RESCRIPTUM IUSTINIANI DE HYPOTHECIS
   
Rescript of Justinian I concerning the protection of the dowry of women
   
( AD 531 )
 

    
Codex Iustinianus, VIII, 17 ( Krueger, Berlin, 1954 ).
 
 

 
12.
Imp. Iustinianus A. Iohanni pp.  Adsiduis aditionibus mulierum inquietati sumus, per quas suas dotes deperditas esse lugebant et ab anterioribus creditoribus substantias maritorum detentas. 1. Nos itaque ad antiquas leges perspeximus in personalibus actionibus rei uxoriae actioni, quam in praesenti sustulimus, magnam praerogativam praestantes, ut contra omnes paene personales actiones habeat privilegia et creditores alios antecedat, licet fuerant anteriores. 2. Et haec cum in personalibus statuerant actionibus, si hypothecam respiciebant, ilico iustitiae vigorem relaxabant et senioribus hypothecis novas mulieris hypothecas, si habebat actiones, expellebant, nec ad fragilitatem muliebrem respicientes nec quod et corpore et substantia et omni vita sua marito fungitur, cum paene mulieribus tota substantia in dote constituta est. 3. Oportebat enim disponi maritos creditoribus suis ex sua substantia satisfacere, non dote muliebri, quam ad suos victus suasque alimonias mulier possidet, vel a semet ipsa data vel pro ea ab alio. 4. Ad haec omnia respicientes et reminiscentes, quod et alias duas constitutiones fecimus pro dotibus mulieribus subvenientes, et omnia in unum colligentes sancimus ex stipulatu actionem, quam mulieribus iam pro dote instituendam dedimus cuique etiam tacitam donavimus inesse hypothecam, potiora iura contra omnes habere mariti creditores. licet anterioris sint temporis privilegio vallati. 5. Cum enim in personalibus actionibus secundum quod diximus tali privilegio utebatur res uxoria, quapropter non et in hypothecam hoc mulieri et nunc indulgemus beneficium, licet res dotales vel ex his aliae comparatae non extent, sed quocumque modo vel dissipatae vel consumptae sunt, si tamen re ipsa fuerint parti mariti datae ? quis enim eas non miseretur propter obsequia, quae maritis praestant , propter partus periculum et ipsam liberorum creationem, pro qua multa nostris legibus inventa sunt privilegia ? 6. Ideo quod antiquitas quidem dare incepit, ad effectum autem non pertulit, nos pleno legis articulo consumavimus et, sive liberos habet mulier sive ab initio non habuit sive progenitos amisit, hoc ei privilegium indulgemus. 7. Exceptis videlicet contra novercas anterioris matrimonii filiis, quibus pro dote matris suae iam quidem dedimus hypothecas contra paternas res vel eius creditores, in praesenti autem similem praerogativam servamus, ne, quod posteriori datum est uxori, hoc anteriori denegetur, sed sic maneat eis ius incorruptum, quasi adhuc vivente matre eorum: duabus enim dotibus ab eadem substantia debitis es tempore praerogativam manere volumus. 8.  Haec autem tantum ad dotem sancimus, non ad ante nuptias donationem, quam suo tempori servire disponimus et habere inter creditores sui temporis ordinem. non enim pro lucro fovemus mulieres, sed ne damnum patiantur suisque rebus defraudentur curamus. 9. Quam legem ex praesenti tempore locum habere sancimus et non retrorsus referimus. D. V k. Dec. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis vv. cc.
 

Traduction française