EDICTUM CONSTANTINI DE ACCUSATIONIBUS
   
Edict of Constantine I concerning the accusations
    
( AD 314-323 )
 
Constantine I
 


 
CIL V, n. 2781 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ).
 

 
omni m]odo iudicio repellatur v<e=T>rum quicumque intentionibus suis probationes [ad]/[dere queat] habeat adeundi iudicis liberam potestatem ac manifestis indiciis <q=D>uor[u]m [fide] / [crimen st]et edat ut pro qualitate factorum conpetenter in eum qui convictus fuerit [ani]/[madvertat]ur quod si minime potuerit ea quae intentaverit conprobare scire debet sever[is]/[simae se sen]tentiae subiugandum sane si quis alicui maiestatis crimen intenderit / [cum in huiu]smodi obiectus minime quemquam privilegi<um=O> dignitatis alicuius a strictori / [inquisiti]one tueatur sciat se quoque tormentis esse subdendum si aliis manifestis indi/[ciis iam a]ut argumentis accusationem suam non potuerit conprovare cum in eo qui / [huius ess]e temeritatis depraehendetur illud quoque tormentis erui oporteat cuius / [consilio a]dque instinctu ad accusationem accessisse videatur ut ab omnibus tanti / [comissi] consciis vindicta possi<t=S> reportari / [infamibus] autem quod adeundi quoque iudicis tam statutis parentum nostrorum quam / [etiam no]stris sanctionibus interclusa sit facultas omnibus cognitum est cum eiusmodi / [personis] audientia non debeat commodari quandoquidem eos pro tanti sceleris audacia / [gladio con]veniat subiugari / [in servis quoq]ue sive libertis qui dominos vel patronos accusare aut deferre temptant eius/[modi poenam] iuxta antiqui quoque iuris statutum obser<v=B>andam esse censuimus ut scilicet / [professio ta]m atrocis audaciae statim in admissi ipsius exordio per sente<n=M>tiam iudicis / [comprimatu]r ac denegata audientia patibulo adfixus qui ad eiusmodi desperationem / [processeri]t exemplum ceteris praestet ne quis in posterum audaciae similis existat / [praeterea ut] undique versum securitati innocentium consulatur placet etiam famosos / [libellos no]n admitti quos sine nomine propositos si qui invenerit statim detrahere ad/[que discerper]e vel igni debebit exurere in quibus etiam iudicum eiusmodi observantiam / [tenere fas] sit ut si forte ad se talis libellus perlatus fuerit igni eum praecipiat concre/[mari cum] eiusmodi scripturam ad audientia iudicis penitus oporteat submoveri manen/[te item in e]os inquisitione qui libellos eiusmodi proponere ausi fuerint ut reperti debi/[tis temeri]tatis suae poenis subiciantur / [de expositis] itaque omnibus tam ad praefectos nostros quam etiam et praesides et rati/[onales et] magistrum privatae scripta direximus quorum exempla alio edicto nostro / [quid ad huiu]smodi legem statutumque contineat plenissime declara(n)tur / [fidem ut no]stis conscientia vestra quae testis est praebet eam summam clementiae / [nostrae res]pectibus et fuisse se<m=N>per et esse curarum ut beatitudo urbis Romanae / [quae nutibus] nostris obtemperat adversus omnes omnino calumnias quas in universum / [ibi genu]s Caesarianorum desperatio porrigebat firmissimis munita securitatibus / [tuta sit]
——————
►  Source  : Inscription on stone found in Asia before 1600, now lost.

 
CIL III, n. 12043 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ).
 

 
[E]xemplum sacri ediciti / [Reb]us ips[is nob]is probatum est plurimos non contentos / fortunis s[uis ---] et dudum [---]s accusationem in [---] / CONNVMPI[--- a]dque ex eiusmodi causis tam eos qui accus[an]/tur quam qui [ad tes]timonium voc[an]tur gravissimis vexatio[ni]/bus adfici un[de] consulentes securitati provinciarum nos/trarum eiusmodi remedi(a) prospeximus ut accusator quidem / non omnimodo de iudicio repellatur verum quicumque / intentionibus suis probationes ad[der]e confidit habeat / adeundi iudicis liberam potestate[m (!) m]anifestis i(n)dici/is commissi reum detegat ut pro (q)ua[litate] factorum con/petuerit ea quae intentaverit conprobare scire debet severiori / s(e) sententiae subiugandum sane si quis alic[ui] maiestatis crimen / intenderit cum eiusmodi obiectus minime [que]mquam privile/gio dignitatis alicuius a strictiori inquis[itio]ne tueatur sciat / se quoque tormentis esse subdendum si aliis manifestis in/diciis atque argumentis accusationem [su]am non potuerit / conprobare cum in eo qui huius esse temeritatis depr(eh)en/detur illut quoque tormentis er(u)i oporte[at c]uius consilio at/que instinctu ad accusationem (accessi)sse v[ide]atur ut ab omni/bus tanti commissi conscis vindicta possit r[epo]rtari / delatoribus  autem  quot  adeundi  quoque  iudici[s]  tam  statuis  pa/rentum  nostrorum quam etiam nostris sanc[tio]nibus inter/clusa si(t) facultas omnibus cognitum est cum eiusmodi (h)om(i)ni/bus audientia{m} (!) debeat commodari quand[o]quidem eos / pro tanti sceleris audacia poenae conveni[at] subiugari / in servis quoque  sive  libertis  qui  dominos  vel  [p]atronos  ac/cusare  aut  deferre  temptant  eiusmodi legem iuxta (a)n/tiqui quoque iuris statutum observandum esse censuimus ut / [s]cilicet professio tam atrocis audaciae statim in admissi ipsius exor/dio per sententiam iudicis comprimatur ac den[e]gata audientia pa/tibulo adfixus qui ad (e)iusmodi desperationem processerit exem/plum ceteris praestet ne quis in p{p}osterum aud[ac]iae similis exis/tat / sane ut undique vers(u)m securitati inn(o)centium consulatur pla/cet etiam famosos libellos non admitti q[u]os sine nomine / proposit(o)s si qui invenerit statim det[rah]ere atque scin/dere vel igni debebit exurere in quibus [eti]am iudicum ei/usmodi observantiam esse oportebit ut si forte ad se ta/lis libell(u)s perlat(u)s fuerit igni eum pracipiat concremar[i] / cum eiusm[odi scr]ipturam ab audientia iudicis penitus o/[p]orteat [submo]veri mane(nte) contra eos inquisitione / qui libell[os eiusm]odi proponere  ausi  fuerint  ut  reperti  /  debitis  t[emerit]atis  suae  poenis  subiciantur / [s]uper i(s)tis i[taque o]mnibus tam ad praefectos nostros / quam eti[am et p]raesides et rationalem et magistrum / privat[ae] scripta direximus quorum exempl(ar)i alio [e]di/cto no[stro] subdit(o) cuiusmodi lege[m s]tatutumqu(e) / cont[ineat pl]enissime declaratur
——————
►  Source  : Inscription on stone found at Xyda ( = Lyttus ), Crete, reported in 1889.

 
CIL III, n. 12133 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ).
 

 
]lita [---] / in eum <q=G>ui convinctus f[---]n dicetur quod si minime potue/rit eaeque intentaveri[t ---] probare scire debet severiori sen/tentiae subiugandum sane si quis alicui maiestatis crimen / intenderit cum eiusmodi obiectus minime quemquam pri/vilegio dignitatis alicuius inquisitione tueatur / sciat se quoque tormentis esse subdendum si [ali]is manifestis in/diciis adque argumentis accusationem su[a]m non potuerit con/probare cum in eo qui huius esse [di]gnitatis depraehendetur il/lud quoque tormentis erui oporteat cuius consilio adque in/stinctu ad accusationem accessisse videatur ut ab omnibus tan/ti comissi consciis vindicta possit reportari / delatoribus autem quod adeundi quoque iudicis tam statu/tis parentum nostrorum quam etiam nostris sanctionibus / interclusa sit facultas omnibus cognitum est cum eius/modi hominibus audientia non debeat commodari quandoqui/dem eos pro tanti sceleris audacia poenae conveniat subiugari / in servis quoque sive libertis qui dominos vel patronos accu/sare aut deferre temptant eiusmodi legem iuxta antiqui / quoque iuris statutum observandam esse censuimus ut scili/cet professio tam atrocis audaciae statim in admissi ipsius exor/dio per sententiam iudicis comprimatur ac denegatur audien/[tia // ] / Imp(erator) C[aesar ---] / po(ntifex) [m(aximus) ---] / Sar[maticus ---] / Ma[---] / Imp(erator)   Ca[esar ---]   / tr(ibunicia)   [pot(estate) ---]  / pi[---] / cunc[---] / ali[---] / ge[---] / de[---] / p[---] / av[---] / ge[---] / he[---] / ex [
——————
►  Source  : Inscription on stone found at Duger ( = Tlos ), Turkey, before 1902.
 

 
►  Bibliography
 
  
Muratori, Novus thesaurus veterum inscriptionum..., II, Milano, 1740, p. 580 ; Mai, Scriptorum Veterum nova collectio e Vaticanis codicibus edita ab Angelo Maio Bibliothecae Vaticanae Praefecto, V, Roma, 1831, p. 316 ; Klenze, Zeitschrift für geschichtliche Rechtswissenschaft, 9, 1838, pp. 56-90 ; Richter & Schneider, Kritische Jahrbücher für deutsche Rechtswissenschaft, Leipzig, 1839, pp. 177-180 ; Migne, Dictionnaire d'épigraphie chrétienne..., II, Paris, 1852, pp. 532-533 ; Hänel, Corpus legum ab imperatoribus romanis ante Iustinianum latarum..., Leipzig, 1857, pp. 190-191, n. 1067 ; Zell, Handbuch der römischen Epigraphik, Heidelberg, 1857, p. 331 ; CIL V (1872-77), n. 2781 ; Hübner, Exempla scripturae epigraphicae Latinae a Caesaris dictatoris morte ad aetatem Iustiniani, Berlin, 1885, p. 371 ; AE 1889, n. 157 ; Mommsen, BIDR, 2, 1889, pp. 133 ss. ; EE, VII (1892), p. 416 ;  CIL III, Suppl. (1902), n. 12043 and 12133 ; Faas, Archiv fur Urkundenforschung, 1, 1908, pp. 254 ss. ; Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, pp. 265-267, n. 94 ; Levy, ZSS, 53, 1933, pp. 174 ss. = GS, II, pp. 393 ss. ; Lauria, Atti Accad. Napoli, 56, 1934, pp. 304 ss. ; Guarducci, Inscriptiones Creticae, I, Roma, 1935, n. 188 ; Guarducci, JHS, 56, 1936, pp. 94-97 ; Riccobono, FIRA I, Firenze, 1941, pp. 458-461, n. 94 ; Wenger, Die Quellen des römischen Rechts, Wien, 1953, p. 461 ; Biondi, Diritto romano cristiano, III, Milano, 1954, pp. 501 ss. ; Erkell, ZSS, 74, 1957, p. 394 ; Lauria, NDI, I, 1957, p. 188 ; Fiorelli in Enciclopedia del diritto, I, Milano, 1958, pp. 331 ss. ; Fridh, ZSS, 75, 1958, pp. 361 ss. ; Brasiello, Enciclopedia del diritto, V, Milano, 1959, pp. 814 ss. ; Bourne, Coleman-Norton & Johnson, Ancient Roman Statutes, Austin, 1961, p. 239, n. 302 ; Brasiello, NDI, VII, 1961, p. 828 ; Johnson, Coleman-Norton & Bourne, AJP, 84, 1963, pp. 86-91 ; Provera, Vindicatio caducorum, Torino, 1964, pp. 163 ss. ; Volterra, Atti del II congresso internazionale della Societa italiana di storia del diritto (Venezia, 1967), Firenze, 1971, pp. 822 ss. ; Mazzarino, Il Basso Impero : Antico, tardoantico ed èra costantiniana, I, Roma-Bari, 1974, p. 245 ; Girard & Senn, Les lois des Romains, Napoli, 1977, pp. 499-501, n. 25 ; Grünewald, Constantinus Maximus Augustus, Stuttgart, 1990, p. 264 ; AE 1995, n. 1629 ; Feissel, Antiquité Tardive, 3, 1995, pp. 33-53 ; Pietrini, Sull'iniziativa del processo criminale romano (IV-V secolo), Milano, 1996, p. 97 ; Rebenich, Theodor Mommsen und Adolf Harnack, Berlin, 1997, p. 814 ; Lizzi Testa, Senatori, popolo, papi : Il governo di Roma al tempo dei Valentiniani, Bari, 2004, p. 215 ; Eich, Zur Metamorphose des politischen Systems in der römischen Kaiserzeit, Berlin, 2005, p. 176 ; Grelle & Fanizza, Diritto e società nel mondo romano, Roma, 2005, p. 46 ; AE 2007, n. 43 ; Robinson, Penal practice and penal policy in ancient Rome, London-NewYork, 2007, p. 64 ; Lepore, Introduzione allo studio dell'epigrafia giuridica latina, Milano, 2010.
 


English translation