EPISTULAE
ABLAVII PRAEF. PRAET. ET CONSTANTINI IMPERATORIS DE IURE CIVITATIS ORCISTANORUM Petition of the Orcistans and letter of Constantine I on the status of Orcistus ( AD 326-337 ) |
( P. F. Girard & F. Senn, Les lois des Romains, Napoli, 1977, pp. 502-505, n. 26 ). |
I. |
[Ut
alia s]ic haec quae in precem con[tul]is[tis et nominis] | et
dignitatis reparationem iure quae[runt obtine]|re. Proinde
uicari intercessione qua[e fuerant mut]|ilata
ad integrum prisci honoris r[eduxit
imp(erator) super omnes re||tr]o pius, ut et uos oppidumque dilig[entia
uestra tui|t]um expetito legum adque appellationis s[plendore iure decreti] | perfruamini
infrascribti. | |
Haue
Ablabi carissime nobis. | |
Incole
Orcisti, iam nunc oppidi et || ciuitatis, iucundam munificien|tiae
nostrae materiem praebue|runt, Ablabi carissime et iucundissi|me. Quibus
enim studium est urbes uel no|uas condere uel longaeuas erudire uel
in||termortuas reparare, id quod petebatur acce|ptissimum fuit. Adseruerunt
enim uicum suum | spatiis prioris aetatis oppidi splendore
floru|isse, ut et annuis magistratu<u>m fascibus orna|retur essetque
curialibus celebre et populo || ciuium plenum. Ita enim ei
situ adque ingenio | locus opportunus esse perhibetur, ut
ex qu|attuor partibus eo totidem in sese congruant | uiae,
quibus omnibus publicis mansio ea me[di]|alis adque accommoda esse dicatur.
Aquarum || ibi abundantem aflu[e]ntiam, labacra quoque | publica
priuata[que] eorum, istatuis ueterum | principum
ornata, [et p]opulum comm[a]nentium | adeo
celebre[m ..............]ali ibidem sunt, || [fa]cile
compleantur pr[oui]sa ex decursibus | praeterfluentium [aq]uarum, ............ |rum
numerum copiosum. Quibus cum omni|bus memoratus locus abundare dicatur,
c[on|t]igisse adseruerunt, ut eos Nacolenses si[bi | a]dnecti
ante id temporis postularent. Quo[d || es]t indignum temporibus
nostris, ut tam o[p|p]ortunus locus ciuitatis nomen amittat, | et
inutile commanentibus, ut depraeda|[t]ione potiorum omnia sua commoda
utilitatesque deperdant. Quibus omnibus quasi | quidam cumulus
accedit, quod omnes || ibidem sectatores sanctissimae religi|onis
habitare dicantur. Qui cum praeca|rentur, ut sibi ius antiquum nomenque | ciuitatis
concederet nostra clementia, | sicuti adnotationis no[str]ae
s[ubiecta] || cum precibus exempla testantur, huiusmo|di sententiam
dedimus. Nam haec quae in pre|[ce]m contulerunt et nominis et dignitatis. |
II. |
reparationem
iure quae|runt obtinere. Proinde [gra]|uitatis
tuae interces[sione] | quae
fuerant mu[tilata] || ad integrum prisci [honoris | re]duci
sancimus, ut et ipsi | oppidumque diligent[ia sua | t]uitum
expetito legum [ad|q]ue appellationis splen|dore perfruantur. Par es[t || ig]itur
sinceritatem tuam | quod promptissime pro tempo|[ri]s nostri
dignitate conces[si|m]us, erga supplicantes fe[s||ti]nanter implere. |
Vale Abla[bi | ca]rissime et iucundissime nobis. | |
Exemplum precum. | |
Ad
auxilium pietatis uestrae | [conf]ugimus, domini impp. Constantine || [Maxi]me
uictor semper Aug. et Crispe, | [Cons]tantine et Constanti
nobb. Cae[s. | |
Patri]a
nostra Orcistos uetust[is|simu]m oppidum fuit
et ex antiquis[sim]is temporibus, ab origine
etia[m | ciu]itatis dignitatem obtinuit. || [Id]
in medio confinio Galatiae p[erbe|n]ae situm est. Nam quattuor uia[rum | tr]ansitus
ex[h]ibet : id est ciuita[tis | P]essinuntesium, quae
ciuita[s dis||tat] a patria nostra tricensim[o fe|re l]apide ;
nec non etiam ciuitat[is Mi|d]aitanorum, quae et ipsa est a [patria] | nostra
in tricensimo miliario ; [et ciui|t]atis Amorianorum, quae posita...... |
reliqua desiderantur. |
III. |
Act(um)
prid(ie) | kal(endas) lulias | Constantinopoli. | |
Imp.
Caes. Constantinus || Maximus Goth(icus) uictor ac trium|fator
Aug. et Fl(auius) Cla(udius) Constantinus | Alaman(nicus)
et F[l(auius) I]ul(ius) Constantius nnbb. | Caess. salutem
dicunt | ordini ciuit(atis) Orcistanorum. || |
Actum
est indulgentiae nos|trae munere, ius uobis ciuita|tis tributum non
honore modo, | uerum libertatis etiam priui|legium custodire.
Itaque Na||colensium iniuriam ultra in|dulgentiae nostrae beneficia | perdurantem
praesenti rescribtione remouemus, idque | oratis uestris petitionique || deferimus,
ut pecuniam, quam pro cultis ante solebatis in|ferre, minime deinceps
dependa|tis. Hoc igitur ad uirum praest[a]|ntissimum rationalem Asia||nae
dioeceseos lenitas nostra | perscribsit, qui, secutus for|mam
indulgentiae concessae | uobis, pecuniam deinceps pro | supra
dicta specie expeti a uo||bis postularique prohibebit. | |
Bene
ualere uos cupimus. | |
Basso
et Abla[bio] cons. |
|