|
THEODOSIANI
LIBRI XVI
CUM CONSTITUTIONIBUS SIRMONDIANIS
liber
quartus
|
|
|
|
I. DE CRETIONE
VEL BONORUM POSSESSIONE. |
|
1.
IMPP. THEOD(OSIUS) ET VALENTIN(IANUS) AA. AD SENATUM. POST ALIA: Patrem
aliqua ex parte minorem esse matribus non sinemus. Nam cum etiam infantis
filii morientis mater bonorum solacia consequatur, cur de aetate eius
pater graves patiatur tendiculas, non videmus; et cum legitima successio
non modo in matre, verum etiam in successoribus longius constitutis non
bonorum possessionis petitionem, non cretionis sollemnitatem cogitur custodire,
qualicumque contenta aditae vel adeundae hereditatis indicio, quanto magis
pater talibus est vinculis exuendus? Atque ideo hac oratione sancimus,
ut pater etiam infantis filii successionem, sive ille matre eius moriente
adeundae hereditatis vel petendae bonorum possessionis fuerit exsecutus
officium sive ista neglexerit, morienti filio infanti in qualibet aetate
sine ambiguitate succedat. DAT. VII ID. NOVEMB. RAV(ENNAE) DD. NN. THEOD(OSIO)
XII ET VALENTINIANO II AA. CONSS. |
|
|
|
II. UNDE
LIBERI. |
|
1.
IMPP. ARCAD(IUS) ET HONOR(IUS) AA. AURELIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O.
Filia, quae dote a patre suscepta matrimonio sociata et, intestato patre
mortuo, si hereditatem velit adire cum fratribus, dotem quam susceperat
miscere cogatur paternae substantiae atque ita in subeunda hereditate
sociari cum fratribus. DAT. PRID. NON. OCTOB. CONSTANT(INO)P(OLI) ARCAD(IO)
IIII ET HONOR(IO) III AA. CONSS. |
|
|
|
III. DE
CARBONIANO EDICTO. |
|
1.
IMPPP. VALENT(INIANUS), THEOD(OSIUS)
ET ARCAD(IUS) AAA. RUFINO P(RAEFECTO)
P(RAETORI)O. Carbonianum edictum sub personis legitimis indubitato matrimonio,
custodito partu et probata legitima successione defertur, scilicet ut
in possessione novus heres locatus usque ad pubertatis annos
sine inquietudine
rebus utatur interdum
alienis. DAT. IIII
KAL. OCTOB. CONSTANT(INO)P(OLI) THEOD(OSIO) A.
III ET ABUNDANTIO CONSS. |
|
|
|
IIII. DE
TESTAMENTIS ET CODICILLIS. |
|
1.
IMP. CONSTANTINUS
A. CONSTANTIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. In codicillis, quos testamentum
non praecedit, sicut in voluntatibus testamenti septem testium vel quinque
interventum non deesse oportet: sic enim fiet, ut testantium successiones
sine aliqua captione serventur.Si quando igitur testium numerus defecerit,
instrumentum codicilli habeatur infirmum. Quod et in ceteris voluntatibus
placuit observari. DAT. XI KAL. IAN. CONSTANTINO A. VII ET CONSTANTE
C. CONSS.
2.
IMPPP.
VALENTIN(IANUS), THEOD(OSIUS) ET
ARCAD(IUS) AAA. PROCULO P(RAEFECTO) U(RBI). Quae codicillis aut epistulis
nobis necessitudinibusve nostris relinquuntur, non admittimus; sit ille
usus inter privatos ratus. Et sane hoc loco praebemus licentiam, ut
civiliter sive criminaliter, ut actor elegerit, super prolata epistula
requiratur et incumbat probatio ei primitus, qui scripturam obtulerit.
Ceterum quod ad nos nostrosque adtinet, codicillos et epistulas adeo
refutamus, ut ex illis, etiamsi veras eas esse quaestionum series adprobarit,
quidquid nobis relictum nostrisve constiterit, ad liberos defuncti vel,
si hi non sint, ad proximum quemque iudicii nostri humanitate pertineat.
Testamenti vero scripturam legitimam vel nuncupationem, quae in nomen
nostrum forte processerit, iure capiemus, nec in ea re distare ius nostrum
a privatis heredibus profitemur. DAT. X. KAL. FEBR. MEDIOL(ANO) TIMASIO
ET PROMOTO CONSS.
3.
IMPP. ARCAD(IUS)
ET HONOR(IUS) AA. AETERNALI PROC(ONSULI) ASIAE. Testamentum non ideo
infirmari debebit, quod diversis hoc deficiens nominibus appellavit,
cum superflua non noceant. Praetermissa namque necessaria, non abundans
cautela vel contractus imminuit vel testatoris officit voluntati. Nec
patimur fidem conditi arbitrii ob hoc debere convelli, si aut maiorem
in principio signatorum aut minorem aut nullum numerum conditor suae
praedixerit voluntati, cum quinque huic non ignari subscripserint testamento,
licet non eisdem series fuerit recensita, sed is, qui extremum disponit
arbitrium, obsignandum porrexerit testamentum. Nec enim novum promulgamus,
sed divi Constantini sanctionem et inclitae recordationis sententiam
patris serenitatis nostrae nostraque super huiusmodi causa, quae sunt
ex antiquioribus propagata, secuti decreta statuimus, his, qui extremas
ordinant voluntates, haec esse servanda, ut et praesentes videant subscriptores
et ii cur venerint non ignorent, etiamsi isdem scripturae continentia
non fuerit intimata. Nec si quid ex munificentia morientis fuerint consecuti,
infructuosum subscribentes facient testamentum, cum hoc auctorem prudentissimum
iuris consultorum non sit ambiguum Scaevolam comprobasse. DAT. XII KAL.
APRIL. ARCAD(IO) IIII ET HONOR(IO) III AA. CONSS.
4.
IDEM AA. AFRICANO
P(RAEFECT)O U(RBI). Testamenta omnium ceteraque, quae apud officium
censuale publicari solent, in eodem reserentur nec usquam permittatur
fieri ulla translatio. Mos namque retinendus est fidelissime vetustatis,
quem si quis in hac urbe voluerit immutare, irritam mortuorum videri
faciet voluntatem. DAT. VI KAL. OCTOB. CONSTANT(INO)P(OLI) CAESARIO
ET ATTICO CONSS.
5.
IMPP.
HONOR(II) ET
THEOD(OSII) AA.
EDICTUM AD
POPULUM URBIS CONSTANT(INO)P(OLITANAE)
ET AD OMNES PROVINCIALES. Nolumus convelli deficientium scriptas iure
ac sollemniter voluntates, dum quoddam morientis supremum et non ad
scriptum processisse confirmatur arbitrium, tamquam patrimonium suum
ad nos deficiens maluerit pertinere. Omnibus enim privatis et militantibus
interdicimus, ut huiusmodi perhibeant testimonia, et falsi criminis
reos teneri praecipimus, si, cum scriptae iure ac sollemniter deficientium
extiterint voluntates, non scriptum aliquid sub nostrorum nominum mentione
falso adstruere moliantur. Nemo itaque relictus vel legibus ad successionem
vocatus nostrum vel potentium nomen horrescat; nemo ferre testimonia
in hunc modum vel suscipere gestis huiusmodi voces audeat nostro vel
etiam privatorum potentium nomine. Maneat arbitrium, quod vera et sollemnis
scriptura commendat; excludatur, si quid adversus eam vel deficientis
animum sub deferenda hereditate nostrae perennitati per testimonia non
scripta et falso contexta adseveratur; nemo scriptis proprium auferat
robur et non scriptis sub praetextu nostri vel potentium nominis ingerat
firmamentum. DAT. III ID. MART. CONSTANT(INO)P(OLI) THEODOSIO A. VII
ET PALLADIO CONSS.
6.
IDEM AA. PALLADIO
P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Ne quis post diem mortis scriptis ante decennium
testamentis praestetur adsensus nullisque penitus viribus scriptura
huiusmodi tempore antiquata taxetur: praesertim cum, si voluntas continuata
perstiterit, brevis mora sit recentibus vetustatem innovare temporibus.
Vix enim fieri potest, ut per haec tempora, quae fidei amore contraximus,
omnem testium conscientiam mors coniurata subripiat, et re vera nefas
est, ut antiquae deliberationis ordinatio voluntas
postrema dicatur. DAT. X
KAL. IUL. RAV(ENNA) DD. NN. HONOR(IO)
XII ET THEOD(OSIO) VIII AA. CONSS.
7.
IMP. THEOD(OSIUS) A. ASCLEPIODOTO
P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Si quis agere ex testamento quolibet modo sive
scripto sive sine scriptura confecto de hereditate voluerit, ad fideicommissi
persecutionem adspirare cupiens minime permittatur. Tantum enim abest,
ut aditum cuiquam pro suo migrandi desiderio concedamus, ut etiam illud
sanciamus, ut, si testator faciens testamentum in eodem pro codicillis
etiam id valere complexus sit, qui hereditatem petit ab ipsis intentionis
exordiis utrum velit eligendi habeat potestatem, sciens se unius electione
alterius sibi aditum praeclusisse; ita ut, sive bonorum possessionem secundum
tabulas vel secundum nuncupationem ceterasque similes postularit, aut
certe ex edicto divi Hadriani se mitti ad possessionem ex more petierit,
statim inter ipsa huius iuris auspicia propositum suae intentionis explanet.
Sic enim, si quis defuncti agnoverit voluntatem, de inofficioso agere
prohibetur, et patronus, liberti muneribus electis et operis, contra tabulas
bonorum possessione repellitur: sic mulier in edicto, quod de alterutro
est, cum suam explanaverit optionem, ne paenitentia possit ad aliud transire,
etiam satisdatione cogetur praecavere, nisi si aetatis iuvetur auxilio.
Illud quoque pari ratione servandum est, ut testator, qui decrevit facere
testamentum, si id inplere nequiverit, intestatus videatur esse defunctus,
nec traducere liceat ad fideicommissi interpretationem velut ex codicillis
ultimam voluntatem, nisi id ille complexus sit, ut vim etiam codicillorum
scriptura debeat obtinere; illo iure electionis videlicet perdurante,
ut, qui ex testamento agere voluerit, ad fideicommissum migrare non possit.
Si quis vero ex parentibus utriusque sexus ac liberis usque ad gradum
quartum agnationis vinculis alligatus vel cognationis nexu constrictus
ad tertium usque scriptus heres fuerit vel nuncupatus, in eo videlicet
testamento, quod testator vicem quoque codicillorum voluit obtinere, licebit
ei, si de hereditate ex testamento secundum mortui voluntatem agens fuerit
forsitan superatus, vel certe ipse sponte voluerit, ad fideicommissi subsidium
convolare. Non enim par eademque ratio videtur amittere debita et lucra
non capere. In omni autem genere testamenti, sive in praetorio iure sive
civili consistat seu codicilli conscribantur sive non scripta voluntas
ultima praetendatur, id volumus observari, ut eodem die, quo coeptum quid
eorum fuerit, ad perfectum sui plenitudinem sortiatur, nihilque eius in
diem alterum differatur; quod quidem nullam habeat firmitatem, nisi aut
septem aut quinque vel rogati aut qui fortuito venerint, possint iure
testimonium perhibere, videlicet post hanc sanctionem divinis illis quiescentibus
apicibus, qui trium testium numero sunt contenti. DAT. XVI KAL. MART.
CONSTANT(INO)P(OLI) VICTORE V. C. CONS. |
|
|
|
V. DE LITIGIOSIS. |
|
1.
IMP. CONSTANT(INUS) A. AD PROVINCIALES. POST ALIA: Lite pendente illud,
quod in controversiam devocatur, in coniunctam personam vel extraneam
donationibus vel emptionibus vel quibuslibet aliis contractibus minime
transferri oportet, tamquam nihil factum sit lite nihilominus peragenda.
Quod si tutelae causa vertitur, post examen iudicis in supplementum pronuntiationis
dentur arbitri, qui non iam arbitri, sed executores putandi sunt. ET CETERA.
DAT. KAL. AUG. BASSO ET ABLAVIO CONSS. |
|
|
|
VI. DE
NATURALIBUS FILIIS ET MATRIBUS EORUM. |
|
1.
. . . . . . . . . . . .
2.
. .
. . . . .
. . . . .
. . . . . .
. . . . .
. . . . .
. . . . .
. . . . .
. . . . .
.
ri fecit vel si ipsorum nomine comparavit, totum legi[tima]
suboles recipiat. Quod si non sint filii legitimi nec fra[ter]
consanguineus aut soror aut pater, totum fisci viribus [vind]icetur.
Itaque Liciniani etiam filio, qui per rescriptum sanc[tissi]mum
dignitatis culmen ascendit, omnis substantia au[ferat]ur et
secundum hanc legem fisco adiudicetur, ipso verbe[rato] compedibus
vinciendo, ad suae originis primordia redi[gendo]. LECT. III
K. MAI. CARTH(AGINE) NEPOTIANO ET FACUNDO CONSS.
3.
(IDEM A. AD)
GREGORIUM. Senatores seu perfectissimos, vel quos (in civ)itatibus duumviralitas
vel quinquennalitas vel fla[monii] vel sacerdotii provinciae
ornamenta condecorant, pla(cet m)aculam subire infamiae et peregrinos
a Romanis legibus (fieri,s)i ex ancilla vel ancillae filia vel liberta
vel libertae (filia), sive Romana facta seu Latina, vel scaenica (vel
scaenicae) filia, vel ex ta(bern)aria vel ex tabernari filia vel humili
vel abiecta vel leno(nis ve)l harenarii filia vel quae mercimoniis publicis
praefuit, (suscep)tos filios in numero legitimorum habere voluerint
(aut pr)op(r)io iudicio aut nostri praerogativa rescribti, ita ut, (quidq)uid
talibus liberis pater donaverit, sive illos legitimos (seu natur)ales
dixerit, totum retractum legitimae subo(li redda)tur aut fratri aut
sorori aut patri aut matri. Sed et (uxori t)ali quodcumque datum quolibet
genere fuerit vel empti(one c)onlatum, etiam hoc retractum reddi praecipimus:
ip(sas et)iam, quarum venenis inficiuntur
animi perditorum, (si qui)d quaeritur
vel commendatum dicitur, quod his red(dend)um est, quibus iussimus,
aut fisco nostro, tormentis (subici) iubemus. Sive itaque per ipsum
donatum est qui pater (dicitu)r vel per alium sive per suppositam personam
sive (ab eo e)mptum vel ab alio sive ipsorum nomine comparatum,
(stati)m retractum reddatur quibus iussimus, aut, si non exis(tunt,
f)isci viribus vindicetur. Quod si existentes et in praesen(tia re)rum
constituti agere noluerint pacto vel iureiu(rand)o exclusi, totum sine
mora fiscus invadat. Quibus tacen(tibus et) dissimulantibus a defensione
fiscali duum mensuum (temp)ora limitentur, intra quae si non retraxerint
vel (propter) retra(hendum) rectorem provinciae interpellaverint, quidquid
ta(libus fil)iis vel uxoribus liberalitas inpura contulerit, fiscus
nos(ter inv)adat, donatas vel commendatas res (sub po)ena quadrupli
severa quaestione perquirens. Licinniani autem filius, qui fugiens comprehensus
est, compe[dibus vinc]tus ad gynaecei Carthaginis ministerium
deputetur. L[ECTA XII] K. AUG. CARTHAG(INE) NEPOTIANO ET FACUNDO CONSS.
4.
IMPPP. VAL(ENTINI)ANUS,
VAL(ENS) ET GRAT(IANUS) AAA. AD AMPELIUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Placuit
man(entibus) ceteris, quae de naturalibus liberis Constantinianis legibus
c(auta) sunt, haec tantummodo temperare, ut is, qui heredem h(eredes)ve
filios ex legitimo matrimonio vel nepotes, qui filioru(m loco) habendi
sunt, patrem quoque matremve dimittit, si ex cons(ortio) cuiuslibet
mulieris naturales susceperit,unam tant(um bo)norum suorum et hereditatis
unciam naturalibus vel m(ulieri) donandi aut relinquendi habeat facultatem.
Si qui(s vero) nullo ex his, quos excipimus, superstite morietur at(que
ex mu)liere, quam sibi adiunxerat, naturalem pluresve d(imit)tet, usque
ad tres tantum, si volet, uncias tam in mulie(rem) quam in naturales,
quo maluerit iure, transcri(bat. DAT.) XVII K. SEPT. CONTIONACI GRAT(IANO)
A. II. ET PROBO CONSS.
5.
IMPP. ARCAD(IUS)
ET HON(ORIUS) AA. PETRONIO VIC(ARIO) HISPANIARUM. Le[gibus]
Constantini et genitoris nostri praeceptis
edoc[ti prae]cipimus, ut exclusis naturalibus
filiis ad fiscum tr[ansfe]ratur, quod ab
ipsorum persona decidit, sin ci***** cipitur,
et omne, quod legitimus competit, legis *****tia non negatur. DAT. IIII
K. MAI. MED(IOLANO) CAESARIO ET ATTI[CO CONSS.]
6.
IDEM AA. ET THEO(OSIUS)
A. ANTHEMIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Damus patrum arbitri[o,
si ta]men legitima prole careant nec filios vel nepote[s
ex fi]lio matremve habeant, naturales filios, quos ex qu[olibet]
susceperint contubernio, eorumve matrem, te[s usque bo]norum
suorum uncias largitate prosequi seu ul[tima vo]luntate: matre
vero vel ceteris personis, quae ex [iustis?] sunt, hoc est
legitimis filiis vel nepotibus ex filio u[no pluri]busve existentibus,
pater bonorum suorum unam ta[ntum] unciam naturalibus
filiis eorumque genetrici largi[endi vel]
relinquendi habeat potestatem. DAT. ID.
NOV. CON[STANTINOPOLI] STILICHONE II ET ANTHEMIO CONSS.
7.
IMPP. THEOD(OSIUS)
ET VAL(ENTINI)ANUS AA. AD BASSUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Naturali[um
his no]men sancimus inponi, quos sine honesta cele[bratione]
matrimonii procreatos legitima coniunctio fud[erit in lu]cem;
servos autem ex ancillae utero ipso iure gen[erari pat]et,
quamvis per vim naturae ne illis quidem possi[t natura]lium
nomen auferri. In hereditariis tamen cor . .
. . . . . .
. .
Naturales sane, si ex ancilla nati fuerint et non manumittuntur a domino,
inter hereditaria mancipia computantur. Quod si aut de ingenua fuerint
naturales aut de liberta aut certe libertina, ultra sescunciam matri
cum naturalibus filiis dari amplius non licebit, hac ratione, ut donatio
nuptialis in hereditatis supputatione non veniat, sed de eo, quod supra
donationem nuptialem fuerit, inde sescuncia deputata naturalibus iure
debetur. Quod si aliquid ultra aut per donationem aut per testamentum
aut per suppositam quamcumque personam illis fuerit derelictum, ab herede
legitimo legibus revocetur.
8.
IMPP. THEOD(OSIUS) ET VALENTIN(IANUS)
AA. HIERIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. POST ALIA: Naturales liberi eorumque
matres nec parentum arbitrio in successionibus ceterisque modis, quibus
rei mobilis vel immobilis dominium confirmatur, passim et sine legis distinctione
congrua permittantur, nec tamen legis, quae nuper lata est, asperitate
premantur, cum satis sit eos secundum priorem constitutionem aut extantibus
iustis liberis aut etiam non extantibus id tantum consequi, si patris
deferatur arbitrio, quod per eam iusta moderatione decretum est, ceteris,
quae de eorum matribus libertis libertinisque per novam constitutionem
decreta sunt,
in sua manentibus
firmitate. DAT. X
KAL. MART. CONSTANT(INO)P(OLI), TAURO ET FELICE
CONSS. |
|
|
|
VII. DE
MANUMISSIONIBUS IN ECCLESIA. |
|
1.
IMP. CONSTANT(INUS) A. HOSIO EP(ISCOP)O. Qui religiosa mente in ecclesiae
gremio servulis suis meritam concesserint libertatem, eandem eodem iure
donasse videantur, quo civitas Romana sollemnitatibus decursis dari consuevit;
sed hoc dumtaxat his, qui sub aspectu antistitum dederint, placuit relaxari.
Clericis autem amplius concedimus, ut, cum suis famulis tribuunt libertatem,
non solum in conspectu ecclesiae ac religiosi populi plenum fructum libertatis
concessisse dicantur, verum etiam, cum postremo iudicio libertates dederint
seu quibuscumque verbis dari praeceperint, ita ut ex die publicatae voluntatis
sine aliquo iuris teste vel interprete competat directa libertas. DAT.
XIIII KAL. MAI. CRISPO II ET CONSTANTINO II CONSS. |
|
|
|
VIII. DE
LIBERALI CAUSA. |
|
4.
[IMP.
CONSTANTINUS A. AD MAXIMUM P(RAEFECTUM) U(RBI).] .
. . . . .
. . . . .
. .
. .
. . . . .
. . . . .
. . . . . .
. . . . .
. . . . .
. . . . .
. . . . .
. . . . .
.
. . . . .
. . . . .
uxisset, eorum omnium iudicio fieret copia. Quod quidam [ita]
interpretati sunt, ut contractis in litem omnibus et adser[ti]onibus
iam ordinatis et profligatis exactisque paene iudiciis, si [cu]i
earum personarum, quae in quaestione sunt, partus accidis[se]t,
quasi accessione absentiae necessariae spectataeque [pe]rsonae
novari tempora iuris esse adfirment. Sed cum ali[ud] sit abesse,
aliud necdum natum esse, placuit eos qui nas(cu)ntur matrum condicionibus
et iure uti, quarum mox visce(ri)bus exponuntur, neque ideo, quod natus
quidam est, tempora [iu]dicii renovari. Ante litem vero nati
suo omnes nomine in (q)uaestionem vocentur, quoniam hos solos, qui in
lite nati (e)runt, omnem fortunam matrum complecti oportet et (au)t
iustis tradi dominis aut libertate frui cum lucis auc(to)ribus, cum
eorum nulla propria veriorve possit esse defen[si]o quam matrum.
DAT. PRID. ID. IUN. SERMIO PROBIANO ET IULIANO CONSS.
5.
(IDEM A. A)D MAXIMUM
P(RAEFECTUM) U(RBI). Si quis libertate
utente eiusque compotes (in)opinatos in discrimen ingenuitatis adducat,
si eos for(te) adsertio defecerit, circumductio praebeatur, adserto(re)m
quaeri titulo per litteras indicante, ne causa per (si)lentium ignoretur
vel absurde etiam proclametur, ut (q)ui comperissent vellent adserere
vel cunctantes etiam (c)ogerentur, ne, si adsertor defuerit, vincti,
multis eos sci(e)ntibus liberos, a dominis ducantur. Ideoque sancimus,
si quis, (a)dsertoris inops atque ignotus
circumlustratis provin(ci)ae populis desertus,
tradatur ei, qui servum dixerit, non (in)fracta, sed dilata libertate;
adsertore invento vires (r)ecolligat et suis renovatis defensionibus
resistat in iu(di)cio, possessoris iure privilegiisque subnixus, quamquam
de domo illius processerit. Neque enim illa possessio est (in) tempus
accepti, sed expectatio adsertoris in tempo(r)e non repperti; ita ut,
si instaurata lite restitutisque in (s)ua iura partibus pro libertate
fuerit lata sententia, iniuri(ae) inpudentiaeque causa adversarius
pari numero servorum (m)ultetur,
quot erunt, qui in servitutem petiti sunt: his vero non
(co)ndemnatur, qui in ipsa fuerint lite progeniti. Quod si quis an(t)e
adsertorem repertum vel ante sententiam fuerit mor(tu)us, heredibus
causam status probantibus multaticius ser(v)us tradetur: et heredes
eius, qui libertatem temera(b)at, si inplacabilem animum indicant, eadem
maneat mancipiorum lex atque condicio; si liberos sinent, quos clausos
reppere(rint), occidunt cum personis delicta. Minorum defensores (ea)dem
manebit mancipiorum multa ac iudicio his quos de(fen)derant reposcentibus
rei male gestae dabitur aestimat(io. Cum) id proprio periculo fecerit
adsertor, ut rem salvam f(ore) promittit, ita satis accipiat de multae
redhibitione. L(iber)tatem victis hostibus victorum dominatio abstulit;
lege(s ve)ro iniuriosos poena adficiunt
et fama spoliant, dictu(m)que iurgio in adversarium
immodestius iactatum pe(tu)lantiusque fusum poenam subire cogitur: atque
non erit in(pu)nita labefactatio atque oppugnatio libertatis, quae in
convic(iis) quoque punitur. Iniustum est autem alienum ad servum rece(pis)se,
et alterius servi abductione condemnatur. DAT. XIII K. A(UG). SIR(MIO)
PROBIANO ET IULIANO CONSS.
6.
IDEM A. AD MAXIMUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Libertati a maioribus
tantum inpens(um) est, ut patribus, quibus ius vitae in liberos necisque
potestas (per)missa est, eripere libertatem non liceret. Si quisquam
mi(nor) venundatus actum maior administravit, quoniam min(oris) emptio
scientiam non obligat, eum ad libertatem venie(ntem) emptionis actusque
a maiore administrati praescribtio non tenebit: nec vero
ille, qui apud quempiam pro servo
(edu)catus ac maior effectus vendenti veluti domino adquievi(t ac)tuque
administrato iam paene extremam relegit liberta(tem), quoniam neque
maior effectus originem suam noverat, ne(que) eam, quam ignoraverat,
venditionis patiens deseruisse i(udi)candus est, minori similis, eadem
emptionis atque actus ad(mi)nistrati praescribtione non alligabitur,
sed utrique dabi(tur) adsertio. Paria etiam in libertinis erunt, qui
quaestu quo(dam) in eandem rursus servitutem relabuntur. Sed eorum hac
exceptione causa distinguenda est, ut, qui inpubere(s) intra annum quartum
decimum manumissi ac deincep(s in) servitio retenti ignorata libertate
non utantur, mai(ores)que venundati actum gerant, ab assertione non
arceant(ur), cum illi aetati tributae libertatis ignoratio aut oblivi(o)
concessa est. Qui vero memoria firma venditioni post (fac)tae non nescius
innectitur, huius legis beneficio care(bit). Et quoniam vicissim etiam
ipsis, qui his rem commiseru(nt), medendum est, si quisquam omnium,
qui supra comprehensi sunt, in libertatem proclamaverit, id, quod apud
se esse eius qui se dominum dicit profitebitur, quoniam de eo non dubitatur,
reddi ac referri iudex protinus pronuntiabit. Quod vero petitur, si
id fuerit negatione controversum, per cautionem assertoris, ut alia
lege comprehensum est, conservabitur, ac petitio differetur, ut, si
fuerit adprobata spoliata libertas, gestarum rerum ab eodem ratio atque
omne quod debebitur reposcatur, ut servitute depulsa qui pro domino
quondam fuerat habeat, quod ut servo domini iure largitus est et quae
ex earum rerum quaestu ac fructibus conciliata sunt et quae de furtivis
compendiis obscure capta ac parata sunt, cum liberum esse non oporteat,
quod apud servum dominus peculii nomine collocaverat. Ea vero, quae
testamento vel donatione quaesita sunt aut quae ex earum rerum emolumentis
empta confectaque sunt, eidem ingenuo deputentur. Quae tamen universa
exacto libertatis iudicio, quoad a supra dictis rebus discernuntur,
in sequestri esse oportet, ut his ab utroque deductis atque in medio
iure locatis ad eorum proprietatem uterque contendat. DAT. XV KAL. IUN.
THESSAL(ONICA) SEVERO ET RUFINO CONSS.
7.
IDEM A. AD. BASSUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Legis promulgatio,
quae per sedecim annos bona fide in libertate durantes contra eos qui
inquietant praescriptione defendit, non opitulatur his, qui ex ancillis
matribus et ingenuis patribus orti per id tempus in libertatis affectu
cum parentibus perduraverint, quando quidem nullo praecedente iusto
legitimae possessionis initio usurpatio libertatis nuda iactetur, cum
neque redemptio ex servitute neque vicarii traditio servuli vel peculii
adsignatio valeat demonstrari; qui tituli possint famulatus nexibus
liberare eum qui convenitur, si quo ex his genere usus in libertate
esset per annos sedecim demoratus. Iure enim communi maternam condicionem
natum sequi necesse est, ita ut, etsi herilem lectulum ancilla ascenderit,
non liberorum domino, sed servorum partum suscipiat. DAT. PRID. KAL.
MART. BASSO ET ABLAVIO CONSS.
8.
[. . . .
. . . . .
. Si post adsertionem] defensionemque ordinatam
alius in iudicium acciri petiverit, adsertio quidem et defensio inter
omnes ordinetur, ipse vero tot mancipia, quot petebat, fisco cogatur
inferre. Quod si adsertor defecerit, vel praedictam multam agnoscat
vel, si per inopiam id implere non possit, in metallum detrudetur: eadem
circa minorum defensores, cum liberalis causa agitur, forma servanda.
ET CETERA. DAT. VII K. NOVEMB. CONSTANTINOPOLI PACATIANO ET HILARIANO
CONSS.
9.
IMPPP. VALENTIN(IANUS),
THEOD(OSIUS) ET ARCAD(IUS) AAA.
RUFINO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Si cui super statu suo quaestio moveatur,
qui diuturno tempore, hoc est per viginti annorum spatia, in libertatis
possessione duravit, vel quem asserant suffragia munerum et privilegia
meritorum, quive his praesentibus, qui dominos se esse contendunt, in
hominum erit celebritate versatus, nulla ei dandi assertoris necessitas
inponatur, sed liber adsistat et statum suum ipse tueatur, calumniantem
repellat, redarguat persequentem, ne fluctuet dubius, si de alieno necesse
habebit pendere fastidio. De aliis vero, quos nec honor aliquis nec super
scriptione praedicti temporis privilegium militare defendit,
antiqui iuris forma servetur.
DAT. VII KAL. OCTOBR.
CONSTANT(INO)P(OLI) THEOD(OSIO) A. III ET ABUNDANTIO CONSS. |
|
|
|
VIIII. DE
HIS, QUI NON A DOMINO MANUMISSI SUNT. |
|
1.
IMP. CONSTANTIN(US) A. AD BASSUM. Si non a dominis libertas detur mancipio
alieno, si quidem ab his iudicibus impetrabitur, quibus dandi ius est,
sine ulla trepidatione poenae facilis dissolutio est. Si vero iubentibus
nobis quicquam lege actum esse doceatur et non dominus, ut alienum mancipium
manumitteretur, petisse, tunc eodem, qui in conspectu nostro libertatem
monstrabitur consecutus, ei protinus ad cuius proprietatem pertinet restituto
is, qui mancipium alienum fallendo principis conscientiam manumisit, mancipia
duo cogatur domino eius dare, cuiusmodi sexus, aetatis atque artis constiterit
esse manumissum, et alia tria fisco eademque ratione similia. Quae multa
non semper inponitur, sed potius conquiescit, si forte manumissus inferentem
sibi quaestionem status obiecta legitima praescriptione potuerit excludere,
cum sibi amissi mancipii damna debeat inputare, qui in perniciem suam
gesta taciturnitate firmaverit. P(RO)P(OSITA) ID. IUL. CONSTANTINO A.
V ET LICINIO C. CONSS. |
|
|
|
X. DE
LIBERTIS ET EORUM LIBERIS. |
|
1.
IMP. CONSTANT(INUS)
A. AD CONCILIUM BYZACENORUM. Libertis ingratis in tantum iura adversa
sunt, ut, si quadam iactantia vel contumacia cervices erexerint aut
levis offensae contraxerint culpam, a patronis rursus sub imperia dicionemque
mittantur. DAT. VI KAL. AUG. COLONIAE AGRIPPINAE PACATIANO ET HILARIANO
CONSS.
2.
IMPP. HONORIUS
ET THEODOSIUS AA. CONSULIBUS, PRAETORIBUS TRIBUNIS PLEBIS, SENATUI SUO
SALUTEM DICUNT. POST ALIA: Liberti non modo adversus patronos non audiantur,
verum etiam eandem quam patronis ipsis reverentiam praestent heredibus
patronorum, quibus ingrati actio sic ut ipsis manumissoribus deferetur,
si illi datae sibi libertatis immemores nequitiam receperint servilis
ingenii. Quod si delatores accusatoresve manumissorum heredumve esse
praesumpserint, eodem quo servi supplicio tenebuntur, luituri poenas
ante adhibitae delationis exordium. ET CETERA. DAT. VIII ID. AUG. RAVENNA
ASCLEPIODOTO ET MARINIANO CONSS.
3.
IMPP. THEOD(OSIUS) ET VALENTIN(IANUS)S
AA. BASSO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. POST ALIA: Libertinae condicionis homines
numquam ad honores vel palatinam adspirare militiam permittimus.Sane hanc
distinctionem volumus custodiri, ut ex manumissis nati ad locum usque
proximum protectoris licitum nullatenus adire mereantur ita, ut patronis
patronorumve heredibus reverentiae privilegia conserventur. Nam si militantes
etiam docebuntur ingrati, ad servitutis nexum procul dubio reducentur.
Ipsos vero, qui manumissi sunt, nulla ratione ad ullum quamvis humilis
militiae locum sinimus admitti. DAT. III. KAL. APRIL. RAVENNA THEODOSIO
A. XII ET VALENTINIANO A. II CONSS. |
|
|
|
XI. DE
LONGI TEMPORIS PRAESCRIPTIONE. |
|
1.
IDEM A.
AD VETTIUM RUFINUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Ex donatione principum aut quocumque
modo rem ad fiscum pertinentem usque ad nostra decennalia sine aliqua
interpellatione possidentes, secundum ius enim haec intelligitur esse
possessio, securi possideant. P(RO)P(OSITA) X K. IUN. ROMAE SABINO ET
RUFINO CONSS.
2.
IMPP. CONSTANTIUS ET CONSTANS
AA. ARGYRIO PRAESIDI. Annorum quadraginta praescriptio, quam vetustatem
leges ac iura nuncupare voluerunt, admittenda non est, cum actio personalis
intenditur. Quare in praesenti et in ceteris causis id potissimum servabis
atque custodies, nisi iure veteri comprehensum sit actionem, quae movetur,
propter vetustatem non debere moveri. Sed quamvis actio pecuniae postulatae
exceptione temporis non finiatur, iudex tamen debet inspicere, quae temporis
intervalla nullis iustis causis exsistentibus fluxerint, et instrumenti
vetustatem, ut diligentius his consideratis ex officio iudicantis, quid
pronuntiari super huiusmodi actionibus oporteat, aestimetur. DAT. X KAL.
IUL. LIMENIO ET CATULLINO CONSS. |
|
|
|
XII. AD
SENATUS CONSULTUM CLAUDIANUM. |
|
1.
IMP. CONSTANTINUS
A. AD PROBUM. Si quae mulieres liberae vel a servis vel a quolibet alio
vim perpessae contra voluntatem suam servilis condicionis hominibus
iunctae sint, competenti legum severitate vindictam consequantur. Si
qua autem mulier suae sit immemor honestatis, libertatem amittat atque
eius filii servi sint domini, cuius se contubernio coniunxit. Quam legem
et de praeterito custodiri oportet. P(RO)P(OSITA) KAL. APRIL. VOLUSIANO
ET ANNIANO CONSS.
2.
. .
. . . . .
. . . DAT.
V KAL. FEBR. GALLICANO ET BASSO CONSS.
3.
IDEM A. AD POPULUM.
Cum ius vetus ingenuas fiscalium servorum contubernio coniunctas ad
decoctionem natalium cogat nulla vel ignorantiae venia tributa vel aetati,
placet coniunctionum quidem talium vincula vitari, sin vero mulier ingenua
vel ignara vel etiam volens cum servo fiscali convenerit, nullum eam
ingenui status damnum sustinere, subolem vero, quae patre servo fiscali,
matre nascetur ingenua, mediam tenere fortunam, ut servorum liberi et
liberarum spurii Latini sint, qui, licet servitutis necessitate solvantur,
patroni tamen privilegio tenebuntur. Quod ius et in fiscalibus servis
et in patrimoniorum fundorum originariis et ad emphyteuticaria praedia
et qui ad privatarum rerum nostrarum corpora pertinent servari volumus.
Nihil enim rebus publicis ex antiquo iure detrahimus nec ad consortium
huius legis copulamus urbium quarumcumque servitia; volumus ut civitates
integram teneant nec [imminutam] interdicti veteris potestatem.
Si vel error improvidus vel simplex ignorantia vel aetatis infirmae
lapsus in has contubernii plagas depulerit, haec nostris sanctionibus
sit excepta. DAT. VI KAL. SEPT. SERDICAE CONSTANTINO A. VII ET CONSTANTIO
CONSS.
4.
[IDEM A.
Q]uaecumque mulierum post hanc legem servi contubernio [se]
miscuerit, et non conventa per denuntiationes, sicut
ius sta[tu]ebat antiquum,
statum libertatis amittat. DAT. PRID. NON. OCT.
[BAS]SO ET ABLABIO CONSS.
5.
(IMP.
I)ULIANUS A. SECUNDO P(RAEFECTO)
P(RAETORI)O. Senatusconsultum Claudianum fir(mu)m esse censemus
omnibus constitutionibus, quae contra id latae (su)nt, penitus infirmatis,
ut libera mulier, sive procurato(r)i sive actori privato sive alii cuilibet
servili condicione (pol)luto fuerit sociata, non aliter libertate amissa
nexu con(dic)ionis deterrimae adstringatur, nisi trinis fuerit denun(tia)tionibus
ex iure pulsata. Quod quidem circa privatas personas (con)venit observari;
nam eas mulieres, quae fiscalibus vel civita(tis
s)ervis sociantur, ad huius sanctionis auctoritatem minime
(pe)rtinere sancimus. DAT. ET P(RO)P(OSITA) IN FORO TRAIANI VIII ID.
DEC. (MA)MERTINO ET NEVITTA CONSS.
6.
(IMPP)P.
VAL(ENTINI)ANUS, VAL(ENS)
ET GRAT(IANUS) AAA.
AD SECUNDUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Si apud
libi(di)nosam mulierem plus valuit cupiditas quam libertas, ancil(la
f)acta est non bello, non praemio, sed conubio, ita ut eius (fili iu)go
servitutis subiaceant. Manifestum est enim an(cil)lam esse voluisse
eam, quam liberam esse paenituit. DAT. (PR)ID. NON. APRIL. TRIV(ERIS)
GRAT(IANO) N.P. ET DAGALAIFO CONSS.
7.
(IM)PP. ARCAD(IUS) ET HON(ORIUS)
AA. AD ANATOLIUM P(RAE)F(ECTUM) P(RAETORI)O ILLYRICI. Cuncti
provin(cia)les agnoscant, nisi trinis
denuntiationibus liberae feminae servorum con(so)rtiis
arceantur, nullo modo
posse eas ad servitium
deti(ne)ri. DAT. NON. MART. CONST(ANTINO)P(OLI)
HON(ORIO) A. IIII ET EUTYCHIANO CONSS. |
|
|
|
XIII. DE
VECTIGALIBUS ET COMMISSIS. |
|
1.
(IMP.)
CONSTANTINUS A. AD IUNIUM RUFUM CONSULAREM AEMILI(AE). Penes illum vectigalia
manere oportet, qui superior in li(cit)atione extiterit, ita ut non
minus quam triennii fine locatio (co)ncludatur nec ullo modo interrumpatur
tempus exi(ge)ndis vectigalibus praestitutum. Quo peracto tempore licita(tio)num
iure conductionumque recreari oportet ac simi(li m)odo aliis conlocari,
capitali sententia subiugando, quem (plu)s aliquid, quam statutum est,
a provincialibus exegisse cons(tite)rit. DAT. K. IUL. CRISPO C. II ET
CONSTANTINO C. II CONSS.
2.
[IDEM A.]
MENANDRO. Universi provinciales pro his rebus, quas ad u(su)m proprium
vel ad fiscum inferunt vel exercendi ruris (gr)atia revehunt, nullum
vectigal a stationariis exigantur. Ea vero, quae extra praedictas causas
vel negotiationis gratia (portan)tur, solitae praestationi subiugamus.
DAT. III ID. IUL. [CRISPO] II ET CONSTANTINO CONSS.
3.
IDEM A. MENANDRO.
Rusticanos usibus propriis vel culturae ruris [neces]saria
revehentes vectigal exigi non sinimus:
capitali poe(na pro)posita stationariis
et urbanis militibus et Tertiis Augustan[is,] (quo)rum avaritia
id temptari firmatur. Pro ceteris autem [rebus,] quas quaestus
gratia comparant vendituri, solitum eo[s opor]tet vectigal
agnoscere. DAT. K. AUG. CRISPO II ET CONSTANTIN[O CONSS.]
4.
IMP. CONSTANTIUS
A. AD PROCLIANUM PROC(ONSULEM) AFRIC(AE). Praestatio [vec]tigalis
maximam continens utilitatem tanta debet di[ligen]tia custodiri,
ut adsiduis licitationibus sumat augmentum. [Gra]vitas igitur
tua vetustae praestationis augmenta viribus [fisci] de titulis
vectigalium servari iubebit. DAT. XIIII K. FEB. CO[NSTANTINOPOLI]
CONSTANTIO A. VIII ET IULIANO C. CONSS.
5.
IDEM A. AD MARTINIANUM
VIC(ARIUM) AFRIC(AE.). Divalibus iussis addimus f[irmi]tatem
et vectigalium quartam provincialibus et urbibus af[rica]nis
hac ratione concedimus,ut ex his moenia publica res[tau]rentur
vel sarcientibus tecta
substantia ministretur. [****] EPISTULA
AD V(IRUM) C(LARISSIMUM) VIC(ARIUM) PRID. ID. IUL. CILIO
DATIANO ET CERE[ALE CONSS.]
6.
IMPPP. VAL(ENTINI)ANUS,
VAL(ENS) ET GRAT(IANUS) AAA. AD ARCHELAUM COM(ITEM) ORIENT(IS. Ex) praestatione
vectigalium nullius omnino nomine qu(ic)quam minuatur, quin octavas
solite constitutas om(ne) hominum genus, quod commerciis voluerit interess(e,
de)pendat, nulla super hoc militarium exceptione
facien(da). P(RO)P(OSITA)
BERYTO IIII K.
FEB. POST CONS. VAL(ENTINI)ANI ET
VALENTIS AA. CONSS.
7.
IDEM
AAA. AD CONSTANTIUM PROC(ONSULEM)
AFRIC(AE. Ex reditibus rei
publicae o[m]niumque titulorum ad singulas quasque pertinentium
c[ivita]tes duae partes totius pensionis ad largitiones nostras
[perve]niant, tertia probabilibus civitatum deputetur expensis.
[DAT.] VII ID. SEPT. MOGONTIACI P. C. GRAT(IANI) A. III ET
EQUITI V. C. CONSS.
8.
IMPPP.
GRAT(IANUS), VAL(ENTINI)ANUS ET
THEOD(OSIUS) AAA. PALLADIO C(OMITI) S(ACRARUM)
L(ARGITIONUM). A legatis (gen)tium devotarum ex his tantum speciebus,
quas de locis pr(opriis), unde conveniunt, huc deportant, octavari vectigal
accipia(nt; quas) vero ex Romano solo, quae sunt tamen lege concessae,
(ad pro)pria deferunt, has habeant a praestatione immunes ac l(iberas).
DAT. PRID. NON. IUL. CONST(ANTINO)P(OLI), ACC(EPTA) XII K. AUG. SYAGRIO
ET EUCHERIO [CONSS.]
9.
IDEM AAA. PALLADIO C(OMITI)
S(ACRARUM) L(ARGITIONUM). Ad v(irum) c(larissimum) Aegypti com(item) litteras
dedimus co[mmit]tentes, ut sciant usurpationem totius licentiae
submo. . . . . |
|
|
|
XIIII. DE
ACTIONIBUS CERTO TEMPORE FINIENDIS. |
|
1.
IMP. THEOD(OSIUS) A. ASCLEPIODOTO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Sicut in re
speciali est, ita ad universitatem ac personales actiones ultra triginta
annorum spatium minime protendantur. Sed si qua res vel ius aliquod postuletur
vel persona qualicumque actione vel persecutione pulsetur, nihilo minus
erit agenti triginta annorum praescriptio metuenda: eodem etiam in eius
valente persona, qui pignus vel hypothecam non a suo debitore, sed ab
alio possidente nititur vindicare. Nam petitio finium regundorum in eo
scilicet, quo nunc est, iure durabit. Quae ergo ante non motae sunt actiones,
triginta annorum iugi silentio, ex quo competere iure coeperunt, vivendi
ulterius non habeant facultatem. Nec sufficiat precibus oblatis speciale
quoddam, licet per adnotationem, meruisse responsum vel etiam iudiciis
allegasse, nisi allegato sacro rescripto aut in iudicio postulatione deposita
fuerit subsecuta conventio. In eandem rationem illis procul dubio recasuris,
quae post litem contestatam in iudicium actione deducta habitoque inter
partes de negotio principali conflictu triginta denuo annorum devoluto
curriculo tradita oblivioni et diuturno silentio comprobantur. Non sexus
fragilitate, non absentia, non militia contra hanc legem defendenda, sed
pupillari aetate dumtaxat, quamdiu sub tutoris defensione consistit, huic
eximenda sanctioni. Nam cum ad eos annos pervenerit, qui ad sollicitudinem
pertinent curatoris, necessario ei similiter ut aliis annorum triginta
intervalla servanda sunt. Hae autem actiones annis triginta continuis
extinguantur, quae perpetuae videbantur, non illae, quae antiquitus fixis
temporibus limitantur. Annorum autem curricula ita numerari conveniet,
ut et illa in dimensionem tempora redigantur, quae ante nostrae mansuetudinis
sanctionem iugi taciturnitate fluxerunt. Verum ne qua otioso nimis ac
desidi querimonia relinquatur, ei, qui se fiducia perpetuitatis actionem
non movisse commemorat, decem post hanc legem annorum spatia continua
superioribus addi praecipimus, ut, si quidem ante sanctionem hac lege
praefinitos annos decurrisse patuerit, praeter ea tempora quae manarunt
decem actori annorum spatia prorogentur, ita ut tempus illi hoc continuum
ex legis tempore numeretur. Quod si decem illi anni superesse videbuntur
aut amplius, ulterius eum nihil desiderare conveniet, sed proprio labsu
temporis decurrente ad triginta usque consummationem debere suo spatio
esse contentum; sin annos quidem restare non dubium est, sed infra decem
eorum intervalla concludi, nihilominus etiam sic eum spatium tantum oportebit
accipere, ut decem integer numerus compleatur; postque hanc definitionem
nulli movendi ulterius facultatem patere censuimus, etiamsi se legis ignorantia
excusare temptaverit. DAT. XVIII KAL. DECEMB. CONSTANT(INO)P(OLI) VICTORE
V.C. CONS. |
|
|
|
XV. DE
QUINQUENNII PRAESCRIPTIONE. |
|
1.
IMP. HONOR(IUS) ET THEOD(OSIUS) AA. PALLADIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O.
POST ALIA: Competitorem quinquennii possessor eliminet: debet enim iuxta
Constantinianae legis indultum hoc privilegio petitor arceri, quo fiscus
noster excluditur. Quod si quando fortassis emerserit, ordinarios iudices
competitionis obreptione rescissa tuitionem pulsatis praestare iubemus
enixam, quibus tamen lustralis aderit absque interpellatione possessio.
DAT. VIII ID. IUL. RAV(ENNA) EUSTATHIO ET AGRICOLA CONSS. |
|
|
|
XVI. DE
RE IUDICATA. |
|
1.
IMP. CONSTANTINUS
A. AD PROCULUM. Preces et impetrata rescripta non placet admitti, si
decisae semel causae fuerint iudiciali sententia, quam provocatio nulla
suspendit, sed eos, qui tale rescriptum meruerint, etiam limine iudiciorum
expelli. DAT. VII KAL. IAN. CONSTANTINO A. V. ET LICINIO C. CONSS.
2.
IMPPP. GRAT(IANUS), VALENTIN(IANUS)
ET THEOD(OSIUS) AAA. AD POTITUM VIC(ARIUM). POST ALIA: In privatorum causis
huiusmodi forma servetur, ne quemquam litigatorum sententia non a suo
iudice dicta constringat. DAT. X KAL. OCTOB. ROM. AUXONIO ET OLYBRIO CONSS. |
|
|
|
XVII. DE
SENTENTIIS EX PERICULO RECITANDIS. |
|
1.
IMPPP.
VALENTIN(IANUS), VAL(ENS) ET GRAT(IANUS) AAA.
AD PROBUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Statutis generalibus iusseramus,
ut universi iudices, quibus reddendi iuris in provinciis permittimus
facultatem, cognitis causis ultimas definitiones de scripti recitatione
proferant. Huic adicimus sanctioni, ut sententia, quae dicta fuerit,
cum scripta non esset, ne nomen quidem sententiae habere mereatur, nec
ad rescissionem perperam decretorum appellationis sollemnitas requiratur.
DAT. III NON. DEC. TREVIRIS GRATIANO A III ET EQUITIO V. C. CONSS.
2.
IDEM AAA. AD CLEARCHUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Iudex in
proferenda sententia quae iurgantibus prosit, ad plenum recenseat, quidquid
negotii fuerit inlatum, quod senserit scribat et relegat, ne per errorem
iudicis iterum a primordio novae litis sortiantur eventus. DAT. X KAL.
SEPT. CONSTANTINOPOLI ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.
3.
IMPP. GRAT(IANUS), VALENTIN(IANUS)
ET THEOD(OSIUS) AAA. CLEARCHO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Parere sublimitatem
tuam nostris legibus convenit, ut in omnibus negotiis ex periculo promatur
deliberationis plena sententia. DAT. XVI KAL. IAN. CONSTANT(INO)P(OLI)
ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.
4.
IDEM AAA. AD SYMMACHUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Sententia non
valeat, quae ex libello data non fuerit. DAT. III KAL. DEC. MEDIOLANO
RICHOMERE ET CLEARCHO CONSS.
5.
IDEM AAA.
TIMASIO COM(ITI) ET MAG(ISTRO) EQUITUM. Condicio praeceptorum partibus
praesentibus habita non potest immutari. DAT. X KAL. APRIL. CONSTANT(INO)P(OLI)
HONORIO N. P. ET EVODIO CONSS.
|
|
|
|
XVIII. DE
FRUCTIBUS ET LITIS EXPENSIS. |
|
1.
IMPP. VALENTIN(IANUS)
ET VALENS AA. OLYBRIO P(RAEFECTO) U(RBI). Litigator victus, quem invasorem
alienae rei praedonemve constabit, sed et qui post conventionem rei
incubarit alienae, non in sola rei redhibitione teneatur nec tantum
simplorum fructuum praestationem aut eorum quos ipse percepit agnoscat,
sed duplos fructus et eos, quos percipi oportuisset, non quos eum redegisse
constabit, exsolvat. Et praedoni quidem ratio a die invasi loci usque
ad exitum litis habeatur; ei vero, qui simpliciter tenet, ex eo, quo
re in iudicium deducta scientiam malae possessionis accepit. Heredis
quoque succedentis in vitium par habenda fortuna est. Addimus etiam,
ut inpensas sumptusque litis re ad finem deducta petitoribus praestent.
Ac ne ipsos quidem petitores, qui inanes lites et iurgia non movenda
ingerunt possidentibus, ab istius cautionis merito segregamus; iubemus
enim, ut, si intentio petitoris inproba iudicetur, praestet possessori
sumptus, praestet inpensas, quas eum toto litis tempore sustinuisse
claruerit, etiamsi super hac re expressior cesset sententia iudicantis.
DAT. VII KAL. MAI. TREVIRIS VALENTININO N. P. ET VICTORE CONSS.
2.
IMPP. HONOR(IUS) ET THEOD(OSIUS)
AA. ASCLEPIODOTO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Terminato transactoque negotio
posthac nulli actio neque ex rescripto super sumptuum repetitione praestetur,
nisi cognitor, qui de principali negotio sententiam promulgavit, cominus
partibus constitutis iuridica pronuntiatione signaverit victori causae
restitui debere expensas aut super his querellam iure competere. Post
absolutum enim dimissumque iudicium nefas est litem alteram consurgere
ex litis primae materia. DAT. III KAL. APRIL. CONSTANT(INO)P(OLI) ASCLEPIODOTO
ET MARINIANO CONSS. |
|
|
|
XVIIII. DE
USURIS REI IUDICATAE. |
|
1.
IMPPP. GRAT(IANUS), VALENTI(NIANUS) ET THEOD(OSIUS)
AAA. EUTROPIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Qui post iudicii finem exceptis
duobus mensibus, quibus per leges solutionum nonnumquam est concessa dilatio,
moram adferent solutioni, a die patrati iudicii, quo obnoxii redditi sunt,
in duplicium centesimarum conveniantur usuras, extrinsecus scilicet medietatem
debiti, de quo litigatum est, sicut prius constitutum est, inferentes,
usque in id tempus, quo debitum solutione diluerint. Quod a nobis exemplo
aequabili ex iuris prisci est formulis introductum, ut, quia malae fidei
possessores in fructus duplos conveniuntur, aeque malae fidei debitores
simile damni periculum persequatur. Sed tamen creditor ternis interiectis
mensibus post sententiam contestari moram debebit adhibitae tarditatis,
ut ei centesimarum duplicium fructus possit adquiri. Cavendum quippe ex
diverso est etiam contra illam malitiam creditorum, ne iudicatis ad solutionem
cunctantibus incipiant spe dupli fenoris imminere; quamquam iudicatum,
si hanc poenam a se removere festinet, contractam pecuniam vel apud iudices
obsignatam locare vel iudicio conveniat offerre, ut periculum duplicium
usurarum incurrere ex ea die, qua obnoxius esse coeperit, desistat. Distinguendum
vero hoc quoque arbitrati sumus, ut, si contractus debiti ex stipulatione
descendit et casu usurae per annorum curricula summam capitis inpleverint,
scilicet ut quantitas sortis quantitati fenoris adaequetur, post sententiam
usurae duplices non utriusque debiti currant, sed capitis quidem duplae,
usurarum vero simplae. DAT. XV KAL. IUL. THESSAL(ONICA) GRAT(IANO) V ET
THEOD(OSIO) I AA. CONSS. |
|
|
|
XX. QUI
BONIS EX LEGE IULIA CEDERE POSSUNT. |
|
1.
IMPPP.
GRAT(IANUS), VALENTIN(IANUS) ET THEOD(OSIUS) AAA. AD BASILIUM COM(ITEM)
S(ACRARUM) L(ARGITIONUM). Ne quis omnino vel fisci debitor vel alienae
rei in auro atque argento diversisque mobilibus retentator ac debitor
bonorum faciens cessionem liberum a repetitione plenissima nomen effugiat,
sed ad redhibitionem debitae quantitatis congrua atque dignissima suppliciorum
acerbitate cogatur: nisi forte propriorum dilapidationem bonorum aut
latrociniis abrogatam aut fortasse naufragiis incendioque
conflatam vel quolibet maioris
inpetus infortunio atque dispendio
docuerit adflictam. P(RO)P(OSITA) PRID. ID. OCTOB. ROM(AE) AUXONIO ET
OLYBRIO CONSS.
2.
IDEM AAA. FLORO
P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Professio uniuscuiusque immutari contra statuta
legum nostrarum pro calumniantium inconstantia et varietate non poterit.
DAT. III KAL. IUN. CONSTANTINOPOLI ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.
3.
APUD ACTA IMP.
THEOD(OSIUS) A. D(IXIT): In omni cessione professio sola quaerenda est.
IDEM D(IXIT): In omni cessione sufficit voluntatis sola professio. DAT.
KAL. MAI. HONOR(IO) N. P. ET EVODIO CONSS.
4.
Cessionis
ita firmitatem subsistere, si cuius rei per evidentem professionem voluntaria
et evidens cessio teneatur, hoc est, ut cessionis nomine scriptura cuiuslibet
rei cedentis voluntaria professione et subscriptione firmetur. Quod si
de vi et metu is qui cessit queri voluerit, intra annum similiter institutam
peragat actionem. |
|
|
|
|
|
1.
IMPP. ARCAD(IUS) ET HONOR(IUS) AA. PETRONIO VIC(ARIO) HISPANIARUM. Quid
tam planius, quam ut heredibus traderentur, quae in ultimum usque diem
defuncti possessio vindicasset, etiam si quid possit tribui de proprietate
luctamen? Constat autem virum ab intestatae uxoris bonis superstitibus
consanguineis esse extraneum, cum prudentium omnium responsa tum lex ipsa
naturae successores eos faciat. Insuper etiam mansura perpetua sanctione
iubemus, ut omnibus frustrationibus amputatis in petitore corpora transferantur
secundaria actione proprietatis non exclusa. DAT. VI KAL. AUG. MEDIOL(ANO)
OLYBRIO ET PROBINO CONSS. |
|
|
|
XXII. UNDE
VI. |
|
1.
IMP. CONSTANT(INUS)
A. SEVERO. Iudices absentium, qui cuiuslibet rei possessione privati
sunt, suscipiant in iure personam et auctoritatis suae formidabile ministerium
obiciant atque ita tueantur absentes. Hos tamen iudices, quos absentium
iussimus subire personam, intra hos terminos ministerii retinemus, ut
inlibatis atque omnibus integris causae principalis internis id solum
diligenter inquirant, utrum eius qui quolibet pacto peregrinatur possessio
ablata est, quam propinquus vel amicus vel servulus quolibet titulo
retinebat. Nec eos, qui deiecti sunt absentium nomine possidentes, quia
minime ipsis dictio causae mandata sit, ab experiundo rei secludant,
nec si servi sint eorum reiciant in iure personam, quia huiuscemodi
condicionis hominibus causas orare fas non sit, sed post elabsa quoque
spatia recuperandae possessionis legibus praestituta litigium eis inferentibus
largiri conveniet, ut eos momentariae perinde possessioni restituant,
ac si reversus dominus litigasset. Cui tamen quolibet tempore reverso
actionem recuperandae possessionis indulsimus, quia fieri potest, ut
restitutio propter servulos infideles vel neglegentes propinquos vel
amicos et colonos interea differatur. Absenti enim officere non debet
tempus emensum, quod recuperandae possessioni legibus praestitutum est,
sed reformato statu, qui per iniuriam sublatus est, omnia quae supererunt
ad disceptationem litigii immutilata permaneant, iudicio reservato iustis
legitimisque personis, cum valde sufficiat possessionem tenentibus absentium
nomine contra praesentium violentiam subveniri. DAT. X KAL. NOVEMB.
MEDIOL(ANO) CONSTANTINO A. VII ET CONSTANTIO C. CONSS.
2.
IMPPP. GRAT(IANUS), VALENTIN(IANUS) ET THEOD(OSIUS) AAA.
AD POTITUM VIC(ARIUM) URB(IS). Quisquis neque vulgato rescripto neque
adversario sollemniter intimato possessorem quietum dominio suo huiusmodi
terrore turbaverit, ea in perpetuum lite multetur, quam praeoccupaverit
violentia, cum precibus poposcisset audiri. Quae non minus etiam eum
tenebit condicio, qui iudicis interlocutione subpressa sub specie iudicati
ius alienum inproba temeritate pervasit, ita ut neuter reparationem
interfecti hoc pacto semel negotii audeat postulare. Si autem habito
plerumque conludio curatores vel tutores minorum his rem debitam ea
occasione pervadant, ut pupillis vel adultis iurgandi copia et fructus
adimatur, his eatenus subvenimus, ut eosdem non adterat damno culpa
temeritatis alienae, sed ilico quidem possessio ei a quo est ablata
reddatur, curatores autem vel tutores aeterna deportatione punitos bonorum
quoque publicatio persequatur. DAT. PRID. ID. OCTOB. TREV(IRIS) SYAGRIO
ET EUCHERIO CONSS.
3.
IMPPP. VALENTIN(IANUS), THEOD(OSIUS) ET ARCADIUS AAA. AD
MESSIANUM C(OMITEM) R(ERUM) P(RIVATARUM). Plerosque detectum est in
rem privatam nostram, quam publicatio celebrata
quaesierat, invasisse: quam nos a retentatoribus erepta sociari iubemus
aerario, punientes contumacius quam decus publicum sinebat erectos,
ut, qui litem inferre potuissent, nollent expectare iudicium ac spernerent
victoriam, quam iustitiae praescripsisset eventus, et amplecterentur,
quod dedisset audacia. Cadat igitur lite, quisquis opperiri noluerit
litis eventum et quod recipere lege potuisset, contemptor examinis violentus
amittat. Illi vero, quos in tantum furorem provexit audacia, ut, quod
iurgaturi apud examinis fidem sperare non possent, ante eventum iudicialis
arbitrii inlicita praesumptione temerarent, aestimationem rei, de qua
litigari convenerat, cogantur exsolvere. Quod quidem etiam in privatis
observandum negotiis generali lege sancimus. Illud autem ab officio
magnificentiae tuae cavendum esse decernimus, ut sacratissima domus
nostra expectare litem, non inferre cogatur, neque expetat, sed patiatur
examen. DAT. XVIII KAL. IUL. TREV(IRIS) TIMASIO ET PROMOTO CONSS.
4.
IMPP. ARCAD(IUS) ET HONOR(IUS) AA. ARRIANO CONS(ULARI) LIGURIAE.
Legis iteranda sunt
beneficia, quae tantum absentibus detulerunt, ut, si perturbatus possessionis
status sit vel direptum aliquid, ad repetendum momentum redintegrationemque
fortunae servis etiam praebeatur facultas, amicis praeterea, parentibus
proximis vel libertis. Iudicem quoque absentium commoda tueri oportet
atque in his, quae comprobantur ablata, celeri redhibitione consulere,
nec iudicium dilatione suspendi. Sub quocumque igitur nomine vel titulo
possidenti repetendi copia praebeatur, quia utendae rei habuit facultatem,
ut, quae
in militia constitutis vel absentibus erepta esse constiterit, sub cuiuslibet
personae repetitione reddantur. DAT. XV KAL. IANUAR. MEDIOL(ANO) ARCAD(IO)
IIII ET HON(ORIO) III AA. CONSS.
5.
IDEM AA. PETRONIO VIC(ARIO) HISPANIARUM. Nec imperiale responsum,
quod supplicatio litigatoris obtinuit, nec interlocutio cognitoris interpellare
possessionis statum eo qui rem tenet absente permittitur, quia negotiorum
merita partium adsertione panduntur. Vitia autem a maioribus contracta
perdurant et successorem auctoris sui culpa comitatur. ET CETERA. DAT.
XV KAL. IANUAR. MEDIOL(ANO) CAESARIO ET ATTICO CONSS.
6.
IMPP. HONOR(IUS) ET THEOD(OSIUS)
AA. IULIANO II P(RO)C(ONSULI) AFRICAE. Momenti actio exerceri potest per
quamcumque personam. Sub colore autem adipiscendae possessionis obrepticia
petitio alteri abesse non debet, maxime cum absque conventione personae
legitimae initiatum iurgium videatur. Nihil autem opituletur conventio
circa minorem habita, cum id rectius circa curatorem debuerit custodiri.
DAT. PRID. NON. MART. RAV(ENNAE) CONSTANTIO ET CONSTANTE CONSS. |
|
|
|
XXIII. UTRUBI. |
|
1.
IMPP. ARCAD(IUS) ET HONOR(IUS) AA. VINCENTIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O GALLIARUM.
POST ALIA: Si coloni, quos bona fide quisque possedit, ad alios fugae
vitio transeuntes necessitatem condicionis propriae declinare temptaverint,
bonae fidei possessori prima oportet et celeri reformatione succurri,
tunc causam originis et proprietatis agitari, non expectatis temporibus
nec denuntiatione sollemni, quae locum in his negotiis non habebunt. ET
CETERA. DAT. III KAL. IUL. MEDIOL(ANO) STILICHONE ET AURELIANO CONSS. |
|
|
|
XXIIII. DE
AEDIFICIIS PRIVATIS ET PUBLICIS. |
|
1.
De servitute luminis vel aeris similiter constitutum est, ut inter privatorum
fabricas decem pedes, inter publicas quindecim dimittantur. |
|
|
|