EDICTUM
CLAUDII DE CIVITATE ANAUNORUM ( TABULA CLESIANA ) Edict of Claudius on imperial property and on citizenship ( AD 46 ) |
( P. F. Girard & F. Senn, Les lois des Romains, Napoli, 1977, pp. 425-427, n. 4 ). |
M.
Iunio Silano Q. Sulpicio Camerino cos., | idibus Martis, Bais
in praetorio, edictum | Ti. Claudi Caesaris Augusti Germanici propositum
fuit id | quod infra scriptum est : || |
Ti.
Claudius Caesar Augustus Germanicus,
pont(ifex) | maxim(us), trib(unicia)
potest(ate) VI, imp(erator) XI, p(ater) p(atriae), co(n)s(ul)
designatus IIII, dicit : | |
Cum ex ueteribus controuersis pendentibus aliquamdiu etiam | temporibus
Ti. Caesaris patrui mei, ad quas ordinandas | Pinarium Apollinarem
miserat, quae tantum modo || inter Comenses essent, quantum
memoria refero, et | Bergaleos, isque primum apsentia pertinaci
patrui mei, | deinde etiam Gai principatu quod ab eo non exigebatur
| referre, non stulte quidem, neglexserit, et posteac | detulerit
Camurius Statutus ad me, agros plerosque || et saltus mei
iuris esse : in rem praesentem misi | Plantam Iulium amicum et
comitem meum, qui | cum, adhibitis procuratoribus meis quique
in alia | regione quique in uicinia erant, summa cura inqui|sierit et
cognouerit, cetera quidem, ut mihi demons||trata commentario facto ab
ipso sunt, statuat pronun|tietque ipsi permitto. | |
Quod ad condicionem Anaunorum et Tulliassium et Sinduno|rum pertinet,
quorum partem delator adtributam Triden|tinis, partem ne adtributam
quidem arguisse dicitur, || tametsi animaduerto non nimium
firmam id genus homi|num habere ciuitatis Romanae originem, tamen cum
longa | usurpatione in possessionem eius fuisse dicatur et
ita permix|tum cum Tridentinis, ut diduci ab is sine graui splendidi
municipi | iniuria non possit, patior eos in eo iure, in quo
esse se existima||uerunt, permanere beneficio meo, eo quidem libentius,
quod | plerique ex eo genere hominum etiam militare in praetorio | meo
dicuntur, quidam uero ordines quoque duxisse, | nonnulli allecti
in decurias Romae res iudicare. | |
Quod beneficium is ita tribuo, ut quaecumque tanquam || ciues
Romani gesserunt egeruntque, aut inter se aut cum | Tridentinis
alisue, rata esse iubeam, nominaque ea, | quae habuerunt antea
tanquam ciues Romani, ita habere is permittam. |
|