THEODOSIANI
LIBRI XVI CUM CONSTITUTIONIBUS SIRMONDIANIS liber nonus |
|
I. DE ACCUSATIONIBUS ET INSCRIBTIONIBUS. |
|
1. |
IMP.
CONSTANT(INUS) A. AD OCTAVIANUM COM(ITEM) HISPANIARUM. Quicumque clarissimae
dignitatis virginem rapuerit vel fines aliquos invaserit vel in aliqua
culpa seu crimine fuerit deprehensus, statim intra provinciam, in qua
facinus perpetravit, publicis legibus subiugetur neque super eius nomine
ad scientiam nostram referatur nec fori praescriptione utatur. Omnem enim
honorem reatus excludit, cum criminalis causa et non civilis res vel pecuniaria
moveatur. DAT. PRID. NON. DEC. SERDICAE, ACCEPTA V NON. MART. CORDUBA
GALLICANO ET BASSO CONSS. |
2. |
IDEM
A. AD IANUARINUM. Quicumque ex eo die, quo reus fuerit in iudicio petitus,intra
anni spatium noluerit adesse iudicio, res eius fisco vindicentur et si
postea repertus nocens fuerit, deprehensus saeviori sententiae subiugetur.
Sed et si argumentis evidentibus et probatione dilucida innocentiam suam
purgare suffecerit, nihilo minus facultates eius penes fiscum remaneant.
DAT. ID. IANUAR., ACC. V KAL. AUG. CORINTHO CONSTANTINO A. V ET LICINIO
CAES. CONSS. |
3. |
IDEM
A. AD AGRICOLANUM. Cum ius evidens atque manifestum sit, ut intendendi
criminis publici facultatem non nisi ex certis causis mulieres habeant,
hoc est, si suam suorumque iniuriam persequantur, observari antiquitus
statuta oportet; neque enim fas est, ut passim mulieribus accusandi permissa
facultas sit. Alioquin in publicis olim quaestionibus interdum aut admissa
probatio est aut accusantis auctoritas. Patroni etiam causarum monendi
sunt, ne respectu conpendii feminas, securitate forsitan sexus in actionem
inlicitam proruentes, temere suscipiant. P(RO)P(OSITA) V ID. FEB. PROBIANO
ET IULIANO CONSS. |
4. |
IDEM
A. AD UNIVERSOS PROVINCIALES. Si quis est cuiuscumque loci ordinis dignitatis,
qui se in quemcumque iudicum comitum amicorum vel palatinorum meorum aliquid
veraciter et manifeste probare posse confidit, quod non integre adque
iuste gessisse videatur, intrepidus et securus accedat, interpellet me:
ipse audiam omnia, ipse cognoscam et si fuerit conprobatum, ipse me vindicabo.
Dicat, securus et bene sibi conscius dicat: si probaverit, ut dixi, ipse
me vindicabo de eo, qui me usque ad hoc tempus simulata integritate deceperit,
illum autem, qui hoc prodiderit et comprobaverit, et dignitatibus et rebus
augebo. Ita mihi summa divinitas semper propitia sit et me incolumem praestet,
ut cupio, felicissima et florente re publica. P(RO)P(OSITA) XV KAL. OCTOB.
NICOMED(IAE) PAULINO ET IULIANO CONSS. |
5. |
IDEM
A. AD MAXIMUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Quodam tempore admissum est, ut non
subscribtio, sed professio criminis uno sermone ex ore fugiens tam accusatorem
quam reum sub experiendi periculo de patria, de liberis, de fortunis,
de vita denique dimicare cogeret. Ideoque volumus, ut remota professionis
licentia ac temeritate ad subscribtionis morem ordinemque criminatio referatur,
ut iure veteri in criminibus deferendis omnes utantur, id est ut sopita
ira et per haec spatia mentis tranquillitate recepta ad supremam actionem
cum ratione veniant atque consilio. DAT. XI KAL. IUN. SIRMIO, ACC. ROMAE
CONSTANTINO A. VII ET CONSTANTIO C. CONSS. |
6. |
IDEM
A. SECUNDO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Edi criminalia acta ut civilia iubemus,
his videlicet, quorum salus ad discrimen vocatur, neque expectari deprecationem
actorum neque arte accusatoris differri, ut de innocentia iudicantis adque
aequitate consistat. DAT. KAL. DECEMB. IANUARINO ET IUSTO CONSS. |
7. |
IMP.
CONSTANTIUS A. DOMITIO LEONTIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Ii, quos custodia
delatae criminationis includit, intra unius mensis spatium audiantur inquisitione
completa, ne, si delati criminis causam segnius iudicantis lenitudo distulerit,
reciprocos poenae sortiatur incursus. DAT. XV KAL. NOV(EM)B. URSO ET POLEMIO
CONSS. |
8. |
IMPP.
VALENTINIANUS ET VALENS AA. AD MAXIMINUM CORRECTOREM TUSCIAE. Non sinendum
est, ut quisque negotii criminalis strepitu terreatur, nisi inscribtione
conscribtus et exhibitionis iniuriam et rei condicionem sustineat. DAT.
XV KAL. DEC. REMIS, ACC. FLORENTIAE GRATIANO NOB. P. C. ET DAGALAIFO CONSS. |
9. |
IDEM
AA. AD VALERIANUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Non prius quemquam sinceritas tua
ad tuae sedis examen iubebit adduci, quam sollemnibus satisfecerit qui
nititur fidem doloris adserere, cum iuxta formam iuris antiqui ei qui
coeperit urguere aut vindicta proposita sit, si vera detulerit, aut supplicium,
si fefellerit. DAT. VII KAL. DEC. REMIS GRATIANO N. P. ET DAGALAIFO CONSS. |
10. |
IDEM
AA. ET GRATIANUS A. AD FLORIANUM COM(ITEM). POST ALIA: Ultra provinciae
terminos accusandi licentia non progrediatur. Oportet enim illic criminum
iudicia agitari, ubi facinus dicatur admissum. Peregrina autem iudicia
praesentibus legibus cohercemus. DAT. ID. NOV. MARCIANOP(OLI) VALENTINIANO
ET VALENTE IIII AA. CONSS. |
11. |
IDEM
AAA. AD FLORIANUM COM(ITEM). POST ALIA: Nullus secundum iuris praescribtum,
crimen quod intendere proposuerit exequatur, nisi subeat inscribtionis
vinculum. Etenim qui alterius famam fortunas, caput denique et sanguinem
in iudicium devocaverit, sciat sibi inpendere congruam poenam, si quod
intenderit non probaverit. ET CETERA. DAT. V ID. NOV. CONSTANTINOP(OLI)
VALENTINIANO ET VALENTE IIII AA. CONSS. |
12. |
IDEM
AAA. LAODICIO PRAESIDI SARDINIAE. Neganda est accusatis licentia criminandi,
priusquam se crimine quo premuntur exuerint. Nam sanctionum veterum conditores
adimendam licentiam omnibus censuerunt in accusatores suos invidiosam
dicendi vocem. Nullam itaque optineat in iudiciis auctoritatem periclitantium
furor, qui si latius evagetur, ne ipse quidem cognitor tutus erit aut
quaestionem securus agitabit, qui exequendo iuris severitatem non potest
illorum quos punit odium evitare. DAT. PRID. ID. AUG. CARNUNTI GRATIANO
A. III ET EQUITIO V. C. CONSS. |
13. |
IMPPP.
VALENS, GRA(TIA)NUS ET VAL(ENTINI)ANUS AAA. AD SENATUM. POST ALIA: Provincialis
iudex vel intra Italiam, cum in eius disceptationem criminalis causae
dictio adversum senatorem inciderit, intendendi quidem examinis et cognoscendi
causas habeat potestatem, verum nihil de animadversione decernens integro
non causae, sed capitis statu referat ad scientiam nostram vel ad inclytas
potestates. Referent igitur praesides et correctores, item consulares,
vicarii quoque, proconsules de capite, ut diximus, senatorio negotii examine
habito. Referant autem de suburbanis provinciis iudices ad praefecturam
sedis urbanae, de ceteris ad praefecturam praetorio. Sed praefecto urbis
cognoscenti de capite senatorum spectatorum maxime virorum iudicium quinquevirale
sociabitur et de praesentibus et administratorum honore functis licebit
adiungere sorte ductos, non sponte delectos. ET CETERA. LECTA IN SENATU
III ID. FEB. VALENTE V ET VALENTINIANO AA. CONSS. |
14. |
IMPPP.
GRATIANUS, VAL(ENTINI)ANUS ET THEOD(OSIUS)
AAA. AD MARINIANUM VIC(ARIUM) HISPANIAE. Qui vel
internicivi exerit actionem vel crimen suspectae mortis intendit, non
prius cuiusquam caput accusatione pulset, quam vinculo legis adstrictus
pari coeperit poenae condicione iurgare, ita ut etiam servos si quis crediderit
accusandos, non prius ad miserorum tormenta veniatur, quam se accusator
vinculo inscribtionis adstrinxerit. Adpetendorum enim causa servorum aut
dispendium facultatum est aut poena dominorum. DAT. VI KAL. IUN. PATAVI
MEROBAUDE ITERUM ET SATURNINO CONSS. |
15. |
IDEM
AAA. CYNEGIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Concessum singuli universique cognoscant
non emendicatis suffragiis decretorum, sed lite suis nominibus instituta
inlustris et magnificae celsitudinis tuae adeundam potestatem, quoniam
accusari unumquemque per alterum non oportet: videlicet ut iustitia et
aequitate, qua notus es, in iudice punias, si innoxios verberavit, in
officio, si fortasse conticuit, quod caedi decuriones innoxios non liceret.
DAT. PRID. KAL. MAI. CONSTANT(INO)P(OLI) ARCAD(IO) A. I ET BAUTONE CONSS. |
16. |
IDEM
AAA. Extra provinciae terminos accusatori non erit licentia progredi,
quia oportet illic criminum iudicia fieri, ubi facinus dicatur admissum.
DAT. III KAL. APRIL. HONORIO NOBILISSIMO PUERO ET EVODIO CONSS. |
17. |
IDEM
AAA. TATIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. POST ALIA: Tunc convenit potentiores
viros adesse iudiciis, cum eorum praesentiam criminalis per inscribtionem
causa deposcat. DAT. XV KAL. MAR. MED(IOLANO) VAL(ENTINI)ANO A. IIII ET
NEOTER(IO) CONSS. |
18. |
IMPP.
ARCAD(IUS) ET HONOR(IUS) AA. Ne diversorum criminum rei vel desidia iudicum
vel quadam lenitatis ambitione per provincias detenti in carcere crudelius
differantur, moneantur omnes iudices productos e custodiis reos disceptationi
debitae subdere et quod leges suaserint definire. DAT. III NON. AUG. CONST(ANTINO)P(OLI)
ARCAD(IO) IIII ET HONOR(IO) III AA. CONSS. |
19. |
IMPP.
HONORIUS ET THEOD(OSIUS) AA. CONS(ULIBUS), PRAETORIBUS, TRIBUNIS PLEBIS,
SENATUI SUO SALUTEM DICUNT. Accusationis ordinem iam dudum legibus institutum
servari iubemus, ut, quicumque in discrimen capitis arcessitur, non statim
reus qui accusari potuit aestimetur, ne subiectam innocentiam faciamus.
Sed quisquis ille est qui crimen intendit, in iudicium veniat, nomen rei
indicet, vinculum inscribtionis arripiat, custodiae similitudinem habita
tamen dignitatis aestimatione patiatur, nec inpunitam fore noverit licentiam
mentiendi, cum calumniantes ad vindictam poscat similitudo supplicii.
Nemo sibi tamen obiectu cuiuslibet criminis blandiatur de se in quaestione
confessus veniam propter flagitia sperans adiuncti vel communione criminis
consortium personae superioris optans, aut inimici supplicio in ipsa supremorum
suorum sorte sociandus, aut eripi se posse confidens studio aut privilegio
nominati, cum veteris iuris auctoritas de se confessos ne interrogari
quidem de aliorum conscientia sinat. Nemo igitur de proprio crimine confitentem
super conscientia scrutetur aliena, nemo credat supplicia fugienti sponte
fingenti; commonitoriis secreto mandatis fidem penitus abnegamus. ET CETERA.
DAT. VIII ID. AUG. RAVENNAE ASCLEPIODOTO ET MARINIANO CONSS. |
|
II. DE EXHIBENDIS VEL TRANSMITTENDIS REIS. |
1. |
IMP.
IULIANUS A. SALLUSTIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Ius senatorum et auctoritatem
eius ordinis, in quo nos quoque ipsos esse numeramus, necesse est ab omni
iniuria defendere. Si quis ergo senator socius criminis insimulatus fuerit,
ante causae cognitionem omni terrore calumniae, omni suspicionis molestia
careat; vacuus sit prorsus et liber, antequam re convicta crimen agnoscat
et exuat dignitatem. DAT. NON. FEB. CONSTANTINOP(OLI) MAMERTINO ET NEVITTA
CONSS. |
2. |
IMPP.
VAL(ENTINI)ANUS ET VALENS AA. VALENTINO CONSULARI PICENI. Quisquis fuerit,
quem crimen pulsat, quem negotium tangit, comprehensum eum iudex sub custodia
constituat atque ita vel causae meritum vel personae qualitatem ad nos
referat, vel, si longius fuerimus, ad inlustres viros praefectos praetorio,
sive ad magistros militum, si militaris fuerit persona, ne sub specie
vel verae vel ementitae dignitatis facinora dilabantur. Dabimus enim formam,
quam unusquisque iudex sequetur in eo, qui reus fuerit inventus. Interim
ille, qui in suspicionem venerit negotii criminalis, cuiuscumque honoris
esse dicatur, conprehensus ex
officio non recedat. DAT.
XI KAL. FEB. MED(IOLANO) VAL(ENTINI)ANO
ET VALENTE AA. CONSS. |
3. |
IMPPP.
GRA(TIA)NUS, VAL(ENTINI)ANUS ET THEOD(OSIUS) AAA. EUTROPIO
P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Nullus in carcerem, priusquam convincatur, omnino
vinciatur. Ex longinquo si quis est acciendus, non prius insimulanti adcommodetur
adsensus quam sollemni lege se vinxerit et in poenam reciproci stilo trepidante
recaverit. Eique qui deducendus erit ad disponendas res suas conponendosque
maestos penates spatium coram loci iudice aut etiam magistratibus dierum
XXX tribuatur, nulla remanente aput eum qui ad exhibendum missus est copia
nundinandi. Qui posteaquam ad iudicem venerit, adhibita advocatione ius
debebit explorare quaesitum ac tamdiu pari cum accusatore fortuna retineri,
donec reppererit cognitio celebrata
discrimen. DAT. III KAL.
IAN. CONSTANTIN(O)P(OLI) GRA(TIA)NO V ET THEOD(OSIO) I AA.
CONSS. |
4. |
IMPPP.
VAL(ENTINI)ANUS, THEOD(OSIUS) ET ARCAD(IUS) AAA. DREPANIO PROCONS(ULI)
AFRIC(AE). Neminem iudicio exhibendum esse praecipimus, nisi de cuius
exhibitione iudex pronuntiaverit. DAT. PRID. NON. FEB. MED(IOLANO) VALENTINIANO
A. IIII ET NEOTERIO CONSS. |
5. |
IMPP.
HONOR(IUS) ET THEOD(OSIUS) AA. CAECILIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Defensores
civitatum, curatores, magistratus et ordines oblatos sibi reos in carcerem
non mittant, sed in ipso latrocinio vel congressu violentiae aut perpetrato
homicidio, stupro vel raptu vel adulterio deprehensos et actis municipalibus
sibi traditos expresso crimine prosecutionibus arguentium cum his, a quibus
fuerint accusati, mox sub idonea prosecutione ad iudicium dirigant. ET
CETERA. DAT. XII KAL. FEB. RAV(ENNAE) HONORIO VIII ET THEOD(OSIO) III
AA. CONSS. |
6. |
IMPP.
HONOR(IUS) ET THEOD(OSIUS) AA. CAECILIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Si
quos praecepto iudicum praemisso inscribtionis vinculo reos factos adminiculum
curiae propriae dirigere iussum fuerit, municipalibus actis interrogentur,
an velint iuxta praeceptum triumphalis patris nostri XXX diebus sibi concessis
sub moderata et diligenti custodia propter ordinationem domus propriae
parandosque sibi sumptus in civitate residere. Quod si fieri voluerint,
hoc genus beneficii cupientibus non negetur: si vero dirigi velint, mox
reos cum suis accusatoribus mittant nec ad arbitrium adversariorum in
civitatibus retineri patiantur. ET
CETERA. DAT. XII KAL.
FEB. RAV(ENNAE) HONOR(IO) VIII
ET THEOD(OSIO) III AA. CONSS. |
|
III. DE CUSTODIA REORUM. |
1. |
|
IMP.
CONSTANTINUS A. AD FLORENTIUM RATIONALEM. In quacumque causa reo exhibito,
sive accusator exsistat sive eum publicae sollicitudinis cura perduxerit,
statim debet quaestio fieri, ut noxius puniatur, innocens absolvatur.Quod
si accusator aberit ad tempus aut sociorum praesentia necessaria videatur,
id quidem debet quam celerrime procurari. Interea vero exhibito non ferreas
manicas et inhaerentes ossibus mitti oportet, sed prolixiores catenas,
ut et cruciatio desit et permaneat fida custodia. Nec vero sedis intimae
tenebras pati debebit inclusus, sed usurpata luce vegetari et, ubi nox
geminaverit custodiam, vestibulis carcerum et salubribus locis recipi
ac revertente iterum die ad primum solis ortum ilico ad publicum lumen
educi, ne poenis carceris perimatur, quod innocentibus miserum, noxiis
non satis severum esse cognoscitur. Illud etiam observabitur, ut neque
his qui stratorum funguntur officio neque ministris eorum liceat crudelitatem
suam accusatoribus vendere et innocentes intra carcerum saepta leto dare
aut subtractos audientiae longa tabe consumere. Non enim existimationis
tantum, sed etiam periculi metus iudici imminebit, si aliquem ultra debitum
tempus inedia aut quocumque modo aliquis stratorum exhauserit et non statim
eum penes quem officium custodiae est adque eius ministros capitali poena
subiecerit. DAT. PRID. CAL. IUL. SERDICAE CONSTANTINO A. VI ET CONSTANTINO
CAES. CONSS. |
|