EDICTUM
CLAUDII DE CIVITATE ANAUNORUM ( TABULA CLESIANA ) Edict of Claudius on imperial property and on citizenship ( AD 46 ) |
( C. G. Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, pp. 253-254, n. 79 ). |
M.
Iunio Silano Q. Sulpicio Camerino cos. | idibus Martis Bais
in praetorio edictum | Ti. Claudi Caesaris Augusti Germanici propositum
fuit id | quod infra scriptum est : | |
Ti.
Claudius Caesar Augustus Germanicus pont. | maxim. trib. potest. VI
imp. XI p. p. cos. designatus IIII dicit : | |
Cum ex veteribus controversis pendentibus aliquamdiu etiam
| temporibus Ti. Caesaris patrui mei, ad quas ordinandas | Pinarium
Apollinarem miserat, quae tantum modo | inter Comenses essent,
quantum memoria refero, et | Bergaleos, isque primum apsentia
pertinaci patrui mei, | deinde etiam Gai principatu quod ab eo non exigebatur
| referre, non stulte quidem, neglexserit, et posteac | detulerit
Camurius Statutus ad me, agros plerosque | et saltus mei iuris
esse : in rem praesentem misi | Plantam Iulium amicum et comitem
meum, qui | cum adhibitis procuratoribus meis qui<<s>>que
in alia | regione quique in vicinia erant, summa cura inqui-|sierit
et cognoverit, cetera quidem, ut mihi demons-|trata commentario facto
ab ipso sunt, statuat pronun-|tietque ipsi permitto. | |
Quod ad condicionem Anaunorum et Tulliassium et Sinduno-|rum pertinet,
quorum partem delator adtributam Triden-|tinis, partem ne adtributam
quidem arguisse dicitur, | tametsi animadverto non nimium
firmam id genus homi-|num habere civitatis Romanae originem : tamen
cum longa | usurpatione in possessionem eius fuisse dicatur
et ita permix-|tum cum Tridentinis, ut diduci ab is sine gravi splendi<di>
municipi | iniuria non possit, patior eos in eo iure, in quo
esse se existima-|verunt, permanere beneficio meo, eo quidem libentius,
quod | pleri<<s>>que ex eo genere hominum etiam
militare in praetorio | meo dicuntur, quidam vero ordines
quoque duxisse, | nonnulli collecti in decurias Romae res
iudicare. | |
Quod beneficium is ita tribuo, ut quaecumque tanquam | cives
Romani gesserunt egeruntque, aut inter se aut cum | Tridentinis
alisve, ratam esse iubeat, nominaque ea, | quae habuerunt
antea tanquam cives Romani, ita habere is permittam. |
|