienas aut caput
impetierint alienum. Quicumque* delator cuiuslibet rei exstiterit,
in ipso proditionis initio a iudice loci correptus continuo stranguletur,
et ei incisa radicitus lingua tollatur, ut si quis proditor futurus
est, nec calumnia nec vox illius audiatur.
10.10.3
[=brev.10.5.2]
Idem
a. ad provinciales.
Omnes
iudices invigilare praecipimus et delatores poenis afficere. apertissimi
enim iuris est, ut, quod ex cuiuscumque* patrimonio ceciderit in
casum, et legibus et retro iuris ordine, fisci advocatis agentibus,
vindicetur. Sed quia nonnulli praecipites secundum ius possessa
patrimonia deferre non cessant, damus omnibus, qui se laesos existimant,
contra delatores severitatem iudicum implorare ferro destrictam.
Nemo enim potest delatorem plus agnoscere quam ille, qui iniuriam
per eius nequitiam sustinuit.
Dat.
XI. kal. april. Constantinopoli, Constantio et Albino coss.
Interpretatio.
Custodientes iustitiam nomen persequimur delatorum, ita ut, quum
agniti et convicti fuerint delatores, gladio puniantur.
10.10.4
Imp.
Constantius a. Celsino praefecto praetorio.
Innocentiam
securitate firmantes et quorundam audaciam prohibentes edictum promulgavimus,
ne quid occultis delationibus possit in hominum licere fortunas.
Dat.
prid. id. iun. Viminacio Urso et Polemio conss. (338 iun. 12).
10.10.5
Idem
a. Callepio rationali trium provinciarum.
Donatarum
rerum dominium his tradatur, quos anteriores tempus imperialis donationis
ostenderit.
Dat.
IIII non. feb. Naisso Acindyno et Proculo conss. (340 febr. 2).
10.10.6
Idem
a. ad Eusebium comitem rerum privatarum.
Donationes
a divo genitore nostro ex privatis rebus factas valere praecipimus.
Dat.
VIII id. april. Savariae Constantio a. III et Constante iterum conss.
(342 april. 6).
10.10.7
Idem
a. ad Eustathium comitem rerum privatarum.
Nulli
palatino delatorios libellos de competentibus rei privatae nostrae
rebus accipere liceat, nec delatori ad comitatum nostrum vel officium
sublimitatis tuae pateat accessus, priusquam ordinarius iudex cognitione
suscepta veram esse delatoris adsertionem probaverit adque ad tuam
sublimitatem rettulerit.
Dat.
id. mai. Treviris Amantio et Albino conss. (345 mai. 15).
10.10.8
Idem
a. ad Orionem comitem rerum privatarum.
Qui
largientibus nobis aliquid fuerint consecuti, cum delatoribus suis
ad iudicia veniant, in iure consistant, negotia persequantur, ut
adseveratio delatorum prodat fisco debitas facultates. In eos autem,
qui aliquorum detulerint patrimonia, adfirmantes ad fisci nostri
dominium pertinere, si non potuerint ostendere quod adstruxerant,
severitas competens exeratur. Consequens igitur erit petitiones
legibus minime consentaneas a iudiciis removeri nec eos adfici metu,
qui legibus possident proprias facultates.
Dat.
III non. mart. Sirmio Constantio a. VI et Constante caes. conss.
(353 [352?] mart. 5).
10.10.9
Impp.
Valentinianus et Valens aa. ad provinciales Byzacenos.
Post
alia: de munificentia principali quaelibet bona tamquam caduca poscentes
non aliter adipiscantur petitiones effectum, nisi delatores valuerint
publicare.
Dat.
prid. id. septemb. Aquileiae divo Ioviano et Varroniano conss. (364
sept. 12).
10.10.10
[=brev.10.5.3]
Impp.
Valentinianus et Valens aa. ad provinciales Afros.
In
tantum humani generis inimicos arbitra aequitate persequimur, ut
delatores pronuntiatos puniri gladio iusserimus.
Dat.
prid. non. febr. Mediolano, Valentiniano et Valente aa. coss.
Haec
lex interpretatione non indiget.
10.10.11
Imppp.
Valentinianus Valens et Gratianus aaa. Alexandriano comiti rerum
privatarum.
Super
vacantibus ac caducis, cum forte largitatem nostram aviditas circuit
postulantium, prius tua scripta mittantur. Certi etiam dirigantur,
qui cuncta sollerter inquirant, et cuius fuerint facultates et si
nemo eas sibi iure nititur retentare. Ac si locum fisco factum esse
claruerit, occupatis prius bonis et rerum omnium descriptione perfecta
serenitatis nostrae scientia protinus instruatur, ut quid statuendum
sit, pro legum ordine terminemus.
Dat.
III id. decemb. marcianopoli Valentiniano nb. p. et victore conss.
(369 dec. 11).
10.10.12
Imppp.
Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Pancratio comiti rerum
privatarum.
pr.
Qui cum ex praesenti die ut caducas poposcerit facultates ex consensu
nostrae liberalitatis acceperit, non ante allegare rescriptum, non
prius obtinere sententiam, non denique effectum exsecutionis debebit
accipere, quam eum iudiciis introducat, a quo sibi id quod poposcerit
delatum adserit esse patrimonium. Quod quidem non solum in generali
iubemus bonorum petitione servari, verum etiam si carptim fundos
vel vacantia rura, aliqua denique praedia vel rustica vel urbana
poscentur, aliqua etiam huiusmodi, quae viritim solent obtentu liberalitatis
invadi, ut, si causam non tenuerit, cautum legibus supplicium delator
excipiat.
1.
Neque sane introduci eum satis erit eo tempore, quo rescriptum allegatur
ac liberalitas intimatur, verum dirigendus is erit ad eam provinciam
provinciasve, in quibus patrimonia delata consistunt, ut eius instruat
actiones qui nostra liberalitate nitetur et cuius se honestati per
blandum ministerium iniustae delationis inmersit, ut scilicet maiore
omnium plausu detecta ibi calumnia eius supplicio publicae severitati
litetur, ubi securi ac tuti domini trepidavere fortunae.
2.
Illud etiam ad professionem odii, quo universas delationes exsecramur,
adiungimus, ut, si idem delator etiam in bonis causis, tertio tamen
fuerit inventus, post victoriam tertiae proditionis capitali supplicio
coherceatur.
Dat.
III kal. feb. Thessalonicae Gratiano V et Theodosio I aa. conss.
(380 ian. 30).
10.10.13
Idem
aaa. edictum ad provinciales.
Delatores
ab ipsis, qui bona a nobis delata vel carptim suscipiunt fundos
vel vacantia rura tam rustica quam urbana, cum rescriptum allegatur,
primum aput virum clarissimum comitem inducantur, deinde ad provinciam
provinciasve ducantur, ut praesentibus ibidem probationibus quae
detulerant indicarent. Illud etiam odio eorum ducti decernendum
esse censuimus, ut, etsi vera in delationem negotia detulissent,
post victoriam tertiae delationis delator capite plecteretur.
Dat.
prid. kal. sept. Thessalonicae Gratiano V et Theodosio I aa. conss.
(380 aug. 31).
10.10.14
Idem
aaa. Pancratio comiti rerum privatarum.
Nemo
possit ad indultum a nobis beneficium pertinere, nisi qui ante instructionem
ab officio, quod tuis meritis paret, adnuentibus nobis fuerit consecutus.
Dat.
XII kal. oct. Thessalonicae Gratiano V et Theodosio I aa. conss.
(380 sept. 20).
10.10.15
[=brev.10.5.4]
Imppp.
Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Eutropio pf. p.
Quisquis
in crimine maiestatis deprehensus fuerit et punitus, bonaque eius,
sicut plectendi consuetudo criminis habet, fiscus invaserit, nullus
eadem sub spe munificentiae principalis audeat proprio iuri poscere.
Qui contra legem id ausus fuerit sperare, quod non licet, reus violatae
legis habeatur. Sed quoniam plerumque ita in nonnullis inverecunda
petentum inhiatione constringimur, ut etiam non concedenda tribuamus,
ne rescripto quidem nostro adversum formam latae legis loci aliquid
relinquatur. Si quid autem ex bonis talibus nostro iudicio, nullo
tamen desiderante atque poscente, concedi cuiquam voluerimus, huius
modi tantum valeat liberalitas.
Dat.
XVI. kal. dec. Thessalonica, Gratiano V. et Theodosius I. aa. coss.
Interpretatio.
Quisquis in crimine maiestatis inventus fuerit et punitus, bona
eius fiscus acquirat, ita ut nullus aliquid ex eius facultatibus
sibi velut munificentiae iure audeat postulare. Et si aliquis contra
leges crediderit postulandum, nec id, quod petiit, accipiat, et
violator legis habeatur. Si quid tamen nullo petente, proprio arbitrio
de talibus bonis cuiquam dederimus, donatio huius modi firma permaneat.
10.10.16
Idem
aaa. Nebridio comiti rerum privatarum.
Nemo
eas sine summo sacrilegio possessiones existimet postulandas, quae
cum magno censu tectorum ambitu palatiis sint magis aptae quam praediis,
adeoque hoc nomen refugiendum sibi esse cognoscat, ut sacrilegii
vereatur invidiam, etiamsi laqueos deceptae ignorationis inciderit,
cum semper in petendo debeat esse sollicitus, quicumque est in impetrandi
occasione curiosus. Laudanda igitur experientia tua officio gravem
poenam tali lege constituat, si umquam instructione deceperit et
petenti nefaria collusione consenserit, illi etiam ut deprehenso
beneficii adimat potestatem.
Dat.
XIII kal. iun. Constantinopoli Antonio et Syagrio conss. (382 mai.
20).
10.10.17
[=brev.10.5.5]
Iidem
aaa. Panellino consulari Lydiae.
Servum
domini delatorem iubemus in exemplum omnium proditorum severissimae
sententiae subiugari, etiamsi obiecta probaverit.
Dat.
VII. kal. nov. Constantinopoli, Antonio et Syagrio coss.
Haec
lex interpretatione non indiget.
10.10.18
Idem
aaa. Nebridio comiti rerum privatarum.
Etsi
color petitionis aut ratione aliqua aut tempore possit admitti,
secundum nostras leges non debet audiri, priusquam proditum delatorem
competens poena constrinxerit.
Dat.
III kal. sep. Merobaude II et Saturnino conss. (383 aug. 30).
10.10.19
Imppp.
Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad senatores civitatis
Alexandrinae.
Securitati
vestrae studentes et iustitia necessariae legationis animati dedimus
litteras ad virum clarissimum et illustrem Cynegium praefectum praetorio,
quibus iussimus, ut delatores, quos iam etiam sua sententia meritis
poenis adfecit, ubi reppererit, pari supplicio persequatur, fundatis
omnibus, quae super possessionibus ac terris, quas hoc nomen huc
usque vexavit, idem vir illustris constituit. Agite igitur securi
atque ita patrimonia vestra tenete colite frequentate, ut boni saeculi
poscit affectio.
Dat.
vi non. mart. Constantinopoli Valentiniano a. III et eutropio conss.
(387 mart. 2).
10.10.20
Imppp.
Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Flaviano praefecto praetorio.
Plerisque
mancipia vaga, tacita fideicommissa, bona vacantia et caduca monstrantibus
quies possidentibus abnegatur. Ideoque praecipimus, ut omnium officiorum
periculo custodiatur, vicarii etiam adque ordinarii cognitores moneantur
- ea animadversione proposita, quae non facultates eorum sit expetitura,
sed sanguinem -, ut nullum huiusmodi rescriptum mansuetudinis nostrae,
nec si specialis super hoc adnotatio proferatur, nisi una cum delatore
suscipiant et ante de animo eius et facto vel impletis probationibus
vel desertis iuxta constituta legum, quae super hoc iam dudum a
divis principibus lata sunt, iudicetur.
Proposita
VI id. april. Arcadio a. II et Rufino conss. (392 apr. 8).
10.10.21
Impp.
Arcadius et Honorius aa. Laurentio comiti rerum privatarum.
Sit
haec mensura bona poscentium, ne quis oblatis precibus in petitione
bonorum auri atque argenti faciat mentionem. Ac ne generaliter in
omnes haec fuerit constituta, summis dignitatibus usque ad secundicerium
notariorum hoc servari decernimus ceteris ab hac licentia retentatis,
ne, dum nimia largitas tenditur, publica commoditas neglegatur,
ita ut, si qui post hanc legem textum impetratae petitionis adtulerit,
effectu denegato frustretur.
Dat.
VIII kal. mai. Constantinopoli Arcadio IIII et Honorio III aa. conss.
(396 apr. 24).
10.10.22
Idem
aa. Firmino comiti rerum privatarum.
Divi
patris nostri statuta renovantes aeterna lege sancimus officium
palatinum quinquaginta auri libras de suis facultatibus exigi, si
prius allegari divalia rescripta permiserit, quam delator in iudicio
fuerit constitutus.
Dat.
VI kal. nov. Mediolano Honorio a. IIII et Eutychiano conss. (398
oct. 27).
10.10.23
Idem
aa. Studio comiti rerum privatarum.
Ne
quis proscriptorum bona vel eorum, qui publicam videntur excepisse
sententiam, intra biennium aestimet postulanda. Abstineant facultatibus
intra id temporis expetendis, ut aut proprias quis recipiat, si,
ut nobis ingenitum est, duriores casus et tristiorem fortunam imperatoria
humanitate molliamus, aut tum demum postulet, cum iam fiscalem potius
quam proscriptorum expetisse noscatur. Si quis autem petendas proscripti
vel deportati intra biennium crediderit facultates, careat fructu
liberalitatis augustae, ita ut nec instruantur huiusmodi petitiones
nec, si temere instructae fuerint et sub specialis beneficii munificentia
nostram provocaverint liberalitatem, habeant aliquas vires indulta.
Dat.
XIIII kal. feb. Constantinopoli Vincentio et Fravito conss. (401
ian. 19).
10.10.24
Idem
aa. et Theodosius a. Anthemio praefecto praetorio.
Pro
inclyti principis constantini sanctione, quam nos etiam hac lege
roboramus, in his possessionibus, quae velut de patrimoniali vel
rei publicae aut templorum aut cuiuslibet huiusmodi tituli iure
subtractae a nostra liberalitate poscuntur, cesset penitus delatorum
nomen infestum omnesque se ab hac nefaria petitione retineant scientes
nullum ex hoc posse fructum adquiri, sed huius decreti violatores
sacrilegii poenam contrahere.
Dat.
VIII id. nov. Stilichone II et Anthemio conss. (405 nov. 6).
10.10.25
Idem
aa. ad Theodorum praefectum praetorio.
Cum
per Illyrici partes barbaricus speraretur incursus, numerosa incolarum
manus sedes quaesivit externas, in cuius ingenuitatem adsidua petitorum
solet libido grassari eique illicite iugum servitutis imponere.
Igitur praescriptum tua sublimitas recognoscat, ut Illyricianos
omnes, quos patria complectitur vel alia quaelibet terra susceperit,
petere non liceat.
Dat.
IIII id. decemb. Ravennae Basso et Philippo conss. (408 dec. 10).
10.10.26
Impp.
Honorius et Theodosius aa. Maximo comiti rerum privatarum.
Antecedentium
temporum constituta firmamus, ut carere se fructu impetrati noverint,
qui contra geminatam praeceptionem contenderint. nec cuiquam liberum
permittatur arbitrium instructionis sollemnitate transgressa quicquam
improbum de nostra clementia flagitare, cum oporteat instructionis
luce evidenter agnosci, cuius aestimatio meritum ponderandum sit,
quod nostra munificentia relaxatur.
Dat.
VIII kal. aug. Honorio X et Theodosio VI aa. conss. (415 iul. 25).
10.10.27
Idem
aa. Largo proconsuli Africae.
pr.
Quicumque ex praesenti die sub specie caducorum quaecumque bona
putaverit postulanda eademque consensu nostrae liberalitatis acceperit,
sive supplicis rescripti auctoritate nitatur sive elicitis specialiter
apicibus adnotationis expressae, cum ad transmarinam provinciam
vel provincias, in quibus sunt patrimonia constituta, pervenerit
et contradictionem domini per quamcumque personam rem propriam defendentis
acceperit, effectum adepti beneficii suspensa exsecutione non peragat
et ad comitatum spondentem venire immatura profectione non urgeat.
1.
Immo ille qui pulsatus fuerit institutum sibi integri anni spatium
recognoscat, idoneum satis tempus muniendae congrue tractatibus
litis et instruendi quem deserit laris habiturus, nec ad iacturam
veteris dominii sub iniuria properae festinationis artandus, omnium
iudicum, quos locorum ratio exegerit implorari, publico muniendus
auxilio, ut praedae inhiantium non dedatur.
2.
Quem si mora forsitan pro voluntate prolixior delectarit nec intra
anni metas quas fiximus ad illustris viri privatae rei comitis examen
occurrerit, sciat se ipsum in se tulisse sententiam nec subeundi
ultra certaminis experiendam esse fortunam.
3.
Cui si per impugnantium profectionem circumdato ad comitatum pergere
aut pervenire liberum intra curricula praefinita non fuerit, apud
quemcumque iudicem contestatis querellis et evidenter probatis praeiudicio
contractae non suo vitio tarditatis exutus et de factionis auctore
vindictam congruam prosequatur.
4.
Illud sane prae ceteris providae cautionis habiturus, ut statuto
tempore legitimam personam sui probaturus adveniat, non illusor
utilitatis alienae nec futurae disceptationis circumscriptor occurrat.
5.
Cum vero intra contiguas vicinasque provincias bona aliqua expetuntur,
quorum contradictor potuerit inveniri, ad praebendam inter legitimas
personas audientiam et exercendum inter partes iure conflictum ex
die conventionis perlatae in notitiam pulsatorum sex mensum spatium
praecipimus custodiri, cuius eventum examinis adsertor iuris proprii
debeat praestolari.
6.
Viventium quoque bona a competendi licentia vindicamus, qui criminibus,
in quibus videntur argui, nec iudicio convicti nec sententia probantur
addicti. Et cetera.
Dat.
V id. octob. Ravennae Honorio X et Theodosio VI aa. conss. (415
[418] oct. 11).
10.10.28
Idem
aa. Largo proconsuli Africae.
Post
alia: delatores, sine quibus petitionem nullam aut inchoari aut
peragi iubemus, certa denuntiatae auctoritatis condicione constringimus,
ut ignoscendum sibi, si semel probaverint delata, non ambigant,
periculosam vero sibi futuram esse victoriam iteratae proditionis
abrupto periculo recognoscant; sin vero tertia voce detulerint,
non probandum, sed poenam sibi protinus noverint potius subeundam.
Et cetera.
Dat.
V id. octob. Ravennae Honorio XII et Theodosio VIII aa. conss. (418
oct. 11).
10.10.29
Idem
aa. et Constantius a. Palladio praefecto praetorio.
pr.
Nullum patimur competitioni subiacere viventem, nisi quem crimini
obnoxium capitalis sententia deportationi addixerit, ut ademptio
facultatum poenam praemissae indignationis adcumulet. De quibus
tamen, sicut divali sanctione decretum est, competi per biennium
nihil iubemus.
1.
Uno tamen petitorio singulorum bonuscula iubemus adscribi, nefas
esse censentes plurimorum uno pittacio postulari sub illicita cupiditate
fortunas.
2.
Ex edictis etiam pendentibus nullas competitionis causas iubemus
inferri, cum vix sub iurgii sit contumeliis edictum nec existimationem
latentis incesset, criminalis vero programmatis tenor hanc tantum
ferat de iure censuram, ut inter reos adnotato non tam censum debeat
transferre, sed famam.
3.
Ex privatorum quoque sollicitudine contractuum, qui frustra negantur
illis plerumque personis, a quibus publici muneris iniuncta curantur,
nullum fomitem calumniae patimur litis accendi. Cur enim continentiam
venditionis alienae inquisitio palatina rimetur?
4.
Quinquaginta sane libris auri multandum se palatinum discat officium,
nisi legis huius salubre decretum perpetua exsecutione servaverit.
Dat.
VIII id. iul. Ravennae Eustathio et Agricola conss. (421 iul. 8).
10.10.30
Idem
aa. et Constantius a. Palladio praefecto praetorio.
pr.
Post alia: caduca mortuorum bona tunc ad competitores iubemus ex
nostra largitate transferri, si nullum ex qualibet sanguinis linea
vel iuris titulo legitimum reliquerit intestatus heredem. Eorum
vero patrimonia mortuorum, qui vitae suae tempore diversis conscientiam
suam dicuntur polluisse criminibus, competi nequaquam debere censemus,
nisi quos publica accusatione constiterit fuisse convictos, dummodo
impetrationis huiusce rescriptum non prius liceat allegari, quam
delator palatino fuerit adsignatus officio nulli penitus satisdationi
credendus. In quem, si concessa titubaverint, calumniae poena referatur,
quamvis hoc ipsum, quod voluit esse delator, poenae iam sit ex iure
mancipium.
1.
Ubi tamen impetratae competitionis auctoritas possessorem convenerit,
sicut iam generali lege decretum est per hunc unum annum conveniendi
ad illustre iudicium intemeratis facultatibus praestamus indutias,
ut cognitione suscepta substantiam sui iuris alleget. Qui si per
anni metas dissimulatis his suo vitio, non fortunae casibus aut
adversantis fraude, defuerit, in se videbitur tulisse sententiam.
Et cetera.
Dat.
VIII id. iul. Ravennae Eustathio et Agricola conss. (421 iul. 8).
10.10.31
Idem
aaa. Proculo comiti rerum privatarum.
Edictali
lege sancimus, ut, sicut possessori unius anni spatia praestita
sunt, intra quae propriis allegationibus adfuturus adsit examini,
ita is, qui caduca vel vacantia bona vel quocumque nomine tamquam
fisco nostro quaesita crediderit postulanda, simili sorte teneatur.
Quod nisi intra anni metas ex die auctoritatis intra provinciam
publicatae petitionis suae demonstraverit aequitatem, careat impetratis
ac possessori ad propria revertendi facultas libera tribuatur, cui
desistente competitore consuli volumus etiam de sumptibus et litis
expensis.
Proposita
in foro Traiani VIII kal. septemb. Honorio XIII et Theodosio X aa.
conss. (422 aug. 25).
10.10.32
Imp.
Theodosius a. et Valentinianus caes. Valerio comiti rerum privatarum.
pr.
Petitores bonorum partiri cum aerario nostro praecipimus. Ac si
quis exceptis iuris templorum possessionibus vel patrimonialibus
qualitercumque aliquid ad nostrum aerarium pertinens nostrae nutu
clementiae meruerit, postquam efficax quod impetraverat postulatum
rei ipsius eventu constiterit, ex aequa cum aerario dividere parte
non dubitet; videlicet impensis omnibus litis et sumptibus imputatis
ac petitori dein summa integra tribuendis, ut, quod pure ad quaestus
eius compendiumque devenerit, in eius procul dubio societatem admittat
aerarium, nullo ex his, quae de temporibus possidentis vel aliis
veteri observatione et competitionum auctoritate sunt tradita, deminuto,
sed in sua omnibus stabilitate durantibus, ut in delatores quae
est nihilo minus poena et, si fieri potest, acerbior exeratur.
1.
Quin et iudex, sive vir illustris comes rei privatae is fuerit seu
provinciae moderator, integritatis procul dubio erit vehemens observator,
quamdiu privato iurgio aequis conflictibus decertatur.
2.
Fisci etiam advocati praecipimus vocem in suo manere silentio, nec
partem aerario vindicantis admitti, priusquam iure cognitionali
sententia, quam quidem praesente fisci patrono proferri ac tractari
praecipimus, petitor certissimam victoriam fuerit consecutus: etiam
si lis ex transactione aut qualibet alia ratione fuerit sopita,
modis omnibus suam a petitore vindicaturo aerario portionem, quamvis
etiam beneficio quis speciali sibi de universitate praecaverit.
alioquin titubet in petitore perceptio, si ius suum non constet
aerario.
Dat.
III id. mai. Constantinopoli Theodosio a. XI et Valentiniano caes.
conss. (425 mai. 13).
10.10.33
Impp.
Theodosius et Valentinianus aa. ad senatum.
Nusquam
calumnia perstrepet; nullus innocentium fortunarum delator occurret;
stabit legitima servitutis libertatisque discretio iura dominorum
servorum non impune rebellium restitutione sancimus; patricii fori
solidantes privilegia inviolabilem manere decrevimus trabeatam quietem;
competitorum non tantum vitia comprimimus, sed ipsum etiam nomen
abolemus. Et cetera.
Dat.
VI kal. ian. Romae Theodosio XII et Valentiniano II aa. conss. (426
dec. 27 [ian. 3]).
10.10.34
Idem
aa. Thalassio comiti rerum privatarum.
Si
quis ex his, qui sacro nostro cubiculo serviunt, ad petitionem caducorum
ad fiscum pertinentium adspiraverit, cum impetrabile huius fuerit
postulatum, lege, qua pars dimidia vindicatur aerario, protinus
absolvatur primoque nutu nostrae clementiae statim integro perfruatur,
nec laboret ad partis alterius, quae fisco videtur addicta, prorsus
petitionem attingi, norma legis antea promulgatae in ceteris omnibus
custodita.
Dat.
VIII kal. mar. Constantinopoli Theodosio a. XIII et qui fuerit nuntiatus.
(430 febr. 22).
10.11.0.
De his qui se deferunt.
10.11.1
Imp.
Constantinus a. rationalibus Hispaniarum.
Is,
cuius tacitae fidei commissa fuerit hereditas, statim officio gravitatis
tuae nuntiet et gesta prodat et continuo quod actum fuerit renuntiet,
et post hanc fidem tertiam ab omnibus defuncti bonis percipiat portionem.
Quod si ab uxore defuncti istud officio devotionis tuae fuerit revelatum,
ipsa etiam, quam defunctus esse voluit heredem, si gesta aperuerit,
tali praemio mancipetur, ut ex omni patrimonio medium consequatur
et cum fisco nostro celebret divisionem, id etiam habitura privilegium,
ut prior eligat portionem; et tunc occultator ille gestorum, fisci
et mulieris pariter inimicus, exutus omni patrimonio suo ac fisco
vindicato in insulam deportetur.
Dat.
id. mar. Gallicano et Basso conss. (317 mart. 15).
10.12.0.
Si vagum petatur mancipium.
10.12.1
Impp.
Valentinianus et Valens aa. ad Probum praefectum praetorio.
pr.
Qui vaga mancipia iuris alieni petunt, si iustitia eadem probant,
impetrati beneficii auctoritate potiantur vendendique concessam
aliis quam delatoribus habeant facultatem. Si vero aut his qui detulerint
distracta fuerint aut ab his qui ante possederint detinentur, non
effugiatur ultio, quae est legibus constituta.
1.
Sed et dominis propriorum vindicatio competat et eadem poena, quae
de occultatoribus et fugitivariis data est, unusquisque teneatur.
Dat.
XII kal. april. Treviris Valentiniano et Valente aa. conss. (368?
370? 373? mart. 21).
10.12.2
Idem
aa. ad Probum praefectum praetorio.
pr.
Quicumque habuerit super vagi mancipii postulatione rescriptum,
non prius quicquam inquietudinis moliatur, quam facta eius allegatione
sollemniter delatorem, a quo fuerit instructus, expresserit; careat
etiam, si eum prodere supersederit, fructu et commoditate beneficii.
Nec ante aliquis quem poposcerit per manus iniectionem aestimet
vindicandum, quam definitiva inter partes fuerit dicta sententia.
1.
Has vero cognitiones ad ordinarios volumus pertinere rectores, ut
delatoribus primitus in medio collocatis, his etiam, qui quasi vagi
sacro nominabuntur indulto, ad iudicia productis, totius causae
interna discutiant solliciteque ac diligenter interrogent, de quorum
dominio fuga vel quo alio genere discesserint qui petuntur, ut is,
in quo vitium deprehenderint, ad dominum sub prosecutione revocetur.
2.
Si quis etiam vel tributarius repperitur vel inquilinus ostenditur,
ad eum protinus redeat, cuius se esse profitetur.
3.
Nihilo minus etiam eo pergat indago, ut cuncta rimando cognoscat,
utrum is fuerit petitionis hortator, qui iniquae retentionis invidiam
aliquo necesse habuerit colorare velamine ut, si colonos eadem occulere
arte quaesiverit, indemnitatem sarciat tributorum; si servos, ad
eam poenam, quae dudum est legibus constituta, teneatur.
4.
Quisquis autem plebeium se adserit esse vel liberum, fide rei ostensa
ab omni molestia vindicetur et ad ea loca, ex quibus eum esse claruerit,
remittatur.
5.
Contra in his, qui aut dominis sine herede defunctis invenientur
dominos non habere aut servi poenae aliquando facti ac postmodum
liberati iudicialibus dominos amisere sententiis, postremo in universis,
de quibus iniectio manus fisco rite praebetur, munificentiae principali
congruus patebit effectus.
6.
Sane, quia in petitione deceptis convenit provideri, quotienscumque
fuerit circumscripta simplicitas, ex delatorum isdem re atque substantia
ad eum modum, quem habitae concertationis impendia supputata collegerint
postulatique hominis aestimatio comprehenderit, consulatur.
Dat.
XV kal. iul. Treviris Valentiniano et Valente aa. conss. (368? 370?
373? iun. 17).
10.13.0.
De petitoribus et desistentibus.
10.13.1
Imppp.
Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad Gorgonium comitem
rerum privatarum.
Si
quispiam alienae substantiae petitor mora ludificante in longum
protrahere coeperit possidentem et tertio conventus cum delatore
noluerit adesse iudiciis, non solum iurgii, quod exortum est, amissione
multetur, verum etiam sumptus et litis expensas ei reddere compellatur,
quem superfluo litigio credidit esse vexandum. Quod quidem etiam
in absentem contumacem post trinam, ut dictum est, conventionem
statuendum esse censemus.
Dat.
VIII id. iun. Mediolano Honorio nb p et Evodio v. c. conss. (386
iun. 6).
10.14.0.
Si petitionis socius sine herede defecerit.
10.14.1
[=brev.10.6.1]
Imp.
Constantinus a. ad Mygdonium castrensem s. palatii.
Si
quis forte decesserit eorum, qui communi nomine donatum aliquid
a nostra impetraverunt clementia, nec superstites dereliquerit successores,
placet, non ad extraneam quamcumque* personam, sed ad socium vel
consortem pervenire portionem illius, qui intestatus aut sine liberis
defunctus est.
Dat.
XII. kal. april. Antiochia, Constantino a. IV. et Licinio IV. coss.
Interpretatio.
Si aliquis ex iis mortuus fuerit, ad quos nominatim munificentia
nostra processit, et nec testamentum fecisse, nec filios reliquisse
cognoscitur, placet, ut portionem eius is, cum quo pariter defunctus
accepit, id est socius eius acquirat: merito enim socius praefertur,
ubi filii nulla persona intervenisse cognoscitur.
10.14.2
Imp.
Constantius a. Orioni viro clarissimo.
Nonnulli
in nostro vel patris nostri obsequio constituti nominibus iunctis
professionem sibi largientibus nobis tribui poposcerunt. Iubemus
itaque, ut si qui forsitan ex his, qui communiter aliquid impetraverint,
nullo herede derelicto decesserit, ad consortem potius solacium
quam ad personam aliam pars perveniat decedentis.
Dat.
XV kal. iul. Mediolano Philippo et Sallia conss. (348 iun. 17).
10.15.0.
De advocatis fisci.
10.15.1
[=brev.10.7.1]
Imp.
Constantinus a. Aeliano proconsuli Africae.
Post
alia: fisci advocatus, poenam metuens, caveat, ne fiscalia commoda
occultet, neve, nullo negotio exsistente, fisci nomine privatis
audeat calumnias commovere.
Dat.
VI. id. nov. Treviris, Constantino a. IV. et Licinio IV. coss.
Interpretatio.
Hi, qui fisci nostri commoda vel utilitatem tuentur, hanc debent
custodire mensuram, ne negligentes circa ea, quae nobis iure debentur,
exsistant, et ne provincialibus calumniatores, dum aliquid ab iis
iniuste fisci nomine repetunt, approbentur.
10.15.2
Idem
a. ad Pacatianum praefectum praetorio.
Etsi
potior aput nos privatorum causa est quam fisci tutela, praecipimus
tamen, si a nobis plures defensacula fisci meruerint, eum praeponi
ceteris, qui melior innocentia, potior litteris, pollentior reliquis
examinata fide esse noscetur, etiamsi post alios hoc beneficium
a nostra clementia reportavit.
Dat.
III non. iul. Singiduno Optato et Paulino conss. (334 iul. 5).
10.15.3
Imp.
Constantius a. ad Petronium vicarium Africae.
Patroni
fiscalium commodorum fidem cum veritate tueantur, ne, si forte intra
praescriptas causae cognoscendae metas fiscus aliqua circumscriptione
fuerit irretitus, collusionis fraude vulgata ex eorum facultatibus
recuperet, quidquid calliditate praevaricationis perdiderit.
Subscripta
V id. april. Aquileiae Acindyno et Proculo conss. (340 apr. 9).
10.15.4
Impp.
Valentinianus et Valens aa. ad Rufinum praefectum praetorio.
Vicarios
praefecturae ordinariosque rectores praecelsa sinceritas tua istius
sanctionis auctoritate commoneat, ut privatae rei nostrae, quotienscumque
aliquas vel denuntiaverit vel exceperit actiones, idoneos tribuant
advocatos.
Dat.
XIIII kal. iun. Remis Lupicino et Iovino conss. (367 mai. 19).
10.16.0.
De fisci debitoribus.
10.16.1
Impp.
Valentinianus et Valens aa. ad Auxonium praefectum praetorio.
De
diacatochis quosdam comperimus ita fiscales lacerasse rationes,
ut satisfieri aerario nostro sine patrimonii eorum venditione non
possit, sed eorundem bonis propositis nonnulli fiscalem refugiant
auctionem, metuentes, ne, si aliquam bonorum emerint portionem,
etiam ad reliqua debita inferenda teneantur. Nihil igitur ab his
amplius flagitetur, quam pro rerum viribus generaliter comparatarum
decursis hastis voluntaria fuerint pretii oblatione polliciti.
Dat.
kal. sept. Valentiniano et Valente aa. conss. (368? 370? sept. 1).
10.16.2
Idem
aa. et Gratianus a. ad Archelaum comitem Orientis.
Hi,
qui fisco nostrae mansuetudinis obnoxii sunt, omissa frustratione
teneantur, ut, quod suis nominibus debent, de suis facultatibus
cogantur exsolvere, servatis, cum compleverint, allegationibus propriis,
si quas adversus quoscumque ex suis contractibus debitores competere
sibi ex iure crediderint, ita ut adversus eos, quos sibi obnoxios
adseverant, legibus et iudiciis experiendum esse cognoscant.
Dat.
III non. iul. Novioduno Valentiniano nb p et Victore conss. (369
iul. 5).
10.16.3
[=brev.10.8.1]
Imppp.
Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. Fortunatiano comiti r. p.
Inter
chartulas deportati brevis quidam asseveratur inventus, qui nomina
continebat debitorum seu contractorum. Quum tamen neque testibus
credita pecunia probaretur, neque cautionibus, quae inserta sunt,
doceantur, facile esse perspeximus, ut sub propriae annotationis
manu unusquisque faciat debitorem. Occasionis igitur huius calumniam
praesenti volumus iussione cohiberi, ut, brevis vanitate reiecta,
nullus ad redhibitionem de his, quorum nomina conscripta sunt, urgeatur.
Dat.
prid. non. iul. Hierapoli, Gratiano a. IV. et Merobaude coss.
Interpretatio.
Si prolati breves vel a quocumque* dimissi inveniantur, in quibus
sibi quicumque* aliquos faciat debitores, nullis cautionibus prolatis
neque aliis evidentibus documentis, nullam adscripti breves obtineant
firmitatem.
10.16.4
Imppp.
Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Florentio proconsuli
Palaestinae.
Nemo
susceptor vel exactor vel debitor fisci dumtaxat cessionem bonorum
faciens intentionem publicae necessitatis evadat, sed omnes omnino,
quos fisci nostri esse constiterit debitores, ad solutionem ea severitate,
quam vigor iudiciarius postulat, urgeantur.
Dat.
VIII kal. sept. Constantinopoli Arcadio a. I et Bautone conss. (385
aug. 25).
10.17.0.
De fide et iure hastae.
10.17.1
Imppp.
Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Viventium praefectum
praetorio Galliarum.
Quaecumque
pro reliquis prodigorum in annonario titulo ceterisve fiscalibus
debitis in quibuscumque corporibus sub auctione licitanda sunt,
fisco auctore vendantur, ut perpetuo penes eos sint iure dominii,
quibus res huiuscemodi sub hastae sollemnis arbitrio fiscus addixerit.
Et si quid umquam, ut a fisco facta venditio possit infringi, auctoritate
rescripti fuerit impetratum, nullus obtemperet, cum etiam minoribus,
si quando aliquid ex rebus eorum pro fiscalibus debitis adiudicatur
emptoribus, repetitionis facultas in omnem intercipiatur aetatem.
Dat.
III non. nov. Treviris Valentiniano n. p. et Victore conss. (369
nov. 3).
10.17.2
Idem
aaa. ad Felicem comitem sacrarum largitionum.
Si
qui proscribente ac distrahente fisco debitorum fiscalium emerint
facultates, pro earum rerum tantum pretiis obnoxii sint, quas eos
patuerit decursis hastis et proscriptione habita comparasse. Nam
ita eos munimus, ut nullius conventioni patiamur extrinsecus subiacere.
Dat.
VII id. mart. Marcianopoli Valentiniano et Valente aa. conss. (370?
mart. 9).
10.17.3
[=brev.10.9.1]
Imppp.
Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad Magnillum vicarium
Africae.
Si
quos debitorum mole depressos necessitas publicae rationis adstringat
proprias distrahere facultates, rei qualitas et redituum quantitas
aestimetur, ne, sub nomine subhastationis publicae locus fraudibus
relinquatur et, possessionibus viliore distractis, plus exactor
ex gratia quam debitor ex pretio consequatur. Hi postremo, sub empti*
titulo, perpetuo dominii iure potiantur, qui tantum annumeraverint
fisco, quantum exegerit utilitas privatorum. Etenim periniquum est,
ut, alienis bonis sub gratiosa auctione distractis, parum accedat
publico nomini, quum totum pereat debitori.
Dat.
XIII. kal. iul. Aquileia, acc. id. ian. Hadrumeti, post cons. Tatiani
et Symmachi vv. cc.
Interpretatio.
Si quicumque* publici debiti enormitate constringitur, ut non possit
hoc ipsum debitum nisi vendita propria facultate dissolvere, in
eius modi debito hanc exactores formam servare debebunt, ut non
ita rem praecipitent, ut res minore, quam valeat, pretio distrahatur,
nec tales sub quolibet colludio provideant emptores*, ut et debitor
proprietatem perdat, et parum fiscus acquirat.
10.18.0.
De thesauris.
10.18.1
Imp.
Constantinus a. ad rationales.
Quicumque
thesaurum invenerit et ad fiscum sponte detulerit, medietatem consequatur
inventi, alterum tantum fisci rationibus tradat, ita tamen, ut citra
inquietudinem quaestionis omnis fiscalis calumnia conquiescat. Haberi
enim fidem fas est his, qui sponte obtulerint quod invenerint. Si
quis autem inventas opes offerre noluerit et aliqua ratione proditus
fuerit, a supra dicta venia debebit excludi.
Dat.
III kal. april. Constantino a. IIII et Licinio IIII conss. (315
mart. 30).
10.18.2
[=brev.10.10.1]
Imppp.
Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad populum urbis Constantinopolitanae.
pr.
Quisquis thesauros et condita ab ignotis dominis tempore vetustiore
monilia quolibet casu repererit, suae vindicet potestati, neque
calumniae formidinem fiscali aut privato nomine ullis deferentibus
pertimescat; non metalli qualitas, non reperti modus sub aliquod
periculum quaestionis incurrat.
1.
In hac tamen naturali aequitate animadvertimus quoddam temperamentum
adhibendum, ut, si cui in solo proprio huius modi contigerit, integro
id iure praesumat; qui in alieno, in quartam repertorum partem eum,
qui loci dominus fuerit, admittat. Ne tamen per hanc licentiam quisquam
aut aliena effodiat, aut in locis non sui iuris per famam suspecta
rimetur.
Dat.
VII. kal. febr. Thessalonica, Gratiano a. V. et Theodosius a. I.
coss.
Interpretatio.
Si quicumque* thesaurum in sua terra invenerit, ei ex integro, quod
inventum est, acquiratur, et nullam calumniam pertimescat. Si vero
in loco alieno thesaurum casu invenerit, eum, qui loci dominus est,
in quartam inventarum rerum debet admittere. Attamen nullus effodiendo
loca aliena praesumat ista requirere.
10.18.3
Imppp.
Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Neoterio praefecto praetorio.
Eos,
qui suadente numine vel ducente fortuna thesauros reppererint, reppertis
laetari rebus sine aliquo terrore permittimus.
Dat.
VI non. mart. Constantinopoli Valentiniano a. IIII et Neoterio conss.
(390 mart. 2).
10.19.0.
De metallis et metallariis.
10.19.1
Imp.
Constantinus a. ad Maximum rationalem Africae.
Secandorum
marmorum ex quibuscumque metallis volentibus tribuimus facultatem,
ita ut, qui caedere metallum atque ex eo facere quodcumque decreverint,
etiam distrahendi habeant liberam potestatem.
Dat.
prid. kal. octob. Constantino a. VI et Constantino caes. conss.
(320 sept. 30).
10.19.2
Imp.
Iulianus a. ad Rufinum comitem Orientis.
Quoniam
marmorum cupiditate in inmensum quoddam saxorum pretia aucta sunt,
ut sumptuosa voluntas copia relaxetur, permittimus omnibus, ut qui
volunt caedere habeant licentiam adtributam. Fore enim arbitramur,
ut etiam complures saxorum nitentium venae in lumen usumque perveniant.
Dat.
XI kal. nov. Antiochiae Iuliano a. IIII et Sallustio conss. (363
oct. 22).
10.19.3
Impp.
Valentinianus et Valens aa. ad Cresconium comitem metallorum.
Perpensa
deliberatione duximus sanciendum, ut, quicumque exercitium metallorum
vellet adfluere, is labore proprio et sibi et rei publicae commoda
compararet. Itaque si qui sponte confluxerint, eos laudabilitas
tua octonos scripulos in balluca cogat exsolvere; quidquid autem
amplius colligere potuerint, fisco potissimum distrahant, a quo
competentia ex largitionibus nostris pretia suscipient.
Dat.
IIII id. decemb. Parisis Valentiniano et Valente aa. conss. (365
dec. 10).
10.19.4
Idem
aa. ad Germanianum comitem sacrarum largitionum.
Ob
metallicum canonem, in quo propria consuetudo retinenda est, quattuordecim
uncias ballucae pro singulis libris constat inferri.
Dat.
VI id. ian. Rom. Lupicino et Ioviano conss. (367 ian. 8).
10.19.5
Imppp.
Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. Fortunatiano comiti rerum
privatarum.
Nullam
partem Romani orbis credidimus relinquendam, ex qua non metallarii,
qui incolunt latebras, producantur, et quos domus nostrae secreta
retinent. Et in comprehendendis eis investigatores eorum rectores
congruis auxiliis prosequantur.
Dat.
prid. kal. mai. Antiochiae Valentiniano nb. p. et Victore conss.
(369 apr. 30).
10.19.6
Idem
aaa. ad Probum praefectum praetorio.
Si
qua navis metallarium ad sardiniam transtulerit, gubernator ipsius
vel magister quinos pro singulis hominibus solidos cogatur inferre.
Dat.
prid. non. iun. Martiatici Valentiniano nb. p. et Victore conss.
(369 iun. 4).
10.19.7
Idem
aaa. ad Probum praefectum praetorio.
Quemadmodum
dominus noster Valens per omnem Orientem eos, qui ibidem auri metallum
vago errore sectantur, a possessoribus cunctis iussit arceri, ita
sinceritas tua universos per Illyricum et dioecesim Macedonicam
provinciales edicto conveniat, ut nemo quemquam Thracem ultra in
possessione propria putet esse celandum, sed ut singulos potius
regredi ad solum genitale compellant, quos inde venisse cognoscunt.
Alioquin gravis in eum animadversio proferetur, qui latebram huiusmodi
hominibus post haec interdicta praebuerit.
Dat.
XIIII kal. april. Treviris Valentiniano et Valente aa. conss. (370?
373? mart. 19).
10.19.8
Imppp.
Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad senatum.
Potestatem
eruendi vel exsecandi de privatis lapidicinis iam pridem per Macedoniam
et Illyrici tractum certa sub condicione permisimus. Sed vobis,
patres conscripti, volentibus liberalius deferetur, suo ut quisque
sumptu suoque emolumento, vectigalis operas et portorii damna non
metuens, pariat eam copiam. Et cetera.
Lecta
in senatu id. aug. Valente V et Valentiniano aa. conss. (376 aug.
13).
10.19.9
Idem
aaa. ad Vindicianum virum clarissimum vicarium.
Datis
ad illustres viros praefectos Galliarum et Italiae litteris primum
metallarios praecipimus admoneri, ne eis novelli statuti, quod fuerat
elicitum, privilegio transeundi ad sardiniam spes improba blandiatur;
deinde provinciarum, quae mari alluuntur, iudices scientes fieri,
ut universorum navigatio huiusmodi hominum generi clauderetur, ita
ut, si aurileguli transfretare temptassent, severitate iudicis audaciae
suae ferrent digna supplicia adficiendis etiam poena custodibus,
si neglegentia navigandi isdem copiam praebuissent; ita ut haec
non sine periculo suo rectores provinciarum neglegenda meminerint.
Dat.
XVIII kal. sept. Valente VI et Valentiniano II aa. conss. (378 aug.
15).
10.19.10
Imppp.
Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Floro praefecto praetorio.
Cuncti,
qui per privatorum loca saxorum venam laboriosis effossionibus persequuntur,
decimas fisco, decimas etiam domino repraesentent, cetero modo suis
desideriis vindicando.
Dat.
IIII kal. sept. Constantinopoli Antonio et Syagrio conss. (382 aug.
29).
10.19.11
Idem
aaa. Cynegio praefecto praetorio.
Ii,
quibus ad exercenda metalla privata dives marmorum vena consentit,
excidendi exsecandique iuxta legem dudum latam habeant facultatem,
ita ut decima pars fisci nostri utilitatibus, decima ei cuius locus
est deputetur. Quidquid vero reliquum fuerit, id iuxta eiusdem legis
tenorem exercentibus cedat habituris licentiam vendendi donandi
et quo voluntas suaserit transferendi.
Dat.
III non. octob. Constantinopoli Richomere et Clearcho conss. (384
oct. 5).
10.19.12
Imppp.
Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Romulo comiti sacrarum
largitionum.
Per
annos singulos septeni per hominem scripuli largitionibus inferantur
ab aurilegulis non solum in Pontica dioecesi, verum etiam in Asiana.
Dat.
XI kal. mart. Constantinopoli Arcadio a. II et Rufino conss. (392
febr. 19).
10.19.13
Idem
aaa. Rufino praefecto praetorio.
Privatorum
manus ab exercendo quolibet marmoreo metallo prohiberi praecipimus,
ut fiscalibus instantia locis liberior relaxetur. Si qui vero clandestino
opere vetita deinceps exercere temptaverit, omne id, quidquid exciderit,
iuri fisci et publico vindicandum.
Dat.
prid. id. feb. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio conss.
(393 febr. 12).
10.19.14
[=brev.10.11.1]
Imppp.
Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Paterno.
Quosdam
operta humo esse saxa dicentes id agere cognovimus, ut, defossis
in altum cuniculis, alienarum aedium fundamenta labefactent. Qua
de re, si quando huius modi marmora sub aedificiis latere dicantur,
perquirendi eadem copia denegetur, ne, dum cautium ementita nobilitas
cum aedificiorum qualitate taxatur, et pretium domus, ne diruatur,
offertur, non tam publicae rei studium quam privati causa videatur
fuisse dispendii.
Dat.
XVII. kal. april. Constantinopoli, Theodosius a. III. et Abundantio
coss.
Interpretatio.
Quicumque* metallum dicentes latere sub alienis aedificiis quaelibet
saxa vel marmora effodienda crediderint, ut per eos fundamentorum
firmitas incipiat vacillare, his inquisitionis huius licentiam denegamus,
ne, dum nobiliores lapides se quaerere asserunt, aut vendere aut
subvertere aliena fundamenta praesumant.
10.19.15
Imp.
Theodosius a. Maximino comiti sacrarum largitionum.
pr.
Metallarii, qui ea regione deserta, ex qua videntur oriundi, ad
externa migrarunt, indubitanter ad propriae originis stirpem laremque
revocentur. Eorum autem earumque progenies, qui ex domibus privatorum
eligere maluerunt consortia nuptiarum, aequa inter fiscum meum et
parentes suos lance dividatur, ita ut, qui singulorum tantummodo
filiorum probabuntur esse genitores, ex integro unicis fisco affectibus
cedant: in posterum cunctis metallariorum condicionem necessario
secuturis, quicumque ex ipsis et ex quocumque fuerint latere procreati.
1.
Qui vero metallica loca praedictae obnoxia functioni emisse perhibentur,
isdem procul dubio, quae auctores eorum implere consueverant, muniis
subiacebunt. Nam de his, qui ad census annonarios transierunt, observandum
est, ut illi, qui ante quinquennium tantummodo nexibus privatorum
videntur impliciti, sine dubio ad originem propriam redire cogantur,
ex aequo cum publicis fundis eorum subole dividenda et unico filio
metallariorum origini vindicando, omni tamen ceteris in futurum
huiuscemodi licentia arte praeclusa. Quod si quis postea illud quod
nunc prohibetur fecerit, sciat nullum exinde praeiudicium fisco
esse generandum, etiamsi is, quem metallicum esse constabit, privatis
censibus suum nomen indiderit.
Dat.
V id. iul. Constantinopoli Victore v. c. cons. (424 iul. 11).
10.20.0.
De murilegulis et gynaeceariis et monetariis et bastagariis.
10.20.1
Imp.
Constantinus a. ad Bithynos.
Monetarios
in sua semper durare condicione oportet nec dignitates eis perfectissimatus
tribui vel ducenae vel centenae vel egregiatus.
Dat.
XII kal. aug. Gallicano et Basso conss. (317 iul. 21).
10.20.2
Imp.
Constantius a. ad Taurum praefectum praetorio.
Quinque
auri librarum multam exigatur, qui mancipium gynaecei, quod celat,
non intra kal. septemb. prodiderit.
Dat.
XIIII kal. april. Mediolano Datiano et Cereale conss. (358 [357]
mart. 19).
10.20.3
Impp.
Valentinianus et Valens aa. ad Germanum consularem.
Ingenuae
mulieres, quae se gynaeceariis sociaverint, si conventae denuntiatione
sollemni splendorem generis contuberniorum vilitati praeferre noluerint,
suorum maritorum condicione teneantur.
Dat.
IIII kal. iul. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365
iun. 28).
10.20.4
Idem
aa. ad Auxonium praefectum praetorio.
Quod
ad praesens remedium pertinet, decimum animal bastagariis pro reparatione
praebeatur.
Dat.
id. decemb. Marcianopoli Valentiniano et Valente aa. conss. (368
dec. 13).
10.20.5
Imppp.
Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. Filematio comiti sacrarum
largitionum.
Si
quis uxorem de familiis conchylegulorum acceperit, sciat condicioni
eorundem se esse nectendum.
Dat.
IIII kal. iul. Treviris Gratiano a. II et Probo conss. (371 iun.
28).
10.20.6
Idem
aaa. ad Modestum.
Opifices
vesti linteae contexendae in usum erogationum nostrarum operam dantes
sollicitatos a plurimis esse cognovimus. Igitur et eos, penes quos
sunt, et textores ipsos terna auri pondo thesaurorum commodis inferre
praecipimus; quin etiam opifices ipsos textrinis linteae vestis
vindicari conveniet. Quod si aliquis detegetur in eadem insolentia
permanere et iugiter opificem detinuerit, non iam multam, ut praeterito
tempore iusseramus, sed proscriptionem subire debebit.
Dat.
V kal. iul. Modesto et Arintheo conss. (372 iun. 27).
10.20.7
Idem
aaa. ad Filematium comitem sacrarum largitionum.
Qui
aliquem ex familiis gynaecei in latebris habere comperti sunt, quinque
librarum auri damno subicientur.
Dat.
XII kal. sept. Ciliciae Modesto et Arintheo conss. (372 aug. 21).
10.20.8
Idem
aaa. ad Tatianum comitem sacrarum largitionum.
Intra
kalendarum augustarum diem qui linteones retentare dicuntur, antiquis
eos condicionibus reddant aut se pro ingentis audaciae contumacia
quinis auri libris per singulos eorum poenae nomine sciant esse
feriendos: non minore circa eos etiam multae comminatione proposita,
qui obnoxios Scytopolitanos linyfos publico canoni in posterum suscipere
conabuntur.
Dat.
XIIII kal. mar. Antiochiae Gratiano a. III et Equitio conss. (374
febr. 16).
10.20.9
Imppp.
Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Eucherium.
Qui
textrini nostri mancipia occultatione celaverit, ternis libris auri
pro singulorum hominum suppressione plectatur.
Proposita
Karthagine III kal. mart. post cons. Auxoni et Olybri. (380 febr.
28).
10.20.10
Idem
aaa. ad Hesperium praefectum praetorio.
pr.
Edicimus, ne qua mulier spendidioris gradus monetarii adhaerens
consortio decus nativae libertatis amittat. Quod si quam ab hac
praeceptione statutum nostrae perennitatis abduxerit, ea secundum
auctoritatem senatus consulti Claudiani vel legitima admonita conventione
discedat vel, si complexui monetarii putaverit inhaerendum, non
ambigat se et liberis praeiudicaturam et eius condicioni esse nectendam.
Nihilo minus autem et eas, quae ante legem nostram monetariis videntur
esse coniunctae, placuit praedicto titulo conveniri scientes, nisi
interdicta coniunctione discesserint, mutasse se statum.
1.
Si qua vero originaria seu colona possessionis alienae, ignaro domino
seu sciente, monetario adsociabitur, ii conventi mox iuri agrorum
debitas personas retrahere festinent vel de cetero sciant repetendi
facultatem silentii sui coniventia perdidisse.
2.
Sed ut monetario nullam necti volumus, ita et monetario patre susceptas
prohibemus extraneis copulari.
Dat.
prid. id. mart. Aquileiae post consulatum Auxoni et Olybri. (380
[379] mart. 14).
10.20.11
Idem
aaa. Trifolio comiti sacrarum largitionum.
Aeternam
fiximus legem, ne umquam bastagariis militiam vel suam deserere
liceat vel aliam subreptiva impetratione temptare. Et tribuni, qui
scientes huiusmodi milites ad numerum receperint, per singulos bastagarios
singulas auri libras fisco cogantur inferre. Et super hoc dedimus
litteras ad illustres magistros utriusque militiae.
Dat.
VIIII kal. aug. Heracleae Richomere et Clearcho conss. (384 iul.
24).
10.20.12
Idem
aaa. ad Principium praefectum praetorio.
Si
quis naviculam functioni muricis et legendis conchyliis deputatam
ausus fuerit usurpare, duarum librarum auri illatione teneatur.
Dat.
VI kal. oct. Aquileiae Arcadio a. I et Bautone conss. (385 sept.
26).
10.20.13
Imppp.
Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. Filometori comiti sacrarum
largitionum.
Lotas
in posterum sericoblattae ac metaxae huiusmodi species inferri praecipimus;
viginti librarum auri condemnatione proposita his, qui scrinium
canonum tractant, prioribus etiam eiusdem officii, si statua caelestia
a quoquam passi fuerint temerari.
Dat.
V kal. iul. Constantinopoli Arcadio a. VI et Probo conss. (406 iun.
27).
10.20.14
Imp.
Theodosius a. et Valentinianus c. Maximino comiti sacrarum largitionum.
Murileguli,
qui relicto adque despecto propriae condicionis officio vetitis
se infulis dignitatum et cingulis penitus denegatis munisse dicuntur,
ad propriae artis et originis vincla revocentur. Ab illis autem,
qui rebus eorum videntur inhiasse, quos in sua origine permanere
et sollemnibus ministeriis inservire manifestum est, omnia, quaecumque
constiterit ex quocumque titulo possessa, antiquis possessoribus
restituantur. Quod si alienigenae detentatores oneribus condicionis
externae maluerint subiacere quam restituere facultates, et futura
deinceps agnoscant munia sibi esse subeunda et de praeterito, si
qua ipsis possidentibus reliqua colliguntur, a semet ipsis sciant
sine aliqua excusatione solvenda.
Dat.
XVII kal. nov. Constantinopoli Victore cons. (424 oct. 16).
10.20.15
Idem
a. et caes. Maximino comiti sacrarum largitionum.
Ii,
qui ex filiabus murilegulorum et alienae originis patribus sunt
vel fuerint procreati, iura maternae condicionis agnoscant.
Dat.
VIIII kal. iun. Theodosio a. XI et Valentiniano caes. conss. (425
mai. 24).
10.20.16
Impp.
Theodosius et Valentinianus aa. Acacio comiti sacrarum largitionum.
Si
quis ex corpore gynaeceariorum vel linteariorum sive linyfariorum
monetariorumve aut murilegulorum vel aliorum similium ad divinas
largitiones nexu sanguinis pertinentium voluerit posthac de suo
collegio liberari, non quoscumque nec facile in locum proprium,
freti dexterae triumphalis absolutione, substituant, sed eos, quos
omnibus idoneos modis sub ipsis quodammodo amplissimae tuae sedis
obtutibus adprobarint; ita tamen, ut is, qui ab huiusmodi condicione
iuxta formam caelitus datam beneficio principali fuerit absolutus,
universam generis sui prosapiam in functione memorati corporis permanentem
cum omnibus eius qui absolvitur rebus obnoxiam largitionibus sacris
futuram esse non dubitet.
Dat.
VII kal. mar. Constantinopoli dd. nn. Theodosio XII et Valentiniano
II aa. conss. (426 febr. 23).
10.20.17
Idem
aa. Valerio comiti sacrarum largitionum.
Placet,
si conchyliolegulorum filiae condicionis alienae nubserint viris,
qui ex ipsis fuerint procreati ab eo tempore nexum maternae adscriptionis
agnoscant, ex quo promulgatam super hoc cognoverint legem. De his
vero, quos ante eam natos esse constiterit, huiusmodi forma servetur,
ut, sive conchyliolegulorum seu adscriptorum progenies fuerit colonorum,
paternam tantum condicionem sequantur. Si qui vero post legem aut
patre conchyliolegulo geniti probabuntur aut matre, memoratae adscriptioni
obnoxios se esse non ambigant.
Dat.
X kal. april. Constantinopoli Hierio et Ardabure conss. (427 mart.
23).
10.20.18
Idem
aa. Apollonio comiti sacrarum largitionum.
Quoniam
trecentas paene libras blattae sericae clandestina fucatione non
sine laesae maiestatis crimine coloratas et adaeratum conchylii
non minimum pondus patefactum est, quaestione prodente, quibus sollemniter
artibus, quibus consciis ac ministris metaxa cum privata fiscalis
aequaliter publico murice tinguebatur, purpurae nundinas, licet
innumeris sint constitutionibus prohibitae, recenti quoque interminatione
vetamus; et dispositione illustris memoriae Synesii revocata, quae
perperam infirmata est ab illustris memoriae Anysio, a quo subreptum
nobis est veritate celata, septimum de scrinio exceptorum, sextum
de scrinio canonum, quintum de scrinio tabulariorum ad Bafia Foenices
per certum tempus mitti praecipimus, ut fraus omnis eorum prohibeatur
sollertia timentium, ne quaesitis multo sudore stipendiis careant:
etiam viginti librarum auri condemnatione proposita.
Dat.
VIII id. mart. Constantinopoli Isidoro et Senatore conss. (436 mart.
8).
10.21.0.
De vestibus holoveris et auratis.
10.21.1
Impp.
Valentinianus et Valens aa. Archelao comiti sacrarum largitionum.
Auratas
ac sericas paragaudas auro intextas tam viriles quam muliebres privatis
usibus contexere conficereque prohibemus et in gynaeceis tantum
nostris fieri praecipimus.
Dat.
V non. iul. Nevioduni; acc. XV kal. aug. Marcianopoli Valentiniano
nob. p. et Victore conss. (369 iul. 18).
10.21.2
Imppp.
Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Floro praefecto praetorio.
Nemo
auratas habeat aut in tunicis aut in lineis paragaudas. Non enim
levi animadversione plectetur, quisquis vetito se et indebito non
abdicarit indutu.
Dat.
III kal. april. Constantinopoli Antonio et Syagrio conss. (382 mart.
30).
10.21.3
Imp.
Theodosius a. Maximino comiti sacrarum largitionum.
Temperent
universi, qui cuiuscumque sunt sexus dignitatis artis professionis
et generis, ab huiusmodi speciei possessione, quae soli principi
eiusque domui dedicatur. Nec pallia tunicasque domi quis serica
contexat aut faciat, quae tincta conchylio nullius alterius permixtione
subtexta sunt. Proferantur ex aedibus tradanturque tunicae et pallia
ex omni parte texturae cruore infecta conchylii. Nulla stamina subtexantur
tincta conchylio nec eiusdem infectionis arguto pectine solidanda
fila decurrant. Reddenda aerario holovera vestimenta protinus offerantur.
Nec est, ut quisquam de abiurato pretio conqueratur, quia sufficit
calcatae legis impunitas, nec vacet illi curare de quaestu, cui
sua salus esse non debet in pretio. Ne quis vero nunc huiusmodi
suppressione in laqueos novae constitutionis incurrat; alioquin
ad similitudinem laesae maiestatis periculum sustinebit.
Dat.
XVII kal. feb. Constantinopoli Victore v. c. cons. (424 ian. 16).
10.22.0.
De fabricensibus.
10.22.1
Imppp.
Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. Tatiano comiti sacrarum
largitionum.
Cum
senae per tricenos dies ex aere tam aput Antiochiam quam aput Constantinopolim
a singulis barbaricariis cassides, sed et bucculae tegerentur, octo
vero aput Antiochiam cassidas totidemque bucculas per dies triginta
et tegerent argento et deaurarent, aput Constantinopolim autem tres
solas, statuimus, ut Constantinopoli quoque non octonas singuli
cassidas per tricenos dies, sed senas sic pari numero buccularum
auro argentoque condecorent.
Dat.
V id. mart. Antiochiae Gratiano a. III et Equitio conss. (374 mart.
11).
10.22.2
Imppp.
Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Tatiano praefecto praetorio.
Omnibus
fabricis non pecunias pro speciebus, sed ipsas species sine dilatione
inferri, in perpetuum servanda hac forma praecipimus, ut venae nobilis
et quae facile deducatur ignibus seu liquescat ferri materies praebeatur,
quo promptius adempta fraudibus facultate commodo publico consulatur.
Dat.
XV kal. nov. Theodosio a. II et Cynegio conss. (388 oct. 18).
10.22.3
Idem
aaa. Rufino magistro officiorum.
Primicerium
fabricae post biennium non solum vacatione, verum etiam honore donari
praecipimus, ita ut inter protectores adoraturus aeternitatem nostram
suo quisque tempore dirigatur.
Dat.
VIII id. mar. Mediolano Valentiniano a. IIII et Neoterio conss.
(390 mart. 8).
10.22.4
Impp.
Arcadius et Honorius aa. Hosio magistro officiorum.
Stigmata,
hoc est nota publica, fabricensium brachiis ad imitationem tironum
infligatur, ut hoc modo saltem possint latitantes agnosci: his,
qui eos susceperint vel eorum liberos, sine dubio fabricae vindicandis,
et qui subreptione quadam declinandi operis ad publicae cuiuslibet
sacramenta militiae transierunt.
Dat.
XVIII kal. ian. Constantinopoli Honorio a. IIII et Eutychiano conss.
(398 dec. 15).
10.22.5
Idem
aa. Anthemio magistro officiorum.
Si
quis posthac fabricensem admiserit procuratorem vel cultorem sui
praedii detinuerit conductoremve susceperit, rei, quam contra vetitum
fabricensi crediderit iniungendam, proprietate privetur, ea videlicet
fiscalibus calculis socianda; ipse vero fabricensis, qui contraxerit
legis offensam, multa duarum librarum auri feriatur.
Dat.
III kal. aug. Constantinopoli Honorio a. VI et Aristaeneto conss.
(404 iul. 30).
10.22.6
Impp.
Honorius et Theodosius aa. Anthemio praefecto praetorio.
Si
quis consortium fabricensium crediderit eligendum, in ea urbe, qua
natus est vel in qua domicilium collocavit, his quorum interest
convocatis primitus acta conficiat, sese doceat non avo, non patre
curiali progenitum, nihil ordini civitatis debere, nulli se civico
muneri obnoxium, atque ita demum gestis confectis vel aput moderatorem
provinciae vel si is absit aput defensorem civitatis ad militiam
quam optaverit suscipiatur. Quod si absque hac cautione quispiam
ad fabricensium consortium obrepserit, sciat se ad ordinis cui debetur
patriaeque suae munera esse revocandum, ita ut nulla eum nec temporis
nec stipendiorum praerogativa defendat.
Dat.
XV kal. iun. Constantinopoli Honorio VIIII et Theodosio V aa. conss.
(412 mai. 18).
10.23.0.
De classicis.
10.23.1
Impp.
Valentinianus et Valens aa. Auxonio praefecto praetorio.
Classem
Seleucenam aliasque universas ad officium, quod magnitudini tuae
obsequitur, volumus pertinere, ut classicorum numerus ex incensitis
vel adcrescentibus compleatur et Seleucena ad auxilium purgandi
Orontis aliasque necessitates Orientis comiti deputetur.
Data
indictione xii. (a. 369/70 ...).
10.24.0.
De his, qui cum dispensatore contraxerunt.
10.24.1
Impp.
Valentinianus et Valens aa. ad Probum praefectum praetorio.
Si
quis ab exactoribus tabulariis arcariis officiisve rationum vel
alio, cui fiscalium thesaurorum tutela mandetur, fenebrem pecuniam
sumpserit, detectus in eodem ad quadrupli poenam ex hac auctoritate
teneatur.
Dat.
IIII id. mart. Treviris Valentiniano et Valente aa. conss. (368?
370? 373? mart. 12).
10.24.2
Imppp.
Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Palladio comiti sacrarum
largitionum.
Sciant
omnes neque dandi neque accipiendi mutuo ex largitionibus sacris
auri patere cuiquam facultatem. Quod si quis aurum ex nostro aerario
privatis commodis profuturum occulte aut cautionis aut sponsionis
fide ut debitor redditurus acceperit, ablatis bonis omnibus perpetuae
deportationis subdetur exilio. Is etiam, qui ex memoratis thesauris
sub specie publici creditoris aurum cuiquam commodarit ac dederit,
capitali sententia subiugetur.
Dat.
XII kal. aug. Heracleae Eucherio et Syagrio conss. (381 iul. 21).
10.24.3
Idem
aaa. Palladio magistro officiorum.
pr.
Aurum, quod a provincialibus sine cunctatione persolvitur, nundinatione
consumitur. Poenis itaque se ultimis, quicumque harum machinatores
praedarum detegi prodique potuerint, se noverint subiugandos, nisi
dimenso itineris spatio susceptum a provinciali officio aurum traditum
sacris largitionibus nuntiarint.
1.
Insuper si decem ultra diebus aurum, quod percurso itinere potuerit
inferri, detentum vel a prosecutoribus vel a palatinis fuerit deprehensum,
binarum ex toto centesimarum illatiom se sentiant obligatos.
Proposita
prid. kal. decemb. Beryto Eucherio et Syagrio conss. (381 nov. 30).
10.25.0.
De privilegiis domus Augustae.
10.25.1
Imppp.
Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. Anthemio praefecto praetorio.
Ad
omnem fraudem amputandam procuratores per singulas quasque provincias
nobilissimarum puellarum filiarum mearum aput fidem gestorum praesentibus
censualibus ac principalibus, quos huius inminutionis oneribus premi
non dubium est, exponant numerum iugorum ad memoratarum domus pertinentium
et pro eo tantum illustribus privilegiis ac debitis potiantur, ita
ut ex veri fide brevibus praebitis et a rectoribus provinciae mox
relatis, quae eos excusare debere conveniat, collatis rationibus
cognoscant.
Dat.
kal. decemb. Constantinopoli Arcadio a. VI et Probo v. c. conss.
(406 dec. 1).
10.26.0.
De conductoribus et hominibus domus Augustae.
10.26.1
Impp.
Theodosius et Valentinianus aa. Basso praefecto praetorio.
Conductores
hominesve augustissimae domus nostrae nullum cuiuslibet nomen militiae
usurpent, nullius cingulo dignitatis utantur, ne ex hoc sibi erigendi
supercilii fastus, sacro numini nostrae pietatis oriatur invidia.
Sed quotiens de causa ad domum regiam pertinente aliquid quaestionis
emergit, non aliter quam ex legum ordine, quibus similiter omne
hominum genus tenetur, vel excipiant vel inferant actionem, nec
aliorum litigatorum negotio intercedant nec sententiam iudicantum
aut illicito patrocinii sui fomite iura conturbent nullique exsecutionis
suae turbulentum ministerium audeant commodare; non privatis se
negotiis, non publicis misceant; nec quiescentem domum delatio ulla
sollicitet, ne eos inconsultae pertinaciae sero paeniteat.
Dat.
prid. non. mart. Ravennae Theodosio XII et Valentiniano II aa. conss.
(425 mart. 6).
10.26.2
Idem
aa. ad senatum urbis Romae.
Post
alia. conductores domus nostrae ab omni militiae privilegio submovemus.
Vivant aequa sorte cum ceteris, nec umquam, si ratio poscat, examinis
severitatem iudiciariam ullo cinguli frustrabuntur obiectu, sed
potius pari disceptationis eventu in omnibus causis legibus serviant,
quibus tenentur et principes.
Dat.
III non. ian. Romae dd. nn. Theodosio XII et Valentiniano II aa.
conss.