EDICTUM CONSTANTINI DE ACCUSATIONIBUS
   
Edict of Constantine I concerning the accusations
    
( AD 314-323 )

 


 
Cod. Theod. 9, 5, 1 ( Mommsen & Meyer, Berlin, 1905 ).
 

 
IMP. CONSTANTINVS A. AD MAXIMVM P(RAEFECTVM) V(RBI). Si quis alicui maiestatis crimen intenderit, cum in huiuscemodi re convictus minime quisquam privilegio dignitatis alicuius a strictiore inquisitione defendatur, sciat se quoque tormentis esse subdendum, si aliis manifestis indiciis accusationem suam non potuerit conprobare. Cum eo, qui huius esse temeritatis deprehenditur, illum quoque tormentis subdi oportet, cuius consilio atque instinctu ad accusationem accessisse videbitur, ut ab omnibus conmissi consciis statuta vindicta possit reportari. || 1. In servis quoque vel libertis, qui dominos aut patronos accusare aut deferre temptaverint, professio tam atrocis audaciae statim in admissi ipsius exordio per sententiam iudicis comprimatur ac denegata audientia patibulo adfigatur. P(RO)P(OSITA) KAL. IANVAR. VOLVSIANO ET ANNIANO CONSS.