Servii Grammatici in Vergilii Aeneidos
     
librum septimum commentarius
 

 
( G. Thilo & H. Hagen, Maurus Servius Honoratus. In Vergilii carmina comentarii, Leipzig, 1881 ).
 

 
1. Ut et in principio diximus, in duas partes hoc opus divisum est: nam primi sex ad imaginem Odyssiae dicti sunt, quos personarum et adlocutionum varietate constat esse graviores, hi autem sex qui sequuntur ad imaginem Iliados dicti sunt, qui in negotiis validiores sunt: nam et ipse hoc dicit "maius opus moveo''. et re vera tragicum opus est, ubi tantum bella tractantur.

TU QUOQUE sicut Misenus, Palinurus etiam.

NOSTRIS hoc est Italicis, ut "non eadem arboribus pendet vindemia nostris'', non, ut Donatus ait, in comparationem oceani navigabilibus.

AENEIA NUTRIX hanc alii Aeneae, alii Creusae, alii Ascanii nutricem volunt. lectum tamen est in philologis in hoc loco classem Troianorum casu concrematam, unde Caieta dicta est, apo tou kaiein.

3. SERVAT tenet, possidet, ut "servantem ripas alta non vidit in herba''.

HESPERIA IN MAGNA 'magna' propter Hispaniae discretionem.

4. SI QUA EST EA GLORIA secundum Epicureos. bene autem interest funeri postquam ab inferis rediit, sicut interfuit antequam descenderet, ut medium actum ostenderet.

6. QUIERUNT Hebrus 'quierant' legit.

7. TENDIT ITER VELIS quia prout vela extensa fuerint, ita etiam cursus extenditur, in quo navis est iter. multi dicunt inproprie dictum quod ait 'tendit iter velis', multi nimium proprie. constat tamen secundum illud dictum quod ait supra "flecte viam velis''. aliud est velis iter tendere, aliud per vela iter. quod si dicimus, bene procedit et 'tende viam velis', ut in ipsis velis ratio sit viae.

8. ADSPIRANT AVRAE IN NOCTEM quia, ut diximus, temporum mutatione ventus vel minuitur vel augetur. 'in noctem' autem circa noctem. et quotiens tempus exprimitur, accusativum regit ista praepositio.

9. LUNA NEGAT litotes figura; nam dicit 'large praestat', ut "munera nec sperno''.

TREMVLO SUB LUMINE ita enim mobilitas aquae facit videri.

10. CIRCAEAE RADVNTVR LITORA TERRAE ut diximus supra, mons iste antehac insula fuit; paludibus enim a continenti segregabatur, quas exclusit limus de Albanis montibus per paludes Pomptinas fluens. et dicebatur Aeaeus ab horrore transeuntium, quod homines mutabantur in feras. in hoc summo oppidum fuit, quod et Circeium dictum est et Circei; nam utrumque Livius dicit.

11. DIVES non addidit cuius rei, cum soleat, ut "dives equum, dives pictai vestis et auri''.

INACCESSOS inaccessibiles, inaccedendos, non ad quos nullus accessit; nam Vlixes illuc venit. ergo 'inaccessos' ad quos nullus debeat accedere, ut "aut inlaudati nescit Busiridis aras'', hoc est inlaudabilis, nam ab Isocrate constat esse laudatum.

12. RESONAT CANTU resonare facit.

SUPERBIS aut altis, aut nobilibus propter antiquam oppidi magnitudinem.

13. ODORATAM pro 'odoriferam'. hoc autem ideo, quia usus olei apud maiores non fuit, praecipue in Italia.

14. ARGVTO PECTINE garrulo, stridulo, sonanti, ut "forte sub arguta consederat ilice Daphnis''.

PERCVRRENS PECTINE TELAS aut manu percurrens; aut ictu pectinis, ut videmus; aut quia apud maiores stantes texebant, ut hodie linteones videmus. est autem Homeri, qui ait histon epoichomenê.

15. GEMITUS IRAEQUE gemitus irascentium leonum, hen dia duoin.

16. SERA SUB NOCTE quasi eo tempore, quo naturali libertate uti consueverunt. 'sub sera nocte' per noctem seram.

RVDENTUM naturaliter 'ru' longa est: Persius "findor ut Arcadiae pecuaria rudere dicas''. systolen ergo fecit. ruditus autem proprie est clamor asinorum, sicut grunnitus porcorum, ranarum coax: quae nomina a sono vocis constat esse composita.

17. PRAESEPIBUS caveis, ubi aluntur: non enim re vera praesepia habent.

19. DEA SAEVA aut per se, aut herbis potentibus saeva. Circe autem ideo Solis fingitur filia, quia clarissima meretrix fuit, et nihil est sole clarius. haec libidine sua et blandimentis homines in ferinam vitam ab humana deducebat, ut libidini et voluptatibus operam darent: unde datus est locus fabulae. aperte Horatius "sub domina meretrice fuisset turpis et excors''.

20. IN VVLTUS AC TERGA FERARUM corrumpebatur enim in illis sensus: animus namque idem manebat.

21. PII PATERENTVR TROES ergo impii qui pertulerunt: impii autem propter occisa Solis armenta.

23. NEPTVNUS VENTIS IMPLEVIT VELA SECVNDIS physice locutus est: motu enim aquae ventus creatur, ut videmus in bombis organorum.

24. PRAETER VADA FERVIDA periculosa navigantibus. et est tmesis.

26. IN ROSEIS FULGEBAT LUTEA BIGIS 'lutea' est crocei coloris, ut "croceo mutabit vellera luto'': unde multi iungunt 'inroseis', id est non roseis, quasi non rubicundis, ne sit contrarium. tamen secundum Homerum dictum est, qui interdum rhododaktulon, id est rosei coloris digitos habentem, interdum krokopeplon dicit Auroram, id est crocei coloris veste circumdatam.

27. CUM VENTI POSVERE cum ortu diei quievere: 'posuere' enim quievere est, sicut contra 'ferre' flare dicimus, ut "fieret vento mora nequa ferenti'', id est flanti.

OMNISQUE REPENTE RESEDIT FLATUS 'omnis', id est et qui ripae est flatus, et qui pelagi, qui altanus vocatur.

28. TONSAE remi dicti a decutiendis fluctibus, sicut tonsores a tondendis et decutiendis capillis.

29. LUCUM PROSPICIT in quo erat fluminis numen: diximus enim numquam sine religione esse lucum a Vergilio positum.

30. HVNC INTER per hunc: Terentius "dum rus eo, coepi egomet mecum inter vias''. est autem crebra Frontonis elocutio.

AMOENO umbroso, silvis circumdato.

31. FLAVUS ARENA epitheton proprium. et sciendum exitum Tiberini fluminis naturalem non esse nisi circa Ostiam, ubi prima Aeneas castra constituit: nam aliter non procedit quod ait "murorum in parte sinistra opposuere aciem: nam dextera cingitur amni''. postea enim in Laurolavinio castra fecit ingentia, quorum vestigia adhuc videntur.

33. ADSVETAE RIPIS VOLUCRES bono compendio usus est.

34. AETHERA MULCEBANT oblectabant, lenibant. corporalia enim sunt elementa, ut diximus supra; non enim mulcetur nisi quod corporale est. supra ait "totamque infusa per artus''.

37. NUNC AGE hinc est sequentis operis initium: ante dicta enim ex superioribus pendent. sane

ERATO vel pro Calliope, vel pro qualicumque musa posuit.

TEMPORA RERUM quia, ut diximus supra, secundum Lucretium tempora nisi ex rebus colligantur, per se nulla sunt.

38. LATIO ANTIQUO quia duo sunt, vetus et novum, sicut et in iure lectum est.

40. EXORDIA PUGNAE id est cervi interitum.

42. ACTOS aut collectos, aut re vera compulsos: quod est veri simile propter illud 'longa placidas in pace regebat'.

43. TOTAMQUE SUB ARMA COACTAM collectam, ut "Tityre coge pecus''. 'totam' autem huperbolikôs dixit.

47. HVNC FAVNO ET NYMPHA GENITUM LAVRENTE MARICA quidam deus est Fatuclus. huius uxor est Fatua. idem Faunus et eadem Fauna. dicti autem sunt Faunus et Fauna a vaticinando, id est fando, unde et fatuos dicimus inconsiderate loquentes. ergo Faunae et Fatuae nomen quasi asperum fugit poeta, et Maricam dixit fuisse uxorem Fauni. est autem Marica dea litoris Minturnensium iuxta Lirin fluvium: Horatius "et innantem Maricae litoribus tenuisse Lirin''. quod si voluerimus accipere uxorem Fauni Maricam, non procedit: dii enim topici, id est locales, ad alias regiones non transeunt. sed potest dictum esse per poeticam licentiam 'Laurente Marica', cum sit Minturnensis. dicunt alii per Maricam Venerem intellegi debere, cuius fuit sacellum iuxta Maricam, in quo erat scriptum PONTIÊ APHRODITÊ. sane Hesiodus Latinum Circes et Vlixis filium dicit, quod et Vergilius tangit dicendo "Solis avi specimen''. sed quia temporum ratio non procedit, illud accipiendum est Hygini, qui ait Latinos plures fuisse, ut intellegamus poetam abuti, ut solet, nominum similitudine.

48. ACCIPIMUS propter varias opiniones hoc adiecit, ut Sallustius "urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani''.

49. VLTIMUS AUCTOR primus, ut 'supremum' summum dicimus: "pro supreme Iuppiter''.

51. PRIMAQUE ORIENS EREPTA IVVENTA EST per transitum tangit historiam. Amata enim duos filios, voluntate patris Aeneae spondentes Laviniam sororem, factione interemit: unde et 'erepta' dixit, quasi per vim. hos alii caecatos a matre tradunt, postquam amisso Turno Lavinia Aeneae iuncta est. 'fato' autem dicit voluntate: nam dii id fantur quod sentiunt, non ut homines, de quibus lectum est "aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere''.

53. IAM MATVRA VIRO IAM PLENIS NUBILIS ANNIS non est iteratum, sed secundum ius dictum, in quo et ex annorum ratione et ex habitu corporis aetas comprobatur. primum ergo ad habitum, secundum ad annos pertinet.

54. LATIO Latium pars est Ausoniae: unde dixit primo quod minus est, sic intulit 'totaque Ausonia'.

56. PETIT ANTE ALIOS PULCHERRIMUS aut 'ante alios petit', aut 'pulcherrimus ante alios'.

57. MIRO AMORE nova intemperantia.

58. SED VARIIS propter apes, incendium, oraculum Fauni.

PORTENTA signa quae sunt media, a portendendo: nam et bona et mala sunt portenta.

59. LAVRUS ERAT Latinus post mortem fratris Lavini cum Lavinum amplificaret, ab inventa lauro Laurolavinium id appellavit.

IN PENETRALIBUS penetrale est omnis interior pars domus, licet sit intecta: unde laurum in penetralibus fuisse non mirum est.

60. METU religione, quae nascitur per timorem.

61. PRIMAS CUM CONDERET ARCES 'primas' circa laurum scilicet: nam iam civitas fuerat.

65. TRANS AETHERA aetherem pro aere posuit.

66. OBSEDERE APICEM verbum oppugnationis est 'obsedere', quo usus est signate propter bellum futurum.

PER MUTVA invicem: et est absolutum. Melissus qui de apibus scripsit, ait "duobus pedibus se tenent et duobus alias sustinent''.

68. VATES divinus: per quam autem artem non dixit, nec nomen eius; sed datur intellegi coniecturis eum quibusdam futura dixisse.

69. PARTES PETERE AGMEN EASDEM intellegimus ab infero mari apes venisse, unde et Troiani. 'partes' autem 'easdem' summitates rerum petere dicit, sicut apes apicem lauri, per quam advenarum victoria enuntiatur.

71. CASTIS piis. et sciendum Latinum sacrificasse iuxta stante Lavinia.

73. NEFAS absoluta parenthesis. et est hypallage 'comprendere crinibus ignem', cum ignis crines comprehendat.

76. FUMIDA in fumo est causa lacrimarum et belli.

77. VVLCANUM SPARGERE incendium belli significat. his autem duobus hoc ab augurio distat Ascanii, fumo et aspersione flammarum.

81. FAVNI Faunus apo tês phônês dictus, quod voce, non signis ostendit futura.

82. LUCOSQUE pro in lucis.

83. SUB ALBVNEA in Albunea.

ALTA quia est in Tiburtinis altissimis montibus. et Albunea dicta est ab aquae qualitate, quae in illo fonte est: unde etiam nonnulli ipsam Leucotheam volunt. sciendum sane unum nomen esse fontis et silvae.

84. SACRO FONTE nullus enim fons non sacer.

MEPHITIN mephitis proprie est terrae putor, qui de aquis nascitur sulphuratis, et est in nemoribus gravior ex densitate silvarum. alii Mephitin deum volunt Leucotheae conexum, sicut est Veneri Adonis, Dianae Virbius. alii Mephitin Iunonem volunt, quam ae+rem esse constat. novimus autem putorem non nisi ex corruptione ae+ris nasci, sicut etiam bonum odorem de ae+re incorrupto, ut sit Mephitis dea odoris gravissimi, id est grave olentis.

85. HINC ITALAE GENTES commendatio oraculi ipsius.

OENOTRIA TELLUS proprie Sabinorum tractus.

87. SUB NOCTE SILENTI per noctem silentem.

88. INCVBVIT incubare dicuntur proprie hi qui dormiunt ad accipienda responsa: unde est "ille incubat Iovi'', id est dormit in Capitolio, ut responsa possit accipere.

90. VARIAS AVDIT VOCES scilicet propter multa simulacra.

FRVITVR pascitur: quod de rebus tantum bonis dicimus.

91. ACHERONTA ADFATVR AVERNIS potestates quae sunt in Acheronte, ad quem per Avernum venitur. hoc autem ideo, quia Faunus infernus dicitur deus: et congrue; nam nihil est terra inferius, in qua habitat. hinc est quod eum Horatius inducit nocentem, dicens "lenis incedas abeasque parvis aequus alumnis''.

91. ACHERONTA ADFATVR AVERNIS potestates quae sunt in Acheronte, ad quem per Avernum venitur. hoc autem ideo, quia Faunus infernus dicitur deus: et congrue; nam nihil est terra inferius, in qua habitat. hinc est quod eum Horatius inducit nocentem, dicens "lenis incedas abeasque parvis aequus alumnis''.

92. PATER IPSE aut honoris est, aut pater Laviniae.

93. CENTUM aut pro qualitate fortunae, unde et 'rite' dixit: aut finitum pro infinito posuit.

94. TERGO pro tergoribus, id est coriis.

97. THALAMIS NEV CREDE PARATIS propter Turnum.

98. VENIENT melius 'veniunt', ut iam eos venire significet.

GENERI plurali usus est pro singulari.

99. A STIRPE stirpem cum de genere et prosapie dicimus, tantum femininum est, cum de arbore, et masculini generis et feminini invenitur, ut "sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum'', contra Horatius "stirpesque raptas et pecus et domos''.

100. SUB PEDIBUS sub imperio suo ac potestate.

102. MONITVSQUE alibi monita dixit, ut "Carmentis nymphae monita et deus auctor Apollo''.

103. NON IPSE SVO PREMIT ORE LATINUS quo a se repelleret generos.

104. SED CIRCUM LATE VOLITANS tmesis est 'circum' 'volitans'.

109. ADOREA LIBA ador proprie est genus farris, liba autem sunt placentae de farre, melle et oleo, sacris aptae.

110. SUBICIUNT EPVLIS subponunt in epularum locum.

ILLE qui per harpyiam vaticinatus est, ut "quae Phoebo pater omnipotens''.

111. ET CEREALE SOLUM solum dicitur omne quod aliquid sustinet, unde de mari supra ait "subtrahiturque solum''. sic nunc panicias mensas, id est epularum sustentaculum, solum vocavit.

112. FORTE ALIIS abundat 'forte'.

115. FATALIS CRVSTI ad negotium respexit Aeneae, cui hic erat finis laborum. 'crustum' autem et 'crusta'. neutraliter dicimus de his quae comedi possunt: Horatius "ut pueris olim dant crustula blandi doctores'', Iuvenalis "nos colaphum incutimus lambenti crustula servo''. feminino autem genere fragmenta dicimus, quae comesse non possumus, ut "concrescunt subitae currenti in flumine crustae''.

QUADRIS aut mensis: et est antonomasia, nam supra 'orbem' dixit: aut 'quadris' fragmentis accipimus, ut Iuvenalis "ut bona summa putes aliena vivere quadra''.

117. ADLVDENS aut vacat 'ad', et ludentem significat: aut certe 'adludens' ad responsi fidem verba componens.

LABORUM FINEM scilicet maritimorum: nam in terra multa passurus est, ut ait sibylla "sed terrae graviora manent''.

118. PRIMAMQUE LOQUENTIS AB ORE ERIPVIT PATER hoc est, adhuc loquente Ascanio primus pater intellexit famem, quam fata praedixerant.

119. NUMINE PRESSIT id est oraculi fide ab Heleno et Anchisa praedicti. 'pressit' autem vocem Ascanii, quo posset ipse numina deprecari.

120. FATIS MIHI DEBITA bona periphrasis est, ne 'fatalis' diceret, quod est medium: et in precibus nihil esse ambiguum debet.

121. O FIDI Aeneae scilicet, non Troiae, quam nequivere servare.

122. HIC DOMUS aut familia, ut "da propriam Thymbraee domum'': aut ordo est, hic est patria, hic domus; ante enim patria est, sic domus.

125. ACCISIS undique consumptis. et hoc est apud nos 'ac', quod apud Graecos am. hinc est "amsancti valles'', id est undique sancti.

128. HAEC ERAT ILLA FAMES ac si diceret: hoc fuerat timendum periculum, quod pericula determinat.

131. HABEANT habitent; hoc enim frequentativum est ab eo quod est habeo.

UBI MOENIA GENTIS Laurolavinium significat.

133. NUNC PATERAS LIBATE IOVI ab eo quod continet id quod continetur.

134. ANCHISEN GENITOREM bene Iovem et Anchisen, qui causa oraculi fuerunt.

REPONITE MENSIS aut timore verborum Ascanii interrupta renovate: aut 'reponite' frequenter ponite, id est crebro bibite.

135. TEMPORA RAMO IMPLICAT diebus enim festis ita epulabantur, id est coronati.

136. GENIVMQUE LOCI Apollinem vult intellegi: in tutela enim eius tota fuerat regio, ut "quam pater inventam primas cum conderet arces, ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus''. aliter iniquum est si, cum omnes invocet, Apollinem praetermittat, praesertim cum Helenus dixerit "aderitque vocatus Apollo''.

PRIMAMQUE DEORUM quia ipsa est mater deorum.

137. NYMPHASQUE ET ADHUC IGNOTA PRECATVR FLVMINA bonum ordinem sequitur: sic alibi "nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est''.

138. NOCTEM NOCTISQUE ORIENTIA SIGNA quae noctem sequuntur, ut nymphas flumina: invocat enim sibi coniuncta.

139. PHRYGIAMQUE EX ORDINE MATREM aut 'contigue', quia Idaeum dixerat Iovem: aut certe 'rite', id est more sollemni.

140. DVPLICES duos.

CAELO autem Venerem,

EREBO Anchisen.

141. CAELO CLARUS AB ALTO in serenitate, quod est augurii; nam in nubibus causa est.

142. RADIIS ET AVRO radiis aureis.

ARDENTEM NUBEM alii fulmen nubem ardentem dicunt, ut Lucanus "atque ardens ae+re solo'', quos hoc loco secutus est. alii fulmen dicunt ae+ris scissione ardentem rimam, quos alibi sequitur dicens "ignea rima micans percurrit lumine nimbos''.

146. CERTATIM INSTAVRANT EPVLAS hoc est 'et vina reponite mensis'.

147. VINA CORONANT pro 'pateras'.

MAGNO autem

OMINE caelesti dicit: alibi "nam te maioribus ire per altum auspiciis manifesta fides''.

150. HAEC FONTIS STAGNA NUMICI ista iam ab incolis discuntur. quod autem ait 'stagna' verum est: nam Numicus ingens ante fluvius fuit, in quo repertum est cadaver Aeneae et consecratum. post paulatim decrescens in fontem redactus est, qui et ipse siccatus est sacris interceptus: Vestae enim libari non nisi de hoc fluvio licebat.

152. ORDINE AB OMNI ex omni qualitate dignitatum: quod apud Romanos in legatione mittenda hodieque servatur.

153. AVGVSTA AD MOENIA augurio consecrata. hinc paulo post illud est 'tectum augustum, ingens'. et nisi in augusto loco consilium senatus habere non poterat: unde templum Vestae non fuit augurio consecratum, ne illuc conveniret senatus, ubi erant virgines; nam haec fuerat regia Numae Pompilii: ad atrium autem Vestae conveniebat, quod a templo remotum fuerat.

157. FOSSA sulco. et sunt ista reciproca; nam et sulcum ponit pro fossa, ut "ausim vel tenui vitem committere sulco'', id est fossa.

158. MOLITVRQUE LOCUM praeparat.

PRIMASQUE IN LITORE SEDES ideo 'primas', quia imperium Lavinium translaturus est. et sciendum civitatem, quam primo fecit Aeneas, Troiam dictam secundum Catonem et Livium: quod et ipse dicit "nec te Troia capit''.

159. CASTRORUM IN MOREM brevem scilicet.

PINNIS ATQUE AGGERE muro, in quo pinnae sunt. et est synecdoche. 'aggere' autem fossa.

160. IAMQUE ITER EMENSI TURRES ET T. L. hypermetrus versus.

161. MUROQUE SUBIBANT alibi per accusativum, ut "Aeneae subiit mucronem ipsumque morantem sustinuit''. et hoc secundum naturam est, nam 'it sub mucronem' dicimus: per dativum enim figuratum est.

162. PUERI ET PRIMAEVO FLORE IVVENTUS bene Romanae militiae exprimit morem; nam post pubertatem armis exercebantur et sexto decimo anno militabant, quo etiam solo sub custodibus agebant. nec est contrarium "longa populos in pace regebat'': nam licet in pace essent, exercitium tamen vigebat armorum.

163. DOMITANTQUE IN PULVERE CURRUS equos sub curribus domitant.

164. ACRES ARCUS fortes. et est katachrêsis: nam acrimonia mentis est.

LENTA mollia.

ICTU iaculatione.

167. INGENTES ex stupore nuntii laus ostenditur Troianorum. et bene novitatis ostendit opinionem: ingentes enim esse quos primum videmus opinamur.

REPORTAT aut 're' vacat, aut 're' pro 'ad' posuit, ut sit 'adportat'.

168. INTRA TECTA VOCARI dissentit hoc loco a Romana consuetudine. nam legati si quando incogniti venire nuntiarentur, primo quid vellent ab exploratoribus requirebatur, post ad eos egrediebantur magistratus minores, et tunc demum senatus ab eis extra urbem postulata noscebat, et ita si visum fuisset, in urbem admittebantur. sed hoc Vergilius non sine ratione praetermisit: Latinum namque memorem vult esse responsi et avidum satis ad externos videndos, per quos ei promittebatur felicitas.

169. SOLIO MEDIUS CONSEDIT ut supra diximus, solium est veluti armarium de uno ligno factum ad regum tutelam, secundum alios a soliditate dictum, secundum Asprum per antistichon, [quod solum id est unum capit] quasi sodium a sedendo: nam et sella quasi sedda dicta est.

170. TECTUM AVGVSTUM INGENS domum, quam in Palatio diximus ab Augusto factam, per transitum laudat: quam quasi in Laurolavinio vult fuisse.

172. HORRENDUM venerandum, non quod horrori sit.

173. HIC SCEPTRA ACCIPERE hoc in Palatio fiebat.

174. CURIA TEMPLUM quia, ut diximus, curia non erat nisi in augurato loco.

175. ARIETE CAESO hoc sacrificium in ianua Palatii fiebat festis diebus.

176. PERPETVIS MENSIS longis, ad ordinem exaequatis sedentum: maiores enim nostri sedentes epulabantur. quem morem a Laconibus habuerunt et Cretensibus, ut Varro docet in libris de gente populi Romani, in quibus dicit quid a quaque traxerint gente per imitationem.

177. EX ORDINE prout sibi successerant. [sane intellegendum est, ita ut nati fuerant, sic eorum imagines fuisse compositas.]

178. E CEDRO quod lignum non facile vetustate consumitur. [hoc genus ligni tineam nescit corruptionemque ex antiquitate non sentit.] unde est cedria, quae chartam reservat: hinc est illud "et cedro digna locuti''. [aut cedria perunctae, quoniam ligna custodit ac conservat.]

179. VITISATOR non inventor vitis, sed qui vitis genus demonstravit Italis populis.

SUB IMAGINE FALCEM aut statuae exprimit gestum, ut dicat: ita tenebat falcem, ut eam sub vultu haberet: aut 'sub imagine' sub theca dicit, quae similis falcis est.

180. SATVRNVSQUE SENEX antiqui reges nomina sibi plerumque vindicabant deorum. ergo Saturnus rex fuit Italiae: nam et supra ait 'veterum effigies ex ordine avorum' et infert 'aliique ab origine reges'. hinc est quod apud Cretam esse dicitur Iovis sepulcrum. Gabalus etiam, Romanus imperator, Solem se dici voluit: nam Heliogabalus dictus est.

181. AB ORIGINE pro 'Aboriginum reges', sed est metro prohibitus.

182. PUGNANDO VVLNERA PASSI pugnando scilicet quasi reges.

183. SACRIS IN POSTIBUS ubi spolia consecrabantur.

184. CAPTIVI pro 'captivorum': nota figura est.

185. CRISTAE hoc est galeae: a parte totum posuit.

186. EREPTAQUE ROSTRA CARINIS bene de omni genere proeliorum spolia illic fuisse demonstrat.

187. QUIRINALI LITVO lituus est incurvum augurum baculum, quo utebantur ad designanda caeli spatia, nam manu non licebat. Quirinalem autem ex persona sua dixit, qualem postea Quirinus habuit: nam tunc adhuc non fuerat Romulus. [vel lituum id est regium baculum, in quo potestas esset dirimendarum litium.]

188. SUCCINCTUS TRABEA toga est augurum de cocco et purpura.

ANCILE scutum breve. regnante Numa caelo huius modi scutum lapsum est, et data responsa sunt, illic fore summam imperii, ubi illud esset. quod ne aliquando hostis agnosceret, per Mamurium fabrum multa similia fecerunt: cui et diem consecrarunt, quo pellem virgis feriunt ad artis similitudinem. dicimus autem 'hoc ancile' et 'haec ancilia', 'anciliorum' vero usurpavit Horatius dicens "anciliorum et nominis et togae oblitus''. septem fuerunt pignora, quae imperium Romanum tenent: aius matris deum, quadriga fictilis Veientanorum, cineres Orestis, sceptrum Priami, velum Ilionae, palladium, ancilia.

190. AVREA CONIVNX nam aliter versus non stat. et 'aurea' per ironiam dixit, ut "egregia interea coniunx'': 'coniunx' vero non quae erat, sed quae esse cupiebat, ut "quos ego sim totiens iam dedignata maritos''. fabula autem talis est. Picum amavit Pomona, pomorum dea, et eius volentis est sortita coniugium. postea Circe, cum eum amaret et sperneretur, irata eum in avem, picum Martium, convertit: nam altera est pica. hoc autem ideo fingitur, quia augur fuit et domi habuit picum, per quem futura noscebat: quod pontificales indicant libri. bene autem supra ei lituum dedit, quod est augurum proprium: nam ancile et trabea communia sunt cum Diali vel Martiali sacerdote.

194. PLACIDO PRIOR EDIDIT ORE bene 'placido'; legatorum enim fuerat ut ipsi ante loquerentur: sic in secundo "ultro flens ipse videbar''.

195. DICITE DARDANIDAE aut ex veste eos Troianos esse cognoscit, quae erat propria gentium singularum; aut kata to siôpômenon intellegimus famam, quae eos venire nuntiaverat, eandem etiam Troianos esse dixisse: unde infert 'auditique advertitis aequore cursum'. 'Dardanidae' autem, ac si diceret 'o cognati'.

197. < QUID PETITIS . . . >

SIVE ERRORE VIAE SEV TEMPESTATIBUS ACTI duo quaerit: si voluntate venistis, quid petitis? si necessitate, tempestas vos an error advexit?

198. VADA CAERVLA caerulum est viride cum nigro, ut est mare.

200. QUALIA MULTA ad duo respexit, errorem et necessitatem.

201. PORTVQUE SEDETIS ante enim pro portu erat illic exitus fluminis.

202. NE FUGITE id est ne fugiatis, ne ignoretis.

203. SATVRNI GENTEM laus generis.

204. SPONTE SVA VETERISQUE DEI SE MORE TENENTEM Xenocratis est hoc: qui cum primus philosophiae scolam aperuisset, cum antea in porticibus de philosophia tractaretur, et interrogatus esset, quid praestare posset discipulis suis, respondit, ut id voluntate faciant quod alii iure coguntur.

VETERIS antiqui, ac si diceret, aurei saeculi imagine vivimus.

205. FAMA EST OBSCVRIOR ANNIS ac si diceret, nisi esset, iam vos sciretis.

206. AVRVNCOS ITA FERRE SENES apud veteres historiae hoc genus fuit, ut maiores natu ante acta posteris indicarent: quod hic indicat locus, Lucanus apertius, cum esset de Antaeo narraturus, ait "cognita per multos docuit rudis incola patres'': quia adhuc nec annales erant nec historiae. Aurunci vero Italiae populi antiquissimi fuerunt. 'ferre' autem quasi cum ostentatione iactare.

207. DARDANUS Iuppiter cum Electra, Atlantis filia, Corythi regis Italiae uxore, concubuit. sed ex Iovis semine natus est Dardanus, ex Corythi Iasius. Dardanus profectus ad Phrygiam, Ilium condidit, Iasius vero Thraciam tenuit, ubi est Samos, quam Samothraciam nominavit: nam Iunonis alia est Samos insula. [quamquam civitas Thraciae, quae est in Cephallenia, Samo dicatur.] unde cum postea responsum esset "antiquam exquirite matrem'', et Aeneas Italiam peteret, profectus ad Thraciam est et Samothracas deos sustulit et pertulit secum propter originem matris: quod superius plenius dictum est.

IDAEAS PHRYGIAE PENETRAVIT AD URBES quia erat Ida et Cretae, addidit 'Phrygiae' ad discretionem.

209. CORYTHI oppidum et mons dicta a rege Corytho, ut putatur a quibusdam, patre Dardani, ibi sepulto.

AVGET adiectione scilicet numinis sui.

212. VOCE SECVTUS plerumque enim consentimus et taciti.

213. REX conciliatio ab honore, inde a genere.

214. SUCCEDERE TERRIS ut "succedoque oneri''.

215. NEC SIDUS aspectus siderum: nam tempestatem supra dixit. nec est bis idem positum.

217. URBEM ADFERIMVR ad urbem ferimur.

218. EXTREMO VENIENS id est 'primo': nam alias 'rediens' diceret, non 'veniens'.

220. <IOVE> DARDANA PUBES GAVDET AVO generis origine: nam avus non est Troianorum Iuppiter, sed Aeneae solius per Venerem.

222. QUANTA PER IDAEOS ad illud respondit 'auditique advertitis aequore cursum', id est, haec non mirum te audisse, quae universus orbis agnovit.

223. TEMPESTAS vis bellorum.

ACTUS conlisus.

FATIS per transitum et excusat Troianos et Graecorum laudem minuit.

225. TELLUS EXTREMA ut est Britanniae et omnium insularum oceani.

REFVSO autem refluo, ut Lucanus indicat. et est hoc Homeri.

226. ET SI QUEM EXTENTA PLAGARUM QUATTVOR audierunt etiam illi qui separantur zona ea, quae est in medio quattuor, id est fervens. significat autem antipodas.

227. INIQUI intemperati vel ardentis.

228. DILVVIO EX ILLO ex illa vastitate. alii hic distingunt et mutant sensum, ut sit: quos dirimit plaga solis ardentis ex quo mundus est constitutus, hoc est ex quo chaos esse desiit.

TOT pro 'multa'.

229. DIS SEDEM EXIGVAM PATRIIS pia et verecunda petitio.

LITVSQUE ROGAMUS INNOCVUM non quod nulli noceat, sed quo vindicato nulli possit noceri. aliter serpentes innocuas dicimus.

230. CUNCTIS UNDAMQUE AVRAMQUE PATENTEM ista enim communia sunt.

231. INDECORES decus decoris facit, sicut 'pecus pecoris, nemus nemoris' 'o' in genetivo correptum est: omnia enim in 'us' exeuntia neutra in genetivo singulari paenultimam corripiunt, excepto 'pelagus', quod Graecum est: unde et 'vulgeris' dicitur secundum regulam, licet de hoc nomine aliud auctoritati placuerit. decor vero decoris facit, paenultima in genetivo producta: omnia enim in 'or' exeuntia in genetivo producuntur, exceptis quinque 'arbor marmor memor inmemor aequor'. unde quaeritur 'indecores' a quo sit nominativo: ab eo quod est 'indecus' non potest venire, quia lectum non est et quia 'decus' neutrum regit genus, non masculinum. restat ut dicamus ab eo, quod est 'indecor', venire 'indecores', nam et lectum est. sed decor decoris facit producta paenultima, quam Vergilius corripuit. ergo aut systole est, aut certe dicimus huius nominis nominativum non inveniri, ut in multis nominibus fit: quod et melius est, nam systole sine exemplo fieri non debet. verecunde autem hoc dicit, sua coniunctione etiam ornari Italos.

232. ABOLESCET abolebitur. et usus est inchoativa forma, cum opus non esset.

233. TROIAM id est Troianos.

234. FATA PER AENEAE IVRO quae iam novit Latinus, oraculo scilicet Fauni, per quod audiit "externi venient generi''.

235. SIVE FIDE SEV QUIS BELLO EST EXPERTUS ET ARMIS in his enim dextera comprobatur, fide et virtute.

237. VITTAS quae religabantur ad ramum: alibi "et vitta comptos voluit praetendere ramos''.

241. HUC REPETIT scilicet Dardanus, id est Aeneas, qui et Dardanus, ut diximus, vocabatur. et bene 'repetit', non 'petit', quasi ad sua.

INGENTIBUS Deliis, quae magna constat fuisse.

243. FORTUNAE PARVA PRIORIS bene medium tenuit: nam ne laudare videretur, ait 'parva', ne deformaret, nam durum est aliquid ab infelicibus accipere, ait 'fortunae prioris'.

245. HOC PATER ANCHISES AVRO LIBABAT AD ARAS pateram significat.

246. HOC PRIAMI GESTAMEN ERAT diadema dicit: nam sceptrum paulo post dicturus est.

247. SACERQUE TIARAS pilleum Phrygium dicit. et sciendum 'hic tiaras' per usurpationem dictum, nam 'haec tiara' dicitur: melius ergo Iuvenalis "et Phrygia vestitur bucca tiara''.

250. OBTVTU TENET ORA ordo est: Latinus defixa tenet ora et obtutu, id est intuitu solo haeret inmobilis.

251. INTENTOS VOLVENS OCULOS cogitantis est gestus: sic de Boccho Sallustius "vultu et oculis pariter atque animo variis''.

252. REGEM PICTA MOVET quippe regem. et hoc est 'labor Iliadum'.

256. PORTENDI porro tendi, praedici, significari.

257. PARIBUS AVSPICIIS pari potestate. et tractum est ex comitiis, ut diximus supra.

259. DI NOSTRA INCEPTA SECVNDENT antiquo more locuturus de publicis rebus, id est de pace et nuptiis filiae, facit ante deorum commemorationem, sicut etiam in omnibus Catonis orationibus legimus. hinc est in divinatione Ciceronis "si quid ex aliqua vetere oratione Iovem ego optimum maximum''. ipse etiam Vergilius "praefatus divos solio rex infit ab alto''.

260. AVGVRIUM propter ea quae dicta sunt supra.

QUOD OPTAS id est pax.

261. NEC SPERNO quia dixerat 'fortunae parva prioris'. et est litotes, id est libenter accipio.

262. UBER AGRI ubertas: alibi "pecorique et vitibus almis aptius uber erit''. et est maior petitione promissio: nam illi tantum litus petierant.

266. PACIS ERIT id est foederis: ab eo quod sequitur id quod praecedit.

TYRANNI graece dixit, id est regis, nam apud eos tyranni et regis nulla discretio est: licet apud nos incubator imperii tyrannus dicatur. declinatur autem etiam haec turannos.

268. EST MIHI NATA male multi arguunt Vergilium quod Latinum induxit ultro filiam pollicentem, nec oraculum considerantes, quia Italo dari penitus non poterat, nec Aeneae meritum, quem decebat rogari. nam antiquis semper mos fuit meliores generos rogare: sic Terentius "hac fama inpulsus Chremes ultro ad me venit, unicam gnatam suam''. Hesiodus etiam peri gunaikôn inducit multas heroidas optasse nuptias virorum fortium.

269. SORTES modo abusive pro oraculis posuit; nam ducuntur sortes, et hic a Fauno oraculum, non sortes acceperat.

PLURIMA CAELO MONSTRA SINUNT aut per augmentum dixit: aut etiam alia visa intellegamus: nam duo non sunt plurima.

271. HOC LATIO RESTARE CANUNT hoc Italiam manere significant: nam sic dicimus 'hoc mihi restat', id est 'manet me illa res'.

273. MENS AVGVRAT 'auguro' dicimus secundum Plinium, cum praesagio mentis futura colligimus, 'auguror' vero tunc, cum futura veris captamus auguriis.

274. NUMERO OMNI de trecentis. et perite; nam in legione non nisi trecenti equites erant: quae tamen legio habebat sex milia virorum, per quod ostendit unam habuisse legionem Latinum: unde et alibi "tercentum, scutati omnes, Volscente magistro''.

275. IN PRAESEPIBUS ALTIS multa non propter se, sed propter aliud dicuntur: nam per praesepia alta equorum magnitudo monstratur, ut Homerus bathupeplos Helenê, id est longas per vestes.

276. ORDINE pro meritis singulorum.

277. TAPETIS tertio declinatur hoc nomen: 'tapetum tapeti', ut 'templum templi', unde est 'his tapetis' hoc loco: item 'hoc tapete huius tapetis', ut 'sedile sedilis', unde est "qui forte tapetibus altis exstructus''. declinatur et graece ho tapês tou tapêtos, unde est "pulchrosque tapetas tous tapêtas''.

278. DEMISSA MONILIA PENDENT suspendenda pronuntiatio est, et ambitus maior est: nam monilia non nisi hominum dicimus, quae nunc ad laudem pro phaleris posuit.

282. PATRI QUOS DAEDALA CIRCE ingeniosa. et hoc fingit eam fecisse. tractum autem est de Homero, qui tales equos habuisse inducit Anchisen. et bene est compositum ad illud quod supra ait 'Troiaeve opulentia derit', ut Troianis nihil de prisca rerum copia deesse videatur.

GENTE autem de equis abusive dixit quod est hominum proprium.

283. NOTHOS materno ignobiles genere. est autem nomen hoc Graecum, nam latine quemadmodum dicatur non est.

284. DICTIS DONISQUE LATINI equis et pacis nuptiarumque promissione.

286. INACHIIS SESE REFEREBAT AB ARGIS bene 'Inachiis'; non enim una est Argos. fuit enim et in Italia, quam Diomedes condidit, quae primo Argi, post Argyrippa, post Arpi dicta est. fuit et in Thessalia: Lucanus "ubi nobile quondam nunc super Argos arant''. fuit et haud longe ab Athenis, quod a siti Argos dipsion dictum est. apud quos erat magna societas inter eos qui uno puteo utebantur: unde et fratrias dixerunt apo tou phreatos, id est a puteo, quas tribus vocamus. et notandum quod, ubi bonus sequitur eventus Troianos, Iuno removetur: et congrue, quasi numen inimicum, quod praesens posset nocere.

287. AVRASQUE INVECTA TENEBAT per elementum suum ibat.

289. ABVSQUE 'abusque' et 'adusque' usurpative dicimus: praepositio enim nec adverbio iungitur nec praepositioni, 'usque' autem aut praepositio est aut adverbium.

290. IAM FIDERE TERRAE per dativum iungendum, aliter non procedit, ut "et fidere nocti''.

291. STETIT quod solet esse cogitantum.

293. FATIS hoc est voluntatibus.

295. CAPTI POTVERE CAPI cum felle dictum est: nam si hoc removeas, erit oxymorum. dicit autem omnia quae contigerunt, non videri contigisse, quia non obfuerunt. 'capti' autem 'capi' sic dixit, ut et Cicero "ut in uberrima Siciliae parte Siciliam quaereremus''.

297. AT CREDO MEA NUMINA TANDEM id est nec fatigata destiti, nec satiata requievi.

299. PATRIA EXCVSSOS satis signate locutus est.

300. ME OPPONERE PONTO plus est, quam si diceret tempestates. 'me' autem per physiologiam imbres, tonitrua, tempestates.

302. AVT SCYLLA MIHI bene 'mihi', ac si diceret: etiam quae per suam naturam solent nocere, me rogante minime obfuerunt.

303. CONDVNTVR THYBRIDIS ALVEO 'condi' proprie dicuntur qui sibi statuunt civitatem. 'conduntur' ergo sedem stabilem locant: Sallustius "peste conditos orbis terrarum''. et sunt propria verba, quae nulla ratione mutantur, ut sacerdotes creari, virgines capi dicimus.

304. PELAGI propter illud "sed terrae graviora manent''.

MARS PERDERE GENTEM bene belli et vastationis quaerit exempla in rebus huius modi, sicut in primo naufragii. Pirithous, Lapitharum rex, cum uxorem duceret, vicinos populos Centauros, etiam sibi cognatos, et deos omnes excepto Marte, ad convivium convocavit: unde iratum numen inmisit furorem, quo Centauri et Lapithae in bella venerunt.

306. ANTIQUAM GENITOR CALYDONA DIANAE Oeneus, Calydonis rex, de primitiis omnibus numinibus sacrificavit, excepta Diana: quae irata aprum inmisit, qui cuncta vastabat, donec a Meleagro occideretur. 'concessit' autem ideo dixit, ut ostenderet minora numina, nisi impetraverint, nocere non posse: Statius de Venere "infandum natae concessit honorem''.

307. QUOD SCELUS AVT LAPITHIS TANTUM AVT CALYDONE MERENTE haec est vera lectio, sic et sensus procedit, ut uterque ablativus sit: nam si 'Calydona' legas, vitium erit nec sensus procedet. 'scelus' autem pro poena posuit, ab eo quod praecedit id quod sequitur, ut "et scelus expendisse merentem''.

309. QUAE POTVI INFELIX id est nocens, irata, ut contra "sis felix'', id est propitia, ut etiam diximus supra.

311. INPLORARE QUOD USQUAM EST ac si diceret, etiam humilia. quod autem Iuno ubique alieno uti introducitur auxilio, physicum est: natura enim aeris per se nihil facit, nisi aliena coniunctione, ventorum scilicet, qui creant nubes et pluvias.

315. ATQUE MORAS TANTIS LICET ADDERE REBUS ostendit deos retardare posse fata, non penitus tollere, ut "decemque alios Priamum superesse per annos''. quae autem dicit etiam a Creusa dicta sunt, ut "regnumque et regia coniunx parta tibi''.

318. SANGUINE TROIANO ET RVTVLO DOTABERE VIRGO ambitiosa execratio est.

319. NEC FACE TANTUM tantummodo.

320. CISSEIS regina Hecuba filia secundum Euripidem Cissei, quem Ennius et Pacuvius et Vergilius sequuntur: nam Homerus Dymantis dicit. haec se facem parere vidit et Parin creavit, qui causa fuit incendii. ergo nunc hoc dicit, talis erit Veneri partus suus: nam sicut per Parin Troia iniuria consumpta est, sic per Aenean reliquiae Troianorum. conparatio autem iniuriosa: nam Veneri Hecubam, Parin Aeneae, Helenam Laviniae conparat.

IVGALES coniugales, matrimonio et sanguine conceptos.

321. IDEM talis, similis.

322. FUNESTAEQUE ITERUM RECIDIVA IN PERGAMA TAEDAE sic taedae recidivae, ut Pergama.

324. LUCTIFICAM ALLECTO Graecus accusativus est. huius autem declinationis tres tantum casus usurpamus, genetivum, ut Allectus, nominativum et accusativum, ut Allecto.

327. ODIT ET IPSE PATER PLUTON venerationis est 'pater': nam furiae Acherontis et Noctis filiae sunt.

330. HIS ACVIT VERBIS inritavit et instigavit eius insaniam.

331. PROPRIUM aut tibi aptum: aut certe perpetuum, indefessum, usque ad finem perducendum. et sciendum ideo furiae nihil pro praemio dari, quia praestatur hoc ipsum furiae ut bella commoveat et ut dicatur defendisse Iunonem.

332. INFRACTA aut valde fracta: aut quae fuit antehac semper infracta, ut in XII. "Turnus ut infractos adverso Marte Latinos defecisse videt''.

333. CEDAT FAMA LOCO vincatur: Cicero "loco ille motus est, cum est ex urbe depulsus''.

AMBIRE LATINUM amplecti, circumretire. non ob ambitum dixit: nam 'ambio ad illum' dicimus, non 'ambio illum'.

335. TU POTES UNANIMOS a maiore ad minus.

336. VERSARE vertere. et usus est frequentativo ad vim augendam.

337. TIBI NOMINA MILLE facies, ut "et sine nomine corpus''. 'mille' autem secundum Euripidem, in cuius tragoedia dicit furia, se non esse unius potestatis, sed se Fortunam, se Nemesin, se Fatum, se esse Necessitatem. ita dicit etiam Asper.

338. FECVNDUM CONCVTE PECTUS plenum pectus malitiae efficacia.

339. COMPOSITAM PACEM quam supra Latinus dederat.

CRIMINA BELLI causas, ut "crimen amor vestrum''.

341. EXIN statim, et est ordinis adverbium.

GORGONEIS autem pessimis, saevis, a Gorgone.

343. TACITUM pro tacite. bene autem

OBSEDIT, quasi quae insidiabatur.

345. CURAEQUE IRAEQUE COQUEBANT perverso ordine respondit; nam ira in Troianos est, cura vero de nuptiis. et primo adventum Teucrorum dixerat. 'coquebant' vero macerabant.

346. HVIC DEA figura hyperbaton: namque talis est ordo: huic dea unum anguem in sinum conicit et usque ad intima subdit praecordia, quae sunt loca cordi vicina, quibus sensus percipitur. 'anguem' autem iniecit partem sui, id est furoris.

349. LEVIA pulchra.

350. ATTACTU NULLO sine morsu, sine sensu.

FALLITQUE FURENTEM inicit furorem sine accipientis sensu. 'furentem' autem ut furore teneatur; nam nondum furebat.

352. TAENIA VITTAE taenia est vittarum extremitas.

354. VDO SUBLAPSA VENENO hypallage in sensu: venenum enim udum dixit, quod est de udo corpore; namque serpentum uda sunt corpora, adeo ut qua eunt, viam umore designent.

357. SOLITO MATRUM DE MORE LOCVTA EST nondum ad plenum furebat; unde per muliebrem iracundiam mixta asperitate loquebatur, nam hoc est 'matrum de more'. nam paulo post vero furore quatietur.

359. EXVLIBVSNE DATVR propter dissuasionem signate loquitur, exules vocans eos qui propria regna repetebant.

DUCENDA abducenda.

362. PRAEDO quasi piratam dicit hominem diu in mari morantem.

363. AT NON SIC PHRYGIUS legitur et 'an non sic'; sed hoc absolutum est. si autem 'at' legeris, inceptiva particula est, ad ornatum solum pertinens: Horatius "at o deorum quicquid in caelo regit terras et humanum genus''.

366. QUID CONSANGUINEO filius enim est Veniliae, sororis Amatae.

367. SI GENER EXTERNA PETITVR DE GENTE LATINIS de qualitate transit ad finem; nam Turnum extraneum esse definire contendit per callidam argumentationem, dicens eum non subiacere imperio Latini, cum oraculum de Latinis omnibus caverit. postea etiam huic argumento alia subvenit argumentatione, Turnum Graecum esse ab Acrisio commemorans. per quod duas res agit latenter: nam dicendo originem considerandam, docet et Turnum Graecum esse ab Inacho et Acrisio, et Aenean Latinum a Dardano.

368. PREMUNT TE IVSSA urgent, in hoc compellunt.

372. INACHUS ACRISIVSQUE PATRES Danae, Acrisii regis Argivorum filia, postquam est a Iove vitiata, pater eam intra arcam inclusam praecipitavit in mare. quae delata ad Italiam, inventa est a piscatore cum Perseo, quem illic enixa fuerat, et oblata regi, qui eam sibi fecit uxorem, cum qua etiam Ardeam condidit: a quibus Turnum vult originem ducere.

377. SINE MORE FURIT sine exemplo. an sine modo? et hoc iam contra decus est regium.

LYMPHATA percussa furore Lympharum, sicut cerritos a Cerere dicimus.

378. TURBO Catullus 'hoc turben' dicit, ut 'hoc carmen, fulmen'. est autem 'hic turbo', unde 'turbinis' facit: nam si 'turbonis' sit, erit a proprio nomine genetivus, ut Horatius "Turbonis in armis''.

382. INPVBESQUE MANUS aut multitudo puerorum: aut a parte totum posuit, ut pro manu puerum ipsum intellegas.

385. SIMVLATO NUMINE BACCHI talem patiebatur furorem, ut speraret se Liberi sacra celebrare; non enim ipsa simulabat, quod est sanorum: nam et paulo post dicturus est "Allecto stimulis agit undique Bacchi''.

388. QUO id est 'ut'.

389. EVHOE BACCHE vox bacchantum est.

390. TIBI SUMERE THYRSOS sumebant. et sunt infiniti pro indicativis.

396. PAMPINEAS HASTAS pampinis tectas.

INCINCTAE PELLIBUS nebridum scilicet.

397. PINUM SVSTINET facem pineam, sicut in Liberalibus fiebat.

398. NATAE TURNIQUE CANIT HYMENAEOS hic aperte expressit dementiam: nam cum consecraverit filiam Libero, hymenaeum canit eius ac Turni. hymenaeum autem nunc carmen nuptiale dixit.

399. TORVUM pro 'torve'.

IO vox clamantis. et est tragicus sermo.

401. PIIS ANIMIS id est maternis.

403. CRINALES VITTAS quae solarum matronarum erant: nam meretricibus non dabantur.

406. ACVISSE FURORES ut supra "quam Iuno his acuit dictis''.

407. CONSILIVMQUE OMNEMQUE DOMUM VERTISSE LATINI quod habuerat, ut filiam dando Aeneae bella removeret, quae significaverat fumus augurii.

410. ACRISIONEIS DANAE patronymicon est, non 'Acrisioneis colonis': sola enim venerat, non cum colonis.

411. PRAECIPITI DELATA NOTO intra arcam, ut diximus supra.

412. MAGNUM TENET ARDEA NOMEN bene adlusit: nam Ardea quasi ardua dicta est, id est magna et nobilis, licet Hyginus in Italicis urbibus ab augurio avis ardeae dictam velit. illud namque Ovidii in metamorphoseos fabulosum est, incensam ab Hannibale Ardeam in hanc avem esse conversam. sciendum tamen ardeam avem kata antiphrasin dictam, quod brevitate pennarum altius non volat: Lucanus "quodque ausa volare ardea sublimis pennae confisa natanti''.

416. MEMBRA EXVIT bene 'exuit': nam dii cum volunt videri, induunt se corporibus propter mortalium oculos; nam incorporei sunt.

417. ALBOS CUM VITTA id est etiam vittas albas.

418. RAMUM INNECTIT OLIVAE aut coronam accipit: aut ramum inligat vittis, quod aperte in octavo ostendit "et vitta comptos voluit praetendere ramos''. supra etiam "praeferimus manibus vittas''.

419. IVNONIS ANUS TEMPLIQUE SACERDOS ordo est, ut 'Iunonis templi anus sacerdos'.

421. FUSOS PATIERE LABORES Probus de temporum conexione libellum composuit, in quo docet, quod cui debeat accommodari. ex quo intellegimus hanc quam fecit arduam esse conexionem: nam 'patiere' futuri temporis est, 'fusos' vero participium est praeteritum. dicit autem: patieris ut tot tui labores fundantur in cassum, id est in irritum cadant? incassum autem tractum est a cassibus, id est a retibus.

422. TRANSCRIBI tradi. sermo autem hic tractus est de pecunia, nam 'scribi' est dari: Horatius "scribe decem a Nerio: non est satis: adde Cicutae'': 'rescribi' vero reddi: Horatius "dictantis quod tu numquam rescribere possis''.

424. QUAERITVR HERES de iure traxit ut non generum, sed heredem diceret: nam per coemptionem facto matrimonio sibi invicem succedebant.

426. TYRRHENAS I STERNE ACIES ut "i, sequere Italiam ventis''. sane notum est bello multum potuisse Tyrrhenos et fuisse praecipue infestos Latinis, ut "hi bellum adsidue ducunt cum gente Latina''.

427. HAEC ADEO TIBI ME addit auctoritatem, quia scit anui credi difficile. 'adeo' autem, valde scilicet iussit, ut "adulescentem adeo nobilem''.

430. LAETUS alacer, festinus; nam laetari non poterat qui perdebat uxorem: sic supra "vela dabant laeti''.

FLVMINE PULCHRO ut supra "hunc inter fluvio Tiberinus amoeno''.

432. CAELESTUM VIS MAGNA IVBET aut per definitionem ipsa Iuno est vis deorum: aut per augmentum suasit primo per se, deinde per Iunonem, postremo per omnium vim deorum.

434. TURNUM EXPERIATVR id est probet contra se, quem pro se probare non potuit.

435. HIC IVVENIS VATEM INRIDENS caluit, quia iuvenis: Horatius "non ego hoc ferrem calidus iuventa consule Planco''.

440. VICTA SITU SENECTUS temporis longinquitate, ex qua nascitur situs.

VERIQUE EFFETA cassa veritatis.

441. O MATER inrisionis est, non honoris.

442. FALSA FORMIDINE bene 'falsa', quia 'vatem': namque eam defendebat a bellis si non aetas, saltem religio sacerdotii.

445. EXARSIT IN IRAS communis sermo habet 'ardeo illa re', sed figuratius 'ardeo in illam rem' dicimus: et est specialis Cornelii elocutio.

446. ORANTI non roganti, sed loquenti: unde etiam oratores dicimus.

TREMOR OCCVPAT ARTUS vicinitate scilicet furiae: nam tremor furoris est.

448. TANTAQUE SE FACIES APERIT semoto anili vultu, quem finxerat et quo se induerat: sic supra de Venere "et vera incessu patuit dea''.

450. GEMINOS EREXIT CRINIBUS ANGVES similes: nam omnes eam dicit erexisse, non duos.

451. VERBERAQUE INSONVIT pro 'verberibus insonuit', id est per verbera.

RABIDO ORE habitum futurae orationis ostendit.

454. RESPICE multi hic distingunt et superioribus iungunt, ut sit sensus: respice eam quam dicis falsa deludi formidine.

AD HAEC ADSUM id est ad regum arma et ad bella. quomodo ergo dicis, quod superfluo his inserar rebus, ad quas veni? alii 'respice ad haec' legunt, ut sit quasi demonstrantis 'respice, bella et letum gero'.

456. FACEM IVVENI CONIECIT satis considerate facem iuveni iniecit, quae cito et exardescit et desinit, supra vero Amatae serpentem iniecit, quod in mulieribus semper viget venenum.

457. ATRO LUMINE atri luminis taedas, ut "et pulchra faciat te prole parentem''. 'atro' autem 'lumine' furiali, inferno; alias ratione caret.

SUB PECTORE ubi fellis locus est, id est iracundiae.

460. FREMIT cum fremitu et clamore deposcit. bene autem 'amens', quia in toro requirebat.

461. SCELERATA INSANIA BELLI nihil enim tam insanum, quam desiderare id per quod possis perire.

463. VIRGEA de virgis facta, unde est flamma validior.

COSTIS autem lateribus. et bene antiquum respexit morem: nam ollas non suspendebant, sed positis circumcirca ignem adhibebant.

464. FURIT INTUS AQUAI FUMIDUS id est aquae amnis: nec inmerito; nam potest esse et alterius rei amnis, ut "fluvios videt ille cruoris''. hanc autem diaeresin Tucca et Varius fecerunt: nam Vergilius sic reliquerat "furit intus aquae amnis'' et "exuberat amnis'': quod satis asperum fuit. notandum quod in toto Vergilio non reperiuntur nisi quattuor diaereses, hoc loco, et in tertio, ut "aulai medio libabant pocula Bacchi'', et in VI. ut "aurai simplicis ignem'', et in IX. "dives pictai vestis et auri''.

466. NEC IAM SE CAPIT UNDA melius quam si diceret 'nec iam vas undam capit'.

467. ERGO id est quia sic incensus est.

POLLVTA PACE vel sua, vel Troianorum.

468. INDICIT signate verbum bellicum posuit.

471. IN VOTA VOCAVIT quia nuncupatis votis bella sumebant.

473. HVNC DECUS EGREGIUM FORMAE MOVET Turni scilicet decus; nam hoc dicit: alios pulchritudo Turni, alios nobilitas, alios virtus movebat ad bellum. nam hoc est 'animis audacibus implet', id est fortibus, adfectione sui inicit omnibus magnanimitatem. quidam haec ad singulos, qui se in arma hortabantur, referri volunt.

477. ARTE NOVA dolo.

SPECVLATA LOCUM QUO LITORE pronomen pro nomine ponitur, non pro nominibus: unde modo nove inter duo nomina unum pronomen posuit; nam recte 'quo loco' diceret. et hoc semel tantum fecit.

478. INSIDIIS CURSVQUE cursu agitabat: nam insidiis circumvenimus, non agitamus.

479. CANIBUS RABIEM studium mutavit in rabiem.

480. NOTO ODORE cervino, solent enim ita institui: Horatius "venaticus ex quo cervinam catulus pellem latravit in aula''.

481. QUAE PRIMA LABORUM CAVSA FUIT hoc est "et primae revocabo exordia pugnae''.

482. ANIMOS AGRESTES plus est, quam si 'agrestium' diceret 'animos'.

483. CORNIBUS INGENS 'ingens' et ad praestantem formam pertinet et ad magnitudinem cornuum.

484. TYRRHIDAE PUERI Tyrrhi filii. et ut diximus supra, adludit ad nomen: nam Tyrrhus dictus est pastor, apud quem Lavinia peperit.

485. CUI REGIA PARENT ARMENTA magistrum hunc pecoris vult fuisse et saltuarium: nam hoc est 'et late custodia credita campi'. magister autem pecoris est ad quem omnia pertinent animalia: Cicero "nominat hominem, quem magistrum pecoris esse dicebat''.

487. SILVIA bonum puellae rusticae nomen formavit.

489. PECTEBATQUE FERUM quadrupedem, ut "in latus inque feri curvam compagibus alvum''.

490. MANUM PATIENS 'patiens illius rei' dicimus, unde apparet unum 'u' causa metri esse detractum.

MENSAE ERILI nove dixit, nam erum non nisi dominum dicimus: nisi forte ideo dixit, quia dat ei humanum sensum; nam ait paulo post "imploranti similis''.

491. ERRABAT SILVIS pascebatur, ut "mille meae Siculis errant in montibus agnae''.

IPSE id est sua sponte.

494. SECVNDO DEFLVERET 'secundo' id est cum aqua, unde et 'adverso' dicimus contra aquam: nam ideo 'deflueret' dixit, et 'secundo' ideo, quia cursus fluminis post natantem videtur.

498. DEUS AFVIT Allecto deum dicit, sicut de Venere "descendo ac ducente deo'': nam ut diximus, numina utriusque sexus videntur ideo, quia incorporea sunt et quod volunt adsumunt corpus. hoc autem non aperte ponitur, sed in subauditione.

ERRANTI licet enim certum esset feritura, tamen bene 'errantem' dixit, quia non usquequaque semper certus est ictus: Horatius "nec semper feriet quodcumque minabitur arcus''.

499. PERQUE ILIA 'hoc ile' et 'haec ilia' facit: hinc et Iuvenalis "vis frater ab ipsis ilibus?'' nam quod Marullus mimographus dixit "tu Hectorem imitaris: ab ilio numquam recedis'', cum de guloso diceret, adlusit ad civitatis nomen; nam 'ab ili' debuit dicere. bene autem ea loca vulnerata dicit quae statim mortem adferre non possent, ut domum rediret et esset causa bellorum: nam si statim periret, aut ipse aut vulneris auctor laterent.

503. SILVIA PRIMA SOROR bene puellae dat doloris inpatientiam.

504. DVROS CONCLAMAT AGRESTES aut qui semper duri sunt: aut 'duros', qui cervi interitum non dolebant.

505. PESTIS furia.

TORRE 'hic torris' facit, ut 'hic fustis'.

507. GRAVIDI gravis, propter nodos scilicet.

509. QUADRIFIDAM quae findi partes posset in quattuor.

CUNEIS COACTIS satis signate 'coactis' dixit. exprimit autem antiquum morem, ut "sed primi cuneis scindebant fissile lignum''.

512. DE CULMINE SUMMO bene 'culmine', quia de tectis agrestium loquitur.

514. TARTAREAM aut terribilem, aut fortem secundum usum dixit.

515. NEMUS locus haud longe ab Aricia, in quo lacus est, qui speculum Dianae dicitur. et notandum quia vocem eius paulatim facit procedere, quod locorum indicat commemoratio.

516. TRIVIAE LACUS hic est qui Dianae speculum dicitur.

517. SVLPHVREA NAR ALBUS AQUA in LX. Flaminiae est civitas Narnia in montibus posita, quibus subest Nar fluvius, qui Tiberino coniungitur. ideo autem dicit 'sulphurea Nar albus aqua', quia dum currit, est sulphurei coloris, dum hauritur, albi. et Sabini lingua sua nar dicunt sulphur. ergo hunc fluvium ideo dicunt esse Nar appellatum, quod odore sulphureo nares contingat, sive quod in modum narium geminos habeat exitus.

FONTESQUE VELINI ultra Interamnam sunt. nam ut diximus, vox furiae paulatim processit.

518. PRESSERE AD PECTORA NATOS Statius "pressitque Palaemona mater'', item e contra "nec natos ausae deponere matres''.

519. AD VOCEM bucinae, ut "sensit et ad sonitum vocis vestigia torsit'': nam quicumque sonus dici vox potest.

522. AVXILIUM CASTRIS EFFVNDIT APERTIS id est ipsa in auxilium effunditur.

523. DIREXERE ACIES ordinarunt in latitudinem.

524. PRAEVSTIS 'prae' brevis fit propter sequentem vocalem: quod in una parte orationis factum tolerabile est, quia compositus est sermo.

525. FERRO ANCIPITI id est utrimque noxio. dicit autem aut gladios, aut bipennes.

526. SEGES terra modo, ut "quid faciat laetas segetes''. per 'atram' vero fertilem significat, ut ostenditur in georgicis.

527. SOLE LACESSITA naturale enim est ut metallorum splendor plus fulgeat alia luce percussus.

529. PAVLATIM SESE TOLLIT MARE sic bella dicit surrexisse paulatim, sicut ventis flantibus sensim mare turgescit.

531. HIC IVVENIS confundit nomina: nam et puerum et iuvenem nonnumquam indiscrete ponit Vergilius, ut hoc loco; nam Almonem, quem modo iuvenem dicit, paulo post ait puerum, ut "Almonem puerum''. movet autem miserationem ab aetate cum dicit 'iuvenis', a virtute dicendo 'primam ante aciem'; movet a dignitate, ut 'natorum Tyrrhi fuerat qui maximus Almo'; a vulneris etiam crudelitate cum dixit 'haesit sub gutture vulnus'.

532. ALMO bene rustici nomen usurpavit a fluvio.

533. HAESIT ENIM SUB GUTTVRE VVLNUS id est sagitta, ut "illum ardens infesto vulnere Pyrrhus insequitur''.

VDAE VOCIS ITER hoc est 'udum iter vocis'; non enim vox uda est, sed per udam arteriarum labitur viam: unde in febrientibus deficit.

535. CORPORA MULTA VIRUM CIRCA constrata sunt. et rhetorice viles trudit in medium, nobiles vero primo et ultimo commemorat loco.

536. DUM PACI MEDIUM SE OFFERT nam quid senex bellis intererat?

537. OLIM DITISSIMUS ARVIS secundum antiquum morem: Horatius "dives antiquo censu''.

538. QUINA REDIBANT ARMENTA pro 'quinque', sicut 'bina'.

539. TERRAM CENTUM VERTEBAT ARATRIS duo dixit a Catone memorata, qui interrogatus qui esset paterfamilias, respondit eum, qui bene pascit et bene arat.

540. AEQUO DUM MARTE aperta contentione, bello manifesto; sic enim dicimus. nam 'aequo' aequali non possumus accipere, cum soli interempti sint Itali.

541. PROMISSI DEA FACTA POTENS honesta elocutio 'potens promissi'. promisisse autem eam per consensionem intellegimus: nam non promisit.

542. IMBVIT initiavit. et bene 'sanguine': nam potest bellum et a discordia vel a dissensione inchoare.

543. ET CAELI CONVEXA PER AVRAS Probus, Asper, Donatus dicunt, hoc loco 'per' bis accipiendum, ut 'adloquitur Iunonem per caeli convexa et per auras'. potest tamen esse epexegesis 'per auras, id est caeli convexa': nec enim aliud sunt aurae. dicit etiam quidam commentarius--Firmiani--'convecta' legendum, ut sit ipsa convecta: quod difficile in exemplaribus invenitur.

544. VICTRIX voti compos.

ADFATVR iam cum superbia. bene autem ei in principio denegavit orationem, quasi ad scelera festinanti: quam modo tribuit post bella iam coepta.

545. BELLO DISCORDIA TRISTI Iuno enim belli poposcerat semina, haec ipsa etiam bella perfecit.

546. DIC IN AMICITIAM COEANT ac si diceret: ita bella commovi, ut ne tuo quidem imperio possint in pacem redire. et hoc est quod dixit 'adfatur voce superba'. alii dicunt: ego inter hos bella commisi, tu vicinos populos foederibus iunge et partibus Turni et Aeneae favere compelle: quod tamen, si vis, ego faciam; ut hinc sit 'ego, si qua super fortuna laborum est, ipsa regam'.

548. CERTA VOLVNTAS si tua in hoc consentit auctoritas.

550. INSANI MARTIS AMORE Homeri epitheton.

551. SPARGAM ARMA meminit sui: nam supra dixit "sere crimina belli''.

552. TERRORUM ET FRAVDIS ABVNDE EST terror est ex morte tot hominum, fraus vero ex cervi vulneratione.

553. STANT BELLI CAVSAE manifestae sunt, vel placent, ut "stat conferre manum''.

556. EGREGIUM VENERIS GENUS eirônikôs dictum est, ut alibi "egregiam vero laudem et spolia ampla refertis''.

IPSE LATINUS ac si diceret, quem Aeneae causa cogor odisse: unde et Amatae nulla fit mentio, quae est Troianis inimica. Urbanus tamen totum hunc locum per interrogationem accipit 'terrorum et fraudis abunde est? stant belli causae'? ut quasi per gratulationem non credat, sicut illud Terentii "quia plus cupio, minus credo''.

557. SUPER AETHERIAS quia dixerat 'caeli convexa per auras'.

561. ATTOLLIT ALAS honesta volantis periphrasis.

563. ITALIAE MEDIO hunc locum umbilicum Italiae chorographi dicunt. est autem in latere Campaniae et Apuliae, ubi Hirpini sunt, et habet aquas sulphureas, ideo graviores, quia ambitur silvis. ideo autem ibi aditus esse dicitur inferorum, quod gravis odor iuxta accedentes necat, adeo ut victimae circa hunc locum non immolarentur, sed odore perirent ad aquam adplicatae. et hoc erat genus litationis. sciendum sane Varronem enumerare quot loca in Italia sint huius modi: unde etiam Donatus dicit Lucaniae esse qui describitur locus, circa fluvium qui Calor vocatur: quod ideo non procedit, quia ait 'Italiae medio'.

SUB MONTIBUS ALTIS hoc nisi ad totam Italiam referas, non procedit: ut sit, est in vallibus Italiae montuosae: nam in hoc loco montes penitus non sunt.

564. NOBILIS notus, quod et sequentia indicant.

565. AMSANCTI VALLES loci amsancti, id est omni parte sancti: quem dicit et silvis cinctum et fragoso fluvio torrente.

568. HIC SPECUS HORRENDUM hoc nomen apud maiores trium generum fuit. Ennius feminino posuit, Horatius masculino "quae nemora aut quos agor in specus'', Vergilius neutro, quod hodie in numero singulari tribus tantum utimur casibus 'hoc specus, huius specus, o specus'. nam pluralem tantum a genere masculino habemus in omnibus casibus: hinc est "ipsi in defossis specubus''. quamquam antiqui codices habeant 'hic specus horrendus'.

SPIRACVLA DITIS aditus, a spirando. antiqui codices 'piracula' habent, quae dicta sunt apo tôn peratôn, hoc est a finibus inferorum.

569. VORAGO Acherontis exaestuatio.

570. CONDITA ERINYS recepta, alii 'condit' legunt et 'se' subaudiunt.

571. CAELVMQUE LEVABAT relevabat, recreabat.

572. EXTREMAM SATVRNIA BELLO IMPONIT REGINA MANUM quod superest perficit. et est translatio a pictura, quam manus complet et ornat extrema.

575. FOEDATI cruentati.

576. IMPLORANTQUE DEOS ad auxilium et ultionem.

OBTESTANTVRQUE LATINUM propter caedem factam testem adhibent, et dicunt auctores rupti foederis esse Troianos, cum ipsi pacis iura temerarint.

577. ET IGNI ipso fervore seditionis.

578. TEUCROS IN REGNA VOCARI subaudis 'dicit'. 'Teucros' autem iniuriose, ac si diceret 'exules ac perfidos'.

580. ATTONITAE BACCHO veluti Baccho: furia enim agebantur. et sic est dictum, ut "at medias inter caedes exultat Amazon''.

NEMORA AVIA per nemora.

581. THIASIS choreis.

NEQUE ENIM LEVE NOMEN AMATAE Iuvenalis "quae non faciet quod principis uxor?''

582. MARTEMQUE FATIGANT proelium cum clamore deposcunt.

583. CONTRA OMINA facta superius de Lavinia.

584. FATA DEUM propter oraculum Fauni.

PERVERSO irato.

586. VELVT PELAGI RVPES cum Cicero seditionem fluctibus comparaverit, ut "in illis dumtaxat fluctibus contionum'', bene Vergilius eum qui resistit seditioni, rupem vocavit.

589. MOLE TENET hic distinguendum, ut 'scopuli' nominativus pluralis sit.

591. CAECUM CONSILIUM fremitui populi bonum nomen inposuit.

594. FRANGIMVR permansit in rupis translatione.

595. SACRILEGO SANGUINE quia bellum sumebant contra voluntatem deorum.

597. VOTISQUE DEOS VENERABERE SERIS quia religio rigida dicit semel male commissa nulla ratione revocari: Horatius "dira detestatio nulla expiatur victima''.

598. PARTA QUIES scilicet vicinae mortis beneficio.

IN LIMINE PORTUS securitas omnis in promptu est.

599. FUNERE FELICI SPOLIOR exequiis tantum regalibus careo.

601. MOS ERAT Varro vult morem esse communem consensum omnium simul habitantium, qui inveteratus consuetudinem facit.

HESPERIO IN LATIO hoc est in antiquo: nam, ut in primo diximus, duo Latia fuerunt, unde non frustra 'Hesperio' addidit. quod autem dicit hanc consuetudinem antiquam fuisse, falsum est; nam a Numa Pompilio primum instituta est. sed carmini suo, ut solet, miscet historiam. notandum sane inconexum esse hunc locum, si quis totius libri consideret textum; nam supra ait "longa placidas in pace regebat'', item dicturus est "ardet inexcita Ausonia atque inmobilis ante'', et nunc dicit 'mos erat Hesperio in Latio', supra etiam dixit "captivi pendent currus'', item "Tyrrhenas, i, sterne acies''. quae ne sint contraria, accipiamus Italiam primo caluisse bellis, medio tempore quievisse, et ad antiquum studium nunc reverti, sicut Romani bello flagravere sub Romulo, quievere sub Numa, sub Tullo Hostilio pristina studia repetiverunt. hinc est quod et ipse Vergilius ait 'longa placidas in pace regebat', non perpetua, item "desuetaque bello agmina in arma vocat subito ferrumque retractat'': nam retractare est repetere quod omiseras. tale aliquid dicit de genere Sullano Sallustius: nam volens ostendere antiquos maiores eius consulares fuisse, vicinos vero ignavissimos, Sullam autem florentissimum, ait "igitur Sulla patriciae gentis fuit, familia iam extincta maiorum ignavia''.

QUEM PROTINUS iugiter, deinde: nam nunc temporis est adverbium, alibi loci, ut "cum protinus utraque tellus una foret''.

602. MAXIMA RERUM ROMA imperii potita.

603. MOVENT IN PROELIA MARTEM nam moris fuerat indicto bello in Martis sacrario ancilia commovere, unde est in octavo "utque inpulit arma''.

604. LACRIMABILE BELLUM poludakrun arêa. Getarum fera gens etiam apud maiores fuit: nam ipsi sunt Mysi, quos Sallustius a Lucullo dicit esse superatos.

605. HYRCANISVE gens est dicta a silva Hyrcania, ubi sunt tigres.

ARABISVE PARANT venit ab eo quod est 'hic Arabus'-- nam ab eo quod est 'hic Arabs, ab hoc Arabe', 'Arabibus' facit-- sicut 'Hiberus', unde est in Lucano "occurrat Hiberis alter'', et 'Hiber', ut Horatius "discet Hiber Rhodanique potor''. item lectum est 'Aethiopus', sed tantum 'Aethiops' dicimus.

606. AVRORAMQUE SEQUI ingenti ambitu dixit ipsum ortum diei pro populis.

PARTHOSQUE REPOSCERE SIGNA hoc in honorem Augusti posuit, quo regnante a Parthis repetita sunt signa, quae Crassus triumvir perdiderat. qui cum aviditate sua contra auspicia bellum suscepisset, interdicentibus tribunis plebis, captus cum filio est et necatus infuso in os auro, cuius amore pugnaverat.

607. SUNT GEMINAE BELLI PORTAE sacrarium hoc, id est belli portas Numa Pompilius fecerat circa imum Argiletum iuxta theatrum Marcelli. quod fuit in duobus brevissimis templis: duobus autem propter Ianum bifrontem. postea captis Faleriis, civitate Tusciae, inventum est simulacrum Iani cum frontibus quattuor. unde quod Numa instituerat translatum est ad forum transitorium et quattuor portarum unum templum est institutum. Ianum sane apud aliquos bifrontem, apud aliquos quadrifrontem esse non mirum est: nam alii eum diei dominum volunt, in quo ortus est et occasus --Horatius "matutine pater, seu Iane libentius audis''--alii anni totius, quem in quattuor tempora constat esse divisum. anni autem esse deum illa res probat, quod ab eo prima pars anni nominatur: nam ab Iano Ianuarius dictus est.

608. RELIGIONE SACRAE tremendae, execrabiles: nam et paulo post dicturus est "tristesque recludere portas''.

609. FERRI ROBORA bene addidit 'ferri': nam omne quod forte est, robur vocamus.

610. IANUS quidam ianum Eanum dicunt ab eundo; eumque esse Martem; et quod apud Romanos plurimum potest, ideo primum in veneratione nominari. alii Ianum ae+rem credunt; et quia vocis genitor habeatur, idcirco mandari ei preces nostras ad deos perferendas. alii Ianum mundum accipiunt, cuius caulae ideo in pace clausae sunt, quod mundus undique clausus est, belli tempore aperiuntur, ad auxilium petendum ut pateant. nam quasi mundo ei duas facies dederunt, orientis et occidentis, quod iam supra dictum est: alii quattuor secundum quattuor partes mundi. alii Clusivium dicunt, alii Patulcium, quod patendarum portarum habeat potestatem. idem Iunonius; inde pulchre Iuno portas aperire inducitur. idem Quirinus, unde trabeatum consulem aperire portas dicunt, eo habitu quo Quirinus fuit.

612. IPSE QUIRINALI TRABEA Suetonius in libro de genere vestium dicit tria genera esse trabearum: unum dis sacratum, quod est tantum de purpura; aliud regum, quod est purpureum, habet tamen album aliquid; tertium augurale de purpura et cocco. 'Quirinali' ergo regali.

CINCTVQUE GABINO 'Gabinus cinctus' est toga sic in tergum reiecta, ut una eius lacinia a tergo revocata hominem cingat. hoc autem vestimenti genere veteres Latini, cum necdum arma haberent, praecinctis togis bellabant: unde etiam milites in procinctu esse dicuntur. hoc rursus utebatur consul bella indicturus ideo quia, cum Gabii, Campaniae civitas, sacris operaretur, bellum subito evenit: tunc cives cincti togis suis ab aris ad bella profecti sunt et adepti victoriam: unde hic ortus est mos.

613. INSIGNIS RESERAT STRIDENTIA LIMINA CONSVL insignem accipe primo loco creatum, licet similem habeat potestatem.

614. IPSE VOCAT PUGNAS tria sunt, ut supra diximus, militiae genera: sacramentum, in quo iurat unusquisque miles se non recedere, nisi praecepto consulis post completa stipendia, id est militiae tempora; coniuratio, quae fit in tumultu, id est Italico bello et Gallico, quando vicinum urbis periculum singulos iurare non patitur, ut inter Fabios fuit; evocatio, quod genus nunc tangit. nam ad subitum bellum evocabantur, unde etiam consul solebat dicere 'qui rem publicam salvam esse vult me sequatur'.

615. CONSPIRANT CORNVA nam et tubae simul inflabantur.

619. FOEDA MINISTERIA cruenta, more suo.

620. MORANTES scilicet bella, differentes.

622. RVPIT SATVRNIA POSTES acyrologiam fecit commutando Ennii versum: nam ille ait "belli ferratos postes portasque refregit''.

623. INMOBILIS ANTE non semper, sed antehac. potest tamen et 'inmobilis a furia': nam ante gessit bella, sed iure indicta per fetiales et per patrem patratum.

626. TERGENT ab eo quod est 'tergeo' venit, et 'tergunt' a 'tergo tergis', quod de usu penitus recessit.

627. ARVINA secundum Suetonium in libro de vitiis corporalibus arvina est durum pingue, quod est inter cutem et viscus. alii arvinam nomine lardum dicunt.

629. ADEO MAGNAE valde magnae, ut Terentius "adulescentem adeo nobilem''.

630. ATINA POTENS civitas haec est iuxta Pomptinas paludes, dicta Atina a morbis, qui graece atai dicuntur, quos paludis vicinitas creat.

TIBVRQUE SUPERBUM aut nobile: aut per transitum tetigit illud quod aliquando cum a senatu auxilia poscerent Tiburtes sub commemoratione beneficiorum a se populo Romano praebitorum, hoc tantum a senatu responsum acceperunt 'superbi estis'.

631. CRVSTVMERIQUE mutavit: nam Crustumerium dicitur. Cassius Hemina tradidit, Siculum quendam nomine uxoris suae Clytemestrae condidisse Clytemestrum, mox corrupto nomine Crustumerium dictum. alii volunt a crustula panis, quam Troiani coacti fame exedisse dicuntur, appellatum.

TURRIGERAE ANTEMNAE bene muratae. Antemnae autem dictae sunt, quod eas amnis praeterfluit, quasi ante amnem positae.

632. SALIGNAS UMBONUM CRATES ut dicit Sallustius de Lucanis "qui de vimine facta scuta coriis tegebant''.

633. THORACAS AENOS bene 'thoracas'; nam apud maiores loricae pectora tantum tegebant: Statius "triplici servantur pectora ferro: pectora, nam tergo nullus metus''.

634. LENTO DUCUNT ARGENTO flexili argento ducunt, id est extendunt. est autem spondiazon et reciprocus versus.

637. CLASSICA IAMQUE SONANT bene posuit amphiboliam: nam classicum dicimus et tubam ipsam et sonum. classicum autem est flexilis tuba.

TESSERA SIGNUM symbolum bellicum, quod ad pugnam exeuntibus datur, scilicet propter confusionem, ut fuit in bello Marii bardeus, in Sullae Apollo Delphicus, in Caesaris Venus Genetrix.

638. TREPIDUS festinus, more suo.

640. LORICAM INDVITVR dicimus et 'induor illa re' et 'illam rem'.

641. HELICONA DEAE Parnasus, mons Thessaliae, dividitur in Cithaeronem Liberi et Heliconem Apollinis, cuius sunt musae. est autem Homeri versus.

MOVETE legitur et 'monete'.

644. QUIBUS ARSERIT ARMIS aut splenduerit: aut amore flagraverit.

647. PRIMUS INIT BELLUM non mirum si sacrilegus et contemptor deorum contra piam gentem prior arma corripuit. et scienda est poetae adfectatio--nam ablepsiam nefas est dicere--hic enim aliquos commemorat, quos in bello non invenis, item in sequentibus aliquos invenimus, quorum hic nullam fecit commemorationem.

TYRRHENIS ASPER AB ORIS oriundo Tuscus, non qui nunc de Tuscia venit, quem antea pulsum a civibus constat.

648. AGMINAQUE ARMAT aut eorum, qui eum secuti fuerant, sicut eius filius: nec enim credibile est solum fugisse--nam et Statius dicit "vel quos movet exul et haesit tristibus aucta fides''--aut certe eorum, quos Turnus dederat, ut Adrastus Polynici in Statio, qui ait "ne parva movens inglorius arma iret''.

652. AGYLLINA EX URBE de Caere oppido.

NEQUIQUAM quia in proelio periit nec patrium recepit imperium.

653. PATRIIS QUI LAETIOR ESSET IMPERIIS dignus qui haberet imperatorem potius, quam exulem patrem.

656. PULCHRO forti, ut diximus supra.

657. PULCHER AVENTINUS Aventinus mons urbis Romae est, quem constat ab avibus esse nominatum, quae de Tiberi ascendentes illic sedebant, ut in octavo legimus "dirarum nidis domus opportuna volucrum''. quidam etiam rex Aboriginum, Aventinus nomine, illic et occisus et sepultus est, sicut etiam Albanorum rex Aventinus, cui successit Procas. Varro tamen dicit in gente populi Romani, Sabinos a Romulo susceptos istum accepisse montem, quem ab Avente, fluvio provinciae suae, Aventinum appellaverunt. constat ergo varias has opiniones postea secutas, nam a principio Aventinus est dictus ab avibus vel a rege Aboriginum: unde hunc Herculis filium constat nomen a monte accepisse, non ei praestitisse.

INSIGNE PATERNUM absolute dixit.

658. CENTUM ANGVES secundum Simonidem, ut diximus supra; nam alii dicunt novem fuisse.

659. COLLIS AVENTINI SILVA in silva collis Aventini. et dicendo 'Aventini' ostendit iam antea ita esse nominatum.

RHEA SACERDOS adludit ad nomen matris Romuli, quae dicta est Ilia, Rhea Silvia.

660. FURTIVUM inlicite conceptum, quippe a sacerdote: sic ait "et dulcia furta''.

661. MIXTA DEO michtheisa, graece dixit.

MULIER compendiose mortalem dixit: consequens namque fuerat ut diceret 'mixta deo mortalis'.

LAVRENTIA ARVA Laurentum civitas plurimum potuit, nam omnia vicina loca eius imperio subiacuerunt: unde nunc ait 'arva Laurentia', cum iuxta Tiberim armenta Hercules paverit. sed secundum antiquum situm, ante Albam et Romam, Tiberis Laurentini fuit territorii.

662. GERYONE Geryones rex fuit Hispaniae. qui ideo trimembris fingitur, quia tribus insulis praefuit, quae adiacent Hispaniae: Baliaricae minori et maiori et Ebuso. fingitur etiam bicipitem canem habuisse, quia et terrestri et navali certamine plurimum potuit. hunc Hercules vicit. qui ideo fingitur ad eum olla aerea transvectus, quod habuit navem fortem et aere munitam. hunc Geryonem alii Tartessiorum regem dicunt fuisse et habuisse armenta pulcherrima, quae Hercules occiso eo abduxit. de cuius sanguine dicitur arbor nata, quae Vergiliarum tempore poma in modum cerasi sine ossibus ferat. sane sciendum declinari 'hic Geryones, huius Geryonae'--unde est "tergemini nece Geryonae''--ut 'Anchises Anchisae': unde usurpavit Sallustius 'Geryonis' dicens. veniens autem Hercules de Hispania per Campaniam in quadam Campaniae civitate pompam triumphi sui exhibuit: unde Pompei dicitur civitas. postea iuxta Baias caulam bubus fecit et eam saepsit: qui locus Boaulia dictus est, nam hodie Bauli vocatur.

TIRYNTHIUS a Tirynthe civitate Argis vicina, in qua nutritus est Hercules.

663. TYRRHENOQUE BOVES IN FLVMINE LAVIT HIBERAS admiratio locorum longinquitate.

664. PILA MANU pilum proprie est hasta Romana, ut gaesa Gallorum, sarissae Macedonum.

DOLONES dolo est aut flagellum, intra cuius virgam latet pugio: aut secundum Varronem ingens contus cum ferro brevissimo. dolones autem a fallendo dicti sunt, quod decipiant ferro, cum speciem praeferant ligni. et multi volunt per teretes mucrones 'dolones' dici, per veru Sabellum 'pila' significari.

666. IPSE PEDES ad genus respicit: nam et Hercules pedes semper incessit, cum equos habuerit nobilissimos.

TORQUENS sustinens, ut "axem humero torquet''.

669. HORRIDUS tremendus, non re vera horribilis.

670. TIBVRTIA MOENIA LINQUUNT de Graecia tres fratres venerunt ad Italiam, Catillus, Coras, Tibur vel Tiburnus. hi simul omnes unam fecere civitatem et eam de fratris maioris nomine Tibur appellaverunt: licet et alias fecerint singuli. nunc ergo dicit duos ad bella venisse, dimisso in civitate ad custodiam Tiburte vel Tiburno.

672. CATILLUS unde mons Catilli, quem Catelli dicunt per corruptionem, iuxta Tibur.

CORAS a cuius nomine est civitas in Italia.

675. DESCENDUNT CENTAVRI ex hac comparatione equites eos fuisse intellegimus, quod tamen dicturus est postea "nec non celeresque Latini et cum fratre Coras et virginis ala Camillae''.

HOMOLEN OTHRYMQUE NIVALEM montes Thessaliae.

677. INGENS SILVA LOCUM ET MAGNO CEDUNT VIRGVLTA FRAGORE defectus 'cedit silva, cedunt et virgulta fragore', cum utique a minore ad maius venire debuerit.

678. NEC PRAENESTINAE FUNDATOR DEFVIT URBIS de civitatibus totius orbis multi quidem ex parte scripserunt, ad plenum tamen Ptolomaeus graece, latine Plinius. de Italicis etiam urbibus Hyginus plenissime scripsit, et Cato in originibus. apud omnes tamen si diligenter advertas, de auctoribus conditarum urbium dissensio invenitur, adeo ut ne urbis quidem Romae origo possit diligenter agnosci. nam Sallustius dicit "urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani et cum his Aborigines''; alii dicunt ab Euandro, secundum quos Vergilius "tunc rex Euandrus Romanae conditor arcis''; alii a Romulo, ut "en huius nate auspiciis illa inclita Roma''. si igitur tantae civitatis certa ratio non apparet, non mirum si in aliarum opinione dubitatur. unde nec historicos nec commentatores varia dicentes imperitiae condemnare debemus: nam antiquitas ipsa creavit errorem, et plerique fundant, plerique augent et ad se transferunt nomina. quam rem etiam non parvum errorem adferre manifestum est, ut ecce Laurentum a Pico factum est, ut "Laurentis regia Pici''; item a Lavino, Latini fratre, Lavinum dictum; item a Latino Laurentum; item a Lavinia Laurolavinium.

NEC PRAENESTINAE FUNDATOR DEFVIT URBIS Praeneste locus est haud longe ab urbe, dictus apo tôn prinôn, id est ab ilicibus, quae illic abundant. ibi erant pontifices et dii indigetes, sicut etiam Romae. erant etiam illic duo fratres, qui divi appellabantur. horum soror dum ad focum sederet, resiliens scintilla eius uterum percussit, unde dicitur concepisse. postea enixa est puerum iuxta templum Iovis abiecitque. virgines aquatum euntes iuxta ignem inventum sustulerunt, qui a fonte haud longe erat: unde Vulcani dictus est filius. Caeculus autem ideo, quia oculis minoribus fuit: quam rem frequenter efficit fumus. hic postea collecta multitudine postquam diu latrocinatus est, Praenestinam civitatem in montibus condidit. et cum ludorum die vicinos populos invitasset, coepit eos hortari ut secum habitarent, et pro gloria iactare se filium esse Vulcani. quod cum illi non crederent, invocato Vulcano, ut eum filium comprobaret, omnis illius multitudinis coetus est flamma circumdatus. quo facto commoti omnes simul habitaverunt et Vulcani filium esse crediderunt. hinc est 'omnis quem credidit aetas', quasi post dubitationem, et quia sine dubio aetas varia in spectaculis fuit. dicimus autem et 'hoc Praeneste', ut 'quique altum Praeneste viri', et 'haec Praenestis', unde est "cum primam aciem Praeneste sub ipsa stravi''.

682. ALTUM PRAENESTE Cato dicit "quia is locus montibus praestet, Praeneste oppido nomen dedit''. ergo 'altum', quia in montibus locatum.

QUIQUE ARVA GABINAE IVNONIS Gabii populi, diu in agris morati, tandem Gabios condiderunt: unde perite 'arva' dixit, non moenia. sane illic Iuno religiosissime colitur. est autem locus haud longe ab urbe.

683. GELIDVMQUE ANIENEM 'Anio' fluvius haud longe ab urbe est, sed hic euphoniam secutus est: nam Ennius "Anionem'' dixit iuxta regulam.

684. HERNICA SAXA COLUNT Sabinorum lingua saxa hernae vocantur. quidam dux magnus Sabinos de suis locis elicuit et habitare secum fecit in saxosis montibus: unde dicta sunt Hernica loca et populi Hernici.

DIVES ANAGNIA aut fertilis: aut adludit ad historiam. nam Antonius Augusti sorore contempta postquam Cleopatram duxit uxorem, monetam eius nomine in Anagnia civitate iussit feriri.

685. QUOS AMASENE PATER aut 'pascis', aut sit antiptosis 'quos pascit Amasenus'. est autem fluvius, qui Anagnienses agros inrigat.

ARMA scuta.

686. NEC CLIPEI scuta maiora, dicta ab eo quod celent corpus, apo tou kleptein.

688. FULVOSQUE LUPI DE PELLE GALEROS galerus genus est pillei, quod Fronto genere neutro dicit 'hoc galerum'.

689. VESTIGIA NUDA SINISTRI INSTITVERE PEDIS atqui ipse est in pugnantibus primus; sed bene nudus est, quia tegitur scuto. dextrum autem tectum conveniebat esse, quasi ab armis remotum.

690. PERO autem est rusticum calciamentum. et traxit hoc a Graeciae more, unde isti, sicut dictum est, transierant, ubi hoc armorum fuerat genus.

691. AT MESSAPUS EQUUM DOMITOR NEPTVNIA PROLES hic Messapus per mare ad Italiam venit, unde Neptuni dictus est filius: quem invulnerabilem ideo dicit, quia nusquam periit, nec in bello. ignem autem ei nocere non posse propter Neptunum dicit, qui aquarum deus est. ab hoc Ennius dicit se originem ducere: unde nunc et cantantes inducit eius socios et eos comparat cycnis. 'domitor' autem 'equorum', quasi animalium a patre inventorum.

695. HI FESCENNINAS ACIES Fescenninum oppidum est ubi nuptialia inventa sunt carmina. hi autem populi ab Atheniensibus ducunt originem.

AEQUOSQUE FALISCOS Faliscos Halesus condidit. hi autem, inmutato

H in

F, Falisci dicti sunt, sicut febris dicitur quae ante hebris dicebatur, Formiae quae Hormiae fuerunt, apo tês hormês: nam posteritas in multis nominibus

F pro

H posuit. iustos autem dicit Faliscos, quia populus Romanus missis decem viris ab ipsis iura fetialia et non nulla supplementa duodecim tabularum accepit, quas habuerat ab Atheniensibus.

696. HI SORACTIS HABENT ARCES mons apud Hirpos haud longe a Flaminia, de quo Horatius "vides ut alta stet nive candidum Soracte''.

FLAVINIAQUE ARVA locus est in Italia Flavinium nomine.

697. ET CIMINI CUM MONTE LACUM et lacus et mons hoc nomine appellantur. sane hoc habet fabula. aliquando Hercules, cum de Hispania rediret, ad hos populos venit. qui cum a singulis provocaretur ad ostendendam virtutem, defixisse dicitur vectem ferreum, quo exercebatur. qui cum terrae esset adfixus et a nullo potuisset auferri, eum rogatus sustulit, unde inmensa vis aquae secuta est, quae Ciminum lacum fecit.

LUCOSQUE CAPENOS hos dicit Cato Veientum <iuvenes> condidisse auxilio regis Propertii, qui eos Capenam cum adolevissent, miserat. unde et porta Capena, quae iuxta Camenas est, nomen accepit.

698. AEQUATI NUMERO aequaliter ordinati, digesti in ordinem --hinc est 'saepenumero scripsi', hoc est ordine--congruenter, sicut decebat, rationabiliter.

699. LIQUIDA INTER NUBILA pura, sicca, serena: sed nil tam contrarium nubibus. ergo nubes pro aere posuit, ut diximus supra.

700. ET LONGA CANOROS DANT PER COLLA MODOS secundum Plinium, qui ait in naturali historia, cycnos ideo suavius canere, quia colla longa et inflexa habent, et necesse est eluctantem vocem per longum et flexuosum meatum varias reddere modulationes.

701. SONAT AMNIS Caystrum dicit, qui cohaeret Asiae paludi. quam cum significamus, '

A' longa est, cum sit brevis, si provinciam significare voluerimus: quod significatur in georgicis, ut "et quae Asia circum dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri''.

705. VOLUCRUM RAUCARUM 'raucarum' tôn mesôn est, sicut 'grave olens': nam legimus "graviter spirantis copia thymbrae''. sciendum tamen Vergilium secundum morem provinciae suae locutum, in qua bene canentes cycni rauciores vocantur.

706. ECCE SABINORUM PRISCO DE SANGUINE usurpat hoc: nam Clausus, Sabinorum dux, post exactos reges, ut quidam dicunt, cum quinque milibus clientum et amicorum Romam venit, et susceptus habitandam partem urbis accepit: ex quo Claudia et tribus est et familia nominata.

PRISCO DE SANGUINE de antiquis Sabinis.

707. MAGNUM AGMEN propter quinque milia clientum.

709. POSTQUAM IN PARTEM DATA ROMA SABINIS hoc de alia traxit historia. nam post Sabinarum raptum et factum inter Romulum et Titum Tatium foedus recepti in urbem Sabini sunt, sed hac lege, ut in omnibus essent cives Romani, excepta suffragii latione: nam magistratus non creabant.

710. AMITERNA COHORS de Amiterno oppido.

PRISCIQUE QUIRITES id est Sabini. prisci autem ideo, quia post foedus Titi et Romuli placuit ut quasi unus de duobus fieret populus: unde et Romani Quirites dicti sunt, quod nomen Sabinorum fuerat a civitate Curibus, et Sabini a Romulo Romani dicti sunt.

711. ERETI MANUS OMNIS oppidum est dictum a Iunone, id est Hêra, quae illic colitur.

OLIVIFERAEQUE MUTVSCAE haec Trebia postea dicta est, quam modo Trebulam dicunt. apud quam Hannibal delevit populum Romanum: Lucanus "Cannarum fuimus Trebiaeque iuventus''.

712. QUI NOMENTUM URBEM hoc ex sua persona dicit poeta: nam adhuc civitas Nomentana non fuerat, ut in sexto ait "hi tibi Nomentum et Gabios'', item "haec tum nomina erunt, nunc sunt sine nomine terrae''.

ROSEA RVRA VELINI Velinus lacus est circa Reate iuxta agrum, qui Rosulanus vocatur. Varro tamen dicit lacum hunc a quodam consule in Narem vel Nartem fluvium derivatum--nam utrumque dicitur--esse diffusum. post quod tanta est loca secuta fertilitas, ut etiam perticae longitudinem altitudo superaret herbarum: quin etiam quantum per diem demptum esset, tantum per noctes crescebat: quod Vergilius ad suam provinciam transtulit, dicens "et quantum longis carpent armenta diebus, exigua tantum gelidus ros nocte reponet''.

713. TETRICAE HORRENTIS RVPES Tetricus mons in Sabinis asperrimus, unde tristes homines tetricos dicimus.

MONTEMQUE SEVERUM proprium nomen montis est, sicut agri Roseus.

714. CASPERIAMQUE COLUNT Casperia et Foruli civitates sunt.

FLVMEN HIMELLAE Himella fluvius est intra Forulos. et sic dixit 'Himellae flumen', ut "Buthroti urbem''.

715. QUI TIBERIM FABARIMQUE BIBUNT bene 'bibunt': namque Tiberis in Tuscia oritur, sed transit etiam per Sabinos, unde 'bibunt', non 'possident' dixit. et sciendum Turno dari auxilium a tractu Piceni, Samnii, Campaniae et pro parte Apuliae: omnis vero Tuscia superior et Venetia Aeneae praestat auxilium. Fabarim autem quem dicit etiam ipse per Sabinos transit et Farfarus dicitur: Plautus "dissipabo te tamquam folia Farfari'', Ovidius "et amoenae Farfarus umbrae''.

FRIGIDA MISIT NURSIA Piceni civitas. 'frigida' autem aut re vera, aut certe venenosa, nocens: Gracchi namque ubique in contionibus suis Nursinos sceleratos appellaverunt, et scimus amare Vergilium historiarum rem per transitum tangere.

716. ORTINAE CLASSES Ortini equites classes dicuntur, unde et eorum tubas classica dicimus, et partes populi classes vocamus, quae quinque fuerunt.

POPVLIQUE LATINI qui intererant Albani montis viscerationi.

717. INFAVSTUM INTERLVIT ALLIA NOMEN Allia fluvius haud longe ab urbe est. iuxta quem Galli Brenno duce, XV. Kal.

AVG. die deleto exercitu, post triduum deleverunt etiam urbem excepto Capitolio. sane 'Allia' additum unum 'l' propter metrum, ut 'relliquias'. Lucanus bene posuit "quas Aliae clades''.

718. MARMORE mari.

720. VEL CUM SOLE NOVO prima aestatis parte: nam proprie sol novus est VIII. Kal.

IAN.; sed tunc non sunt aristae, quas ab ariditate dictas esse constat.

721. AVT HERMI CAMPO Hermus Lydiae fluvius, qui superfusus campis gignit fertilitatem, unde harenas aureas fingitur trahere.

LYCIAE FLAVENTIBUS ARVIS provincia est fertilis frugum.

723. HINC AGAMEMNONIUS TROIANI NOMINIS HOSTIS hunc Agamemnonis plerique comitem, plerique nothum filium volunt. qui cum venisset ad Italiam, audito adventu Aeneae in bellum ruit, non amore Turni, sed odio hostilitatis antiquae; unde ait 'Troiani nominis hostis'.

725. RAPIT POPVLOS raptim adducit. etiam Campaniae loca commemorat.

FELICIA BACCHO MASSICA nam Massicus mons est vitibus plenus. 'Massica' autem dixit, ut "Maenala''.

727. AVRVNCI MISERE PATRES isti graece Ausones nominantur.

SIDICINAQUE IVXTA AEQUORA ab oppido quod Sidicinum dicitur.

728. CALES LINQUUNT civitas est Campaniae; nam in Flaminia quae est Cale dicitur. est et in Gallia hoc nomine, quam Sallustius captam a Perperna commemorat.

AMNISQUE VADOSI ACCOLA VVLTVRNI fluvius est Campaniae, qui iuxta Cumas cadit in mare.

729. SATICVLUS ASPER populus Campaniae, asper moribus.

730. OSCORVMQUE MANUS Capuenses dicit, qui ante Ophici appellati sunt, quod illic plurimi abundavere serpentes.

ACLIDES ILLIS TELA aclides sunt tela quaedam antiqua, adeo ut nequaquam commemorentur in bello. legitur tamen quod sint clavae cubito semis factae, eminentibus hinc et hinc acuminibus: quae ita in hostem iaciuntur religatae loro vel lino, ut peractis vulneribus possint redire. putatur tamen esse teli genus, quod flagello in inmensum iaci potest.

732. LAEVAS CAETRA TEGIT caetra est scutum loreum, quo utuntur Afri et Hispani.

FALCATI COMMINUS ENSES adfectavit varietatem: nam consequens fuerat ut diceret 'dextras armant gladii falcati'. falcatus autem ensis est harpe, qua usus est Perseus: Lucanus ait "harpen alterius monstri iam caede rubentem''.

734. OEBALE Oebalus filius est Telonis et nymphae Sebethidis. haec autem est iuxta Neapolim. sed Telo diu regnavit apud Capreas, insulam contra Neapolim sitam. filius vero eius, patriis non contentus imperiis, transiit ad Campaniam et multis populis subiugatis suum dilatavit imperium.

735. TELEBOUM CAPREAS CUM REGNA TENERET cum teneret Capreas, regna Teleboum: nam Teleboae Caprearum sunt populi, quos Telo suo regebat imperio. quidam dicunt Capreas a Capreo, qui in illis regionibus potens fuit, nominatas.

738. SARRASTIS POPVLOS populi Campaniae sunt a Sarno fluvio. Conon in eo libro, quem de Italia scripsit, quosdam Pelasgos aliosque ex Peloponneso convenas ad eum locum Italiae venisse dicit, cui nullum antea nomen fuerit, et flumini quem incolerent, Sarro nomen inposuisse ex appellatione patrii fluminis, et se Sarrastras appellasse. hi inter multa oppida Nuceriam condiderunt.

739. RVFRAS BATVLVMQUE TENENT castella Campaniae, a Samnitibus condita.

ARVA CELEMNAE Iunonis. locus Campaniae est Celemnae, sacer Iunoni.

740. ET QUOS MALIFERAE DESPECTANT MOENIA BELLAE multi Nolam volunt intellegi et dicunt iratum Vergilium nomen eius mutasse propter sibi negatum hospitium, et id aperte noluisse dicere, sed ostendere per periphrasin; nam illic Punica mala nascuntur: ut nunc 'Bella' pro 'Nola' posuerit. alii ita volunt accipi, ut sit synalipha et legatur 'moenia Abellae'. quidam hanc civitatem a rege Murano conditam Moeram nomine vocatam ferunt, sed Graecos primum eam incoluisse. quae ab nucibus Abellanis Abella nomen accepit. alii quod inbelle vulgus et otiosum ibi fuerit, ideo Abellam appellatam. huius cives cum loca circa Capuam possiderent, ortu tumultu interisse, aliosque fugientes Moeranum abisse et eius incolis se iunxisse: et quod inbelliores fuerint Abellanos dictos.

741. CATEIAS tela Gallica: unde et Teutonicum ritum dixit. cateiam quidam asserunt teli genus esse tale quale aclydes sunt, ex materia quam maxime lenta, cubitus longitudine, tota fere clavis ferreis illigata, quas in hostem iaculantes lineis, quibus eas adnexuerant, reciprocas faciebant.

CATEIAS id est hastas. cateiae lingua Theotisca hastae dicuntur.

742. RAPTUS DE SUBERE CORTEX bene 'raptus', id est raptim sublatus, quia recens suberis cortex in quamvis formam tota flectitur facilitate.

744. MONTOSAE NERSAE civitas in montibus posita.

745. INSIGNEM FAMA bene 'fama', quia occidetur, ut "Vfentemque Gyas, cadit et Tolumnius augur''.

746. HORRIDA PRAECIPVE CUI GENS Aequiculam gentem dicit, et morum et vitae qualitate praeduram. sane aliud pendet ex alio: ideo erant horridi, quia venabantur; ideo venabantur, quia habebant duras glebas, id est infertiles: nam molles feraces sunt, ut in georgicis docet "et cui putre solum, namque hoc imitamur arando''.

750. QUIN ET MARRVBIA VENIT DE GENTE SACERDOS Medea quando relictis Colchis Iasonem secuta est, dicitur ad Italiam pervenisse, et populos quosdam circa Fucinum ingentem lacum habitantes, qui Marrubii appellabantur quasi circa mare habitantes, propter paludis magnitudinem, docuit remedia contra serpentes: quamquam alii Marrubios a rege dictos velint. hi ergo populi Medeam Angitiam nominaverunt ab eo quod eius carminibus serpentes angerent. ab his nunc Umbronem venisse dicit, non regem, sed ducem. sunt autem isti Marsorum populi.

751. FRONDE SUPER GALEAM ET FELICI COMPTUS OLIVA comptus frondibus festae olivae.

753. VIPEREO GENERI terrenis serpentibus.

GRAVITER SPIRANTIBUS HYDRIS aquae serpentibus. 'graviter' autem 'spirantibus' solo nocentibus flatu: Lucanus "ante venena nocens''.

SPARGERE conficere, ut "et spargere venena didicerunt''.

755. ARTE LEVABAT leviores esse faciebat, ut "nostrumque leves quaecumque laborem''.

756. MEDICARI CUSPIDIS ICTUM 'medicor illam rem' et 'illi rei', sicut modulor.

760. LIQUIDI FLEVERE LACUS etiam alii.

761. IBAT ET HIPPOLYTI PROLES PULCHERRIMA BELLO VIRBIUS Theseus mortua Hippolyte Phaedram, Minois et Pasiphaae filiam, superduxit Hippolyto. qui cum illam de stupro interpellantem contempsisset, falso delatus ad patrem est, quod ei vim voluisset inferre. ille Aegeum patrem rogavit ut se ulcisceretur. qui agitanti currus Hippolyto inmisit focam, qua equi territi eum traxerunt. tunc Diana eius castitate commota revocavit eum in vitam per Aesculapium, filium Apollinis et Coronidis, qui natus erat exsecto matris ventre, ideo quod, cum Apollo audisset a corvo, eius custode, eam adulterium committere, iratus Coronidem maturo iam partu confixit sagittis--corvum vero nigrum fecit ex albo--et exsecto ventre Coronidis produxit ita Aesculapium, qui factus est medicinae peritus. hunc postea Iuppiter propter revocatum Hippolytum interemit: unde Apollo iratus Cyclopas fabricatores fulminum confixit sagittis: ob quam rem a Iove iussus est Admeti regis novem annis apud Amphrysum armenta pascere divinitate deposita. sed Diana Hippolytum, revocatum ab inferis, in Aricia nymphae commendavit Egeriae et eum Virbium, quasi bis virum, iussit vocari. cuius nunc filium cognominem dicit in bellum venire: adeo omnia ista fabulosa sunt. nam cum castus ubique inductus sit et qui semper solus habitaverit, habuisse tamen fingitur filium. re vera autem, ut et supra diximus, Virbius est numen coniunctum Dianae, ut matri deum Attis, Minervae Erichthonius, Veneri Adonis.

762. QUEM MATER ARICIA MISIT civitas iuxta Albam. 'mater' autem propter Augustum dicit, qui fuerat ex Aricina matre progenitus: ac si diceret, quae tanti auctor est generis.

763. EGERIAE LUCIS nympha in Aricino nemore, quam amicam suam Numa esse fingebat ad firmandam legum suarum auctoritatem.

764. PINGVIS UBI ET PLACABILIS ARA DIANAE 'pinguis' frequenti sacrificio, 'placabilis' autem ac si diceret, non qualis ante fuit, vel illic vel apud Tauros, humano gaudens cruore: quam historiam plene in secundo diximus, cum Iphigeniae incidit commemoratio.

765. ARTE NOVERCAE OCCIDERIT bene vim sceleris expressit sola novercae commemoratione.

769. PAEONIIS REVOCATUM HERBIS aut medicinalibus, a Paeone medico deorum, qui Paean secundum Doricos dicitur, secundum rationem Paeon: aut re vera herbam Paeoniam dicit, cuius Creta ferax est.

ET AMORE DIANAE 'amore', id est cura.

772. MEDICINAE TALIS ET ARTIS quae etiam fata dissolveret.

773. POENIGENAM matris poena genitum: alii 'Phoebigenam' legunt, ut Probus.

775. RELEGAT commendat ab aliis segregatum.

776. SOLUS in solis locis: nam 'solus' quomodo qui filium dicitur suscepisse?

IGNOBILIS non vilis, sed ignotus: quamquam possit etiam ad illud referri quod dicunt quibusdam artibus posse hominum vitam ultra fata protendi, ita tamen, ut solam habeant vitae imaginationem; videntur enim omnia facere nec faciunt.

AEVUM aevum est aetas perpetua, cuius neque initium neque extremum noscitur, sed hic modo 'aevum' aetatem Hippolyti posuit. veteres aevum etiam deorum vitam dicebant; nam et Virbius inter deos colitur. Virbium autem quidam Solem putant esse, cuius simulachrum non est fas attingere, propterea quia nec sol tangitur.

777. VERSOQUE UBI NOMINE de re facto, ut "oestrum Grai vertere vocantes''.

778. UNDE ETIAM TRIVIAE TEMPLO exponit to aition: nam Callimachus scripsit aitia, in quibus etiam hoc commemorat.

779. ARCENTVR EQUI quoniam apud quasdam gentes ad aram equo sedere permittebatur.

781. HAVD SETIUS non segnius pate. dicit autem tantae eum fuisse audaciae, ut nec paternae mortis terreretur exemplo.

784. VERTITVR id est agit.

ET TOTO VERTICE SUPRA EST Statius "et toto despectat corpore bellum''.

786. AETNAEOS EFFLANTEM FAUCIBUS IGNES nimios, quantos habet Aetna.

787. TAM MAGIS ILLA FREMENS ET TRISTIBUS EFFERA FLAMMIS QUAM MAGIS EFFVSO CRVDESCUNT SANGUINE PUGNAE legitur in arte quod 'tam magis maxime minus minime' positivo tantum iungantur: quod tamen tunc observatur si ponantur ad augmentum istae particulae; tunc enim vitiosam faciunt elocutionem. ceterum si ad exaequationem positae sint, possunt vel comparativo vel superlativo vel pro his gradibus ipsae inter se iungi: hinc ergo est 'tam magis illa fremens et tristibus effera flammis, quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae': non enim ad praelationem positae sunt, sed ad exaequationem. maiores enim nostri vitia non in dicto, sed in significatione esse voluerunt. hinc est in Sallustio "ita quam quisque pessime fecit, tam maxime tutus est'': nam et hic exaequatio est, non comparatio.

790. IO AVRO INSIGNIBAT haec Inachi filia Argivorum fluminis fuit. hanc amavit Iuppiter. et dum cum ea esset, Iuno supervenit. timens ille ne deprehenderetur, Ionem mutavit in vaccam et eam poscenti dedit Iunoni, ne paelicem confiteretur. cui Iuno Argum, oculatum omnibus membris, Arestoris sive Terrae filium, quem Graeci panopten appellant, custodem adposuit. quem cum Iuppiter per Mercurium, qui eum cantu fistulae in somnum conpulit, interemisset, Iuno eum in pavonem mutavit, Ioni vero inmisit oestrum, muscam animalibus infestam, quo diu exagitata ad Aegyptum venit et Iovis voluntate in Isin mutata colique coepta est.

INSIGNIBAT signo suo clarum esse faciebat.

791. ARGVMENTUM INGENS aut fabula, ut Cicero "argumenta erant in valvis'': aut re vera argumentum, quo se Graecum probare cupiebat. hoc enim etiam Amata superius dixit "Inachus Acrisiusque patres mediaeque Mycenae''.

CUSTOS ne reverti posset in formam priorem.

792. PATER INACHUS pater non tantum ipsius Ionis, sed auctor originis Turni.

794. TOTIS AGMINA DENSENTVR CAMPIS scilicet qui oculis poterant subiacere.

DENSENTVR denseo denses dicimus, aliter non.

ARGIVAQUE PUBES et hoc ad generis, ut supra diximus, pertinet probationem, quod eum sequebantur Argivi.

795. VETERESQUE SICANI bene 'veteres': nam ubi nunc Roma est, ibi fuerunt Sicani, quos postea pepulerunt Aborigines.

796. SACRANAE ACIES dicunt quendam Corybantem de Creta venisse ad Italiam et tenuisse loca, quae nunc urbi vicina sunt, et ex eo populos ducentes originem Sacranos appellatos; nam sacrati sunt matri deum Corybantes. alii Sacranas acies Ardeatum volunt, qui aliquando cum pestilentia laborarent, ver sacrum voverunt, unde Sacrani dicti sunt.

PICTI SCVTA LABICI Glaucus, Minois filius, venit ad Italiam. et cum sibi imperium posceret nec acciperet, ideo quod nihil praestabat, sicut eius pater praestiterat zonam eis transmittendo, cum antehac discincti essent, ostendit scutum: a quo et ipse Labicus dictus est, et ex eo populi apo tês labês, quam latine amplam vocamus. 'picti' autem 'scuta' id est in bello frequenter probati: nam apud maiores virorum fortium picta erant scuta, e contra inertium et tironum pura erant, unde est "parmaque inglorius alba'', id est non picta.

797. QUI SALTUS TIBERINE TUOS non originem, ut diximus supra.

SACRVMQUE NUMICI LITUS ARANT aut iam tunc sacrum, aut prolepsis est: nam consecratus est Numicus, postquam inventum est illic cadaver Aeneae.

798. LITUS ARANT litus fluminis, ut "viridique in litore conspicitur sus''.

799. CIRCAEVMQUE IVGUM circa hunc tractum Campaniae colebatur puer Iuppiter, qui Anxyrus dicebatur, quasi aneu xurou, id est sine novacula, quia barbam numquam rasisset, et Iuno virgo, quae Feronia dicebatur. est autem fons in Campania iuxta Terracinam, quae aliquando Anxur est dicta.

800. ET VIRIDI GAVDENS FERONIA LUCO non vacat quod addidit 'viridi': nam cum aliquando huius fontis lucus fortuito arsisset incendio et vellent incolae exinde transferre simulacra deorum, subito reviruit.

801. QUA SATVRAE IACET ATRA PALUS secundum hanc lectionem re vera Saturam paludem intellegimus; sed alii 'Asturae' legunt. quod si est, paludem pro flumine posuit; nam haud longe a Terracina oppidum est Astura et cognominis fluvius.

802. QUAERIT ITER VALLES satis signatis verbis expressit flumen angustum, contra de Tiberino ait "in mare prorumpit''.

803. HOS SUPER ADVENIT VOLSCA DE GENTE CAMILLA prudenter post inpletam commemorationem virorum transit ad feminas; ita enim et de Troianis legitur, qui ultimum Amazonum auxilium postularunt: quae res ab Homero praetermissa est. sane iam praesagium est infelicitatis futurae quod inter ipsa principia armantur et feminae.

VOLSCA DE GENTE de Priverno, Volscorum oppido, ut "Priverno antiqua Metabus cum excederet urbe''.

804. FLORENTES AERE CATERVAS Ennius et Lucretius florere dicunt omne quod nitidum est: hoc est secutus Vergilius, aliter acyrologia est: Lucretius "florebat navibus pontus''.

805. CALATHISVE MINERVAE Minerva et armorum dea est et lanificii, sed Camilla animum ad arma sola contulit.

807. CURSVQUE PEDUM bene 'pedum' adiecit, ne per equum eius gloria minueretur, quod ei obicitur "quid tamen egregium, si femina forti fidis equo?''

809. ARISTAS primas spicae partes, dictas ab eo quod primae arescant.

811. TINGVERET mergeret, ut "tinguat equos''.

813. IVVENTUS TURBAQUE MIRATVR MATRUM ante ornatum eius, post arma dicturus est: unde hysteroproteron in respondendo esse voluerunt, ut ornatum matres, viri vero arma mirentur. sed melior sensus est, si, sicut dictum est, accipiamus: ea enim sexus uterque miratur quae sunt posita contra opinionem, ut mirentur feminae arma in muliere, viri ornatum in bellatrice.

814. INHIANS stupore quodam, ore patefacto.

816. LYCIAM PHARETRAM quasi Lyciam, ut legimus 'Cretenses sagittas'.

817. PASTORALEM PRAEFIXA CUSPIDE MYRTUM quia hac pugnare pastores solent.

MYRTUM non hastam myrteam, sed ipsam myrtum: Statius "Lernaeam iacit ille trabem''.