EDICTUM CONSTANTINI DE ACCUSATIONIBUS
   
Edict of Constantine I concerning the accusations
    
( AD 314-323 )

 


 
( P. F. Girard & F. Senn, Les lois des Romains, Napoli, 1977, pp. 499-501, n. 25 ).
 

 
[E]xemplum sacri edicti.
    | ....ips.... probatum est plurimos non [s]o[lum] | fortunis ..... accusationes .... | [n]onnum[quam] .... eiusmodi  causis  tam  e[o]s  qui  accus[an]||tur  quam  qui  [ad  test]imonium  uoc[an]tur  grauissimis uexatio[ni]|bus adfici. Un[de c]onsulentes [secur]itati prouinciarum no|strarum eiusmodi remedia prospeximus, ut accusator quidem | non omnimodo de iudicio repellatur, uerum quicumque | intentionibus suis probationes ad[der]e confidit, habeat || adeundi iudicis liberam potestatem ac manifestis indici|is commissi reum detegat, ut pro qualita[te] factorum conpe|tenter in eum qui conuictus fuerit uindicetur. Quod si minime po|tuerit ea quae intentauerit conprobare, scire debet seueriori | [se] sententiae subiugandum. Sane si quis alicui maiestatis crimen || intenderit, cum eiusmodi obiectus minime quemquam priuile|gio dignitatis alicuius a strictiori inquisitione tueatur, sciat | se quoque tormentis esse subdendum, si aliis manifestis in|diciis atque argumentis accusationem suam non potuerit | conprobare, cum in eo, qui huius esse temeritatis deprehen||detur, illut quoque tormentis erui oporteat, cuius consilio at|que instinctu ad accusationem accessisse uideatur, ut ab omni|bus tanti commissi conscis uindicta possit reportari. |
     Delatoribus autem quot adeundi quoque iudicis tam statutis pa|rentum nostrorum quam etiam nostris sanctionibus inter||clusa sit facultas, omnibus cognitum est, cum eiusmodi homini|bus audientia non debeat commodari, quando quidem eos | pro tanti sceleris audacia poenae conueniat subiugari. |
      In seruis quoque siue libertis, qui dominos uel patronos ac|cusare aut deferre temptant, eiusmodi legem iuxta an||tiqui quoque iuris statutum obseruandam esse censuimus, ut | scilicet professio tam atrocis audaciae statim in admissi ipsius exor|dio per sententiam iudicis conprimatur ac denegata audientia pa|tibulo adfixus qui ad eiusmodi desperationem processerit, exem|plum ceteris praestet, ne quis in posterum audaciae similis exis||tat. |
      Sane ut undique uersum securitati innocentium consulatur, pla|cet etiam famosos libellos non admitti. Quos sine nomine | propositos si qui inuenerit, statim detrahere atque scin|dere uel igni debebit exurere. In quibus etiam iudicum ei||usmodi obseruantiam esse oportebit, ut, si forte ad se ta|lis libellus perlatus fuerit, igni  eum  praecipiat  concremari, | cum  eiusmodi  scripturam  ab  audientia  iudicis  penitus  o|porteat [submou]eri ; manen[te] contra eos inquisitione, | qui libellos eiusmodi proponere ausi fuerint, ut reperti || debitis t[emeri]tatis suae poenis subiciantur. |
      Super itaque omnibus tam ad praefectos nostros | quam etiam et praesides et rationalem et magistrum | priuatae scripta direximus, quorum exempl[ar]i alio edi|cto nostro [pr]odito, cuiusmodi legem statutumque || contineat, plenissime declaratur.
      P. P. kal. Ian. Volusiano et Anniano cos.
 

 
►  Bibliography
 
  
Muratori, Novus thesaurus veterum inscriptionum..., II, Milano, 1740, p. 580 ; Mai, Scriptorum Veterum nova collectio e Vaticanis codicibus edita ab Angelo Maio Bibliothecae Vaticanae Praefecto, V, Roma, 1831, p. 316 ; Klenze, Zeitschrift für geschichtliche Rechtswissenschaft, 9, 1838, pp. 56-90 ; Richter & Schneider, Kritische Jahrbücher für deutsche Rechtswissenschaft, Leipzig, 1839, pp. 177-180 ; Migne, Dictionnaire d'épigraphie chrétienne..., II, Paris, 1852, pp. 532-533 ; Hänel, Corpus legum ab imperatoribus romanis ante Iustinianum latarum..., Leipzig, 1857, pp. 190-191, n. 1067 ; Zell, Handbuch der römischen Epigraphik, Heidelberg, 1857, p. 331 ; CIL V (1872-77), n. 2781 ; Hübner, Exempla scripturae epigraphicae Latinae a Caesaris dictatoris morte ad aetatem Iustiniani, Berlin, 1885, p. 371 ; AE 1889, n. 157 ; Mommsen, BIDR, 2, 1889, pp. 133 ss. ; EE, VII (1892), p. 416 ;  CIL III, Suppl. (1902), n. 12043 and 12133 ; Faas, Archiv fur Urkundenforschung, 1, 1908, pp. 254 ss. ; Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, pp. 265-267, n. 94 ; Levy, ZSS, 53, 1933, pp. 174 ss. = GS, II, pp. 393 ss. ; Lauria, Atti Accad. Napoli, 56, 1934, pp. 304 ss. ; Guarducci, Inscriptiones Creticae, I, Roma, 1935, n. 188 ; Guarducci, JHS, 56, 1936, pp. 94-97 ; Riccobono, FIRA I, Firenze, 1941, pp. 458-461, n. 94 ; Wenger, Die Quellen des römischen Rechts, Wien, 1953, p. 461 ; Biondi, Diritto romano cristiano, III, Milano, 1954, pp. 501 ss. ; Erkell, ZSS, 74, 1957, p. 394 ; Lauria, NDI, I, 1957, p. 188 ; Fiorelli in Enciclopedia del diritto, I, Milano, 1958, pp. 331 ss. ; Fridh, ZSS, 75, 1958, pp. 361 ss. ; Brasiello, Enciclopedia del diritto, V, Milano, 1959, pp. 814 ss. ; Bourne, Coleman-Norton & Johnson, Ancient Roman Statutes, Austin, 1961, p. 239, n. 302 ; Brasiello, NDI, VII, 1961, p. 828 ; Johnson, Coleman-Norton & Bourne, AJP, 84, 1963, pp. 86-91 ; Provera, Vindicatio caducorum, Torino, 1964, pp. 163 ss. ; Volterra, Atti del II congresso internazionale della Societa italiana di storia del diritto (Venezia, 1967), Firenze, 1971, pp. 822 ss. ; Mazzarino, Il Basso Impero : Antico, tardoantico ed èra costantiniana, I, Roma-Bari, 1974, p. 245 ; Girard & Senn, Les lois des Romains, Napoli, 1977, pp. 499-501, n. 25 ; Grünewald, Constantinus Maximus Augustus, Stuttgart, 1990, p. 264 ; AE 1995, n. 1629 ; Feissel, Antiquité Tardive, 3, 1995, pp. 33-53 ; Pietrini, Sull'iniziativa del processo criminale romano (IV-V secolo), Milano, 1996, p. 97 ; Rebenich, Theodor Mommsen und Adolf Harnack, Berlin, 1997, p. 814 ; Lizzi Testa, Senatori, popolo, papi : Il governo di Roma al tempo dei Valentiniani, Bari, 2004, p. 215 ; Eich, Zur Metamorphose des politischen Systems in der römischen Kaiserzeit, Berlin, 2005, p. 176 ; Grelle & Fanizza, Diritto e società nel mondo romano, Roma, 2005, p. 46 ; AE 2007, n. 43 ; Robinson, Penal practice and penal policy in ancient Rome, London-NewYork, 2007, p. 64 ; Lepore, Introduzione allo studio dell'epigrafia giuridica latina, Milano, 2010.
  
  
►  Sources  : Three copies found in Asia, Xyda ( Crete ) and Duger ( Turkey ).
 


English translation