EDICTUM CARACALLAE DE TRIBUTIS FISCALIBUS
   
Edict of Caracalla on financial matters
   
( AD 216 )
 

    
N. Labory, IAM II, 100 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ).
 

 
[Imp(erator) Caes(ar) divi Severi Pii Arab(ici) Adiab(enici) Parth(ici) max(imi) Brit(annici) max(imi) filius divi M(arci) Antonini Germ(anici) Sarm(atici) nepos divi Antonini Pii pronepos] / [divi H]adria[ni adnepos divi Traiani Parth(ici) et di]v[i] Nervae adnepos / Marcus Aurelius Antoninus Pius Aug(ustus) Part(hicus) max(imus) / Brit(annicus)  max(imus) Germ(anicus) max(imus) pont(ifex) max(imus) trib(uniciae) potestatis / XVIIII imp(erator) III co(n)s(ul) IIII p(ater) p(atriae) proco(n)s(ul) dicit / obsequium et fidem vestram remunerans omnia quaecumque sunt debita fis/calia frumentaria sive pecuniaria pendentium quoque causarum concedo / vobis exceptis de quibus pronuntiatum est provocatione non secuta et hoc / amplius eas quoq(ue) causas at beneficium meum profiteor ipse pertinere in qui/bus appellationem interpositam probatum fuerit etiam si non sit admissa / certum habens quod indulgentiam meam obsequio sitis remuneraturi cum / vicor(um) et provinciarum bene de re p(ublica) merentium non tantum viris fortibus / in omni ordine spectatissimis castrensium adque civilium officiorum ve/rum etiam silvis quoque ipsis caelestium fertilibus animalium meritum / aput me conlocaveritis hoc beneficio meo praesumo omnes de cetero an/nuas pensitationes sive in frumento seu in pecunia eo promptius datu/ros quo me reputabitis non expectasse quin ultro offerrem neque petenti/bus vobis neque sperantibus nova remedia et magnificam indulgentiam / curantibus L(ucio) Ant(onio) Sosibiano et Aulo Pompeio Cassiano / d(u)umviris
 

 
►  Bibliography
 
 

Thouvenot, CRAI, 1946, pp. 548-558 ; Guey, REA, 49, 1947, pp. 248-273 ; AE 1948, n. 109 ;
Guey, CRAI, 1948, pp. 128-130 ; AE 1949, n. 74 and 130 ; Thouvenot, REA, 52, 1950, pp. 278-287 ; AE 1951, n. 244 ; AE 1953, n. 187 ; Bourne, Coleman-Norton & Johnson, Ancient Roman Statutes, Austin, 1961, p. 228, n. 282 ; AE 1977, n. 870 ; Corbier, Ktema, 2, 1977, pp. 211-232 ; Williams, Latomus, 38, 1979, pp. 69-89 ; AE 1988, n. 1133 ; AE 1992, n. 1937 ; Coriat, Le prince législateur : La technique législative des Sévères et les méthodes de création du droit impérial à la fin du principat, Roma, 1997, p. 477 ; AE 2002, n. 1718 ; Rebuffat, MEFRA, 114, 2002, pp. 1011-1024 ; Labory, Inscriptions antiques du Maroc, II, Suppl., Paris, 2003, n. 100 ; Ibba & Traina, L'Afrique romaine : De l'Atlantique à la Tripolitaine (69-439 ap. J.-C.), Rosny-sous-Bois, 2006, pp. 99-100 ; Gagliardi, Mobilità e integrazione delle persone nei centri cittadini romani : Aspetti giuridici, I, Milano, 2006, pp. 280-281.

 
►  Source : Bronze plaque found at Banasa, Morocco, reported in 1946.
 

 

English translation