|
THEODOSIANI
LIBRI XVI
CUM CONSTITUTIONIBUS SIRMONDIANIS
liber
tertius
|
|
|
|
I. DE CONTRAHENDA
EMPTIONE. |
|
1.
IMP. CONSTANT(INUS) A. AD
PROFUTURUM P(RAE)F(ECTUM) ANNONAE. Venditionis atque emptionis fidem
nulla circumscriptionis violentia facta rumpi minime decet. Nec enim
sola pretii vilioris querella contractus sine ulla culpa celebratus
litigioso strepitu turbandus est. P(RO)P(OSITA) ID. AUG. CONSTANTINO
A. V ET LICINIO C. CONSS.
2.
IDEM A. AD GREGORIUM. Qui
comparat, censum rei comparatae cognoscat: neque liceat alicui rem sine
censu vel comparare vel vendere. Inspectio autem publica vel fiscalis
esse debebit hac lege, ut, si aliquid sine censu venierit et id ab alio
deferetur, venditor quidem possessionem, comparator vero id quod dedit
pretium fisco vindicante perdat. Id etiam placuit neminem ad venditionem
rei cuiuslibet accedere, nisi eo tempore, quo inter venditorem et emptorem
contractus sollemniter explicatur, certa et vera proprietas a vicinis
demonstretur; usque eo legis istius cautione currente, ut, etiamsi subsellia
vel, ut vulgo aiunt, scamna vendantur, ostendendae proprietatis probatio
compleatur. Nec inter emptorem et venditorem sollemnia in exquisitis
cuniculis celebrentur, sed fraudulenta venditio penitus sepulta depereat.
DAT. PRID. NON. FEBRUAR. CONSTANT(INO)P(OLI) FELICIANO ET TITIANO CONSS.
3.
IMP. IULIANUS A. AD IULIANUM
COM(ITEM) ORIENT(IS). Patrui mei Constantini constitutionem iubemus
aboleri, qua praecepit minores feminas consortio virorum copulatas sine
decreti interpositione venditiones posse celebrare, si viri earum consensum
pariter atque subscriptionem instrumentis putaverint esse praebendam,
quoniam absurdum est maritos eis interdum inopes obligari, cum possint
venditionis iure ipso non valente res proprias recipere ab his, qui
se inlicitis contractibus miscuerunt. Vetus igitur ius revocamus, ut
omnis venditio, quaecumque fuerit a minore viro sive femina sine decreti
interpositione celebrata, nulla ratione subsistat. DAT. VIII ID. DECEMB.
ANTIOC(HIAE) MAMERTINO ET NEVITTA VV. CC. CONSS.
4.
IMPPP.
GRAT(IANUS), VALENTIN(IANUS)
ET THEOD(OSIUS) AAA.
AD HYPATIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Quisquis maior aetate
atque administrandis familiarum suarum curis idoneus comprobatus praedia
etiam procul posita distraxerit, etiamsi praedii forte totius quolibet
casu minime facta distractio est, repetitionis in reliquum pretii nomine
vilioris copiam minime consequatur. Neque inanibus immorari sinatur
obiectis, ut vires sibimet locorum causetur incognitas, qui familiaris
rei scire vires vel merita atque emolumenta debuerit. DAT. VI NON. MAI.
MEDIOL(ANO) MEROBAUDE II ET SATURNINO CONSS.
5.
IDEM AAA. CYNEGIO P(RAEFECTO)
P(RAETORI)O. Ne quis omnino Iudaeorum Christianum comparet servum neve
ex Christiano Iudaicis sacramentis adtaminet. Quod si factum publico
indago compererit, et servi abstrahi debent et tales domini congruae
atque aptae facinori poenae subiaceant, addito eo, ut, si qui apud Iudaeos
vel adhuc Christiani servi vel ex Christianis Iudaei repperti fuerint,
soluto per Christianos competenti pretio ab indigna servitute redimantur.
ACCEPTA X KAL. OCTOB. REGIO RICHOMERE ET CLEARCHO CONSS.
6.
IDEM AAA. FLAVIANO P(RAEFECTO)
P(RAETORI)O ILLYRICI ET ITALIAE. Dudum proximis consortibusque concessum
erat, ut extraneos ab emptione removerent neque homines suo arbitratu
vendenda distraherent. Sed quia gravis haec videtur iniuria, quae inani
honestatis colore velatur, ut homines de rebus suis facere aliquid cogantur
inviti, superiore lege cassata unusquisque suo arbitratu quaerere vel
probare possit emptorem. DAT. VI KAL. IUN. VINCENTIAE TATIANO ET SYMMACHO
CONSS.
7.
IDEM AAA. REMIGIO P(RAE)F(ECTO)
AUG(USTALI). Semel inter personas legitimas initus empti contractus
et venditi ob minorem adnumeratam pretii quantitatem nequeat infirmari.
DAT. III KAL. APRIL. CONSTANT(INO)P(OLI) ARCAD(IO) A. IIII ET HONOR(IO)
A. III CONSS.
8.
IDEM AAA. MESSALAE P(RAEFECTO)
P(RAETORI)O. POST ALIA: Hi, qui inposita fuga munera civitatis provinciarumque
destituunt et ineundos furtim existimant esse contractus, intellegant
sibi nihil haec profutura esse commenta et pretio emptorem multandum
esse quod dederit. ET CETERA. DAT. XII KAL. SEPTEMB. THEOD(ORO) V. C.
CONS.
9.
IMPP. HONOR(IUS) ET THEOD(OSIUS)
AA. AD POPULUM. Venditiones donationes transactiones, quae
per potentiam extortae
sunt, praecipimus infirmari.
DAT. XIII KALEND.
MART. CONSTANT(INO)P(OLI) [HONORIO X ET] THEODOSIO VI AA. CONSS.
10.
HONORIUS ET THEODOSIUS AA.
PALLADIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. [In administratione et
in militia positis emendi licentiam denegatam superflua nonnullorum dicitur
esse persuasio, cum lex divi Honorii ad Palladium praefectum praetorio
missa in Theodosianum redacta corpus hanc copiam talibus legatur dedisse
personis.] |
|
|
|
II. DE
COMMISSORIA RESCINDENDA. |
|
1.
IMP. CONSTANT(INUS) A. AD POPULUM. Quoniam inter alias captiones praecipue
commissoriae legis crescit asperitas, placet infirmari eam et in posterum
omnem eius memoriam aboleri. Si quis igitur tali contractu laborat, hac
sanctione respiret, quae cum praeteritis praesentia quoque depellit et
futura prohibet. Creditores enim
re amissa iubemus recipere quod dederunt.
DAT. PRID. KAL. FEBR. SERDIC(AE) CONSTANTINO A. VII ET CONSTANTIO C. CONSS. |
|
|
|
III. DE
PATRIBUS, QUI FILIOS DISTRAXERUNT. |
|
1.
IMPPP. VALENT(INIANUS), THEOD(OSIUS)
ET ARCAD(IUS) AAA. TATIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Omnes, quos parentum
miseranda fortuna in servitium, dum victum requirit, addixit, ingenuitati
pristinae reformentur. Nec sane remunerationem pretii debet exposcere,
cui non minimi temporis spatio servitium satisfecit ingenui. DAT. V ID.
MART. MEDIOL(ANO) TATIANO ET SYMMACHO CONSS. |
|
|
|
IIII. DE
AEDILICIIS ACTIONIBUS. |
|
1.
IMPPP. VALENT(INIANUS), THEOD(OSIUS)
ET ARCAD(IUS) AAA. NEBRIDIO P(RAEFECTO) U(RBI). Habito semel bonae fidei
contractu mancipioque suscepto et pretio dissoluto ita demum repetendi
pretii potestas est ei qui mancipium comparaverit largienda, si illud
quod dixerit fugitivum potuerit exhibere. Hoc enim non solum in barbaris,
sed etiam in provincialibus servis iure praescriptum est. DAT. III KAL.
IUL. CONSTANT(INO)P(OLI) HONORIO N. P. ET EVODIO V. C. CONSS. |
|
|
|
V. DE SPONSALIBUS
ET ANTE NUBTIAS DONATIONIBUS. |
|
1.
IMP. CONSTANT(INUS) A. AD
RUFINUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Pater noster nullam voluit liberalitatem
valere, si actis inserta non esset. Nos etiam inter sponsos quoque ac
sponsas omnesque personas eam solam donationem ex promulgatae legis
tempore valere sancimus, quam testificatio actorum secuta est. DAT.
IIII ID. MAI. SIRMIO CONSTANTINO A. V ET LICINIO C. CONSS.
2.
IDEM A. AD MAXIMUM P(RAEFECTUM)
U(RBI). Cum veterum sententia displiceat, quae donationes in sponsam
nubtiis quoque non secutis decrevit valere, ea, quae largiendi animo
inter sponsos et sponsas celebrantur, redigi ad huiusmodi condiciones
iubemus, ut, sive in potestate patris degere sive ullo modo proprii
videantur esse iuris et tamquam futuri causa matrimonii aliquid sibi
ipsi vel consensu parentum mutuo largiantur, si quidem sponte vir sortiri
noluerit uxorem, id quod ab eo donatum fuerit nec repetatur traditum
et, si quid apud donatorem resedit, ad sponsam submotis ambagibus transferatur.
Quod si matrimonii non contrahendi causa ab sponsa, vel in cuius agit
potestate, detegatur extitisse, tunc sponso eiusque heredibus sine aliqua
deminutione redhibeantur. Quae similiter observari oportet et si ex
parte sponsae in sponsum donatio facta sit; nullis causis ulterius requirendis,
ne forte mores aut origo dicatur, vel quidquam aliud opponatur, quod
sibi quisquam non convenire existimat, cum longe ante, quam sponsalia
contrahantur, haec cuncta prospici debuerint. Sola igitur indagetur
voluntas et mutata animi sententia ad restitutionem seu repetitionem
rerum donatarum sufficiat, cum universis causationibus pulsis nihil
amplius constare debeat, nisi ut appareat, qui sibi contrahendum matrimonium
dixerit displicere. Et quoniam fieri potest, ut moriatur alter adhuc
incolumi voluntate, priusquam nubtiae contrahantur, congruum duximus,
eo, in quem fuerat facta donatio, ante matrimonium diem functo, quae
sponsaliorum titulo vel data vel ullo genere donata sunt, ad eum qui
donaverat revocari: eo etiam qui donaverat ante nubtias mortuo mox infirmari
donationem et ad eius heredes sine aliqua difficultate retrahi res donatas.
Quod beneficium usque ad personam patris ac matris, filiorum etiam,
si qui de priore matrimonio fuerint, stare decernimus, si quocumque
modo ex his persona aliqua defuncto successerit. Quod si ex his nulla
persona defuncti heres erit, sed ex reliquis gradibus quisquam succedat,
donationes convenit etiam non insecutis ex causa mortis nubtiis convalescere,
quoniam illis tantum personis credimus consulendum. DAT. XVII KAL. NOVEMB.
P(RO)P(OSITA) VI KAL. S(UPRA)S(CRIP)TAS ROM. CONSTANTINO A. V ET LICINIO
CAES. CONSS.
3.
(IDEM A. VALERIANO AGENTI
VICARIAM P(RAE)F(ECTURAM). Quamvis in lucro nec feminis (ius ignora)ntibus
subveniri soleat, contra aetatem adhuc inperfectam (locum) hoc non habere
retro principum statuta declarant. Ne igi(tur so)luta matrimonii caritate
inhumanum aliquid statuatur, (cense)mus, si futuris coniugibus tempore
nubtiarum intra aeta(tem c)onstitutis res fuerint donatae et traditae,
non ideo eas (posse) revocari, quia actis consignare donationem quondam
(marit)us noluit. DAT. III K. MAI. GALLICANO ET SYMMACHO CONSS.
4.
[IDEM] A. PACATIANO
P(RAEFECTO) P(RAETORI)O Si is, qui puellam suis nubtiis pactus est,
(intra) biennium exsequi nubtias supersederit eiusque spatii fine (decur)so
in alterius postea coniunctionem puella pervene(rit, ni)hil fraudis
ei sit, quae nubtias maturando vota sua diut(ius lu)di non passa est.
DAT. PRID. ID. APRIL. MARCIAN(O)P(OLI) PACATI[ANO] ET HILARIANO
CONSS.
5.
(IDEM A.) AD PACATIANUM
P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Patri puellae aut tutori aut curatori aut
cui(libet) eius adfini non liceat, cum prius militi puellam despon(deri)t,
eandem alii in matrimonium tradere. Quod si intra bi(enni)um, ut perfidiae
reus in insulam relegetur. Quod si pac(tis n)ubtiis transcurso biennio
qui puellam desponderit al(teri)
eandem sociaverit, in culpam sponsi potius quam
puel(lae r)eferatur, nec quicquam noceat ei, qui post biennium pu(ella)m
marito alteri tradidit. DAT. PRID. ID. APRIL. MARCIAN(O)P(OLI) (PACATIANO
E)T HILARIANO CONSS.
6.
(IDEM A. AD TIBERIANUM VICARIUM
HISPANIARUM). Si a(b spons)o rebus sp(on)sae donatis interveniente osculo
ante nubtias hunc vel illam mori contigerit, dimidiam partem rerum donatarum
ad superstitem pertinere praecipimus, dimidiam ad defuncti vel defunctae
heredes, cuiuslibet gradus sint et quocumque iure successerint, ut donatio
stare pro parte media et solvi pro parte media videatur: osculo vero
non interveniente, sive sponsus sive sponsa obierit, totam infirmari
donationem et donatori sponso sive heredibus eius restitui. Quod si
sponsa interveniente vel non interveniente osculo sponsaliorum titulo,
quod raro accidit, fuerit aliquid sponso largita et ante nubtias hunc
vel illam mori contigerit, omni donatione infirmata ad donatricem sponsam
sive eius successores donatarum rerum dominium transferatur. DAT. ID.
IUL. CONSTANT(INO)P(OLI). ACCEPTA XIIII K. MAI. HISPALI NEPOTIANO ET
FACUNDO CONSS.
7.
. . . . . .
dumtaxat servata oblatio habeat integrum robur, ets[i nulla se]
testationi fides adcommodavit actorum; quippe satis [est ido]neus
testium convocatorum in haec vota conventus: du[mmodo] in ceteris
universis donationibus secundum constituta [divi pa]tris nostri
actorum confectio requiratur. DAT. V ID. IV [* AGRIP]PINAE
AMANTIO ET ALBINO CONSS.
8.
IMP. IULIANUS A. AD HYPATIUM
VIC(ARIUM) URB(IS) ROMAE. Quotiens sp[onsae] in minori constitutae
aetate futurae coniugi aliqua
co[nlata] in praediis Italicis vel stipendiariis
seu tributariis int[erceden]te stipulatione donantur, largitas
perpeti firmitate s[ubsistat,] etiamsi traditionis sollemnitas
defuisse videatur, ita [tamen,] ut etiam in his donationibus,
quae in minores conferunt[ur, ac]torum confectio omnifariam
flagitetur. DAT. VIIII K. M[ART.] ANTIOCHIAE IUL(IANO) A. IIII
ET SALLUSTIO CONSS.
9.
IMPPP. VAL(ENTINI)ANUS,
VAL(ENS) ET GRAT(IANUS) AAA. AD PROBUM P(RAEFECTUM)
P(RAETORI)O. Multa a[nte nub]tias sponsaliorum nomine pro sollemnitate
tradu[ntur], quae nequaquam in damnum debent dantis accresce[re,
sed] mortua in matrimonio puella ad dantis commodum re[voca]ri,
veteri scilicet iure neglecto. Patris igitur explosa p[erso]na
propinquorumque his personis, quae ante coeptum [matri]monium
videntur optulisse, incunctanter
ea redhib[eri opor]tet. DAT.
III ID. IUL. TREV(IRIS) VAL(ENTINI)ANO ET VALENTE AA. CON[SS].
10.
IMPPP. GRAT(IANUS), V[AL](ENTINI)ANUS
ET T[HEODOSIUS AA]A. AD . . . . .
11.
IMPPP. GRAT(IANUS),
VALENTIN(IANUS) ET THEOD(OSIUS) AAA. EUTROPIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O.
Patri matri tutori vel cuicumque ante decimum puellae annum datis sponsalibus
quadrupli poenam remittimus, etsi nubtiae non sequantur; et si interea
puella decesserit, sponsalia iubemus sponso restitui. Quod si decimo
anno vel ultra pater quisve alius, ad quem puellae ratio pertinet, ante
duodecim annos, id est usque in undecimi metas, suscepta crediderit
pignera esse retinenda, deinceps adventante tempore nubtiarum a fide
absistens quadrupli fiat obnoxius. Viduae autem ratio diversa est, cui
auxilium non suffragatur aetatis, scilicet ut ea matrimonium non inplens
ad quadruplum ex vetere constitutione teneatur. Duodecimo autem anno
inpleto quisquis de nubtiis paciscitur, si quidem pater, semetipsum
obliget sive mater curatorve aut alii parentes, puella fiat obnoxia.
Cui quidem contra matrem tutorem curatorem eumve parentem actio ex bono
et aequo integra reservetur eorum pignerum, quae ex propriis iuxta poenam
iuris reddiderit facultatibus, si ad consensum accipiendarum arrarum
ab his se ostenderit fuisse compulsam. DAT. XV KAL. IUL. THESSAL(ONICA)
GRAT(IANO) A. V ET THEOD(OSIO) A. I CONSS.
12.
IMPP. HONOR(IUS) ET THEOD(OSIUS)
AA. AD MARINIANUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. POST ALIA: Si pater pactum
de filiae nubtiis inierit et humana sorte consumptus ad vota non potuerit
pervenire, id inter sponsos firmum ratumque permaneat, quod a patre
docebitur definitum, nihilque permittatur habere momenti, quod cum defensore,
ad quem minoris commoda pertinebunt, docebitur fuisse transactum. Periniquum
est enim, ut contra patriam voluntatem redempti forsitan tutoris aut
curatoris admittatur arbitrium, cum plerumque etiam ipsius feminae adversus
commoda propria inveniatur laborare consilium. ET CETERA. DAT. III NON.
NOVEMB. RAV(ENNA) DD. NN. HONOR(IO) XIII ET THEOD(OSIO) X AA. CONSS.
13.
IMPP. THEOD(OSIUS) ET VALENTIN(IANUS)
AA. HIERIO P(RAEFECTO) P(RAETORIO). POST ALIA: Si donationis instrumentum
ante nubtias actorum sollemnitate firmatum sit, de traditione, utrum
nubtias antecesserit an secuta sit vel penitus praetermissa, minime
perquiratur: in illa donatione, quae in omnibus intra ducentorum solidorum
est quantitatem, nec actorum confectione quaerenda. Haec enim commoda
nec mariti fraude nec successorum eius inprobitate nec scrupulositate
iuris, etsi inperite vel callide rerum offerendarum in dotem habeat
donatio mentionem, denegari uxoribus deceptis patimur vel his, qui in
earum iura succedunt, sed a marito vel ab heredibus eius exacta restitui;
illa manente lege, quae minoribus aetate feminis etiam actorum testificatione
omissa, si patris auxilio destitutae sint, iuste consuluit. Et cetera.
DAT. X KAL. MART. CONSTANT(INO)P(OLI) TAURO ET FELICE CONSS.
14.
. . . . . . . . . . |
|
|
|
VI. SI
PROVINCIAE RECTOR VEL AD EUM PERTINENTES SPONSALIA DEDERINT. |
|
1.
IMPPP. GRAT(IANUS), VALENTIN(IANUS) ET THEOD(OSIUS)
AAA. EUTROPIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. POST ALIA: Si quis in potestate
publica positus atque honore administrandarum provinciarum, qui parentibus
aut tutoribus aut curatoribus aut ipsis, quae matrimonium contracturae
sunt, potest esse terribilis, sponsalia dederit, iubemus, ut deinceps,
sive parentes sive eaedem mutaverint voluntatem, non modo iuris laqueis
liberentur poenaeque expertes sint, quae quadruplum statuit, sed extrinsecus
data pignera lucrativa habeant, si ea non putent esse reddenda. Quod ita
late patere volumus, ut non solum circa adminstrantes, sed et circa administrantium
filios nepotes propinquos participes domesticosque censeamus, quibus tamen
administrator operam dederit. Inpleri autem id postea matrimonium non
vetamus, quod tempore potestatis ob eas personas, de quibus locuti sumus,
arris fuerat obligatum, si sponsarum consensus accedat. DAT. XV KAL. IUL.
THESSAL(ONICA) DD. NN. GRATIANO A. V ET THEODOSIO A. I CONSS. |
|
|
|
|
|
1.
IMPPP.
VALENTIN(IANUS), VAL(ENS) ET GRAT(IANUS) AAA. AD SENATUM. Viduae intra
vicesimum et quintum annum degentes, etiamsi emancipationis libertate
gaudent, tamen in secundas nubtias non sine patris sententia conveniant
aut in obpugnatione. Cessent itaque sequestres atque interpretes, taciti
nuntii renuntiique corrupti. Nubtias nobiles nemo redimat, nemo sollicitet,
sed publice consulatur adfinitas, adhibeatur frequentia procerum. Quod
si in condicionis delectu mulieris voluntas certat sententiae propinquorum,
placet ammodum, ut in pupillarum coniunctionibus sanctum est, habendo
examini auctoritatem quoque iudiciariae cognitionis adiungi, ut, si
pares sunt genere ac moribus petitores, is potior aestimetur, quem sibi
consulens mulier adprobaverit. Sed ne forte hi, qui gradu proximo ad
viduarum successiones vocantur, etiam honestas nubtias inpediant, si
huius rei suspicio processerit, eorum
volumus auctoritatem iudiciumque succedere, ad quos, etiamsi fatalis
sors intercesserit, tamen hereditatis commodum pervenire non possit.
DAT. XVII KAL. AUG. GRAT(IANO) A. II ET PROBO CONSS.
2.
IMPPP.
VALENT(INIANUS), THEOD(OSIUS) ET ARCAD(IUS)
AAA. CYNEGIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Ne quis Christianam
mulierem in matrimonio Iudaeus accipiat, neque Iudaeae Christianus coniugium
sortiatur. Nam si quis aliquid huiusmodi admiserit, adulterii vicem
commissi huius crimen obtinebit, libertate in accusandum publicis quoque
vocibus relaxata. DAT. PRID. ID. MART. THESSAL(ONICA) THEOD(OSIO) A.
II ET CYNEGIO V. C. CONSS.
3.
IMPP. THEOD(OSIUS)
ET VALENTIN(IANUS) AA. HIERIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Si donationum ante
nubtias vel dotis instrumenta defuerint, pompa etiam aliaque nubtiarum
celebritas omittatur, nullus aestimet ob id deesse recte alias inito matrimonio
firmitatem vel ex eo natis liberis iura posse legitimorum auferri, inter
pares honestate personas nulla lege inpediente consortium, quod ipsorum
consensu atque amicorum fide firmatur. ET CETERA. DAT. X KAL. MART. CONSTANT(INO)P(OLI)
FELICE ET TAURO CONSS. |
|
|
|
VIII. DE
SECUNDIS NUBTIIS. |
|
1.
IMPPP.
GRAT(IANUS), VALENTIN(IANUS) ET THEOD(OSIUS) AAA. EUTROPIO
P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Si qua ex feminis perdito marito intra anni
spatium alteri festinarit innubere – parvum enim temporis post
decem menses servandum adicimus, tametsi id ipsum exiguum putemus –
probrosis inusta notis honestioris nobilisque personae et decore et
iure privetur atque omnia, quae de prioris mariti bonis vel iure sponsaliorum
vel iudicio defuncti coniugis consecuta fuerat, amittat et sciat nec
de nostro beneficio vel adnotatione sperandum sibi esse subsidium. DAT.
III KAL. IUN. CONSTANT(INO)P(OLI) EUCHERIO ET SYAGRIO CONSS.
2.
IDEM AAA. FLORO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Feminae, quae susceptis
ex priore matrimonio filiis ad secundas transierint nubtias, quidquid
ex facultatibus priorum maritorum sponsaliorum iure, quidquid etiam
nubtiarum sollemnitate perceperint, quidquid aut mortis causa donationibus
factis aut testamenti iure directo aut fideicommissi vel legati titulo
vel cuiuslibet munificae liberalitatis praemio ex bonis maritorum fuerint
adsecutae, id totum ita ut perceperint integrum ad filios, quos ex praecedente
coniugio habuerint, transmittant vel ad quemlibet ex filiis, dummodo
ex his tantum, quos tali successione dignissimos iudicamus, in quem
contemplatione meritorum liberalitatis suae iudicium mater crediderit
dirigendum. Nec quidquam eaedem feminae ex isdem facultatibus abalienandi
in quamlibet extraneam personam vel successionem ex alterius matrimonii
coniunctione susceptam praesumant atque habeant potestatem: possidendi
tantum in diem vitae, non etiam abalienandi facultate concessa. Nam
si quid ex isdem rebus per fraudem scaevioris animi in alium quemlibet
fuerit a possidente translatum, maternarum redintegrabitur compensationibus
facultatum, quo inlibata ad hos quos statuimus heredes bona et incorrupta
perveniant. Illud etiam addimus legi, ut, si aliquis ex isdem filiis,
quos ex priore matrimonio susceptos esse constabit, forte decesserit,
qui sorores vel sororem, non etiam fratrem relinquens senatus consulti
beneficio matri simul ac sororibus successionis locum fecisse videatur,
seu etiam filia, quae nullo exsistente fratre et superstitibus matre
ac sororibus tantum, adeundae hereditatis locum matri pro dimidia portione
servabit, quod successionis beneficio mater videbitur consecuta, in
diem vitae pro sibi debita portione sola tantum possessione delata,
omne his qui supererunt ex priore suscepti matrimonio filiis relinquat
nec super istiusmodi facultatibus testandi in quamlibet aliam extraneam
personam vel quidquam abalienandi habeat potestatem. Quod si nullam
ex priore matrimonio habuerit successionem vel natus native decesserint,
omne, quod quoquomodo perceperit, pleni proprietate iuris obtineat,
atque ex his nanciscendi dominii et testandi, circa quem voluerit, liberam
habeat potestatem. Simili etiam ammoneri maritos volumus et pietatis
et legis exemplo; quos, etsi vinculo non adstringimus velut inpositae
severius sanctionis, religionis tamen iure cohibemus, ut sciant id a
se promptius sperari contemplatione iustitiae, quod necessitate propositae
observationis matribus imperatur: ne, si ita necessitas suaserit, et
circa eorum personam subsidio sanctionis exigi ab his oporteat, quod
optari interim sperarique condeceat. DAT. XVI KAL. IAN. CONSTANT(INO)P(OLI)
ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.
3.
IMPP. HONOR(IUS)
ET THEOD(OSIUS) AA. IOHANNI P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Nulli videatur ambiguum
eorum, quae nubtiarum tempore mulieres accipiunt, etiamsi ad secundas
nubtias extantibus ex priore matrimonio liberis emenso tempore forte migraverint,
in diem vitae usumfructum circa eas debere durare salva his proprietate,
quibus ius integrum post earum obitum leges sacratissimae reservarunt,
ut manifestum est, quod delatum ex
priore coniugio liberis constat. DAT. X KAL. IUL.
RAV(ENNA) DD. NN. HONORIO VIIII ET THEOD(OSIO) V AA. CONSS. |
|
|
|
VIIII. SI
SECUNDO NUBSERIT MULIER, CUI MARITUS USUMFRUCTUM RELIQUERIT. |
|
1.
IMPP. ARCAD(IUS) ET HONOR(IUS) AA. ASTERIO COM(ITI) ORI(ENTIS). Aperta
definitione signamus longe aliud esse, quod de rebus ante nubtias a nostra
mansuetudine constitutum est, aliud, quod de his, quae ex patrimonio proprio
vir suo arbitrio ad usumfructum uxori derelinquit. Nam in eo usufructu,
quem vir extremam constituens voluntatem de rebus propriis uxori dimiserit,
statim post secundas nubtias mulieri volumus imminere iacturam secundum
eam legem, quae de hoc articulo non dubitatur emissa, de usufructu vero
rerum ante nubtias donatarum ea servari, quae saluberrima lex anterior
plena definitione decrevit. DAT. XVI KAL. MART. CONSTANT(INO)P(OLI) HONORIO
A. IIII ET EUTYCHIANO CONSS. |
|
|
|
X. SI
NUBTIAE EX RESCRIPTO PETANTUR. |
|
1.
IMPP. HONOR(IUS) ET THEOD(OSIUS) AA. THEODORO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O.
Quidam vetusti iuris ordine praetermisso obreptione precum nubtias, quas
se intellegunt non mereri, de nobis aestimant postulandas, se habere puellae
consensum confingentes. Quapropter tale sponsalium genus praesentis legis
definitione prohibemus. Si quis igitur contra hanc definitionem nubtias
precum subreptione meruerit, amissionem bonorum et poenam deportationis
subiturum se esse non ambigat et amisso iure matrimonii, quod prohibita
usurpatione meruerit, filios se iuste hac ratione susceptos non habiturum,
nec umquam postulatae indulgentiae adnotationisve principis indultu efficacem
se veniae effectum meruisse: exceptis his, quos consobrinorum, hoc est
quarti gradus, coniunctionem lex triumphalis memoriae patris nostri exemplo
indultorum supplicare non vetavit, exceptisque his, qui parentum sponsionem
de nubtiis filiarum inpleri desiderant vel sponsalia, hoc est arrarum
data nomine, reddi sibi praecepto legum cum quadrupli poena deposcunt.
Nos enim peti de nobis nubtias supplicatione prohibemus, quas deceat de
voluntate parentum vel de ipsis adultis puellis aut mulieribus impetrari.
Nam si negato coniugio, quod fuerat ante promissum, lis aliqua legum praecepto
nascatur, de iure nos consuli non vetamus. DAT. X KAL. FEBRUAR. RAV(ENNA)
DD. NN. HONOR(IO) VIII ET THEOD(OSIO) III AA. CONSS. |
|
|
|
XI. SI
QUACUMQUE PRAEDITUS POTESTATE NUBTIAS PETAT INVITAE. |
|
1.
IMPPP. GRAT(IANUS), VALENT(INIANUS) ET THEOD(OSIUS)
AAA. NEOTERIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Si quis ordinaria vel qualibet
praeditus potestate circa nubtias invitis ipsis vel parentibus contrahendas,
sive pupillae sive apud patres virgines sive viduae erunt sive iuris sui
viduae, denique cuiuscumque sortis, occasione potestatis utatur et minacem
favorem suum invitis is, quorum utilitas agitur, exhibere aut exhibuisse
detegitur, hunc et multae librarum auri decem obnoxium statuimus et, cum
honore abierit, peractam dignitatem usurpare prohibemus: tali scilicet
poena, ut, si circa honorem eum, quo male usus est, vindicandum statuti
nostri sanctioni parere noluerit, semper eam provinciam, in qua sibi hoc
usurpaverit, habitare per iuge biennium non sinatur. Quia tamen contra
latentem malitiam praeterea quasdam domos vel quosdam parentes intellegimus
muniendos, iubemus, ut, quicumque his et quaecumque erit latentibus per
iudicem promissis minisve temptata, ad id matrimonium, cui aspernatur
praestare consensum, confestim contestatione proposita cum sua suorumque
domo ad iurisdictionem eius desinat pertinere: curaturis hoc uniuscuiusque
civitatis vindicibus et eiusdem iudicis apparitoribus. Et quidem si haec
pravitas ordinarii iudicis erit, universa eius domus ratio atque omnia
vel civilia vel criminalia negotia, quamdiu idem in administratione fuerit,
vicario competant; sin autem vicarius vel similis potestatis vim in huiusmodi
contrahendo matrimonio molietur, vicissim ordinarius iudex intercessor
exsistat; sin erunt uterque suspecti, ad inlustrem praefecturam specialiter
talium domorum, quamdiu idem administraverit, tutela pertineat. DAT. XV
KALEND. IUL. THESSAL(ONICA) GRAT(IANO) A. V ET THEOD(OSIO) A. I CONSS. |
|
|
|
XII. DE
INCESTIS NUBTIIS. |
|
1.
IMPP. CONSTANTIUS
ET CONSTANS AA. AD PROVINCIALES FOENICES. Si quis filiam fratris sororisve
faciendam crediderit abominanter uxorem aut in eius amplexum non ut
patruus aut avunculus convolaverit, capitalis sententiae poena teneatur.
DAT. PRID. KAL. APR. ANTIOCHIAE CONSTANTIO III ET CONSTANTE II AA. CONSS.
2.
IMPP. CONSTANT(IUS)
ET CONSTANS AA. ET IULIANUS C. AD VOLUSIANUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O.
Etsi licitum veteres crediderunt nubtiis fratris solutis ducere fratris
uxorem, licitum etiam post mortem mulieris aut divortium contrahere
cum eiusdem sorore coniugium, abstineant huiusmodi nubtiis universi
nec aestiment posse legitimos liberos ex hoc consortio procreari: nam
spurios esse convenit qui nascentur. DAT. PRID. KAL. MAI. ROM(A) ARBITIONE
ET LOLLIANO CONSS.
3.
IMPP. ARCAD(IUS)
ET HONOR(IUS) AA. EUTYCHIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Manente circa
eos sententia, qui post latam dudum legem quoquomodo absoluti sunt aut
puniti, si quis incestis posthac consobrinae suae vel sororis aut fratris
filiae uxorisve eius postremo, cuius vetitum damnatumque coniugium est,
sese nubtiis funestarit, designato quidem lege supplicio, hoc est ignium
et proscriptionis, careat, proprias etiam, quamdiu vixerit, teneat facultates:
sed neque uxorem neque filios ex ea editos habere credatur, nihil prorsus
praedictis ne per interpositam quidem personam vel donet superstes vel
mortuus derelinquat. Dos, si qua forte sollemniter aut data aut dicta
aut promissa fuerit, iuxta ius antiquum fisci nostri commodis cedat.
Testamento suo extraneis nihil derelinquat, sed sive testato sive intestato
legibus ei ut iure succedant, si qui forte ex iusto et legitimo matrimonio
editi fuerint, hoc est de decendentibus filius filia nepos neptis pronepos
proneptis, de ascendentibus pater mater avus avia, de latere frater
soror patruus amita. Testandi sane ita demum habeat facultatem, ut his
tantum personis pro iuris ac legum quod voluerit arbitrio relinquat,
quas succedere imperialis praecepti tenore mandavimus; ita tamen, ut
hereditate diem functi penitus arceatur, si quis ex his, quos memoravimus,
in contrahendis incestis nubtiis participatum atque consilium inisse
monstrabitur, successuro in locum illius, qui post eum gradum proximus
invenitur. Id sane, quod de viris cavimus, etiam de feminis, quae praedictorum
sese consortiis commacularint, custodiatur. Memoratis vero personis
non extantibus fisco locus pateat. Ad cuius legis nexum et condicionem
pertinere iubemus, si qui forte iam dudum, hoc est ante promulgationem
huiusce legis, inlicitis memoratarum nubtiarum sceleribus commaculati
quoquo modo latere potuerunt. DAT. VI ID. DECEMB. CONSTANT(INO)P(OLI)
ARCAD(IO) IIII ET HONOR(IO) III AA. CONSS.
4.
IMPP. HONOR(IUS)
ET THEOD(OSIUS) AA. AURELIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O II. Tamquam incestum
commiserit, habeatur, qui post prioris coniugis amissionem sororem eius
in matrimonium proprium crediderit sortiendam; pari ac simili ratione
etiam, si qua post interitum mariti in germani eius nubtias crediderit
adspirandum: illo sine dubio insecuturo, quod ex hoc contubernio nec filii
legitimi habebuntur nec in sacris patris erunt nec paternam ut sui suscipient
hereditatem. DAT. XVII KAL. IUN. CONSTANTINOPOLI DD. NN. HONORIO X ET
THEODOSIO VI AA. CONSS. |
|
|
|
XIII. DE
DOTIBUS. |
|
1.
IMPP. CONSTANT(IUS)
ET CONSTANS AA. AD PHILIPPUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. De moribus actio
ultra personam extendi non potest, nec in heredem dabitur nec tribuetur
heredi. DATA XII KAL. OCTOB. LIMENIO ET CATULLINO CONSS.
2.
IMP. IULIANUS
A. AD MAMERTINUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. In dote reddenda et retentiones
ex iure venientes et pacta, quae legibus consentanea esse monstrantur,
placet etiam ex huius sanctionis auctoritate intemerata inviolataque
servari. DAT. IIII KAL. MART. IULIANO A. IIII ET SALLUSTIO CONSS.
3.
IMPP. HONOR(IUS)
ET THEOD(OSIUS) AA. MARINIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. POST ALIA: Si
constante matrimonio maritus fatali fuerit sorte consumptus, dos, quae
data dicitur vel promissa ex eius uxoris facultatibus, ad feminam revertatur
nihilque sibi ex hoc defuncti heres audeat vindicare, quod ad mulierem
recurrere fecit obitus maritalis. Et si fortasse constante matrimonio
a marito uxori dos refusa est, quod legibus stare non potest, quia donationis
instar perspicitur obtinere, eadem uxore defuncta marito ab eius heredibus
cum fructibus ex die refusae dotis restituatur, ita ut proprietas eiusdem
a liberis ex eadem susceptis
alienari a marito non possit. ET CETERA. DAT. III NON. NOVEMB. RAV(ENNA)
HONOR(IO) XIII ET THEOD(OSIO) X AA. CONSS.
4.
IMPP. THEOD(OSIUS)
ET VALENT(INIANUS) AA. HIERIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. POST ALIA: Ad exactionem
dotis, quam semel praestari placuit, qualiacumque sufficere verba censemus,
etiamsi dictio vel stipulatio in pollicitatione rerum dotalium minime
fuerit subsecuta. ET CETERA. DAT. X KAL. MART. CONSTANT(INO)P(OLI) FELICE
ET TAURO CONSS. |
|
|
|
XIIII. DE
NUBTIIS GENTILIUM. |
|
1.
IMPP. VALENT(INIANUS) ET VAL(ENS) AA. AD THEODOSIUM MAG(ISTRUM) EQUITUM.
Nulli provincialium, cuiuscumque ordinis aut loci fuerit, cum barbara
sit uxore coniugium, nec ulli gentilium provincialis femina copuletur.
Quod si quae inter provinciales atque gentiles adfinitates ex huiusmodi
nubtiis extiterint, quod in his suspectum vel noxium detegitur, capitaliter
expietur. DAT. V KAL. IUN. VALENT(INIANO) ET VALENTE AA. CONSS. |
|
|
|
XV. DE
FIDEIUSSORIBUS DOTIUM. |
|
1.
IMPPP. VALENT(INIANUS), THEOD(OSIUS)
ET ARCAD(IUS) AAA. MARTINIANO COM(ITI) ORI(ENTIS). Omnium
sponsorum vel fideiussorum deinceps in cavenda dotis sponsione promissiones
absolvimus. DAT. III ID. NOVEMB. CONSTANT(INO)P(OLI) ARCAD(IO) A. II ET
RUFINO CONSS. |
|
|
|
XVI. DE
REPUDIIS. |
|
1.
IMP. CONSTANT(INUS)
A. AD ABLAVIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Placet mulieri non licere propter
suas pravas cupiditates marito repudium mittere exquisita causa, velut
ebrioso aut aleatori aut mulierculario, nec vero maritis per quascumque
occasiones uxores suas dimittere, sed in repudio mittendo a femina haec
sola crimina inquiri, si homicidam vel medicamentarium vel sepulchrorum
dissolutorem maritum suum esse probaverit, ut ita demum laudata omnem
suam dotem recipiat. Nam si praeter haec tria crimina repudium marito
miserit, oportet eam usque ad acuculam capitis in domo mariti deponere
et pro tam magna sui confidentia in insulam deportari. In masculis etiam,
si repudium mittant, haec tria crimina inquiri conveniet, si moecham
vel medicamentariam vel conciliatricem repudiare voluerint. Nam si ab
his criminibus liberam eiecerit, omnem dotem restituere debet et aliam
non ducere. Quod si fecerit, priori coniugi facultas dabitur domum eius
invadere et omnem dotem posterioris uxoris ad semet ipsam transferre
pro iniuria sibi inlata. DAT. . . . . .
BASSO ET ABLAVIO CONSS.
2.
IMPPP. HONOR(IUS),
THEOD(OSIUS) ET CONSTANT(IUS) AAA.
PALLADIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Mulier, quae repudii a se dati oblatione
discesserit, si nullas probaverit divortii sui causas, abolitis donationibus,
quas sponsa perceperat, etiam dote privetur, deportationis addicenda suppliciis:
cui non solum secundi viri copulam, verum etiam postliminii ius negamus.
Sin vero morum vitia ac mediocres culpas mulier matrimonio reluctata convicerit,
perditura dotem viro donationem refundat, nullius umquam penitus socianda
coniugio: quae ne viduitatem stupri procacitate commaculet, accusationem
repudiato marito iure deferimus. Restat, ut, si graves causas atque involutam
magnis criminibus conscientiam probaverit quae recedit, dotis suae compos
sponsalem quoque obtineat largitatem atque a repudii die post quinquennium
nubendi recipiat potestatem; tunc enim videbitur sui magis viri id exsecratione
quam alieni adpetitione fecisse. Sane si divortium prior maritus obiecerit
ac mulieri grave crimen intulerit, persequatur legibus accusatam impetrataque
vindicta et dote potiatur et suam recipiat largitatem et ducendi mox alteram
liberum sortiatur arbitrium. Si vero morum est culpa, non criminum, donationem
recipiat, dotem relinquat, aliam post biennium ducturus uxorem. Quod si
matrimonium solo maluerit separare dissensu nullisque vitiis peccatisque
gravetur exclusa, et donationem vir perdat et dotem ac perpetuo caelibatu
insolentis divortii poenam de solitudinis maerore sustineat, mulieri post
anni metas nubtiarum potestate concessa. Super retentionibus autem dotium
propter liberos iuris antiqui praecipimus cauta servari. DAT. VI ID. MART.
RAV(ENNA) EUSTATHIO ET AGRICOLA CONSS. |
|
|
|
XVII. DE
TUTORIBUS ET CURATORIBUS CREANDIS. |
|
1.
IMP. CONSTANT(INUS)
A. ET C. AD BASSUM P(RAEFECTUM) U(RBI). In universis litibus placet
non prius puberem iustam habere personam, nisi interposito decreto aut
administrandi patrimonii gratia aut ad litem fuerit curator datus, ut
iuxta praecedentia nostrae provisionis statuta legitime initiatae litis
agitata in iudiciis controversia finiatur. DAT. IIII ID. OCTOB. AQUIL(EIAE)
CONSTANT(INO) A. V ET LICINIO C. CONSS.
2.
IDEM A. ET C.
AD POPULUM. In feminis tutelam legitimam consanguineus patruus non recuset.
DAT. PRID. KAL. IANUAR. IPSO A. VII ET C. CONSS.
3.
IMPPP. VALENT(INIANUS),
THEOD(OSIUS) ET ARCAD(IUS) AAA. PROCULO P(RAE)F(ECTO) URB(I). Inlustris
p(rae)f(ectus) urb(i) adhibitis decem viris e numero senatus amplissimi
et praetore clarissimo viro, qui tutelaribus cognitionibus praesidet,
tutores curatoresve ex quolibet ordine idoneos faciat retentari. Et
sane id libero iudicio expertesque damni constituent iudicantes, et
si regendis pupillaribus censibus singuli creandorum pares esse non
possunt, plures ad hoc secundum leges veteres conveniet advocari, ut,
quem coetus ille administrandis negotiis pupillorum dignissimum iudicarit,
sola sententia obtineat praefecturae. Itaque hoc modo remoti a metu
qui consilio adfuerint permanebunt et parvulis adultisque iusta defensio
sub hac prudentium deliberatione proveniet. Quod tamen circa eorum personas
censuisse nos palam est, quibus neque testamentarii defensores neque
legitimi vita aetate facultatibus subpetunt. Nam ubi forte huiuscemodi
homines offeruntur, si nihil ad defensionem sui privilegiis comparabunt,
ut teneri possint iure praescribsimus. Ceterum alia, quae in causis
minorum antiquis legibus cauta sunt, manere intemerata decernimus. DAT.
VI KAL. IANUAR. MEDIOL(ANO) TIMASIO ET PROMOTO CONSS.
4.
IDEM AAA. TATIANO P(RAEFECTO)
P(RAETORI)O. Matres, quae amissis viris tutelam administrandorum negotiorum
in liberos postulant, priusquam confirmatio officii talis in eas iure
veniat, fateantur actis ad alias se nubtias non venire. Sane in optione
huiuscemodi nulla cogitur, sed libera in condiciones quas praestituimus
voluntate descendat; nam si malunt alia optare matrimonia, tutelas filiorum
administrare non debent. Sed ne sit facilis in eas post tutelam iure susceptam
inruptio, bona eius primitus, qui tutelam gerentis affectaverit nubtias,
in obligationem venire et teneri obnoxia rationibus parvulorum praecipimus,
ne quid incuria, ne quid fraude depereat. His illud adiungimus, ut mulier,
si aetate maior est, tum demum petendae tutelae ius habeat, cum tutor
legitimus defuerit vel privilegio a tutela excusetur vel suspecti genere
submoveatur vel ne suis quidem per animi aut corporis valetudinem administrandis
facultatibus idoneus inveniatur. Quod si feminae tutelas refugerint et
praeoptaverint nubtias neque quisquam legitimus ad pares possit causas
vocari, tunc demum vir inlustris praefectus urbi adscito praetore, qui
inpertiendis tutoribus praesidet, sive iudices, qui in provinciis iura
restituunt, de alio ordine per inquisitionem dari minoribus defensores
iubebunt. DAT. XII KAL. FEBR. MEDIOL(ANO) VALENT(INIANO) A. IIII ET NEOTERIO
CONSS. |
|
|
|
XVIII. QUI
PETANT. |
|
1.
IMP. CONSTANT(IUS)
A. ET IULIANUS C. HAVE ORFITE K(ARISSIME) N(OBIS). Avos quoque et avias
tutoris necessitas postulandi teneat obligatos, si nepotibus pupillaris
aetatis testamentaria vel legitima tutela defuerit. Nam si tutor forte
petitus non fuerit, secundum ea, quae priscis legibus instituta sunt,
emolumentum successionis amittant ad quos poterat hereditas pervenire.
DAT. ID. IUL. CONSTANTIO A. VIIII ET IUL(IANO) C. II CONSS.
2.
. . . . . . . . . . . . . . |
|
|
|
XXX. DE
ADMINISTRATIONE ET PERICULO TUTORUM ET CURATORUM. |
|
1.
IMP. CONSTANT(INUS)
A. ET C. Pro officio administrationis tutoris vel curatoris bona, si
debitores exsistant, tamquam pigneris titulo obligata minores sibimet
vindicare minime prohibentur. DAT. VII KAL. APRIL. TREV(IRIS) VOLUSIANO
ET ANNIANO CONSS.
2.
IDEM A. AD MAXIMUM P(RAE)F(ECTUM) U(RBI). POST ALIA: Minorum
defensores, si per eos donationum condicio neglecta est, rei amissae
periculum praestent. ET CETERA. DAT. III NON. FEB. ROM(AE) SABINO ET
RUFINO CONSS.
3.
[IDEM A. AD POPULUM. Lex, quae tutores curatoresque necessitate
adstrinxit, ut aurum argentum gemmas vestes ceteraque mobilia pretiosa,
urbana etiam mancipia, domos balnea horrea atque omnia intra civitates
venderent omniaque ad nummos redigerent praeter praedia et mancipia
rustica, multum minorum utilitati adversa est. Praecipimus itaque, ut
haec omnia nulli tutorum curatorumve liceat vendere, nisi hac forte
necessitate et lege, qua rusticum praedium atque mancipium vendere vel
pignorare vel in dotem dare in praeteritum licebat, scilicet per inquisitionem
iudicis, probationem causae, interpositionem decreti, ut fraudi locus
non sit. Ante omnia igitur urbana mancipia, quia totius supellectilis
notitiam derunt, semper in hereditate et in domo retineant; nam boni
servi fraudem fieri prohibebunt, mali, si res exegerit, sub quaestione
positi poterunt prodere veritatem. Atque ita omnia observabunt, ut nec
inventaria minuere nec mutare vel subtrahere aliquid tutor valeat: quod
in veste margaritis gemmis et in vasculis ceteraque supellectili necessarium
est. Et tolerabilius est, si ita contigerit, servos mori suis dominis
quam servire extraneis: quorum fuga potius tutori adscribitur, sive
neglegentia dissolutam patiatur esse disciplinam sive duritia vel indeia
at verberibus eos adficiat. Nec enim dominos execrantur, sed magis diligunt,
ita ut haec lex per hoc quoque melior antiqua sit: tunc enim remota
servorum custodia etiam vita minorum saepius prodebatur. Nec vero domum
vendere liceat, in qua defecit pater, minor crevit, in qua maiorum imagines
aut videre fixas aut revulsas non videre satis est lugubre. Ergo et
domus et cetera omnia inmobilia in patrimonio minorum permaneant nullumque
aedificii genus, quod integrum hereditas dabit, conlapsum tutoris fraude
depereat. Sed et si parens vel cuiuscumque heres est minor reliquerit
deformatum aedificium, tutor testificatione operis ipsius et multorum
fide id reficere cogetur: ita enim annui reditus plus minoribus conferent
quam per fraudes pretia deminuta. Servi etiam, qui aliqua sunt arte
praediti, operas suas commodo minoris inferent, et reliqui, qui in usum
minoris domini esse non poterunt quibusque ars nulla est, partim labore
suo, partim alimoniarum taxatione pascantur. Lex enim non solum contra
tutores, sed etiam contra feminas inmoderatas atque intemperantes prospexit
minoribus, quae plerumque novis maritis non solum res filiorum, sed
etiam vitam addicunt. Huic accedit, quod ipsius pecuniae, in qua robur
omne patrimoniorum veteres posuerunt, fenerandi usus vix diuturnus,
vix continuus et stabilis est: quo facto saepe intercidente pecunia
ad nihilum minorum patrimonia deducuntur. Iam ergo venditio tutoris
nulla sit sine interpositione decreti: exceptis his dumtaxat vestibus,
quae detritae usu aut corruptae servando servari non poterint.] vel
curatore sollicito, ut easdem inspiciat frequenti re[cogni]tione
incolumes. Animalia quoque supervacua minorum veneant, non vetamus.
DAT. ID. MART. SIR(MIO) CONSTANTINO (A. VII E)T CONSTANTIO C. CONSS.
4.
[IDEM A. AD] UNIVERSOS PROVINCIALES. POST ALIA:
Minorum defensores, [hoc es]t tutores vel curatores, si participes
rei, quae lite posci[tur, it]a, ut iussum est, edere
detractaverint eosdemque contra ve[rum] nominaverint, quoniam
pupillo nihil vel adulto perire opor[tet, in] quolibet
litis eventu tantum de proprio pecuniae fisco infe[rant, q]uantum
aestimatione habita ex tertia parte colligitur. Quod[si pau]peres
sint, capitis deminutione plectantur et desinant cives [esse R]omani,
ita ut ius integrum ipsis minoribus reservetur. ET CE[TERA. D]AT.
K. AUG. BASSO ET ABLABIO CONSS.
5.
(IDEM A. FELIC)I. Quoniam per neglegentiam seu proditionem
tu(torum) et curatorum possessiones iuris enfyteutici vitio in(terce)dente
commissi e minorum fortunis avelluntur, pla(cet, ut) tutor curatorve,
cuius officio manente possessiones
(mino)ris iuris enfyteutici praerogativam
commissi offen(sa pe)rdiderint, tantum de facultatibus propriis
censura im(mine)nte minoribus restituat, quanto rem valere potuisse
(cons)tabit. DAT. XIIII K. MAI. CONST(ANTINO)P(OLI) DALMATIO ET ZENOFILO
CONSS.
6.
(IMPP. A)RCAD(IUS) ET HON(ORIUS) AA. EUTYCHIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O.
Tutores eodem momen(to, qu)o fuerint ordinati, mox adeant cognitores,
ut praesen(tibus p)rimatibus, defensore, officiis etiam publicis, inventario
(soll)emniter facto, omne aurum argentumque et quidquid (vetu)state temporis
non mutatur, si in pupilli substantia
rep(peri)atur, iudicum ac senatorum, officiorum
etiam publico(rum) inustum signaculis, in tutissima publicae auctoritate
sen(tent)iae sine spe aliqua usurarum custodia conlocetur; non (priu)s
qualibet occasione mutandum, quam adultus legitimam (ing)ressus aetatem
non tam litibus vacare incipiat, quam integro (se m)ox gaudeat patrimonio
restitutum. Et quoniam etiam (med)iocris pensanda fortuna est, si cui
forte in hereditate mo(bili)a tantum, non etiam immobilia relinquantur
nec aliqui fundo(rum) reditus supputentur, ex quibus vel familia pupilli
sustentari (vale)at vel pupillus, ex mobilibus aut praedia idonea comparentur
(aut, s)i forte, ut adsolet, idonea non potuerint inveniri, iuxta antiqui
(iuri)s formam usurarum crescat accessio; ut et hic, unde fundorum (redi)tus
non sperantur, ex incremento rei mobilis minoris necessitas adiuvetur
et ibi sine periculo tutoris usurae penitus n(on petan)tur. DAT. VI K.
MART. CONST(ANTINO)P(OLI) ARCAD(IO) IIII ET HON(ORIO) III AA. CONSS. |
|
|
|
XXXI. DE
EXCUSATIONE TUTORUM. |
|
1.
IMP. ARCAD(IUS) ET HON(ORIUS) AA. FLAVIANO P(RAEFECTO) U(RBI). POST ALIA:
Excusation(em navi)culariis tutelae sive curae hactenus ipsis tribuimus,
ut (in huius)modi officiis minoribus sui tantum corporis obligentur. (DAT.
III NON.) MART. MED(IOLANO) STILICHONE ET AURELIANO CONSS. |
|
|
|
XXXII. DE
PRAEDIIS MINORUM SINE DECRETO NON ALIENAND[IS]. |
|
1.
IMP. CONSTANTINUS
A. AD SEVERUM. Minores, qui intra vig[inti quin]que annorum
aetatem sunt, praedium vel mancipium rusti[cum sine] decreti
interpositione alienatum, etiam non petita in inte[grum res]titutione,
poterunt vindicare; ita ut, si hac lege proposita ta[ntum]
ad metas vicesimi et quinti anni supererit, ut coepta lis [intra]
eiusdem anni finem terminari non possit, inchoata lis pos[sit proten]di.
Sed et ii, quos eadem lex exacto vicensimo
et quint[o anno] intra viginti et sex annos deprehenderit,
incoare pe[titiones] suas non morentur, quoniam usque ad vicensimum
et [sextum] annum ita inchoatae litis tempora concluduntur.
Qu[i vero] post hoc tempus agere temptaverit, expellatur, ut
iam [certus] securusque possessor sit. DAT. XV K. IAN. SERD[ICAE]
PROBIANO ET IV[LIANO CONSS.].
2.
IMP. Etsi minores vel ex patris
nomine vel ex (suo, de)bitis dumtaxat fiscalibus ingruentibus, vel ex
privatis co(ntracti)bus repperientur obnoxii, decreti interpositio a Const(antiniano)
praetore celebranda est, probatis examussim causis, (ut pate)facta rerum
fide firma venditio perseveret. Haec cum [ita sint,] etiam suspecti
tutores sub eius debent examine postul[ari, contraria]
quoque actione tribuenda; scilicet ut tunc demum ad exp[erienti]am
tuam servatis legibus recurratur, si apud utrumque p(raeto)rem, dum quaestio
ventilatur, ab aliqua parte
auxilium (pro)vocationis fuerit obiectum, ut provocationis merita [subli]mis
disceptator expendas. DAT. |
|
|
|