EDICTUM
CLAUDII DE CIVITATE ANAUNORUM ( TABULA CLESIANA ) Edict of Claudius on imperial property and on citizenship ( AD 46 ) |
CIL V, n. 5050 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ). |
M(arco)
Iunio Silano Q(uinto) Sulpicio Camerino co(n)s(ulibus) / Idibus Marti(i)s
Bai(i)s in praetorio edictum / Ti(beri) Claudi
Caesaris Augusti Germanici propositum
fuit id quod infra scriptum est / Ti(berius)
Claudius Caesar Augustus Germanicus
pont(ifex) / maxim(us) trib(unicia) potest(ate) VI
imp(erator) XI p(ater) p(atriae) co(n)s(ul) designatus IIII dicit /
cum ex veteribus controversis pe<nd=T>entibus aliquamdiu etiam
/ temporibus Ti(beri) Caesaris patrui mei ad quas ordinandas / Pinarium
Apollinarem miserat quae tantum modo / inter Comenses essent quantum
memoria refero et / Bergaleos isque primum apsentia(!) pertinaci patrui
mei / deinde etiam Gai principatu quod ab eo non exigebatur / referre
non stulte quidem neglexserit et posteac / detulerit Camurius Statutus
ad me agros plerosque / et saltus mei iuris esse in rem praesentem misi
/ Plantam Iulium amicum et comitem meum qui / cum adhibitis procuratoribus
meis qui{s}que in alia / regione quique in vicinia erant summa cura
inqui/sierit et cognoverit cetera quidem ut mihi demons/trata commentario
facto ab ipso sunt statuat pronun/tietque ipsi permitto / quod ad condicionem
Anaunorum et Tulliassium et Sindu/norum pertinet quorum partem delator
adtributam Triden/tinis partem ne adtributam quidem arguisse dicitur
/ tam et si animadverto non nimium firmam id genus homi/num habere civitatis
Romanae originem tamen cum longa / usurpatione in possessionem eius
fuisse dicatur et ita permix/tum cum Tridentinis ut diduci ab i(i)s
sine gravi splendi(di) municipi(i) / iniuria non possit patior eos in
eo iure in quo esse se existima/verunt permanere benificio meo eo quidem
libentius quod / pleri{s}que ex eo genere hominum etiam militare in
praetorio / meo dicuntur quidam vero ordines quoque duxisse / non nulli
<a=CO>llecti in decurias Romae res iudicare / quod benificium
i(i)s ita tribuo ut quaecumque tanquam / cives Romani gesserunt egeruntque
aut inter se aut cum / Tridentinis alisve rata{m} esse iubea<m=T>
nominaque ea / quae habuerunt antea tanquam cives Romani ita habere
i(i)s permittam |
|