RESCRIPTUM
ARCADII, HONORII ET THEODOSII DE BAPTISMA Rescript of Arcadius, Honorius and Theodosius on baptism ( February 12, AD 405 ) |
Codex Theodosianus, XVI, 6, 4 ( Magnou-Nortier, Paris, 2002 ). |
IMPPP.
ARCADIVS, HONORIVS ET THEODOSIVS AAA. HADRIANO, PRAEFECTO PRAETORIO. |
Adversarios
catholicae fidei exstirpare huius decreti auctoritate prospeximus. Ideoque
intercidendam specialiter eam sectam nova constitutione censuimus, quae,
ne haeresis vocaretur, appellationem schismatis praeferebat. In tantum
enim sceleris progressi dicuntur hi, quos Donatistas, vocant, ut baptisma
sacrosanctum mysteriis recalcatis temeritate noxia iterarint et homines
semel, ut traditum est, munere divinitatis ablutos contagione profanae
repetitionis infecerint. Ita contigit, ut haeresis ex schismate nasceretur.
Inde male credulas mentes ad spem secundae indulgentiae blandus error
invitat ; facile est enim persuadere peccantibus veniam prius praestitam
denuo posse praestari, quae, si concedi iterum eodem modo potest, non
intellegimus, cur tertio denegetur. Hi vero et servos vel homines iuri
proprio subditos iterati baptismatis polluunt sacrilegio. Quare hac lege sancimus, ut quisquis post haec fuerit rebaptizasse detectus, iudici qui provinciae praesidet offeratur, ut facultatum omnium publicatione multatus inopiae poenam, qua in perpetuum afficiatur, expendat, ita ut filiis eorum, si a paternae societatis pravitate dissentiunt, ea quae fuerint paterna non pereant, ut, si ipsos forsitan scaevitas paternae depravationis implicuit ac reverti ad catholicam religionem malunt, adipiscendorum his bonorum copia non negetur. Ea praeterea loca seu praedia, quae feralibus sacrilegiis deinceps constiterit praebuisse secretum, fisci viribus adplicentur, si tamen dominus aut domina aut praesens forte fuisse aut consensum praestitisse prodetur ; quos quidem iusta etiam per sententiam notabit infamia. Si vero his nesciis per conductorem procuratoremve eorum in domo agitatum huiusmodi facinus conprobatur, praeiudicio a praediorum publicatione suspenso inpliciti sceleris auctores cohercitos plumbo, exilium, in quo omni vitae suae tempore adficiantur, accipiet. Ac ne forsitan sit liberum conscientiam piacularis flagitii perpetrati intra domesticos parietes silentio celare, servis, si qui forsitan ad rebaptizandum cogentur, refugiendi ad ecclesiam catholicam sit facultas, ut eius praesidio adversus huius criminis et societatis auctores adtributae libertatis praesidio defendantur, liceatque his sub hac condicione fidem tueri, quam extorquere ab invitis domini temptaverint, nec adsertores dogmatis catholici ea, qua ceteros, qui in potestate sunt positi, oportet ad facinus lege constringi, et maxime convenit omnes homines sine ullo discrimine condicionis aut status infusae caelitus sanctitatis esse custodes. Sciant ii vero, qui ex supra dictis sectis iterare baptisma non timuerint aut qui consentiendo hoc facinus propria huius societatis permixtione damnaverint, non solum testandi sibi, verum adipiscendi aliquid sub specie donationis vel agitandorum contractuum in perpetuum copiam denegatam, nisi pravae mentis errorem revertendo ad veram fidem consilii emendatione correxerint. Illos quoque par nihilo minus poena constringat, si qui memoratorum interdictis coetibus seu ministeriis praebuerint coniventiam, ita ut moderatores provinciarum, si in contemptum sanctionis huiusce consensum putaverint commodandum, sciant se viginti libras auri esse multandos, officia etiam sua simili condemnatione subiuganda. Principales vel defensores civitatum, nisi id quod praecipimus fuerint exsecuti vel his praesentibus ecclesiae catholicae vis fuerit inlata, eadem multa se noverint adtinendos. |
DAT.
PRID. ID. FEB., RAVENNAE, STILICHONE II ET ANTHEMIO CONSS. |
|