THEODOSIANI LIBRI XVI
  
CUM CONSTITUTIONIBUS SIRMONDIANIS
   
liber secundus
 

    
( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ).
 

 
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 
 

 
I. DE IURIS DICTIONE ET UBI QUIS CONVENIRI DEBEAT.
 
                                                                                      1.

IMP. CONSTANT(IUS) A. AD EUSTATHIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Iudices provinciarum volumus vim debitae auctoritatis adsumere, ut una actores ceterosque rei privatae nostrae quae provinciales teneat disciplina. Sceleratos convictosque carcer teneat, tormenta dilacerent, gladius ultor interimat. Eo enim modo licentia inveteratae desperationis inhibetur, si intellegant uno sibi ac pari studio vivendum esse cum ceteris. ET CETERA. DAT. VIII ID. MART. LIMENIO ET CATULLINO CONSS.

                                                                                      2.

IDEM A. AD TAURUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Definitum est provinciarum rectores in civilibus causis litigia terminare, etsi militantes exceperint iurgia vel moverint. Ne igitur usurpatio iudicia legesque confundat aut iudicibus ordinariis adimat propriam notionem, ad provinciarum rectores transferantur iurgia civilium quaestionum. In criminalibus etiam causis, si miles poposcerit reum, provinciae rector inquirat. Si militaris aliquid admisisse firmetur, is cognoscat, cui militaris rei cura mandata est. DAT. VIII KAL. AUG. MEDIOL(ANO) ARBITIONE ET LOLLIANO CONSS.

                                                                                      3.

IDEM A. ET IULIANUS C. AD TAURUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Non solum in agentes in rebus, sed in alios etiam cuiuslibet homines condicionis competentes vigoris aculei exerantur, si modo fuerit declaratum delicto eos obnoxios detineri. Quicumque igitur aliquid inprobe turpiterque commiserit aut libidinis macula forte polluerit pudicitiam, debet ad eum ultio severitatis congruae propagari, cum tamen direptionem videantur esse conquesti qui gravia testantur admissa. Quae obnoxios claruerit invasisse, in duplum restituere compellantur. DAT ET ACCEPTA VIII KAL. OCTOB. CONSTANTIO A. VIIII ET IULIANO C. II CONSS.

                                                                                      4.

IMPP. VALENTIN(IANUS) ET VAL(ENS) AA. AD TERENTIUM CORRECTOREM TUSCIAE. Actor rei forum sequatur ita ut, si senatores aliquid a provincialibus poscunt, eo, qui provinciam reget, cognitore confligant. Si vero provincialis non suscipiat, sed inferat actiones, p(raefecto) u(rbi) disceptante decertet. DAT. KAL. DEC. MEDIOL(ANO) DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS.

                                                                                      5.

IDEM AA. AD FELICEM VIC(ARIUM) MACEDONIAE. Si quis rem nostram coeperit lite pulsare, rationali praesente confligat: quo defensante et controversia omnis agitetur et iudex eam sententiam decernat, quam iuris aequitas postulaverit. DAT. KAL. DECEMB. VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.

                                                                                      6.

IMPPP.   GRAT(IANUS),   VALENTIN(IANUS) ET THEOD(OSIUS) AAA. NEOTERIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Exceptis his, quibus extra ordinem subvenitur, omnes iacturam litis incurrant, qui non ante in proprio foro iurgaverint, siquidem possint venire ad altioris iudicis notionem, cum iudicatum quod displicet appellatione excluserint: ita ut, si quis litigator se vel fastidio vel gratia cognitoris aut non auditum aut dilatum docuerit et eius litis quae protracta est aestimationem fisco nostro iudex praestet et in primores officii poena deportationis ilico deprometur. DAT. PRID. KAL. MAI. MEDIOL(ANO) ARCADIO A. I ET BAUTONE CONSS.

                                                                                      7.

IMPPP. VALENTIN(IANUS) THEOD(OSIUS) ET ARCAD(IUS) AAA. MARTINIANO COM(ITI) ORIENTIS. Mulieres honore maritorum erigimus, genere nobilitamus. Iisdem forum ex eorum persona statuimus et domicilia mutamus. DAT. IIII ID NOVEMBR. CONSTANT(INO)P(OLI) ARCAD(IO) A. II ET RUFINO CONSS.

                                                                                      8.

IMPP. ARCAD(IUS) ET HONOR(IUS) AA. PASIFILO SUO SALUTEM. Causas plurimi instituentes de fugaci servo aut manifesto furto aut non manifesto, direpti etiam animalis servive vel rei mobilis ad moventis vel vi bonorum raptorum, parvulae etiam terrae finium et parvulae casae, sub specie criminis tuum pulsant iudicium. Momentariae etiam possessionis interdictum, quod non semper ad vim publicam pertinet vel privatam, quod mox audiri interdum etiam sine inscriptione, mereatur, abacti etiam animalis causa proponitur. Cum igitur de his rebus parvis ac minimis tuae sit iniuria potestatis iudicare, decretum est eas tantum causas criminales a sinceritate tua audiri, quas dignus et meritus horror inscriptionis inpleverit, quae magnitudinem videlicet criminis tempusque designant, ut alterutram partem digna legum tenere possit auctoritas. Quod statutum si fuerit forte contemptum, hi qui ex officio ingrediuntur secretarium quinque librarum auri condemnatione ferientur. DAT. VIII KAL. IANUAR. MEDIOL(ANO) OLYBRIO ET PROBINO CONSS.

                                                                                      9.

IDEM AA. ARCHELAO PRAEF(ECTO) AUG(USTALI). Si quis neglectis iudicibus ordinariis sine caelesti oraculo causam civilem ad militare iudicium crediderit deferendam, praeter poenas ante promulgatas intellegat se deportationis sortem excepturum, nihilominus et advocatum eius decem librarum auri condemnatione feriendum. DAT. VIII KAL. DECEMB. CONSTANTINOPOLI CAESARIO ET ATTICO CONSS.

                                                                                      10.

IDEM AA. AD EUTYCHIANUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Iudaei Romano et communi iure viventes in his causis, quae non tam ad superstitionem eorum quam ad forum et leges ac iura pertinent, adeant sollemni more iudicia omnesque Romanis legibus inferant et excipiant actiones: postremo sub legibus nostris sint. Sane si qui per compromissum ad similitudinem arbitrorum apud Iudaeos vel patriarchas ex consensu partium in civili dumtaxat negotio putaverint litigandum, sortiri eorum iudicium iure publico non vetentur: eorum etiam sententias provinciarum iudices exequantur, tamquam ex sententia cognitoris arbitri fuerint adtributi. DAT. III NON. FEB. CONSTANT(INO)P(OLI) HONOR(IO) A. IIII ET EUTYCHIANO V. C. CONSS.

                                                                                      11.

IDEM AA. THEODORO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. POST ALIA. Minime provinciae rector expectet in reos criminosos actorem dominicum, sed habeat exhibendis obnoxiis potestatem: utatur legibus nullo interposito rationali. Latebris reus potestate ordinarii iudicis protrahatur, ne per conludium actorum iudiciorum fiat dilatio. DAT. VIIII KAL. IUN. MEDIOL(ANO) HONOR(IO) AUG. IIII ET EUTYCHIANO V. C. CONSS.

                                                                                      12.

IMPP. HONOR(IUS) ET THEOD(OSIUS) AA. CONSULIBUS, PRAETORIBUS, TRIBUNIS PLEBIS, SENATUI SUO SAL(UTEM) DICUNT. POST ALIA: In criminalibus causis senatus statuta iamdudum quinqueviralis iudicii forma servabitur. In quo cum perfacile esse credamus optimos legere de summis, sortito tamen ad iudicium vocabuntur, ne de capite atque innocentia alterius iudicio electi iudicent. ET CETERA. DAT. VIII ID. AUG. RAV(ENNAE) ASCLEPIODOTO ET MARINIANO CONSS.
 

 
II. IN SUA CAUSA QUIS IUDICET.
 
                                                                                      1.
   
IMPPP. VAL(ENS), GRAT(IANUS) ET VALENT(INIANUS) AAA. AD GRACCHUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Promiscua generalitate decernimus neminem sibi esse iudicem debere. Cum enim omnibus in re propria dicendi testimonii facultatem iura submoverint, iniquum ammodum est licentiam tribuere sententiae. LECTA KAL. DECEMB. VALENTE V ET VALENTINIANO AA. CONSS.
 

 
III. DE OMISSA ACTIONIS IMPETRATIONE.
 
                                                                                      1.
     
IMPP. THEOD(OSIUS) ET VALENTIN(IANUS) AA. HIERIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. POST ALIA: Nulli prorsus non impetratae actionis in maiore vel minore iudicio agendi opponatur exceptio, si aptam rei et proposito negotio competentem eam esse constiterit. ET CETERA. DAT. X KAL. MART. CONSTANT(INO)P(OLI) TAURO ET FELICE CONSS.
 

 
IIII. DE DENUNTIATIONE VEL EDITIONE RESCRIPTI.
 
                                                                                      1.

IMP. CONSTANT(INUS) A. AD SYMMACHUM. Si quando minoribus vel adultis inferenda lis erit vel ab ipsis minoribus vel adultis cuidam quaestio movenda sit, non alias cursus temporis incoetur, nisi ab universis, quos officii sollicitudo constringit, hoc est tutoribus, sive testamento sive decreto dati sunt, vel curatoribus, per quos minores defenduntur, vel iisdem omnibus sollemni more lis fuerit intimata. Quod si divisum administrationis periculum per provincias sit, his tantum omnibus insinuari convenit et ab ipsis inferri litem, qui in ea provincia tutelae vel curae officium sustinent, ne de aliis provinciis defensores minorum ad iudicia perducantur. DAT. PRID. NON. FEBR. SIRMIO, ACCEPTA VIII ID. MART. CORINTHO CONSTANTINO A. V ET LICINIO C. CONSS.

                                                                                      2.

IDEM AUG. AD MAXIMUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Denuntiari vel apud provinciarum rectores vel apud eos, quibus actorum conficiendorum ius est, decernimus ne privata testatio mortuorum aut in diversis terris absentium aut eorum, qui nusquam gentium sint, scripta nominibus falsam fidem rebus non gestis adfigat. DAT. X KAL. IUN. SIRMIO PROBIANO ET IULIANO CONSS.

                                                                                      3.

IMPPP. VALENTIN(IANUS), VAL(ENS) ET GRAT(IANUS) AAA. AD AMPELIUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Exigendae denuntiationis locus non est, cum quis ad luendum debitum evidenti chirografo convenitur. DAT. IIII KAL. AUG. CONTIONACI GRATIANO A. II ET PROBO CONSS.

                                                                                      4.

IMPPP. VALENTIN(IANUS), THEOD(OSIUS) ET ARCAD(IUS) AAA. AD ROMULUM CONSULAREM AEMILIAE ET LIGURIAE. Post celebratam denuntiationem seu edicto seu editione rescripti, quod tamen iure sit impetratum, lis exordium auspicatur inter iustas videlicet legitimasque personas. Et si qui perennitatis nostrae pendentibus temporibus responsa protulerit, non modo tempora, quorum erunt curricula, non dilatentur, sed et quidquid elicitum erit, frivolum iudicetur. DAT. XIIII KAL. IUL. MEDIOL(ANO) ARCAD(IO) A. I ET BAUTONE CONSS.

                                                                                      5.

IDEM AAA. AD CLAUDIUM CONS(ULAREM) TUSCIAE. Universa quidem negotia, quae ex rescriptorum auctoritate sortiuntur exordium, ad cursum temporum pertinere decretum est: ante omnia vero procurandum est, ne pervasionibus inproborum protelandae cognitionis praebeatur occasio. Idcirco si quis possessione deiectus auxilium nostri poscat oraculi, nullis eum temporum, quae ex rescriptorum editione defluunt, moris esse cludendum hac lege decernimus, ne iuris suffragium, quod in celeri reformatione     consistit,     beneficiorum     inperialium   decreta   suspendant.   DAT.   VI   NON.   MAI. MEDIOL(ANO) TIMASIO ET PROMOTO CONSS.

                                                                                      6.

IMPPP. ARCAD(IUS). HONOR(IUS) ET THEOD(OSIUS) AAA. AEMILIANO P(RAEFECTO) U(RBI). Si quis debiti, quod ex fenore vel mutuo data pecunia sumpsit exordium vel ex alio quolibet titulo in litterarum obligationem facta cautione translatum est seu fideicommissi dirigat actionem aut momentariam possessionem pervasione violatam vel quodlibet interdictum efflagitet seu inofficiosum arguat testamentum vel tutelae seu negotiorum actionem intendat, ruptis denuntiationum ambagibus inter ipsa cognitionum auspicia rationem exprimere ac suas allegationes iubeatur proponere, denuntiatione et temporum observatione remota, quam in ceteris civilibus causis, quarum tamen aestimatio centum solidorum summam excedat, volumus custodiri. DAT. XIIII KAL. AUG. CONSTANT(INO)P(OLI) ARCAD(IO) A. VI ET PROBO CONSS.

                                                                                      7.

IMPP. HONOR(IUS) ET THEOD(OSIUS) AA. IOVIO P(RAEFECTO) P(RAETORIO). POST ALIA: Quaecumque forte ecclesiae venerabilis negotia sunt vel esse poterint, actiones celeri legum ordine servato iudicantum disceptatione finiantur. Nec enim decet defensione loci nominisque venerabilis suscepta publica diu secretaria praestolari. DAT. VI KAL. IUL. RAV(ENNA) HONORIO VIII ET THEOD(OSIO) III AA. CONSS.
 

 
V. DE DOMINIO REI QUAE POSCITUR VEL CONSORTIBUS AB EO, CUI DENUNTIATUM FUERIT, NOMINANDIS.
 
                                                                                      1.

IMP. CONSTANTINUS A. . . . . . . Petitor quem voluerit de consortibus pulset et quem vult per suam voluntatem praetereat, ea tamen condicione, ut qui pulsati non fuerint nullum de his quae iudicata fuerint praeiudicium patiantur, sed cum voluerint suas instituant actiones.
     
                                                                                      2.

IMP. IULIANUS A. SECUNDO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. POST ALIA: Explosis atque reiectis praescriptionibus, quas litigatores sub obtentu consortium studio protrahendae disceptationis excogitare consueverunt, sive unius fori omnes sint sive in diversis provinciis versentur, nec adiuncta praesentia consortis vel consortium agendi vel respondendi iurgantibus licentia pro patre pandatur. Et amputata constitutione Constantini patrui mei quae super consortibus promulgata est, antiquum ius, quantum pertinet ad huiusmodi disceptationes, cum omni firmitate servetur, ut interruptis artificiosis obstaculis possidentum astutia comprimatur. DAT. III NON. SEPTEMB. ANTIOCH(IAE) MAMERTINO ET NEVITTA CONSS.
 

 
VI. DE TEMPORUM CURSU ET REPARATIONIBUS DENUNTIATIONUM.
 
                                                                                      1.

IMP. CONSTANT(INUS) A. IULIO VERO PRAESIDI TARRACONENSIS. Cum semel negotium necessitate vel casu temporibus fuerit exemptum ac postea per indulgentiam clementiae nostrae redintegratio praestetur, intra quattuor menses iudicantis arbitrium, non ulterius, litigatoribus praeberi oportet, etiamsi per obreptionem aliquid a nobis iterata supplicatione meruerint. DAT. PRID. NON. MAI. VIENNAE SABINO ET RUFINO CONSS.

                                                                                      2.

IDEM A. AD FELICEM PRAESIDEM CORSICAE. POST ALIA: Si petitores probaverint interpellantes se saepius esse dilatos atque ita labsum temporis incurrisse per neglegentiam atque desidiam gravitate tua audientiam differente, indemnitas petitorum pro modo litis, quae in altercationem fuerit adducta, de tuis facultatibus sarcietur. DAT. VIIII KAL. NOVEMB. SIRM(IO) CONSTANTINO A. V ET LICINIO C. CONSS.

                                                                                      3.

IDEM A. AD BASSUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Altero ex litigatoribus in lite defuncto cursum temporis esse reparandum latis iam dudum legibus continetur. DAT. XIII KAL. IUN. SIRMIO CRISPO II ET CONSTANTINO II CC. CONSS.

                                                                                      4.

IMPP. CONSTANTIUS ET CONSTANS AA. AD ACINDYNUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Si quis iurgantium ante litis terminum ultimum diem obierit, non, ut ante statuimus, a decedentium primo die cursum temporis observari oportet, si successor legitimae aetatis sit, sed ex die petitae bonorum possessionis vel aditae hereditatis ei tempora renovari; ita tamen, ut ea res non lateat possidentem nec clam, aut fraudem ut tempori faciat, pertemptetur. Quod si successor minoris aetatis sit, postquam datus tutor   sive   curator   sollemnia   susceptae defensionis inpleverit, tempus dinumerari conveniet. DAT. ET P(RO)P(OSITA) VI KAL. IAN. ANTIOCH(IAE) URSO ET POLEMIO CONSS.

                                                                                      5.

IDEM AA. AD PETRONIUM VIC(ARIUM) AFRICAE. Inter privatos et fiscum, si privatus actionem intendat, quattuor mensuum tempora custodienda sunt: cum vero fiscus privato inferet aliquam quaestionem, sex mensuum curricula serventur, utrique parti petendae dilationis per defensores suos copia non negenda, si hoc commoditatis ratio postulaverit. DAT. V ID. APRIL. AQUIL(EIAE) ACINDYNO ET PROCULO CONSS.
 

 
VII. DE DILATIONIBUS.
 
                                                                                      1.

IMP. CONSTANTINUS A. AD URSUM VICARIUM. Si quando quis rescriptum ad extraordinarium iudicem reportaverit, dilatio ei penitus neganda est. Illi autem, qui in iudicium vocatur, danda est ad probanda precum mendacia vel proferenda aliqua instrumenta vel testes, quoniam instructus esse non potuit, qui praeter spem ad alienum iudicem tradebatur. DAT. PRID. NON. MART. VOLUSIANO ET ANNIANO CONSS.

                                                                                      2.

IDEM A. AD IULIANUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Petendae in integrum restitutionis temporibus, ut iam constitutum est, observatis si dilatio ab actore petatur, quae intra metas lege comprehensas valeat artari, eandem quocumque flagitante causis cognitis tribui oportebit: sin vero eiusmodi postulentur curricula, quae intra spatium lege receptum angustari non queunt, quippe si in confinio praedicti temporis petuntur et eius terminos prorogabunt, dilationem petitori denegari conveniet; in eius enim arbitrio fuerat tunc inferre litigium, cum petitae dilationis mora spatio superstite posset includi. Quod si defensio possidentium dilationis suffragia postulaverit, eandem adserta causa citra obstaculum temporis deferri sancimus, quia nequaquam in ipsius steterat potestate, quando litigio pulseratur. Dari igitur debet, etsi impetrata dimensio sese ultra constitutionis regulam proferat. Qua dilatione, si a possessore impetretur, etiam     petitor     in     requirendis   probationibus   uti   minime   prohibetur.   DAT.   XIIII   KAL.   AUG.; P(RO)P(OSITA) ROMAE CONSTANTIO ET MAXIMO CONSS.

                                                                                      3.

IMPP. ARCADIUS ET HONORIUS AA. MESSALAE P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. POST ALIA: De statu ac patrimonio litigantibus in transmarina etiam dilatione mensuum novem spatia creditur posse sufficere. ET CETERA. DAT. XII KAL. DECEMB. THEOD(ORO) V. C. CONS.
 

 
VIII. DE FERIIS.
 
                                                                                      1.

IMP. CONSTANT(INUS) A. HELPIDIO. Sicut indignissimum videbatur diem solis veneratione sui celebrem altercantibus iurgiis et noxiis partium contentionibus occupari, ita gratum ac iucundum est eo die quae   sunt   maxime   votiva   compleri. Atque ideo emancipandi et super his rebus acta non prohibeantur. P(RO)P(OSITA) V NON. IUL. CARALIS CRISPO II ET CONSTANTINO II CC. CONSS.

                                                                                      18.

(IMPPP.     GRATIANUS,     VALENTINIANUS     ET     THEODOSIUS     AAA.     AD   PRINCIPIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Solis die, quem dominicum rite dixere maiores, omnium omnino litium, nego(tiorum, conventionum quiescat intentio; debitum publicum privatumque nullus efflagitet; (nec apud ipsos quidem arbitros) vel iudiciis flagitatos vel sponte delectos ulla sit agnitio iurgiorum. (Et) non modo notabilis,   verum   etiam   sacrilegus   iudicetur,   qui   a   sanctae   religionis   instinctu   rituve   deflexerit. P(RO)P(OSITA) III NON. NOV. AQUIL(EIAE), ACC(EPTA) VIII K. DEC. ROM(AE) HON(ORIO) N. P. ET EVODIO CONSS.

                                                                                      19.

(I)MPPP.   VAL(ENTINI)ANUS,   THEOD(OSIUS)   ET   ARCAD(IUS) AAA. ALBINO P(RAEFECTO) U(RBI). Omnes dies iubemus esse (i)uridicos. Illos tantum manere feriarum dies fas erit, quos geminis mensibus ad requiem laboris indulgentior annus accepit, aestivis fervoribus mitigandis et autumnis fetibus decerpendis. Kalendarum quoque Ianuariarum consuetos dies otio mancipamus. His adicimus natalicios dies urbium maximarum Romae atque Constantinopolis, quibus debent iura differri, quia et ab (i)psis nata sunt. Sacros quoque paschae dies, qui septeno vel praecedunt numero vel sequuntur, in eadem observatione numeramus, nec non et dies solis, qui repetito in se calculo revolvuntur. Parem necesse est habere reverentiam nostris etiam diebus, qui vel lucis auspicia vel ortus imperii (p)rotulerunt. DAT. VII ID. AUG. ROM(AE) TIMASIO ET PROMOTO CONSS.

                                                                                      20.

[IDEM A]AA. PROCULO P(RAEFECTO) U(RBI). Festis solis diebus circensium sunt inhibenda certamina, [q]uo Christianae legis veneranda mysteria nullus spectaculorum con[c]ursus avertat, praeter clementiae nostrae natalicios dies. DAT. XV K. [M]AI. CONST(ANTINO)P(OLI) ARCAD(IO) A. II ET RUFINO CONSS.

                                                                                      21.

[IDEM AAA. T]ATIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Actus omnes seu publici seu privati diebus quindecim pas(c)halibus sequestrentur. DAT. VI K. IUN. CONST(ANTINO)P(OLI) ARCAD(IO) A. II ET RUF(INO) CONSS.

                                                                                      22.

[IM]PP. ARCAD(IUS) ET HON(ORIUS) AA. HERACLIANO CORR(ECTORI) PAFLAGONIAE. Sollemnes paganorum superstitionis dies inter feriatos non haberi olim lege reminiscimur imperasse. DAT. V NON. IUL. CONST(ANTINO)P(OLI) OLYBRIO ET PROBINO CONSS.

                                                                                      23.

[IDEM] AA. AD AURELIANUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Die dominico, cui nomen ex ipsa reverentia inditum est, nec ludi theatrales nec equorum certamina nec quicquam, quod ad molliendos animos repertum est, spectaculorum in civitate aliqua celebretur. Natalis vero imperatorum, etiamsi die dominico inciderit, celebretur. DAT. VI K. SEPT. CONST(ANTINO)P(OLI) THEOD(ORO) V. C. CONSS.

                                                                                      24.

[IDEM] AA. HADRIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Religionis intuitu cavemus atque decernimus, ut [s]eptem diebus quadragesimae, septem paschalibus, quorum observationibus et ieiuniis peccata purgantur, natalis etiam die et epifa[n]iae spectacula non edantur. DAT. PRID. NON. FEB. RAV(ENNA) STILICHONE [E]T AURELIANO CONSS.

                                                                                      25.

[IM]PP. HON(ORIUS) ET THEOD(OSIUS) AA. IOVIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. POST ALIA: Dominica die, quam vulgo [s]olis appellant, nullas edi penitus patimur voluptates, etsi fortuito [i]n ea aut imperii nostri ortus redeuntibus in semet anni metis obful[s]erit aut natali debita sollemnia deferantur. DAT. KAL. APRIL. RAV(ENNA) (H)ONORIO VIII ET THEOD(OSIO) III AA. CONSS.

                                                                                      26.

IDEM AA. IOHANNI P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. POST ALIA: Die sabbata ac reliquis sub tempore, quo Iudaei cultus sui reverentiam servant, neminem aut facere a(li)quid aut ulla ex parte conveniri debere praecipimus, cum fiscalibus commodis et litigiis privatorum constat reliquos dies posse sufficere. ET CETERA. DAT. VII K. AUG. RAV(ENNA) DD. NN. HON(ORIO) VIII ET THEOD(OSIO) III AA. CONSS.
 

 
VIIII. DE PACTIS ET TRANSACTIONIBUS.
 
                                                                                      1.

IMP. CONSTANTINUS A. AD RUFINUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. POST ALIA: Litigia sententiis   vel   tra[ns]actionibus   terminata   non   sinimus restaurari. DAT. IIII ID. MAI. IPSO A. V ET L[IC(INIO) C. CONSS.]

                                                                                      2.

IMPPP.   GRAT(IANUS),   VAL(ENTINI)ANUS ET THEOD(OSIUS) AAA. EUTROPIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Ubi pactum conscriptum est atque Aquilianae stipulationis vinculis firmitas iuris innexa, au(t) gestis secundum legem adcommodandus est consensus aut poena (una) cum his, quae data probabuntur, ante cognitionem causae inferend(a est). DAT. III NON. IUN. CONST(ANTINO)P(OLI) EUCHERIO ET SYAGRIO CONSS.

                                                                                      3.

IMPP. ARCAD(IUS) ET HON(ORIUS) AA. RUFINO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Si quis maior annis adversum pacta vel transactiones nullo cogentis imperio, sed libero arbitrio et vol(un)tate confecta putaverit esse veniendum vel interpellando iudice(m) vel supplicando principibus vel non inplendo promissa ea, quae in(vo)cato dei omnipotentis nomine eo auctore solidaverit, non sol(um) inuratur infamia, verum etiam actione privatus restituta poena (quae) pactis probatur inser(t)a, earum rerum et proprietate careat et (emo)lumento quod ex pacto vel transactione illa fuerit consecutus. (Quae) omnia eorum mox commodo deputabuntur, qui intermerata pact(i) iura servaverint. Eos etiam huius litis vel iactura dignos iubemus esse vel munere, qui nomina nostra placitis inserentes salutem p(rin)cipum confirmationem initarum esse iuraverint pactionum. DAT. V ID. OCT. CONST(ANTINO)P(OLI) OLYBRIO ET PROBINO CONSS.
 

 
X. DE POSTULANDO.
 
                                                                                      1.

IMP. CONSTANTINUS A. ANTIOCHO P(RAE)F(ECTO) VIGILUM. Iussione subversa, qua certu[s] advocatorum numerus singulis tribunalibus praefinitus est, omne[s] licentiam habeant, ut quisque ad huius industriae laudem in quo vol[u]erit auditorio pro ingenii sui virtute nitatur. DAT. K. NOV. SERDICAE CONST(ANTINO) A. V ET LICINIO C. CONSS.

                                                                                      2.

IDEM A. AD ANTIOCHUM P(RAE)F(ECTUM) VIGILUM. Destituuntur negotia et temporibus sui[s] excidunt, dum advocati per multa officia et diversa secretaria rap[i]untur; ideoque censuimus, ne hi, qui semel   protestati   fuerint,   quod   ap[ud]   te   causas   acturi   sunt,   apud   alium iudicem agendi habeant potest[a]tem. P(ROPOSITA) K. NOV. SERDICAE CONST(ANTINO) A. V. ET LICINIO C. CONSS.

                                                                                      3.

IDEM A. HELLADIO. Saepius claruit quosdam ex advocatis existimationi su[ae] immensa atque inlicita compendia praetulisse nomine honorarior[um].

                                                                                      4.

IMP. CONSTANT(INUS) A. AD BASSUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Advocatos, qui consceleratis depectionibus suae opis egentes spoliant atque nudant, non iure causae, sed fundorum, pecorum et manicipiorum qualitate rationeque tractata, dum eorum praecipua poscunt coacta sibi pactione transcribi, ab honestorum coetu iudiciorumque conspectu segregari praecipimus. DATA VIII ID. MART. CONSTANT(INO)P(OLI) CONSTANT(INO) A. VII ET CONSTANTIO CONSS.

                                                                                      5.

IMPP. VALENTIN(IANUS) ET VALENS AA. OLYBRIO P(RAEFECTO) U(RBI). Quisquis vult esse causidicus, ipsam solam sumat in causas agendo personam nec idem in eodem negotio defensor sit et quaesitor quoniam aliquem inter arbitros et patronos oportet esse delectum. ACC. XII KAL. SEPTEMBR. IPSIS AA. CONSS.

                                                                                      6.

IMPP. HONOR(IUS) ET THEOD(OSIUS) AA. EUSTATHIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. De re necessaria ad locum. Altero beneficio non solum per forum tuae magnitudinis, sed in universis iudiciis valituro ut filiifamilias, quidquid ex huiuscemodi professione vel ipsius occasione quaesierunt vel conquisierint, id post patris obitum praecipuum veluti peculium castrense proprio dominio valeant vindicare sub tali forma, quam militantibus ex iure procinctus cinguli praerogativa detulit. DAT. X KAL. APR. CONSTANT(INO)P(OLI) DD. NN. HONORIO XIII ET THEODOSIO X AA. CONSS.
 

 
XI. DE ERRORIBUS ADVOCATORUM.
 
                                                                                      1.
     
IMP. CONSTANT(INUS) A. FURIO FELICI. Advocatorum errores in competenti iudicio litigatoribus non praeiudicant. DAT. V KAL. AUG. CONSTANTINO A. VI ET CONSTANTINO C. CONSS.
 

 
XII. DE COGNITORIBUS ET PROCURATORIBUS.
 
                                                                                      1.

IMP. IULIANUS A. SECUNDO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Nulla dubitatio est post causam in iudicio publicatum utpote dominum litis procuratorem effectum etiam post excessum eius, qui defensionem mandaverat, posse incoatam litem iurgiumque finire, quippe cum et procuratorum posse eum instituere et ad heredes suos incoata transmittere veteris iuris voluerint conditores. LECTA APUD ACTA PRID. NON. FEBR. IULIANO A. IIII ET SALLUSTIO CONSS.

                                                                                      2.

IMPP. VALENTIN(IANUS) ET VAL(ENS) AA. Commune negotium et quibusdam absentibus agi potest, si praesentes rem ratam dominum habiturum cavere parati sunt vel, si quid ab his petitur, iudicatum solvi satisdatione firmaverint. P(RO)P(OSITA) VI ID. DECEMB. DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS.

                                                                                      3.

IMPPP. GRAT(IANUS), VALENTIN(IANUS) ET THEOD(OSIUS) AAA. PANCRATIO P(RAEFECTO) U(RBI). In principio quaestionis persona debet inquiri et utrum ad agendum negotium mandato utatur accepto. Quibus rite et sollemniter constitutis potest esse sententia, praeteritis autem his nec dici controversiae solent nec potest esse iudicium. ET CETERA. DAT. PRID. NON. APRIL. CONSTANT(INO)P(OLI) ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.

                                                                                      4.

IMPPP. THEOD(OSIUS), ARCAD(IUS) ET HONOR(IUS) AAA. VICTORIO PROCONS(ULI) ASIAE. Procurator, licet maritus sit, id solum exequi debet, quod procuratio emissa praescripserit. DAT. V KAL. IUL. THEOD(OSIO) A. III ET ABUNDANTIO CONSS.

                                                                                      5.

IDEM AAA. RUFINO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Nullo pacto feminae aut amplius, quam sibi competit,     agere     aut     pro     aliis     possunt     intervenire     personis.     DAT.     IIII   KAL.OCTOB CONSTANT(INO)P(OLI) THEOD(OSIO) A. III ET ABUNDANTIO V. C. CONSS.

                                                                                      6.

IMPP. ARCAD(IUS) ET HONOR(IUS) AA. ANDROMACHO P(RAEFECTO) U(RBI). POST ALIA: Nemo militantium fiat susceptor defensorve causarum nec ad cognitionem alieni iurgii suffragator accedat. ET CETERA. DAT. PRID. NON. IUL. MEDIOL(ANO) OLYBRIO ET PROBINO CONSS.

                                                                                      7.

IMP.     THEODOSIUS   A.   ET   VALENTIN(IANUS)   CAESAR   ASCLEPIODOTO   P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Si lite contestata procuratorem vel cognitorem, qui litis minister est ordinatus, mori contigerit, minime eius quaerantur heredes, ne de supervacuo domino causae laboris occasio protendatur, sed statim ad eum migrent omnes, qui dominus causae fuerat, actiones. Et successoribus procuratoris nulla super eo petitio relinquatur, nisi tantum expensarum nomine vel factorum litis causa sumptuum. Nec sane videtur incongruum cognitori, cum manifestum sit, si cognitor vel praesentis procurator usus fuerit in iudicio prosperiore fortuna vel eadem reflante devictus, iudicati actionem sine ulla cunctatione in dominum dari vel domino. Et haec quidem in actoris persona de litis ministro edixisse sufficiet; ceterum in rei quoque idem licere non dubium est, quamvis abunde legum veterum observatione munita sit, quae, si in rem quoque suam cognitor vel procurator quis fuerit ordinatus, simili modo nihil novi requirere patiuntur. ET CETERA. DAT. XVIII KAL. DECEMB. CONSTANT(INO)P(OLI) VICTORE V. C. CONSS.
 

 
XIII. DE ACTIONIBUS AD POTENTES TRANSLATIS.
 
                                                                                      1.
       
IMPP. HONOR(IUS) ET THEOD(OSIUS) AA. IOHANNI P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. POST ALIA: Si cuiuscumque modi cautiones ad potentium fuerint delatae personas, debiti creditores iactura multentur. Aperta enim credentium videtur esse voracitas, qui alios actionum suarum redimunt exactores. ET CETERA. DAT. V ID. IUL. RAV(ENNA) DD. NN. HONOR(IO) XIII ET THEOD(OSIO) X AA. CONSS.
 

 
XIIII. DE HIS, QUI POTENTIORUM NOMINA IN LITE PRAETENDUNT VEL TITULOS PRAEDIIS ADFIGUNT.
 
                                                                                      1.
     
IMPP. ARCAD(IUS) ET HONOR(IUS) AA. MESSALAE P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Animadvertimus plurimos iniustarum desperatione causarum potentium titulos et clarissimae privilegia dignitatis his, a quibus in ius vocantur, opponere. Ac ne in fraudem legum adversariorumque terrorem his nominibus abutantur et titulis, qui huiusmodi dolo scientes conivent, adficiendi sunt publicae sententiae nota. Quod si nullum in hac parte consensum praebuerint, ut libelli aut tituli eorum nominibus aedibus adfigantur alienis, eatenus in eos qui fecerint vindicetur, ut adfecti plumbo perpetuis metallorum suppliciis deputentur. Quisquis igitur lite pulsatus, cum ipse et rei sit possessor et iuris et titulum inlatae sollemniter pulsationis exceperit, contradictoriis libellis aut titulis alterius nomen crediderit inserendum, eius possessionis aut causae, quam sub hac fraude aut retinere aut evitare temptaverit amissione multetur nec repetendae actionis, etiamsi ei probabilis negotii merita suffragantur, habeat facultatem. Eos sane, qui se sponte alienis litibus inseri patiuntur, cum his neque proprietas neque possessio competat, veluti famae suae prodigos et calumniarum redemptores notari oportebit. DAT. V KAL. DECEMB. MEDIOL(ANO) STILICHONE V. C. CONSS.
 

 
XV. DE DOLO MALO.
 
                                                                                      1.
     
IMP. CONSTANT(INUS) A. AD SYMMACHUM VIC(ARIUM). Optimum duximus non ex eo die, quo se quisque admissum dolum didicisse memoraverit, neque intra anni utilis tempus, sed potius ex eo die, quo adseritur commissus dolus intra continuum tempus anni eis, quibus esse decertandi ius invenitur, eiusmodi actionem causa cognita deferri; ita ut, si forte is, contra quem res agitur, longius ullo genere discesserit, nec denuntiandi necessitate petitor oneretur nec eius qui aberit praesentia postuletur. Nec tamen adsistere, si velit, quisquam prohibeatur examini, contra quem decernenda intentio huiusmodi fuerit expetita: ita ut impetrata doli actione lis ad suum iudicem translata intra biennii spatia decidatur, ratione temporis custodita, cum legitime fuerit apud suum iudicem coepta, exemplo litium ceterarum. Perpetuo vero silentio conquiescat, nisi ex die, quo impetrata fuerit actio, intra continuum biennium quod sequitur, omnis lis fuerit decisa. Omnes igitur sciant neque incipiendae post biennium neque ante completum biennium coeptae, post biennium finiendae doli actionis concessam licentiam. DAT. VIII KAL. AUG. NAISSO CONSTANTINO A. V ET LICINIO C. CONSS.
 

 
XVI. DE INTEGRI RESTITUTIONE.
 
                                                                                      1.

IMP. CONSTANT(INUS) A. AD POPULUM. In integrum restitutione minoribus adversus commenticias venditiones et adversus tutorum insidias sanctionum praesidio cautum esse non dubium est: ac si quid forte iidem de suo in fraudem tutelae alienasse docerentur, fraudatorio interdicto prospectum esse minoribus declaratur. DAT. ID. MART. SIRMIO. IPSO A. VII ET CAES. CONSS.

                                                                                      2.

IDEM A. AD BASSUM. Placuit post completum vicesimum et quintum annum ex eo, quo vicesimi et sexti anni dies inluxerit, ad interponendum contestationem in urbe Roma usque ad anni tricesimi extremum diem spatia prorogari, et intra centesimum urbis Romae militarium, si tamen ab his iudicibus, qui Romae sunt, fuerit iudicandum: per omnem vero Italiam usque ad finem anni vicesimi et noni: in ceteris omnibus provinciis usque ad completum annum vicesimum et octavum. Quo transacto tempore manifesto omnes sciant legum sibi deinceps praesidia denegari quandoquidem contestationis necessitate. depulsa finiendas integri restitutionum decidendasque causas certo genere clauserimus. Eandem autem custodiri temporum convenit rationem, si forte quis beneficio nostro aetatis veniam fuerit consecutus, ex eo die, quo indulgentia nostra in iudicio competenti fuerit intimata eique administratio rei propriae reserata, ut ad persequendas in integrum restitutiones finiendasque causas iuge tempus habeat praestitutum. Si quando sane in minoris iura successerit minor, minime prohibetur, cum quintum et vicesimum aetatis suae annum transierit, integri restitutionis beneficio uti tempore inlibato. Quod si maioris fuerit minor iura nanctus, quantum ad eas pertinet actiones, quas ex persona maioris fuerit consecutus, tantum temporis ad exponendas integri restitutiones decidendasque causas accipere debebit, quantum defuncto, cuius heres aut bonorum possessor docebitur extitisse, relicum fuerat. Cum vero maior successionem fuerit adeptus minoris, siquidem civili iure ab intestato vel ex testamento successerit, mox cum creta fuerit vel adita hereditas, si vero honorario iure, ex quo bonorum possessio fuerit accepta, examinando integri restitutionis negotio solida sine ulla deminutione tempora subputentur, quae non pro locis, regionibus atque provinciis, in quibus morantur qui heredes aut bonorum possessores sunt, observari iubemus, sed in quibus defuncti domicilia conlocaverant. DAT. VIII KAL. AUG. NAISSO. PROP(OSITA) ROM(AE) NON. OCTOB. CONSTANTINO A. IIII ET LICINIO CONSS.

                                                                                      3.

IMPP. HONOR(IUS) ET THEOD(OSIUS) AA. IULIANO II PROC(ONSULI) AFRICAE. Et mulieribus et minoribus in his, quae vel praetermiserint vel ignoraverint, innumeris auctoritatibus constat esse consultum. DAT. PRID. NON. MART. RAV(ENNA) CONSTANTIO V. C. CONS.
 

 
XVII. DE HIS, QUI VENIAM AETATIS IMPETRARUNT.
 
                                                                                      1.
     
IMP. CONSTANT(INUS) A. AD VERINUM. Omnes adulescentes, qui honestate morum praediti paternam frugem vel maiorum patrimonia urbana vel rustica conversatione rectius gubernare cupiunt et imperiali auxilio indigere coeperint, ita demum aetatis veniam impetrare audeant, cum vicesimi anni clausae aetas adulescentiae patefacere sibi ianuam coeperit ad firmissimae iuventutis ingressum: ita ut post impetratam aetatis veniam iidem ipsi principale beneficium allegantes non solum perscriptorum annorum numerum probent, sed etiam testibus advocatis honesta aut simili aut potiore dignitate praeditis morum suorum instituta probitatemque animi testimonio vitae honestioris edoceant. Quod cum ea condicione effecerint, in alienatione praediorum ius tantum legitimae aetatis optinebunt, quantum per annorum dimensiones ac temporum leges et natura singulis quibusque deferre consuevit. Feminas quoque, quarum aetas biennio viros non sera pubertate praecedit, servato etiam in hoc temporis intervallo decem et octo annos egressas ius aetatis legitimae mereri posse sanximus: sed eas, quas morum honestas mentisque sollertia, quas certa fama commendat. Has vero propter pudorem ac verecundiam in coetu publico demonstrari testibus non cogimus, sed percepta aetatis venia annos tantum probare tabellis vel testibus misso procuratore concedimus: ut etiam ipsae in omnibus contractibus tale ius habeant, quale viros habere praescripsimus. Ita ut senatores apud gravitatis tuae officium de suis moribus et honestate perdoceant, perfectissimi apud vicariam praefecturam, equites Romani et ceteri apud praefectum vigilum, navicularii apud praefectum annonae. Cui aetati quoniam inter plenam perfectamque adulescentiam et robustissimam iuventutem media est, firmatae aetatis appellationem inponimus, ut prima aetas pueritiae sit, sequens adulescentiae, firmata haec tertia, quarta legitima, quinta senectus habeatur. In ipsis etiam contractibus hac appellatione consignanda, ut non nudum nomen venditoris inseratur tabulis emptionum, sed ab illo, qui firmatae aetatis sit et honestus vir habeatur, emisse illum significetur, et venditorem esse firmatae aetatis: ita tamen, ut, quia spes adempta perfidiae est, et in vendendis praediis diligentiores esse persistant qui beneficium meruerunt principale, nec praedia sine decreto alienent. DAT. V ID. APRIL. THESSAL(ONICA). P(RO)P(OSITA) III KAL. IUN. ROM(AE) CRISPO II ET CONSTANTIO II CC. CONSS.
 

 
XVIII. DE IUDICIIS.
 
                                                                                      1.

IMP. CONSTANT(INUS) A. AD MAXIMUM. Iudicantem oportet cuncta rimari et ordinem rerum plena inquisitione discutere, interrogandi ac proponendi adiciendique patientia praebita ab eo: ut, ubi actio partium limitata sit, contentiones non occursu iudicis, sed satietate altercantium metas compresserint, saepius requiratur et crebra interrogatione iudicis frequentetur, ne quid novi resideat, quod adnecti allegationibus in iudiciaria contentione conveniat, cum ad alterutrum hoc proficiat, sive definienda sit causa per iudicem sive ad nostram scientiam referenda. Nec ad nos mittatur aliquid, quod plena instructione indigeat. DAT. PRID. ID. IANUAR. SIRMIO CRISPO II ET CONSTANTINO II CC. CONSS.

                                                                                      2.

IDEM A. AD MAXIMUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Eum, qui sciens iudicio adesse neglexerit, ut contumacem iudex poena multabit. DAT. X K. IUN. SIRMIO PROBIANO ET IULIANO CONSS.

                                                                                      3.

IDEM A. AD SEVERUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Nulli prorsus audientia praebeatur, qui causae continentiam dividit et ex beneficii praerogativa id, quod in uno eodemque iudicio poterat terminari, apud diversos iudices voluerit ventilare: poena proposita, si quis contra hanc supplicaverit sanctionem atque alium super possessione alium super principali quaestione iudicem postulaverit, ut, rei quae petebatur integra aestimatione subducta, quintam portionem rei publiae eius civitatis inferat, in cuius finibus res de qua agitur constituta est. P(RO)P(OSITA) III KAL. AUG. PAULINO ET IULIANO CONSS.
 

 
XVIIII. DE INOFFICIOSO TESTAMENTO.
 
                                                                                      1.

IMP. CONSTANT(INUS) A. AD LUCRIUM VERINUM. Fratres uterini ab inofficiosis actionibus arceantur et germanis tantummodo fratribus adversus eos dumtaxat institutos heredes, quibus inustas constiterit esse notas detestabilis turpitudinis, agnatione durante sine auxilio praetoris petitionis aditus reseretur. DAT. ID. APRIL. SIRMIO CONSTANTINO A. V ET LICINIO C. CONSS.

                                                                                      2.

IDEM A. AD CLAUDIUM PRAESIDEM DACIAE. Licet legum auctoritas filiorum potius quam matrum personis voluit laborem incumbere, ut de inofficioso agentes intra praefinita tempora doceant nullo suo vitio factum nec offensionem se parentibus praestitisse, sed iugiter obsecutos, ut naturae ipsius religio flagitabat, disciplinam inlaesam inoffensamque servasse, ut his probatis removere parentum valeant testamenta: tamen si mater contra filii testamentum inofficiosi actionem instituat, inquiri diligenter iubemus, utrum filius nulla ex iusta causa laesus matrem novissima laeserit voluntate nec luctuosam ei et legitimam reliquerit portionem, ut testamento remoto matri successio deferatur, si tamen defuncto consanguinei agnati non sint superstites, an mater inhonestis factis atque indecentibus votis filium forte obsedit insidiisque eum vel clandestinis vel manifestis adpetiit vel inimicis eius suas amicitias copulavit atque in aliis sic versata est, ut inimica eius potius quam mater crederetur, ut hoc probato invita etiam adquiescat filii voluntati. DAT. VIII ID. FEBRUAR. SERDIC(AE) CRISPO II ET CONSTANTINO II CC. CONSS.

                                                                                      3.

IDEM A. AD CONCILIUM BYZACENORUM. Servus necessarius heres instituendus est, quia non magis patrimonium quam infamiam consequi videtur. Unde claret actionem inofficiosi fratribus relaxatam, cum infamiae aspergitur vitiis qui heres extitit, omniaque fratribus tradi, quae per turpitudinem aut aliquam levem notam capere non potest institutus. Ita in hac quoque parte, si quando libertis heredibus institutis fratres fuerint alieni, inofficiosi actione proposita praevaleant in omnibus occupandis facultatibus defuncti, quas ille perperam ad libertos voluerat pertinere.DAT. VI KAL. AUG. COLONIAE AGRIPPINAE PACATIANO ET HILARIANO CONSS.

                                                                                      4.

IMP. CONSTANT(IUS) A. ET CAESAR OLYBRIO. Cum scribit moriens, ut arbitratu boni viri, si quid minus filiis sit relictum quam modus quartae, qui per successionem bonis tantum liberis debetur, efflagitat, id ipsum ab herede iisdem in pecunia compleatur, manifestum est nullam iam prorsus nec super testamento nec super donationibus querellam remanere, praesertim cum universam eandem repellat et reprimat, quae ad pecuniam redigit, iusta taxatio. DAT. XIIII KAL. IUN. TAURO ET FLORENTIO CONSS.

                                                                                      5.

IMPPP.   GRAT(IANUS),   VALENTIN(IANUS)   ET THEOD(OSIUS) AAA. HYPATIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Intra quinquennium, quod inofficiosis actionibus constitutum est, liberis quoque parentum iudicia inofficiosa causantibus eadem temporis curricula praestituta sunt. DAT. V KAL. IUN. PATAVI MEROBAUDE II ET SATURNINO CONSS.

                                                                                      6.

IMPP. HONOR(IUS) ET THEOD(OSIUS) AA. IOHANNI P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Adversus iudicium omnibus integris atque servatis, quibus inofficiosi actio aut de immodicis donationibus coeperit forte competere, vel qui se praeteritum esse testatur. Nos enim ita huiusmodi institutiones firmandas esse censuimus,     ut   competentibus   actionibus   viam   minime   clauderemus.   DAT.   XVI   KAL.   MART. RAV(ENNA) P.C. HONOR(II) VIIII ET THEODOSII V AA.

                                                                                      7.

IMP. THEOD(OSIUS) A. AD ASCLEPIODOTUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Si quis defuncti agnoverit voluntatem, de inofficioso agere prohibetur. DAT. VII KAL. MART. CONSTANT(INO)P(OLI) VICTORE V. C. CONS.
 

 
XX. DE INOFFICIOSIS DONATIONIBUS.
 
                                                                                      1.
     
IMP. CONSTANT(IUS) A. ET CAESAR OLYBRIO. Illud omnino dubitari non convenit, quod immodicarum donationum omnis querella ad similitudinem inofficiosi testamenti legibus fuerit inducta et sit in hoc actionis utriusque vel una causa vel similis aestimanda, vel idem et temporibus et moribus. DAT. XIIII KAL. IUN. TAURO ET FLORENTIO CONSS.
 

 
XXI. DE INOFFICIOSIS DOTIBUS.
 
                                                                                      1.

IMP. CONSTANT(IUS) A. AD MAXIMUM PRAESIDEM CILICIAE. Cum omnis hereditas dote dicatur exhausta, concordare legibus promptum est, ut ad exemplum inofficiosi testamenti adversus dotem immodicam exercendae actionis copia tribuatur et filiis conquerentibus emolumenta debita deferantur. DAT. XIIII KAL. IANUAR. SIRMIO DATIANO ET CEREALE CONSS.
   
                                                                                      2.

IDEM A. ET IULIANUS C. POMPONIANO. Dote ab uxore marito data filios ex priore matrimonio, si neque ultra dodrantem neque in fraudem legis Papiae constituatur, de hac repetenda nullam habere constat actionem. DAT. XV KAL. IANUAR. SIRMIO IPSO AUGUSTO X ET IULIANO CAES. III CONSS.
 

 
XXII. DE HEREDITATIS PETITIONE.
 
                                                                                      1.
     
IMP. CONSTANT(INUS) A. ET C. AD MAXIMUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Si is, qui dignitate Romanae civitatis amissa Latinus fuerit effectus, in eodem statu munere lucis excesserit, omne peculium eius a patrono vel a patroni filiis sive nepotibus, qui nequaquam ius agnationis amiserint, vindicetur. Nec ad disceptationem veluti hereditariae controversiae filiis liceat accedere, cum eius potissimum status ratio tractanda sit, non quem beneficio libertatis indultae sortitus acceperit, sed is, in quo munere lucis excesserit. DAT. III KAL. FEB. SERDIC(AE) IPSO A. VII ET C. CONSS.
 

 
XXIII. DE REI VINDICATIONE.
 
                                                                                      1.
     
IMPP. HONOR(IUS) ET THEOD(OSIUS) AA. CRISPINO COMITI ET MAG(ISTRO) EQUITUM. Quisquis armatae militiae stipendiis communitus in solo publico vel aedificium aliquod construxerit vel saeptis quibuslibet spatia certa concluserit, perpetuo iure et firmo dominio eadem ex nostra generali auctoritate possideat nec per subreptionem aliquis postea eadem loca a nostra clementia audeat postulare. Illud quoque sancimus, si quisquam militum simili condicione ante hoc tempus loca publica possidenda detinuit ac postea eadem per alias competitionum nebulas detectus fuerit amisisse, reformari eadem, ita tamen, si probatum fuerit a nullo antea possessum solum hac qua ostendimus a milite ratione detentum: vel si in alios forte eorum militum voluntate translatum fuisse quod tenuerant potuerit perdoceri. Ne quis sane post hanc definitionem nostri numinis subripiendo postulare audeat haec spatia, de quibus praesens oraculi nostri forma comprehendit, poenam viginti librarum auri iubemus adscribi. DAT. V KAL. MART. RAV(ENNAE) ASCLEPIODOTO ET MARINIANO CONSS.

 

 
XXIIII. DE FAMILIAE HERCISCUNDAE.
 
                                                                                      1.

IMP. CONSTANT(INUS) A. AD VERINUM. Cum dividundae res erunt, dubitari non potest ab heredibus suis consensum sine ulla controversia commodandum. Quod vero ad huiusmodi spectat scripturas, in quibus talis defunctorum fuisse mens invenitur, ut de testamento intellegatur tantummodo cogitatum, etsi repugnare ius videatur, huiusmodi quoque conscriptiones inter suos dumtaxat heredes valere oportet, quemadmodum valent scripturae simpliciter incoatae, quas nulla sollemnitatis adminicula defendunt, solis nixae radicibus voluntatis. Licet enim sub testamenti vocabulo coeptae, cum perfectae non sint neque appellari aliter ullo modo possint, evanuisse videntur, tamen dispositiones ultimae coloratam iuris imaginem referentes iustius in se legum proclivem favorem debent provocare. Quam ob rem cum filiis ac nepotibus civili iure vel auxilio praetoris ut suis heredibus defuncti successio defertur, etiamsi coeptum neque inpletum testamentum esse memoretur, vel si ab utilitate verborum vel sollemnitate iuris inanis scriptura esse dicatur, considerari specialiter voluntatem placet et obsecundari protinus, cum res dividentur, nec retineri amplius, quam quod singulorum personis detegetur adscriptum, ut et memoria defuncti non violetur parentis et occasiones litium dirimantur.DAT. IIII KAL. SEPTEMB. CRISPO II ET CONSTANTINO II CONSS.
   
                                                                                      2.

IDEM A. AD CONSTANTIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Nulli quidem de bonis usurpandis vivorum nec dividundis contra bonos mores concessa licentia est: sed si praecipiente matre bona eius inter se liberi diviserunt, placuit omnifariam nobis huiusmodi divisionem durare, si modo usque ad extremum eius vivendi spatium voluntas eadem perseverasse doceatur. DAT. III ID. IUN. CONSTANTIO ET MAXIMO CONSS.
 

 
XXV. DE COMMUNI DIVIDUNDO.
 
                                                                                      1.
       
IMP. CONSTANT(INUS) A. GERULO RATIONALI TRIUM PROVINCIARUM. In Sardinia fundis patrimonialibus vel enfyteuticariis per diversos nunc dominos distributis oportuit sic possessionum fieri divisiones, ut integra apud possessorem unumquemque servorum agnatio permaneret. Quis enim ferat liberos a parentibus, a fratribus sorores, a viris coniuges segregari? Igitur qui dissociata in ius diversum mancipia traxerunt, in unum redigere eadem cogantur: ac si cui propter redintegrationem necessitudinum servi cesserint, vicaria per eum qui eosdem susceperit mancipia reddantur et invigila, ne per provinciam aliqua posthac querella super divisis mancipiorum affectibus perseveret. DAT. III. KAL. MAI. PROCULO ET PAULINO CONSS.
 

 
XXVI. DE FINIUM REGUNDORUM.
 
                                                                                      1.

IMP. CONSTANTINUS A. AD TERTULLIANUM V(IRUM) P(ERFECTISSIMUM) COMITEM DIOECESEOS ASIANAE. Si quis super invasis sui iuris locis prior detulerit querimoniam, quae finali cohaeret cum proprietate controversiae, prius super possessione quaestio finiatur et tunc agrimensor ire praecipiatur ad loca, ut patefacta veritate huiusmodi litigium terminetur. Quod si altera pars locorum adepta dominium subterfugiendo moras attulerit, ne possit controversia definiri locorum ordine, electus agrimensor dirigatur ad loca, ut, si fidelis inspectio tenentis locum esse probaverit, petitor victus abscedat; at si controversia eius claruerit, qui primo iudiciis detulerit causam, ut invasor ille poena teneatur edicti, si tamen vi ea loca eundem invasisse constiterit. Nam si per errorem aut incuriam domini loca ab aliis possessa sunt, ipsis solis cedere debent.DAT. VIII K. MART. BESSI GALLICANO ET SYMMACHO CONSS.

                                                                                      2.

IDEM A. AD BASSUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Si constiterit eum, qui finalem detulerit quaestionem, priusquam aliquid sententia determinetur, rem sibi alienam usurpare voluisse, non solum id quod male petebat amittat, sed quo magis unusquisque contentus suo rem non expetat iuris alieni, is, qui inreptor agrorum fuerit, in lite superatus tantum agri modum, quantum diripere temptavit, amittat. LECTA APUD ACTA XII KAL. IUL. GALLICANO ET SYMMACHO CONSS.

                                                                                      3.

IDEM A. AD UNIVERSOS PROVINCIALES. POST ALIA: Si finalis controversia fuerit, tum demum arbiter non negetur, cum intra quinque pedes locum, de quo agitur apud praesidem, esse constiterit; cum de maiore spatio causa, quoniam non finalis, sed proprietatis est, apud ipsum praesidem debeat terminari. Et si socius quid petat a socio, ante praeses iudicet, an praestari aliquid oporteat et tunc demum illud per arbitros restituatur, quod constiterit esse solvendum. DAT. K. AUG. BASSO ET ABLAVIO CONSS.

                                                                                      4.

IMPPP.   VALENTINIANUS,   THEODOSIUS   ET   ARCADIUS   AAA.   NEOTERIO   P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Quinque pedum praescriptione summota finalis iurgii vel locorum libera peragatur intentio. Sola sit igitur huiusmodi litibus una praescriptio, quae improbi petitoris refrenare possit invidiam, si veteribus signis limes inclusus finem congruum erudita arte praestiterit. Nec vero prolixioris temporis in huiusmodi iurgiis locum habebit ulla praescriptio, cum diuturno otio alienum rus quis se asserat diligentius coluisse, quando omne huiusmodi iurgium solo praecipimus iure discingi, quo artis huius peritis omnem commisimus sub fideli arbitrio notionem. DAT. VII K. AUG. ARCADIO A. I ET BAUTONE CONSS.

                                                                                      5.

IMPPP. THEODOSIUS, ARCADIUS ET HONORIUS AAA. RUFINO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Cunctis molitionibus et machinis amputatis finalibus iurgiis ordinem modumque praescripsimus ac de eo tantum spatio, hoc est pedum quinque, qui veteri iure praescripti sunt, sine observatione temporis arbitros
iussimus iudicare. Quos si loca in controversiam veniat, sollemniter de his iudices recognoscent; et seu civilis seu criminalis actio competet, tribuetur ita, ut causa cognita et redhibitioni obnoxius decernatur nec poenam convictus aufugiat. DAT. PRID. NON. NOVEMB. CONSTANTINOP(OLI) ARCADIO A. II ET RUFINO CONSS.
 

 
XXVII. SI CERTUM PETATUR DE CHIROGRAFIS.
 
                                                                                      1.
     
IMPPP.   HONOR(IUS),   THEOD(OSIUS)   ET   CONSTANTIUS   AAA.   PALLADIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Super chirografis mortuorum hanc servari volumus perpetua observatione sententiam, ut,
qui inter absentes intra hoc iuge quinquennium, inter praesentes vero biennium iudiciis competentibus non publicaverit cautiones nec convenerit debitoris heredes, actione privetur. Hic tamen si intra tempora constituta processerit, absque ullo sequestrationis obiectu prius manum defuncti probare iubeatur: hoc enim toto iure cantatum est, ut scripturam prolator adfirmet; quam tamen adstrui non solum manus conlatione conveniet – quid enim aliud falsarius agit, quam ut similitudinem veritatis imitetur? – sed aliis multiplicibus documentis, ut probet magnae securitatis fuisse, quod siluit. Nam si publicam iudiciorum aditionem amicitiarum forsitan inpedivit adfectio, privatam saltim conventionem testis audivit, libertus aut servus agnovit, admonere etiam potuit sub mortis vicinitate languentem. Quod si se forsitan causetur absentem, maioribus adstrui potest conventio longinqua documentis promissae solutionis epistulare rescriptum. Ac ne id ipsum, qui cautionem fingit, imitetur, producat in medium portitores, qui alternae partis scripta confirment, a quibus tamen verum vel sacramento dignitas vel suppliciis terror exploret: quamvis ad inluminandam hereditarii debiti fidem et causas oporteat fenoris adprobari, et pecuniae baiulos hinc inde produci. His ac talibus si destituetur taciturnitas longinqua documentis, in evidenti est veteratorum calumnias non solum repetitione privandas, verum etiam severitate cohibendas. Sed si viventis ante hanc legem facta cautio proferatur, quam suam neget ille qui petitur, sequestret pecuniam litigaturus ex falso. Cavendum est enim, ne infitiandi fomitem ministremus obnoxiis. Quod tamen tunc conveniet custodiri, si inter praesentes utrosque viventes necdum viginti anni, inter absentes necdum triginta doceantur emensi. Alioquin, si chirografi fides sub silentio iudiciariae conventionis statutum tempus excesserit, probari prius debitum conveniet, tunc reposci, sequestrationis necessitate submota; sin vero suam quidem manum fateatur obnoxius, sed nihil sibi numeratum pro hac obligatione causetur, tunc chirografi discuti oportebit aetatem, ut, si iure delata contestationibus tempora debitor taciturnus exegit, cavillationis istius perdat obstaculum. De cetero vero sancimus, ut omnes deinceps cautiones intra duodecennium vim contestationis accipiant, quam debitor facta novatione promittat. Sed si mediis temporibus peregrinetur obnoxius, quo novationi longior obsit absentia, volumus creditorem ante duodecennium praestitutum aditis iudiciis edictum mereri auctoritatemque postibus debitoris adfigere, domesticas etiam convenire personas: nullus enim per tanta contestationum poterit documenta mentiri. Quod ideo ante duodecennium iubemus agitari, ut per intervalla temporis longioris inclamatus advertat, confutari debere, si fides non agnoscitur petitorum, nec obesse iam post adscripta tempora creditori, si post has contestationum voces longa debitoris absentia vel redhibitio proteletur vel novatio iusta ludatur. Et quamvis nescire promulgata non liceat, per omnem hunc annum pendere iubemus edictum.DAT. V KAL. AUG. RAV(ENNA) EUSTATHIO ET AGRICOLA CONSS.
 

 
XXVIII. DE PECUNIAE SEQUESTRATIONE PROHIBITA.
 
                                                                                      1.
       
IMPP. HONOR(IUS) ET THEOD(OSIUS) AA. IOHANNI P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. POST ALIA: Quotiens ex quolibet contractu pecunia postulatur, sequestrationis necessitas conquiescat: oportet enim debitorem primo convinci et sic solutioni succumbere. Quam rem cum iuris ratio tum ipsa aequitas persuadet, ut probationes secum adferat debitoremque convincat pecuniam petiturus. ET CETERA. DAT. V ID. IUL. RAV(ENNA) HONOR(IO) XIII ET THEOD(OSIO) X AA. CONSS.
 

 
XXVIIII. SI CERTUM PETATUR DE SUFFRAGIIS.
 
                                                                                      1.

IMP. IULIANUS A. AD POPULUM. Foedis commentis quae bonorum merito deferuntur quidam occupare meruerunt et, cum meruissent in re publica quolibet pacto versari, repetendam sibi pecuniam, quam inhoneste solverant, inpudentius atque inhonestius arbitrantur: alii etiam, quae tunc donaverant vel potius proiecerant ob immeritas causas, invadenda denuo crediderunt. Sed quia leges Romanae huiusmodi contactus penitus ignorant, omnem repetendi eorum, quae prodige nefarieque proiecerunt, copiam prohibemus. Qui itaque repetere nititur vel repetisse convincitur, et quod dedit apud suffragatorem eius manebit vel extortum restituet et alterum tantum fisci viribus inferre cogetur. DAT. KAL. FEBR. CONSTANT(INO)P(OLI), MAMERTINO ET NEVITTA CONSS.
   
                                                                                      2.

IMPPP.     THEOD(OSIUS),     ARCAD(IUS)     ET     HONOR(IUS)   AAA.   RUFINO   P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Si qui desideria sua explicare cupientes ferri sibi a quoquam suffragium postularint et ob referendam vicem se sponsione constrinxerint, promissa restituant, cum ea quae optaverint consequantur: si artibus moras nectent, ad solutionem debiti coartandi sunt. Sed si quid eo nomine in auro vel argento vel in ceteris mobilibus datum fuerit, traditio sola sufficiat et contractus habebit perpetem firmitatem, quoniam conlatio rei mobilis inita integra fide hac ratione cumulatur. Quod si praedia rustica vel urbana placitum continebit, scriptura, quae ea in alium transferat, emittatur, sequatur traditio corporalis et rem fuisse completam gesta testentur; aliter enim ad novum dominum transire non possunt neque de veteri iure discedere. Quod si quis, dum solo commonitorio de suffragio nititur, bona duxerit occupanda, reus temeritatis ac violentiae retinebitur atque in statum pristinum possessio reducetur, eo a petitione excluso, qui non dubitavit invadere, quod petere debuisset. DAT. IIII NON. MART. CONSTANT(INO)P(OLI) ARCAD(IO) III ET HONOR(IO) II AA. CONSS.
 

 
XXX. DE PIGNERIBUS.
 
                                                                                      1.

IMP. CONSTANT(INUS) A. AD UNIVERSOS PROVINCIALES. Intercessores a rectoribus provinciarum dati ad exigenda debita ea, quae civiliter poscuntur, servos aratores aut boves aratorios pigneris causa de possessionibus abstrahunt, ex quo tributorum inlatio retardatur. Si quis igitur intercessor aut creditor vel praefectus pacis vel decurio in hac re fuerit detectus, a rectoribus provinciarum capitali sententia subiugetur. DAT. IIII NON. IUN. SIRMIO CONSTANTINO A. IIII ET LICINIO CONSS.
   
                                                                                      2.

IMPP. HONOR(IUS) ET THEOD(OSIUS) AA. IOHANNI P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. POST ALIA: Nexum non faciat praediorum nisi persona, quae iure potuit obligari. Per servum autem procuratoremve colonumve vel actorem seu conductorem praeiudicium possessioni invito vel inscio domino inponi non posse   et   iuris   et   legum   auctoritatibus   decantatur.   ET   CETERA.   DAT.   ID.   IUL. RAV(ENNA) HONOR(IO) XIII ET THEOD(OSIO) X AA. CONSS.
 

 
XXXI. QUOD IUSSU.
 
                                                                                      1.
     
IMPP. HONOR(IUS) ET THEOD(OSIUS) AA. IOHANNI P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. POST ALIA: Dominos ita constringi manifestum est actione praetoria, quae appellatur quod iussu, si certam numerari praeceperint servo actorive pecuniam. Igitur in perpetuum edictali lege sancimus, ut, qui servo colono conductori procuratori actorive possessionis pecuniam commodat, sciat dominos possessionum cultoresve terrarum obligari non posse. Neque familiares epistulas, quibus homines plerumque commendantur absentium, in id trahere convenit, ut pecuniam quoque, quam non rogatus fuerat, inpendisse se pro praediis mentiatur, cum, nisi specialiter ut pecuniam commodet a domino fuerit postulatus, idem dominus teneri non possit; creditaque quantitate multari volumus creditores, si huiusmodi personis non iubente domino nec fideiussoribus specialiter acceptis fuerit commodata pecunia. DAT. V ID. IUL. RAV(ENNA) HONOR(IO) XIII ET THEOD(OSIO) X AA. CONSS.
 

 
XXXII. DE PECULIO.
 
                                                                                      1.
     
IMPP. HONOR(IUS) ET THEOD(OSIUS) AA. IOHANNI P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. POST ALIA: Hoc quoque creditoribus non negamus, ut, si liber a rationibus fuerit quas regebat inventus actor servus procuratorve praediorum, utilis actio pateat de peculio. ET CETERA. DAT. V ID. IUL RAVENNA DD. NN. HONOR(IO) XIII ET THEOD(OSIO) X AA. CONSS.
 

 
XXXIII. DE USURIS.
 
                                                                                      1.

IMP.     CONSTANT(INUS)     A.   AD   DRACILIANUM   AGENTEM   VICES   P(RAEFECTORUM) P(RAETORI)O. Quicumque fruges humidas vel arentes indigentibus mutuas dederint, usurae nomine tertiam partem superfluam consequantur, id est ut, si summa crediti in duobus modiis fuerit, tertium modium amplius consequantur. Quod si conventus creditor propter commodum usurarum debitum recuperare noluerit, non solum usuris, sed etiam debiti quantitate privandus est. Quae lex ad solas pertinet fruges: nam pro pecunia ultra singulas centesimas creditor vetatur accipere. P(RO)P(OSITA) CAESAREA XV KAL. MAI. PAULINO ET IULIANO CONSS.

                                                                                      2.

IMPPP.   VALENTIN(IANUS),   THEOD(OSIUS)   ET   ARCAD(IUS) AAA. CYNEGIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Quicumque ultra centesimam iure permissam aliquid sub occasione necessitatis eruerit, quadrupli poenae obligatione constrictus sine cessatione, sine requie protinus ablata redhibebit. Hi vero, qui antea pari furore grassati uspiam detegentur, in duplum extorta restituant. DAT. VIII KAL. NOVEMB. CONSTANT(INO)P(OLI) HONOR(IO) NB. P. ET EVODIO V. C. CONSS.

                                                                                      3.

IMPP. ARCAD(IUS) ET HONOR(IUS) AA. EUTYCHIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Frustra debitores in annis minoribus constitutorum usuras se restituere non debere contendunt, quia senatoria eos dignitate praeditos esse testantur. Unde sortem cum usuris in stipulationem deductis restituant. DAT. VIIII KAL. DECEMB. CONSTANT(INO)P(OLI) CAESARIO ET ATTICO CONSS.

                                                                                      4.

IMPPP. ARCAD(IUS) ET THEOD(OSIUS) AAA. OPTATO P(RAEFECTO) U(RBI). Senatores sub medietate centesimae usurae ad contractum creditae pecuniae censemus admitti. Itaque omnes intellegant nullum florentissimo coetui sociatum fenus exercentem ultra medietatem centesimae vel iure stipulari vel petere posse usuram: quin etiam, si quid praeter moderatam nostri numinis definitionem fuerit flagitatum, imminuendae sorti pro huius legis auctoritate cessurum. DAT. PRID. ID. IUN. NICIAE STILICHONE II ET ANTHEMIO CONSS.