Servii
Grammatici in Vergilii Aeneidos librum primum commentarius |
|
( G. Thilo & H. Hagen, Maurus Servius Honoratus. In Vergilii carmina comentarii, Leipzig, 1881 ). |
|
pr.
In exponendis auctoribus haec consideranda sunt: poetae vita, titulus
operis, qualitas carminis, scribentis intentio, numerus librorum, ordo
librorum, explanatio. Vergilii haec vita est. patre Vergilio matre Magia
fuit; civis Mantuanus, quae civitas est Venetiae. diversis in locis
operam litteris dedit; nam et Cremonae et Mediolani et Neapoli studuit.
adeo autem verecundissimus fuit, ut ex moribus cognomen acceperit; nam
dictus est Parthenias. omni vita probatus uno tantum morbo laborabat;
nam inpatiens libidinis fuit. primum ab hoc distichon factum est in
Ballistam latronem |
|
|
|
scripsit
etiam septem sive octo libros hos : Cirin Aetnam Culicem Priapeia
Catalepton Epigrammata Copam Diras. postea ortis bellis civilibus inter
Antonium et Augustum, Augustus victor Cremonensium agros, quia pro Antonio
senserant, dedit militibus suis. qui cum non sufficerent, his addidit
agros Mantuanos, sublatos non propter civium culpam, sed propter vicinitatem
Cremonensium: unde ipse in bucolicis "Mantua vae miserae nimium
vicina Cremonae''. amissis ergo agris Romam venit et usus patrocinio
Pollionis et Maecenatis solus agrum quem amiserat meruit. tunc ei proposuit
Pollio ut carmen bucolicum scriberet, quod eum constat triennio scripsisse
et emendasse. item proposuit Maecenas Georgica, quae scripsit emendavitque
septem annis. postea ab Augusto Aeneidem propositam scripsit annis undecim,
sed nec emendavit nec edidit: unde eam moriens praecepit incendi. Augustus
vero, ne tantum opus periret, Tuccam et Varium hac lege iussit emendare,
ut superflua demerent, nihil adderent tamen: unde et semiplenos eius
invenimus versiculos, ut "hic cursus fuit'', et aliquos detractos,
ut in principio; nam ab armis non coepit, sed sic |
|
|
|
et
in secundo hos versus constat esse detractos |
|
|
|
*
* * titulus est Aeneis, derivativum nomen ab Aenea, ut a Theseo Theseis.
sic Iuvenalis "vexatus totiens rauci Theseide Codri''. qualitas
carminis patet; nam est metrum heroicum et actus mixtus, ubi et poeta
loquitur et alios inducit loquentes. est autem heroicum quod constat
ex divinis humanisque personis, continens vera cum fictis; nam Aeneam
ad Italiam venisse manifestum est, Venerem vero locutam cum Iove missumve
Mercurium constat esse conpositum. est autem stilus grandiloquus,
qui constat alto sermone magnisque sententiis. scimus enim tria esse
genera dicendi, humile medium grandiloquum. intentio Vergilii haec
est, Homerum imitari et Augustum laudare a parentibus; namque est
filius Atiae, quae nata est de Iulia, sorore Caesaris, Iulius autem
Caesar ab Iulo Aeneae originem ducit, ut confirmat ipse Vergilius
a "magno demissum nomen Iulo''. de numero librorum nulla hic
quaestio est, licet in aliis inveniatur auctoribus; nam Plautum alii
dicunt unam et viginti fabulas scripsisse, alii quadraginta, alii
centum. ordo quoque manifestus est, licet quidam superflue dicant
secundum primum esse, tertium secundum, et primum tertium, ideo quia
primo Ilium concidit, post erravit Aeneas, inde ad Didonis regna pervenit,
nescientes hanc esse artem poeticam, ut a mediis incipientes per narrationem
prima reddamus et non numquam futura praeoccupemus, ut per vaticinationem:
quod etiam Horatius sic praecepit in arte poetica "ut iam nunc
dicat iam nunc debentia dici, pleraque differat et praesens in tempus
omittat'': unde constat perite fecisse Vergilium. sola superest explanatio,
quae in sequenti expositione probabitur. haec quantum ad Aeneidem
pertinet dixisse sufficiat, nam bucolicorum et georgicorum alia ratio
est. sciendum praeterea est quod, sicut nunc dicturi thema proponimus,
ita veteres incipiebant carmen a titulo carminis sui, ut puta "arma
virumque cano'', Lucanus "Bella per Emathios'', Statius "Fraternas
acies alternaque regna''.
1. 1. ARMA multi varie disserunt cur ab armis Vergilius coeperit, omnes tamen inania sentire manifestum est, cum eum constet aliunde sumpsisse principium, sicut in praemissa eius vita monstratum est. per 'arma' autem bellum significat, et est tropus metonymia. nam arma quibus in bello utimur pro bello posuit, sicut toga qua in pace utimur pro pace ponitur, ut Cicero "cedant arma togae'', id est bellum paci. alii ideo 'arma' hoc loco proprie dicta accipiunt, primo quod fuerint victricia, secundo quod divina, tertio quod prope semper armis virum subiungit, ut "arma virumque ferens'' et "arma acri facienda viro''. 1.2. ARMA VIRUMQUE figura usitata est ut non eo ordine respondeamus quo proposuimus; nam prius de erroribus Aeneae dicit, post de bello. hac autem figura etiam in prosa utimur. sic Cicero in Verrinis "nam sine ullo sumptu nostro coriis, tunicis frumentoque suppeditato maximos exercitus nostros vestivit, aluit, armavit''. non nulli autem hyperbaton putant, ut sit sensus talis 'arma virumque cano, genus unde Latinum Albanique patres atque altae moenia Romae', mox illa revoces 'Troiae qui primus ab oris'; sic enim causa operis declaratur, cur cogentibus fatis in Latium venerit. et est poeticum principium professivum 'arma virumque cano', invocativum 'Musa mihi causas memora', narrativum 'urbs antiqua fuit'. et professivum quattuor modis sumpsit: a duce 'arma virumque cano', ab itinere 'Troiae qui primus ab oris', a bello 'multa quoque et bello passus', a generis successu 'genus unde Latinum'. 1.3. VIRUM quem non dicit, sed circumstantiis ostendit Aeneam. et bene addidit post 'arma' 'virum', quia arma possunt et aliarum artium instrumenta dici, ut "Cerealiaque arma''. 1.4. CANO polysemus sermo est. tria enim significat: aliquando laudo, ut "regemque canebant''; aliquando divino, ut "ipsa canas oro''; aliquando canto, ut in hoc loco. nam proprie canto significat, quia cantanda sunt carmina. 1.5. TROIAE Troia regio est Asiae, Ilium civitas Troiae; plerumque tamen usurpant poetae et pro civitate vel regionem vel provinciam ponunt, ut Iuvenalis "et flammis Asiam ferroque cadentem''. Probus ait Troiam Graios et Aiax non debere per unam i scribi. 1.6. QUI PRIMUS quaerunt multi, cur Aeneam primum ad Italiam venisse dixerit, cum paulo post dicat Antenorem ante adventum Aeneae fundasse civitatem. constat quidem, sed habita temporum ratione peritissime Vergilius dixit. namque illo tempore, quo Aeneas ad Italiam venit, finis erat Italiae usque ad Rubiconem fluvium: cuius rei meminit Lucanus et Gallica certus limes ab Ausoniis disterminat arva colonis. unde apparet Antenorem non ad Italiam venisse, sed ad Galliam cisalpinam, in qua Venetia est. postea vero promotis usque ad Alpes Italiae finibus, novitas creavit errorem. plerique tamen quaestionem hanc volunt ex sequentibus solvi, ut videatur ob hoc addidisse Vergilius 'ad Lavina litora', ne significaret Antenorem. melior tamen est superior expositio. 1.7. PRIMUS [ergo] non ante quem nemo, sed post quem nullus, <ut> "tuque o, cui prima furentem fundit equum magno tellus percussa tridenti et hic mihi responsum primus dedit''. vel laudative 'primus', ut "primam qui legibus urbem fundabit, Curibus parvis''. 1.8. AB ORIS speciem pro genere; nam oras terras generaliter debemus accipere. sane praepositionem mutavit, nam 'ex oris' melius potuit dicere. 2. 1. ITALIAM ars quidem hoc exigit, ut nominibus provinciarum praepositiones addamus, civitatum numquam. tamen plerumque perverso ordine lectum est; nam ecce hoc loco detraxit provinciae praepositionem dicens 'Italiam venit' pro ad Italiam venit. Tullius in Verrinis "ea die Verres ad Messanam venit'' pro Messanam venit. sane sciendum est usurpari ab auctoribus, ut vel addant vel detrahant praepositiones; namque ait Vergilius "silvis te, Tyrrhene, feras agitare putasti'' pro in silvis. ut ergo illic detraxit loco praepositionem, sic hic provinciae. et est figura. Italia autem pars Europae est. Italus enim rex Siculorum profectus de Sicilia venit ad loca, quae sunt iuxta Tiberim, et ex nomine suo appellavit Italiam. ibi autem habitasse Siculos ubi est Laurolavinium, manifestum est, sicut ipse alio loco dicit "Siculi veteresque Sicani et gentes venere Sicanae saepius''. sane 'Italiam' i contra naturam producta est, cum sit natura brevis. 2.2. FATO PROFUGUS 'fato' ad utrumque pertinet, et quod fugit, et quod ad Italiam venit. et bene addidit 'fato', ne videatur aut causa criminis patriam deseruisse, aut novi imperii cupiditate. profugus autem proprie dicitur qui procul a sedibus suis vagatur, quasi porro fugatus. multi tamen ita definiunt, ut profugos eos dicant qui exclusi necessitate de suis sedibus adhuc vagantur, et simul atque invenerint sedes, non dicantur profugi, sed exules. sed utrumque falsum est. nam et profugus lectus est qui iam sedes locavit, ut in Lucano "profugique a gente vetusta Gallorum Celtae miscentes nomen Hiberis'', et exul qui adhuc vagatur, ut in Sallustio "qui nullo certo exilio vagabantur'': adeo exilium est ipsa vagatio. quidam hic 'profugus' participium volunt. sane non otiose fato profugum dicit Aeneam, verum ex disciplina Etruscorum. est enim in libro qui inscribitur litterae iuris Etruriae scriptum vocibus Tagae, "eum qui genus a periuris duceret, fato extorrem et profugum esse debere''. porro a Laomedonte periuro genus ducit Aeneas, siquidem alibi ait "satis iam pridem sanguine nostro Laomedonteae luimus periuria Troiae''. 2.3. LAVINAQUE VENIT LITORA haec civitas tria habuit nomina. nam primum Lavinum dicta est a Lavino, Latini fratre; postea Laurentum a lauro inventa a Latino, dum adepto imperio post fratris mortem civitatem augeret; postea Lavinium a Lavinia, uxore Aeneae. ergo 'Lavina' legendum est, non 'Lavinia', quia post adventum Aeneae Lavinium nomen accepit, et aut Lavinum debuit dicere, sicut dixit, aut Laurentum. quamvis quidam superfluo esse prolepsin velint. sane bene addidit 'Lavina', ut ostenderet ad quam partem Italiae venisset Aeneas, quia et multi alii eo tempore ad Italiam venerant, ut Capys, qui Capuam, Polites, qui Politorium condiderunt. 3. 1. LITORA Laurolavinium constat octo milibus a mari remotam. nec nos debet fallere quia dixit 'Lavina litora'. litus enim dicitur terra quoque mari vicina, sicut ipse Vergilius in quarto "cui litus arandum'', cum per naturam litus arari non possit. ergo scire debemus, litus posse et terram dici. Fabius Maximus annalium primo "tum Aeneas aegre patiebatur in eum devenisse agrum, macerrimum litorosissimumque''. 3.2. MULTUM ILLE 'multille' conlisio est. et 'ille' hoc loco abundat; est enim interposita particula propter metri necessitatem, ut stet versus: nam si detrahas 'ille', stat sensus; 'qui primus' enim ad omnia possumus trahere. sic alio loco "nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra''. est autem archaismos. aut certe 'ille', quia haec particula more antiquo aut nobilitati aut magnitudini dabatur, ut "ac velut ille canum et saucius ille''. 3.3. ET TERRIS IACTATUS fatigatus est enim apud Thraciam monstro illo, quod e tumulo Polydori sanguis emanavit, apud Cretam pestilentia, apud Strophadas insulas Harpyiis, tempestate vero et in primo et in tertio. iactamur autem in mari fluctibus, fatigamur in terris. et bene duorum elementorum mala uno sermone conplexus est. 3.4. ET ALTO modo mari, quia navigans Scyllam et Polyphemum effugit, perditus etiam est Orontes, amissus Palinurus et Misenus. altum tamen sciendum est quod et superiorem, ut "Maia genitum demittit ex alto'' et inferiorem altitudinem significat; namque mensurae nomen est altitudo. 4. 1. VI SUPERUM violentia deorum, secundum Homerum, qui dicit a Iunone rogatos esse deos in odium Troianorum: quod et Vergilius tetigit dicens "vos quoque Pergameae iam fas est parcere genti, dique deaeque omnes''. latenter autem defendit hac ratione Troianos, quod non suo merito eos insequebantur numina, sed Iunonis inpulsu. multi 'vi superum' posse accipi dicunt Irim Aeolum Iuturnam Iunonem, sed melius iudicant, vi quam superi habent. 4.2. SAEVAE cum a iuvando dicta sit Iuno, quaerunt multi, cur eam dixerit saevam, et putant temporale esse epitheton, quasi saeva circa Troianos, nescientes quod saevam dicebant veteres magnam. sic Ennius "induta fuit saeva stola''. item Vergilius cum ubique pium inducat Aeneam, ait "maternis saevus in armis Aeneas'', id est magnus. 4.3. MEMOREM IUNONIS OB IRAM constat multa in auctoribus inveniri per contrarium significantia: pro activis passiva, ut "pictis bellantur Amazones armis''; pro passivis activa, ut "populatque ingentem farris acervum''. et haec varietas vel potius contrarietas invenitur etiam in aliis partibus orationis, ut sit adverbium pro adverbio, ut est "hoc tunc ignipotens caelo descendit ab alto'' pro huc; et in participio, ut "et qua vectus Abas'' pro qua vehebatur; et in nomine, ut 'memorem Iunonis ob iram' non quae meminerat, sed quae in memoria erat. de his autem haec tantum quae lecta sunt ponimus nec ad eorum exemplum alia formamus. sane memor apud veteres non tantum dicebatur ho memnemenos, sed etiam ho mnemon. et hoc per confusionem verbi et nominis; nam 'memorem' est verbi significatio, cum non sit nomen. 5. 1. MULTA QUOQUE ET BELLO PASSUS hoc ad posteriores sex pertinet libros. sane duas coniunctiones separatas naturaliter nemo coniungit. sed hoc plerumque a poetis causa metri fit. ergo hic una vacat, sicut alio loco "dixitque et proelia voce diremit''. Sallustius "tyrannumque et Cinnam''. 5.2. BELLO PASSUS contra Turnum. 5.3. DUM CONDERET URBEM tres hic sunt significationes. aut enim Troiam dicit, quam ut primum in Italiam venit, fecit Aeneas, de qua ait "castrorum in morem pinnis atque aggere cingit'' et alio loco Mercurius "nec te Troia capit''--Troiam autem dici quam primum fecit Aeneas, et Livius in primo et Cato in originibus testantur--dum enim haec fieret, ab agrestibus propter vulneratum cervum regium mota sunt bella: aut Laurolavinium, et significat 'dum' donec; tam diu enim dimicavit quam diu ad tempus faciendae civitatis veniret, id est donec Turnus occumberet: aut Romam, et est sensus dummodo conderet urbem. [aut Troiam aut Laurolavinium aut Romam significat.] 6. 1. INFERRETQUE DEOS LATIO Latium duplex est, unum a Tiberi usque ad Fundos, aliud inde usque ad Vulturnum. denique ipse dixit "veteresque Latini'' ideo quia scit esse etiam novos, id est a Fundis usque ad Vulturnum. Latium autem dictum est, quod illic Saturnus latuerit. Saufeius Latium dictum ait, quod ibi latuerant incolae, qui quoniam in cavis montium vel occultis caventes sibi a feris beluis vel a valentioribus vel a tempestatibus habitaverint Cascei vocati sunt, quos posteri Aborigines cognominarunt, quoniam aliis ortos esse recognoscebant. ex quibus Latinos etiam dictos. 6.2. INFERRETQUE DEOS LATIO hoc est in Latium. et est figura usitata apud Vergilium. quod enim per accusativum cum praepositione dicimus ille per dativum ponit sine praepositione, sicut alibi "it clamor caelo'' pro in caelum. 'deos' vero utrum penates, ut "talibus attonitus visis et voce deorum'', an se et Ascanium et posteros suos, de quibus dictum est "dis genite et geniture deos''? 6.3. GENUS UNDE LATINUM si iam fuerunt Latini et iam Latium dicebatur, contrarium est quod dicit ab Aenea Latinos originem ducere. prima est iucunda absolutio, ut 'unde' non referas ad personam, sed ad locum; namque 'unde' adverbium est de loco, non de ductu a persona. tamen Cato in originibus hoc dicit, cuius auctoritatem Sallustius sequitur in bello Catilinae, "primo Italiam tenuisse quosdam qui appellabantur Aborigines. hos postea adventu Aeneae Phrygibus iunctos Latinos uno nomine nuncupatos''. ergo descendunt Latini non tantum a Troianis, sed etiam ab Aboriginibus. est autem vera expositio haec. novimus quod victi victorum nomen accipiunt. potuit ergo victore Aenea perire nomen Latinum. sed volens sibi favorem Latii conciliare nomen Latinum non solum illis non sustulit, sed etiam Troianis inposuit. merito ergo illi tribuit quod in ipso fuerat ut posset perire. unde et ipse inducit in duodecimo libro rogantem Iunonem, ne pereat nomen Latinum. item in execratione Didonis legimus "nec cum se sub leges pacis iniquae tradiderit''; iniqua enim pax est in qua nomen amittit ille qui vicit. sed veteres 'unde' etiam ad personam adplicabant, ita ut ad omne genus, ad omnem numerum iungerent, ut hoc loco 'genus unde Latinum' masculino generi et numero singulari iunxit, alibi <ad> genus femininum et numerum pluralem refert, ut "nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est'', sicut 'hinc' particulam, cum sit loci adverbium, Terentius vetuste ad personam transtulit "sed eccum Syrum incedere video: hinc iam scibo quid siet''. 7. 1. ALBANIQUE PATRES Albam ab Ascanio conditam constat, sed a quo incertum est, utrum a Creusae an a Laviniae filio: de qua re etiam Livius dubitat. hanc autem cum evertisset Tullus Hostilius, omnes nobiles familias Romam transtulit. et sciendum bene hunc ordinem semper servare Vergilium, ut ante dicat Latium, inde Albam, post Romam. quod et hoc loco fecit et in quinto libro, ut "priscos docuit celebrare Latinos'' et deinde "Albani docuere suos, nunc maxima porro accepit Roma et patrium servavit honorem''. item in septimo libro "mos erat Hesperio in Latio quem protinus urbes Albanae coluere sacrum, nunc maxima rerum Roma colit''. 7.2. ATQUE ALTAE MOENIA ROMAE aut propter gloriam, aut propter aedificia ingentia, aut quia in montibus est posita. 8. 1. MUSA MIHI CAUSAS MEMORA 'mihi' longa hic, alibi brevis, ut "mihique haec edissere vera roganti''. sane in tres partes dividunt poetae carmen suum: proponunt invocant narrant. plerumque tamen duas res faciunt et ipsam propositionem miscent invocationi, quod in utroque opere Homerus fecit; namque hoc melius est. Lucanus tamen ipsum ordinem invertit; primo enim proposuit, inde narravit, postea invocavit, ut est "nec si te pectore vates accipio''. sane observandum est, ut non in omnibus carminibus numen aliquod invocetur, nisi cum aliquid ultra humanam possibilitatem requirimus. hinc in arte poetica Horatius "nec deus intersit nisi dignus vindice nodus inciderit''. bene ergo invocat Vergilius, non enim poterat per se iram numinis nosse. item in nono libro nisi adderet "Iuno vires animumque ministrat'', quis crederet Turnum evasisse de castris? et hic 8.2. MUSA non addidit menin aeide thea. sed 'musa mihi causas memora' pro adesto, ut memores. sane musas multi novem, multi septem dixerunt. his Numa aediculam aeneam brevem fecerat, quam postea de caelo tactam et in aede Honoris et Virtutis conlocatam Fulvius Nobilior in aedem Herculis transtulit, unde aedes Herculis et Musarum appellatur. has alii virgines perhibent; nam ideo et porcam eis sacrificari aiunt, quod multum pariat. alii eis etiam filios dant, Orpheum Linum sirenas. alii has octo, ut Athenis visuntur, alii quattuor dicunt, alias Boeotias, alias Atthidas, alias Siculas. has musas Siculus Epicharmus non musas, sed homonoousas dicit. 8.3. QUO NUMINE LAESO 'quo' in quo, in qua causa. et est septimus casus et communis elocutio; dicimus enim 'quo te laesi'. est et alia expositio. namque Iuno multa habet numina: est Curitis, quae utitur curru et hasta, ut est "hic illius arma, hic currus fuit''; est Lucina, quae partibus praeest, ut "Iuno Lucina fer opem''; est regina, ut "quae divum incedo regina''; sunt et alia eius numina. merito ergo dubitat quod eius laeserit numen Aeneas. alii tamen dicunt separandum esse, ut de odio Iunonis non dubitet, quaerat autem quod aliud numen est laesum. 8.4. QUO NUMINE LAESO ideo trahitur in ambiguitatem et requirit in quo Iunonis numen laesit Aeneas, quia in ipsum certa non erant odia, sed in gentem propter causas paulo post dicendas. alii 'numen' voluntatem accipiunt. 'laeso' autem dicendo ipso verbo ostendit, etiamsi fuisset, levissimam culpam fuisse; non enim dixit 'violato' aut 'iniuriam passo'. 9. 1. QUIDVE DOLENS bene philosophice dubitavit. dicunt enim quidam ad deos nihil pertinere. 9.2. VOLVERE CASUS id est casibus volvi. et est figura hypallage, quae fit quotienscumque per contrarium verba intelleguntur. sic alibi "dare classibus austros'', cum ventis naves demus, non navibus ventos. item "animumque labantem inpulit'', hoc est inpellendo fecit labantem. 10. INSIGNEM PIETATE VIRUM quia patrem et deos penates de Troia sustulit. et hic ostendit merito se invocasse musam. nam si iustus est Aeneas, cur odio deorum laborat? 11. 1. TANTAENE ANIMIS CAELESTIBUS IRAE hic iam non de qua litate iracundiae, sed de quantitate quaerit; nimia etenim ira est quae pietatis non habet considerationem. et hoc quidem secundum Stoicos dicit, [sed miratur, cur tantum] nam Epicurei dicunt deos humana penitus non curare. 'tantaene' quasi exclamatio est mirantis, cum es ipsa narratione sententiam trahentes nostram personam interponimus, ut "'tanton' placuit concurrere motu''. non nulli 'tantaene' legunt, ut interrogatio sit potius quam exclamatio. 11.2. ANIMIS CAELESTIBUS dis superis, nam apud inferos constat esse iracundiam, ubi sunt Furiae. 'animis' vero tois thumois. 12. 1. URBS ANTIQUA FUIT urbs dicta ab orbe, quod antiquae civitates in orbem fiebant; vel ab urvo, parte aratri, quo muri designabantur. et 'antiqua' autem et 'fuit' bene dixit, namque et ante septuaginta annos urbis Romae condita erat, et eam deleverat Scipio Aemilianus. quae autem nunc est postea a Romanis est condita: unde antiquam accipe et ad conparationem istius quae nunc est, et Roma antiquiorem. alii 'antiqua' nobilis, 'fuit' autem pro 'erat' accipiunt. 12.2. TYRII TENVERE COLONI deest 'quam', vel ut alii volunt 'hanc': amant namque antiqui per epexegesin dicere quod nos interposito pronomine exprimimus. item "est locus Hesperiam Grai cognomine dicunt'' deest 'quem'. 'coloni' autem dicuntur cultores advenae, et hos de Tyro constat venisse qui Carthaginem condiderunt. sane veteres colonias ita definiunt: colonia est coetus eorum hominum qui universi deducti sunt in locum certum aedificiis munitum, quem certo iure obtinerent. alii: colonia est quae graece apoikia vocatur; dicta autem est a colendo; est autem pars civium aut sociorum missa, ubi rem publicam habeant ex consensu suae civitatis, aut publico eius populi unde profecta est consilio. hae autem coloniae sunt quae ex consensu publico, non ex secessione sunt conditae. 13. 1. ITALIAM CONTRA constat tria latera habere Italiam, superi maris, inferi, Alpium: unde tollendi erroris causa adiecit 'contra Tiberina ostia', quae in infero mari sunt. aut certe [ideo] 'Italiam contra' quasi de aemula dictum accipiamus, ut non tantum situ quantum et animis contra. Ostiam vero ideo veteres consecratam esse voluerunt, sicut Tiberim, ut si quid bello navali ageretur, id auspicato fieret ex maritima et effata urbe, ut ubique coniunctum auspici, ut Tiberis, cum colonia esset. 13.2. LONGE valde. Sallustius "longe alia mihi mens est patres conscripti''. aut certe 'maxime' vel 'praecipue', ut sit Carthago praecipue posita contra Tiberina ostia. Cicero pro Rabirio "et cum universo populo Romano, tum vero equestri ordini longe carissimus''. 'Tiberina' autem pro Tiberis posuit. quidam sane ita volunt iungi, non 'longe ostia', sed 'longe dives', id est valde dives. 14. 1. DIVES OPUM modo tantum dives dicimus, antiqui adiungebant cuius rei, ut "dives equum, dives pictai vestis et auri'' iungentes tantum genetivo casui. 14.2. STVDIISQUE ASPERRIMA BELLI causam ostendit mirabilem, dicens hos esse et bellicosos et divites, cum otiosa semper sit opulentia. iure ergo hanc diligit Iuno et vult orbis regna sortiri. quae res odia eius in Troianos exagitat. et bene 'studiis', non 'studio', quia ter rebellavit contra populum Romanum. 15. 1. FERTVR dicitur. et ingenti arte Vergilius, ne in rebus fabulosis aperte utatur poetarum licentia, quasi opinionem sequitur et per transitum poetico utitur more. vel certe 'fertur' creditur. 15.2. MAGIS pro valde. 16. 1. POSTHABITA non contempta, sed in secundis habita; namque in superiore versu dixit 'magis', ut etiam originali loco servetur adfectio. 16.2. SAMO sic Iuvenalis "et Samia genetrix quae delectatur harena''. 16.3. COLUISSE SAMO deest 'etiam', ut esset 'posthabita etiam Samo'. 'coluisse' autem, quia veteres colere dicebant etiam cum maior minorem diligeret, ut "ille colit terras''. Plautus in Poenulo "Iuppiter qui genus colis alisque hominum''. 16.4. HIC ILLIUS ARMA figura creberrima adverbium pro adverbio posuit, praesentis loci pro absentis; debuit enim dicere 'illic'. 16.5. ARMA instructam armis Iunonem in alio loco ipse testatur, ut "ferro accincta vocat''. 17. 1. CURRUS aut vere currum quo secundum Homerum in bello utitur, aut thensam significat, qua deorum simulacra portantur. thensa autem cum aspiratione scribitur apo tou theiou, id est a re divina. aut certe illud 'currus' quod ait "ductos alta ad donaria currus''. habere enim Iunonem currus certum est. sic autem esse etiam in sacris Tiburtibus constat, ubi sic precantur "Iuno curitis tuo curru clipeoque tuere meos curiae vernulas''. sane 17.2. HIC ILLIUS ARMA, HIC CURRUS FUIT quotienscumque nomina pluralis et singularis numeri conectuntur, respondemus viciniori, ut ecce hoc loco currui, non armis respondit. eadem et in diversis generibus est observatio, ut magis vicino, sive masculinum sit sive femininum respondeamus, ut puta 'vir et mulier magna ad me venit'. si autem plurali numero velimus uti, ad masculinum transeamus necesse est, ut 'vir et mulier magni ad me venerunt'. sane 'fuit' pro fuerat. 17.3. GENTIBUS pro gentium, dativum pro genetivo. 18. 1. SIQUA 'qua' vacat et est ornatus causa positum, ut 'que' 'tandem' 'gentium' 'locorum' et reliqua, ut "dixitque et proelia voce diremit''. 18.2. IAM TUM ex quo constituta est a Tyriis colonis. 18.3. TENDITQUE FOVETQUE figurate dixit. non enim iam regnum fovet, sed tendit et fovet, ut regnum esse possit. et bene 'tendit', tamquam contra verum, 'fovet' autem tamquam inbecillam adversus Troianorum conatus. 18.4. PROGENIEM vel Romanos, vel ut quidam volunt Scipionem, qui Carthaginem diruit. 19. DUCI ductum iri. infinitivi modi a passivo tempus praesens pro futuro posuit, verbum pro verbo, ut supra ostensum est. 20. 1. AVDIERAT a Iove aut a Fatis. non enim omnia numina habent divinandi facultatem; denique ne ipse quidem Apollo sua sponte divinat, ut est "quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo praedixit''. et perite 'audierat'; in Ennio enim inducitur Iuppiter promittens Romanis excidium Carthaginis. 20.2. AVDIERAT] bene audierat quasi de incertis rebus, ut et timeret et speraret omnia pro sua voluntate posse mutari. 20.3. TYRIAS ARCES Carthaginem dicit, quam Tyrii condiderunt. 'arces' autem ab eo quod est arceo dictae, quia inde hostes arcentur, id est prohibentur; et arcus, genus teli, quod huius ministerio sagittae arceant hostem. sane per confusionem verbi et nominis dictum est; nam 'arces' est verbum, arceo arces, cum non sit nomen. 20.4. OLIM quandoque. et tria tempora significat: praeteritum, ut "olim arbos, nunc artificis manus aere decoro inclusit patribusque dedit gestare Latinis''; praesens, ut "tumidis quod fluctibus olim tunditur''; futurum, ut "nunc olim quocumque dabunt se tempore vires''. 21.1. HINC POPVLUM LATE REGEM a Romanis. laudat autem eorum imperium dicendo 'populum regem'. 21.2. LATE REGEM pro late regnaturum, nomen pro participio. quidam hoc demokratikos intellegunt. et 'hinc populum late regem belloque superbum venturum excidio Libyae sic volvere parcas' in Probi adpuncti sunt et adnotatum "hi duo si eximantur, nihilo minus sensus integer erit''. sed Vergilius amat aliud agens exire in laudes populi Romani. 21.3. SUPERBUM nobilem, ut "ceciditque superbum Ilium''. 21.4. BELLOQUE SUPERBUM] id est eminentem, gloriosum. 22.1. VENTVRUM futurum, ut "idem venturos tollemus in astra nepotes''. 22.2. VENTVRUM EXCIDIO ad excidium. nota figura. 22.3. LIBYAE Carthaginis. et provinciam pro civitate posuit. dicta autem Libya vel quod inde libs fiat, hoc est africus, vel ut Varro ait, quasi LIPIUIA, id est egens pluviae. sic Sallustius "caelo terraque penuria aquarum''. 22.4. VOLVERE PARCAS aut a filo traxit 'volvere' aut a libro; una enim loquitur, altera scribit, alia fila deducit. et dictae sunt parcae kata antiphrasin, quod nulli parcant, sicut lucus a non lucendo, bellum a nulla re bella. nomina parcarum Clotho Lachesis Atropos. 23.1. ID METVENS bis idem. archaismos. sane de futuro timor est, odium de praeteritis. metuebat ergo Carthagini, odium autem habebat propter causas sequentes. et est de utroque exemplum "conveniunt quibus aut odium crudele tyranni aut metus acer erat''. 23.2. VETERIS BELLI quantum ad Vergilium pertinet, antiqui; si ad Iunonem referas, diu id est per decennium gesti. tunc autem ad personam referendum est, cum ipsa loquitur; quod si nulla persona sit, ad poetam refertur. nunc ergo 'veteris' ex persona poetae intellegendum. sic ipse in alio loco "mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum flagrantesque dei vultus'' partem ad se rettulit, partem ad Tyrios, qui deum eum esse nesciebant. 23.3. SATVRNIA antonomasia est, non epitheton; quae fit quotiens pro proprio nomine ponitur quod potest esse cum proprio nomine et epitheton dici. 'Saturnia' autem nomen quasi ad crudelitatem aptum posuit; Vergilius enim ubicumque Iovi vel Iunoni Saturni nomen adiungit, causas eis crudelitatis adnectit, ut "nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis''. et alibi "es germana Iovis Saturnique altera proles: irarum tantos volvis sub pectore fluctus''. 24.1. PRIMA atqui Hercules prior contra Troianos pugnavit: unde modo 'prima' princeps accipienda est. nam poeta plerumque significationem nominum dat participiis, vel contra, ut "volventibus annis'', significat enim volubilibus. hac licentia et in hoc nomine usus est, ut primam pro principe poneret. 24.2. PRIMA inter primos; alii pro olim; alii 'prima' simpliciter, postea enim alii dii interesse coeperunt; alii 'prima' non ordine, sed voluntate. aliter "primusque Machaon''; ibi enim in primis intellegitur. 24.3. AD TROIAM 'ad' et 'apud' accusativae sunt praepositiones, sed 'apud' semper in loco significat, 'ad' et in loco et ad locum, ut "ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est, et Cicero decem fiscos ad senatorem quendam relictos'', item "ad Marcum Laecam te habitare velle dixisti''. 24.4. CARIS ARGIS illic enim eam coli omnibus notum est. Argos autem in numero singulari generis neutri est, ut Horatius "aptum dicet equis Argos ditesque Mycenas'', in plurali numero masculini, ut hi Argi. ceterum derivatio nominis Argivos facit, non Argos. 25.1. NECDUM ETIAM adverbium temporis. quis ante hunc? 25.2. CAVSAE IRARUM nunc de praeteritis loquitur. non nulli tamen pro causa et dolore dictum accipiunt. 25.3. SAEVI autem 25.4. DOLORES quod saevire faciant. 26. ALTA MENTE REPOSTUM secreta, recondita. 'repostum' autem syncope est; unam enim de medio syllabam tulit. sed cum omnes sermones aut integri sint aut pathos habeant, hi qui pathos habent ita ut lecti sunt debent poni: quod etiam Maro fecit, nam "repostos'' et "porgite'' de Ennio transtulit: integris autem et ipsis utimur et eorum exemplo aliis. 27.1. IVDICIUM PARIDIS nota fabula est de malo aureo, Paridem pro Venere contra Iunonem Minervamque iudicasse de forma. et bene 'iudicium Paridis', non favor, ne re vera videatur offensa. sic enim agit poeta, ut et Iuno causas irascendi habeat, et tamen in Aenea nulla sit culpa. 27.2. SPRETAEQUE INIVRIA FORMAE epexegesis est, hoc enim fuit iudicium Paridis: ut 'que' particula vacet, sicut illo loco "dixitque et proelia voce diremit''. licet multi separent dicentes aliud esse; numquam enim coniunctio ponitur nisi inter duas res. et 'spretae formae' referunt ad Antigonam, Laomedontis filiam, quam a Iunone propter formae adrogantiam in ciconiam constat esse conversam. 28.1. ET GENUS INVISUM propter Dardanum Electrae paelicis filium. 28.2. RAPTI stuprati, ut est "rapta Garamantide nympha''. item "et raptas sine more Sabinas''. vel certe quod ad caelum raptus sit a Iove per aquilam, ut "sublimem pedibus rapuit Iovis armiger uncis''. 28.3. GANYMEDIS HONORES Troi, regis Troianorum, filii. 'honores' autem dixit vel propter ministerium poculorum, quod exhibuit diis remota Hebe, Iunonis filia, vel quod inter sidera conlocatus aquarii nomen accepit. ergo irascitur Iuno quod non ob hoc tantum raptus sit, ut pocula ministraret, sed quod ideo violatus sit, ut divinos honores consequeretur. aut 'honores' propter formam, ut "et laetos oculis adflarat honores''. sane hic Ganymedes Latine Catamitus dicitur, licet Theodotius, qui Iliacas res perscripsit, hunc fuisse Belin Chaldaeum dicat et Laomedonti praedixisse, tunc perituram et civitatem et regnum Troianum, cum de monte Metios sponte fuisset saxum elapsum: quod cum evenisset, postea Ilium esse dirutam. 29. HIS ACCENSA SUPER 'his super' aut de his, aut super metum Carthaginis his quoque accensa. 30.1. TROAS bona oeconomia ostendit, totum genus Troianorum invisum fuisse Iunoni, quia inlaturus est Minervam ob unius hominis delictum etiam eos quos amaverat perdidisse. 30.2. RELLIQUIAS ut stet versus geminavit l, nam in prosa reliquias dicimus. 'relliquias' autem 'Danaum' dupliciter et a Troianis et a Graecis dici possunt, ut "et nostro sequitur de vulnere sanguis''. 30.3. ATQUE INMITIS ACHILLI bene secundum Homerum segregat duces a populo. sic Aeneas in secundo post omnium casum Priami separavit interitum, ut "forsitan et Priami fuerint quae fata requiras''. inmitem autem dixit etiam circa extinctum crudelem. et ideo intulit Achillem praecipue, quod Aeneas cum Achille congressus sit et ut in quinto ait Neptuni beneficio liberatus. 30.4. ACHILLI propter homoioteleuton detraxit s litteram, quae plerumque pro sibilo habetur non solum necessitatis, sed etiam euphoniae causa: nam alibi ipse ait "nec equis adspirat Achillis'': ut Sallustius "a principio urbis ad bellum Persi Macedonicum''. detrahitur autem tertiae declinationis genetivo. sane apud Sigeum Achillis statua fuisse dicitur, quae in lanna, id est in extima auris parte elenchum more femineo habuerit. hic apud Cretam insulam pemptus vocatus est, ut veteres auctores tradunt. 31. ARCEBAT prohibebat. significat autem et 'continet'. Ennius "qui fulmine claro omnia per sonitus arcet'', id est continet. 32.1. ACTI FATIS] nulla Iunonis invidia est. 32.2. ACTI FATIS si odio Iunonis fatigabantur, quo modo dicit 'acti fatis'? sed hoc ipsum Iunonis odium fatale est. laborat enim Vergilius nihil Troianorum meritis, sed omnia fatis adscribere. est et alter sensus; nam fatum voluntatem legimus, ut "fatis Iunonis iniquae'', id est voluntate, ut hic intellegamus, agebantur fatis Iunonis, id est voluntate. vel 'fatis' pro malis, ut "nate Iliacis exercite fatis''. 32.3. MARIA OMNIA 32.4. CIRCUM in fine accentum ponimus contra morem Latinum: sed corruptio hoc facit; namque praepositio postposita corrupta est sine dubio. 33.1. MOLIS difficultatis. in sequentibus proprie "miratur molem Aeneas''. 33.2. ROMANAM CONDERE GENTEM latenter ostendit hinc odium Iunonis Aeneam pertulisse, quod Romanae gentis auctor extabat. 34.1. VIX hoc loco mox significat vel statim. 34.2. E CONSPECTU ut adhuc de Sicilia possent videri. et ut Homerus omisit initia belli Troiani, sic hic non ab initio coepit erroris. 35.1. LAETI vel alacres et veloces, ut est "et laetus eois Eurus equis'', item "et virgea laetus pabula'', id est festinus, cum intentione; vel re vera laeti, quamquam incongruum sit post Anchisae mortem. sed et interitus senum minus doletur, et 'magis laetos' intellegendum est, ut sit causa maior iracundiae. sic enim et in septimo Iuno irascitur, ubi "laetum Aenean Siculo prospexit ab usque Pachyno''. vel 'laeti' prothumoi, ut "omnisque iuventus laeta''. 35.2. SALIS maris secundum Homerum. salem autem quo utimur singulari numero tantum dicimus; cum iocos significamus pluralem tantum ponimus numerum, ut Lucanus "non soliti lusere sales''. aliquando autem etiam urbanitatem per singularem numerum significamus, ut Terentius "qui habet salem, quod in te est'', id est quae res in te est, masculini enim generis est, non neutri: et neutra triptota sunt, nec ab hoc accusativo nominativus esse potest 'hoc salem'. 36.1. SUB PECTORE pro in pectore. 36.2. VVLNUS de praeterito dolorem dixit, de futuro metum, ad utrumque 'vulnus' rettulit. 37.1. HAEC SECUM subaudimus locuta est, deest enim. et hoc fictum est, ut superius diximus. unde enim hoc sciret poeta? bene autem inpatientiam doloris ostendit detrahendo ei solatia, ut in quarto solam inducit Didonem "en quid ago?'' 37.2. HAEC SECUM] quia vehementior adfectus est sine conscio, ut "et casum insontis mecum indignabar amici'' et "crudelia secum fata Lyci''. e contrario "quicum partiri curas''. 37.3. MENE 'ne' non vacat, significat enim ergo et est coniunctio rationalis. 37.4. INCEPTO DESISTERE tolerabilius enim est non inchoare, quam incepta deserere, ut Terentius "verum si incipias, neque pertendas naviter''. et 'mene' sic habet emphasin, ut "ast ego, quae divum incedo regina''. 37.5. VICTAM sic et in septimo "vincor ab Aenea''. se victam pronuntiat velut victam. alii iratam tradunt. 38. NEC POSSE ITALIA detraxit more suo praepositionem provinciae; non enim dixit 'de Italia', sed 'Italia'. TEUCRORUM quia Teucer et Scamandrus Creta profecti Troiam venerunt. facta ascensione hospitio a Dardano accepti de advenis cives facti, quia Batiam, Teucri filiam, Dardanus sibi iunxit et populares suos socero cognomines fecit. AVERTERE id est in perpetuum. REGEM hoc est, quia nihil amisit, rex est. et mire Aeneam noluit nominare. honorantur enim minores a maioribus si suo nomine fuerint nominati, ut "Aeole, namque tibi''. contra contumelia est si maiores a minoribus suo nomine nominantur, ut "Iunonis gravis ira''. et "pacem te poscimus omnes Turne''. et bene 'regem' invidiose; non enim dixit Troianos, sed unum hominem Troianum. 39. QUIPPE VETOR FATIS re vera, inquit, fata me prohibent. ergo Iuno ignorat vim fatorum. sed hoc non possumus dicere, quia superius lectum est "si qua fata sinant et audierat''. hoc ergo est. omnis res hominum aut ex nostra voluntate descendit, ut puta sedere surgere; aut ex fati necessitate, ut nasci mori; aut ex deorum voluntate, ut navigare vel honoribus frui. nunc de navigatione agitur; et bene invidiose, quasi etiam huius rei potestatem ei possint fata detrahere. est et alter sensus latens, ut speret se reginam contra exulum fata posse aliquid, si Minervae numen inferius valuit contra fata victorum. PALLASNE Minerva apo tou pallein to doru, id est ab hastae concussione; vel quod Pallantem gigantem occiderit. sane opportune hic Aiacis naufragium ad exemplum adfert, cum de naufragio Aeneae cogitat. et cum bellum meditatur, belli exemplum adfert "Mars perdere gentem inmanem Lapithum valuit''. 'ne' autem coniunctio expletiva videtur. an aliter? EXVRERE exuri dicitur de quo nihil superest, ut "quid memorem exustas Erycino in litore classes?'' CLASSEM ad invidiam posuit, ut pro una navi classem dicat. sic Venus "navibus infandum amissis'', cum Orontes solus perisset. aut re vera unam navem significat, ut Horatius "me vel extremos Numidarum in agros classe releget''. classis enim dicta est apo ton kalon, id est a lignis, unde et calones dicuntur qui ligna militibus portant, et kalopodia. 40. ARGIVUM quasi et illud contra fata. et 'Argivum' pro Argivorum; videtur autem specie accusativi singularis pro genetivo plurali usus. et bene 'Argivum' quasi quos ipsa Iuno amat, ut supra "pro caris gesserat Argis''. POTVIT ad illud refertur quod superius dixit 'nec posse'. et invidiose potentiam Minervae exaggerat, quae uno tempore et exurere potuit et submergere. 41. UNIUS OB NOXAM in istis sermonibus unius illius ipsius naturaliter media producitur syllaba, sed cum opus est corripitur hac excusatione: nam quotiens vocalem longam vocalis sequitur, ei vires detrahit, ut est "insulae Ionio in magno et sub Ilio alto''. et ob hoc mutant accentum; in Latino enim sermone cum paenultima corripitur, antepaenultima habet accentum, ut hoc loco 'unius ob noxam' et contra "navibus infandum amissis unius ob iram prodimur''. NOXAM pro 'noxiam'. et hoc interest inter noxam et noxiam, quod noxia culpa est, noxa autem poena. quidam noxa quae nocuit, noxia id quod nocitum accipiunt. sane latenter tangit historiam; dicitur enim Minerva in tantum ob vitiatam Cassandram in templo suo solius Aiacis poena non fuisse contenta, ut postea per oraculum de eius regno quotannis unam nobilem puellam iusserit Ilium sibi ad sacrificium mitti, et quod est amplius, de ea tribu, de qua Aiax fuerat, sicut Annaeus Placidus refert. FURIAS amorem, ut in bucolicis "seu quicumque furor''. alii sic accipiunt, quasi illum in furore deliquisse dicat, Troianos scientes. OILI Oilei. et non vacat; nam et duo Aiaces fuerunt, et ambo furuerunt, sed ira armorum Telamonius, hic amore, qui Cassandram in templo Minervae capto Ilio stupravit. et est graeca figura, si dicamus 'Aeneas Anchisae' et subaudiamus filius. hac autem figura utimur circa patres et circa maritos tantum, ut Vergilius "Deiphobe Glauci'', id est filia, et "Hectoris Andromache'', id est uxor. sane hic Aiax, Oilei filius a multis historicis Graecis tertiam manum dicitur post tergum habuisse quod ideo dicitur fictum, quia sic celeriter utebatur in proelio manibus, ut tertiam habere putaretur. 42. IPSA bene ipsa; dulcis enim est propria manu quaesita vindicta: unde plus dolet Iuno alienis se viribus niti, ut Aeoli vel inferorum, sicut ipsa "flectere si nequeo superos, Acheronta movebo''. RAPIDUM velocem, ut est "cum rapidus sol nondum hiemem contingit equis, iam praeterit aestas'' item "rapidive potentia solis''. [sed] cum Varro divinarum quinto quattuor diis fulmina adsignet, inter quos et Minervae, quaeritur, cur Minerva Iovis fulmen miserit. antiqui Iovis solius putaverunt esse fulmen, nec id unum esse, ut testantur Etrusci libri de fulguratura, in quibus duodecim genera fulminum scripta sunt, ita ut est Iovis Iunonis Minervae, sic quoque aliorum: nam de Iunonis fulmine Accius ait "praefervido fulgore ardor iniectus Iunonis dextra ingenti incidit''. quare tum non posuit Minervam misisse fulmen suum? sed multi dicunt, habere quidem Minervam ut Iovem et Iunonem fulmen, sed non tantum valere, ut vindictam suam possit implere, nisi usa esset Iovis fulmine: unde merito queritur Iuno, Minervam, cum de numero minorum sit qui fulmen habent, usam tamen Iovis fulmine. IACVLATA in libris Etruscorum lectum est iactus fulminum manubias dici et certa esse numina possidentia fulminum iactus, ut Iovem Vulcanum Minervam. cavendum ergo est, ne aliis hoc numinibus demus. et 'iaculata' pro iaculans, participium passivum pro activo. E NUBIBUS secundum physicos qui dicunt conlisione nubium fulmen creari. et indignatur Iuno, quod, cum nubes suae sint, pariter eis Minerva ac Iovis fulmine usa sit, cum sibi neutrum prosit. 43. DISIECITQUE quidam volunt fulminum genera quattuor esse: unum quod dicitur dissiciens idemque fragosum, alterum transfigens, tertium corripiens, quartum infigens: quas omnes species more suo in unius fulguris descriptione attigit dicens primum 'disiecitque rates', secundum 'illum expirantem transfixo pectore', tertium 'turbine corripuit', quartum 'scopuloque infixit acuto'. RATES abusive naves; nam proprie rates sunt conexae invicem trabes. Varro ad Ciceronem "ratis dicta navis longa propter remos, quod hi supra aquam sublati dextra et sinistra duas rates efficere videntur. ratis enim, unde hoc translatum, ubi plures mali aut trabes iuncti aqua ducuntur. hinc naviculae cum remis ratariae dicuntur''. 44. ILLUM auctorem scilicet criminis. EXPIRANTEM FLAMMAS non animam dicit 'flammas', sed cum anima fulminis flammas vomentem. et ut superius pleno nomini adiecit 'opum', id est "dives opum'', sic hic verbo; cum enim plenum sit 'expirantem', addidit 'flammas', ut alio loco 'animas', ut "confixi expirant animas''. alii 'expirantem' anhelantem accipiunt. Probus et 'tempore' legit, ut ipse "liquefacto tempora plumbo''. sed qui legunt 'pectore' de Accio translatum adfirmant, qui ait in Clytemestra de Aiace "in pectore fulmen inchoatum flammam ostentabat Iovis''. qui 'tempore' legunt de topica historia tractum dicunt; nam Ardeae in templo Castoris et Pollucis in laeva intrantibus post forem Capaneos pictus est fulmen per utraque tempora traiectus. et singulare nomen pro plurali. totius autem Italiae curiosissimum fuisse Vergilium multifariam apparet. 45. TURBINE volubilitate ventorum. SCOPVLO saxo eminenti. 'scopulus' autem aut a speculando dictus est, aut a tegimento navium, apo tou skepazein. contigerunt autem ista circa Caphereum montem Euboeae. INFIXIT Cornutus ait 'inflixit' verius, quod sit vehementius. 46. AST EGO nunc conparat singula. et ne leve esset quod dixerat 'ego', addidit 'deorum regina'; sic Sallustius "vos autem, hoc est populus Romanus''. DIVUM autem pro divorum, sicut 'Argivum'. INCEDO incedere proprie est nobilium personarum, hoc est cum aliqua dignitate ambulare, ut "regina ad templum forma pulcherrima Dido incessit et aut iaculo incedit melior'', Sallustius "sed incedunt per ora vestra magnifici''. 47. ET SOROR ET CONIVNX physici Iovem aetherem, id est ignem volunt intellegi, Iunonem vero ae+rem, et quoniam tenuitate haec elementa paria sunt, dixerunt esse germana. sed quoniam Iuno, hoc est ae+r, subiectus est igni, id est Iovi, iure superposito elemento mariti traditum nomen est. Iovem autem a iuvando dixerunt; nulla enim res sic fovet omnia, quemadmodum calor. TOT ANNOS licenter in istis elocutionibus et accusativo et ablativo utimur. dicimus enim et 'tota nocte legi' et 'totam noctem legi'. honestior tamen elocutio est per accusativum. sane 'tot annos' continuationem significat, 'tot annis' autem intervallum. 48. ET QUISQUAM non Troianorum, sed omnium generaliter. IVNONIS autem pro 'meum', nomen pro pronomine. 49. PRAETEREA postea, ut "praeterea vidit, nec portitor Orci amplius obiectam passus transire paludem''. SUPPLEX breviter utrumque dixit; aut enim suscipiuntur vota precibus, aut honore redduntur. et ostendere vult, non solum non sibi supplicandum, sed nec simplici veneratione dignam futuram. 50. TALIA FLAMMATO quod superius intermiserat nunc reddidit. nam dixerat superius 'haec secum' et modo ait 'volutans', id est cogitans. multi sane 'talia volutans' talia revolutans accipiunt. 51. NIMBORUM nimbi nunc ventos significant, plerumque nubes vel pluvias: ergo prout locus fuerit intellegamus. proprie tamen nimbi vocantur repentinae et praecipites pluviae; nam pluvias dicimus lentas et iuges. et figurate 'patriam, loca'; unum enim varietas ipsa significat. LOCA FETA nunc plena, ut alio loco "feta armis''. sciendum est autem fetam dici et gravidam et partu liberatam, ut "fecerat et viridi fetam Mavortis in antro''; enixam autem eam fuisse lac, quod pueris praebebatur, ostendit. item fetam gravidam illo loco ostendit, "non insueta graves temptabunt pabula fetas''. ergo quia feta medius sermo est, bene hoc loco epitheto discrevit, dicens 'graves fetas', ut bonum facinus et malum facinus dicimus, bonum venenum et malum venenum. AVSTRIS figura est celebrata apud Vergilium: et est species pro genere. legerat apud Ennium "furentibus ventis'', sed quasi asperum fugit et posuit 'austris' pro ventis. 52. AEOLIAM VENIT novem insulae, quae sunt post fretum Siciliae, appellantur Aeoliae ab Aeolo rege, Hippotae filio, licet habeant et propria nomina. unde et Vergilius ait "Aeoliam Liparen''. poetae quidem fingunt hunc regem esse ventorum, sed ut Varro dicit, rex fuit insularum, ex quarum nebulis et fumo Vulcaniae insulae praedicens futura flabra ventorum inperitis visus est ventos sua potestate retinere. AEOLIAM VENIT in Aeoliam. detraxit <praepositionem>, ut "Italiam fato''. Aeolus Hippotae sive Iovis sive Neptuni filius. qui cum immineret bellum, quo Tyrrhenus, Lipari frater, Peloponnesum vastare proposuisset, missus ab Agamemnone, ut freta tueretur, pervenit ad Liparum, qui supra dictas insulas regebat imperio, factaque amicitia Cyanam filiam eius in matrimonium sumpsit et Strongulam insulam in qua maneret accepit. HIC illic, ut superius "hic currus fuit''. VASTO ANTRO physica ratione hoc fingit poeta. naturale enim est ut loca concava plena sint ventis. sane 'vasto' pro desolato veteres ponebant. Ennius Iphigenia "quae nunc abs te viduae et vastae virgines sunt''. ponebant et pro magno. Clodius commentariorum "vasta: inania magna''. 53. LUCTANTES elaborantes egredi vel inter se saevientes. SONORAS graves sonis, et est tempestatis epitheton. ordo autem talis est, Aeolus ventos et tempestates sonoras vasto antro premit. quidam 'sonoras' semper strepentes tradunt, ut "fluminibusque sonoris''; nam sonorum est quidquid sine intermissione sonum servat, sonans vero quod ad tempus auditur. male autem quidam accipiunt 'sonoras' pro sonantes, cum sit proprium 'sonoras', ut thalassa te echeessa. aliud est enim echousa, id est sonans. 54. AC VINCLIS ET CARCERE FRENAT translatio est per poeticam licentiam facta. carcer autem est undecumque prohibemur exire, dictus quasi arcer ab arcendo. locum autem, in quo servantur noxii, carcerem dicimus numero tantum singulari; unde vero erumpunt quadrigae, carceres dicimus numero tantum plurali, licet plerumque usurpet poeta, ut est "ruuntque effusi carcere currus''. alii vinclis carceris tradunt, ut "quam ferro excisam crebrisque bipennibus instant''. 55. ILLI INDIGNANTES hic aperte ostendit, quid sit 'luctantes'. MAGNO CUM MURMVRE MONTIS non circum montis claustra, sed cum magno montis murmure fremebant. et est maior sensus: sic fremebant, ut etiam antra possent sonare. CUM MURMVRE MONTIS] sic dixit Pacuvius "murmur maris'', quia ventos murmur sequitur, ut ipse alibi "magno misceri murmure pontum''. 56. CIRCUM FREMUNT quidam hoc loco 'fremunt' id est imperia recusant intellegunt, ut apud Cassium in annalium secundo "ne quis regnum occuparet, si plebs nostra fremere imperia coepisset'', id est recusare. ita et hic ostendit ventos imperia recusantes. non numquam 'fremere' velle significat, ut "arma amens fremit, arma toro tectisque requirit''. CELSA ARCE secundum quod superius diximus. venti enim melius deprehenduntur ex alto. SEDET non otiatur, sed curat; apud antiquos enim 'sedet' considerat significabat, ut alio loco ait "Turnus sacrata valle sedebat''. 57. MOLLITQUE ANIMOS id est ventos apo ton anemon, ut ipse alibi "quantum ignes animaeque valent'' et Horatius "inpellunt animae lintea Thraciae''. 'mollit' autem ideo dixit, ut per transitum ostenderet, vitia naturae nulla ratione mutari, sed mitigari aliquatenus posse. 58. MARIA AC TERRAS CAELVMQUE PROFVNDUM atqui quattuor elementa sunt, terra aqua ae+r aether. sed hoc loco rite praetermisit aetherem, quia venti non turbant superiora, ut ait Lucanus "pacem summa tenent'', sed aut terras aut maria aut ae+rem. nam caelum hoc loco pro ae+re posuit, ut Lucretius "in hoc caelo qui dicitur ae+r''. 'profundum' autem et sublime dicitur [et profundum mare], ut 'supremum' <et> altum "pro supreme Iuppiter'', <et> postremum. potest et ad maria et ad terras referri. quidam 'profundum' in profundum accipiunt, alii pro funditus. et sicut hic 'profundum' in altitudinem, sic alibi fastigia de infima parte "forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras''. 59. FERANT auferant; et est aphaeresis. RAPIDI veloces, ut supra. VERRANTQUE verrere est trahere, a rete, quod verriculum dicitur. est autem principalitas verbi verro verris, praeteritum versi, unde et fit participium versus, hinc alibi "et versa pulvis inscribitur hasta'', id est tracta. 60. SPELVNCIS ATRIS vel tenebrosis, vel magnis. 61. ID METVENS timens. ergo Iuppiter timet, non sibi, sed elementis, ne turbentur eruptione ventorum, ut si bellorum tempore dicas virum fortem timere, non sibi, sed liberis suis. HOC METVENS] providens cavens. MOLEMQUE ET MONTES id est molem montis. et est figura, ut una res in duas dividatur, metri causa interposita coniunctione, ut alio loco "pateris libamus et auro'', id est pateris aureis. 62. FOEDERE modo lege, alias pace, quae fit inter dimicantes. foedus autem dictum vel a fetialibus, id est sacerdotibus per quos fiunt foedera, vel a porca foede, hoc est lapidibus occisa, ut ipse "et caesa iungebant foedera porca''. 63. ET PREMERE ET LAXAS SCIRET DARE IVSSUS HABENAS permansit in translatione, ut "vinclis et carcere frenat''. 'iussus' autem ob hoc posuit, quia suo nihil facit imperio. nam tolle hoc, et maior est omnibus diis, si ad eius voluntatem possunt elementa confundi: ut ipse "Aeolus mihi iussa capessere fas est''. simul ventorum ostenditur vis, quibus parum fuerat montem superponi, nisi et regem acciperent, qui ipse quoque alieno pareret imperio. ET PREMERE E. L. S. D. I. H.] alioquin Iunoni obsequi non posset. alii 'iussus' ita intellegunt, non cum iuberetur eum hoc facere, sed ita administrare, ut etiam iussus erat, secundum desiderium temporum. 64. AD apud quem, ut supra. 65. AEOLE rhetoricum est in omni petitione haec observare, ut possit praestare qui petitur, ut sit possibilitas, ut sit res iusta quae petitur, ut habeat modum petitio, ut sequatur remuneratio. et sciendum est secundum hunc ordinem omnes petitiones formare Vergilium, ut in hoc loco possibilitas est 'et mulcere dedit fluctus et tollere vento'. iusta petitio est 'gens inimica mihi'; omne enim quod contra inimicos petimus iustum est. modus petitionis est 'et dissice corpora ponto'. remuneratio 'sunt mihi bis septem praestanti c. n.' AEOLE INCVTE VIM VENTIS ordo ipse est. et est figura parenthesis. inter parenthesin et ellipsin hoc interest, quod parenthesis es quotiens remota de medio sententia integer sermo perdurat; plenum namque est 'Aeole incute vim ventis'. item "Aeneas rapidum ad naves praemittit Achatem''. ellipsis autem est quotiens remotis interpositis deest aliquid, ut est "quos ego-- post mihi non simili poena''; deest enim 'adfligam'. AEOLE] sane antiqui quotiens a minoribus beneficium petebant, a nomine incipiebant, et erat honoratius si nomen ipsius ante praeferrent. DIVUM PATER ATQUE HOMINUM REX Iuppiter. et periphrasis est, id est circumlocutio. 'pater' autem a Vergilio ad eminentiam ponitur, ut "pater Aeneas'' et "pater Appenninus''. 66. ET MULCERE DEDIT FLUCTUS ET TOLLERE VENTO aliud pendet ex alio; nam qui potest mulcere, potest et tollere, id est erigere in tempestatem. 'mulcere' autem delenire. hinc mulsum quod dulcedine animos nostros permulceat. alii 'mulcere' mitigare, mollire vel fovere. 67. GENS sermo hic et nationem significat et familiam, sed nunc ad utrumque potest referri. nam aut ad familiam Aeneae aut ad Troianam gentem refertur. TYRRHENUM] Tyrrhenus cum fratre Lydo regnum ea indulgentia tenuit, ut ingens frequentia populi his contingeret: quae causa summam rerum fecit inopiam, nullo patriam relinquente aut volente peregrinari, quia tanta bonitas erat in regibus. consilium igitur habuerunt, ut partiti turbam, quam alere non poterant, alternis diebus abstinerent a cibis lusibusque vacaretur. atque hac lascivia excogitaverunt talorum tesserarumque iactus pilaeque lusum et tibiae modulationem et concentum symphoniae tubarumque, quibus avocati cives facilius tolerarent ieiunium. novissime tamen quia vincebat necessitas nec ulla consilia famem relevarent, sortiti sunt, uter ex fratribus cum parte populi abiret in quas sors terras dedisset. cum Tyrrhenus sorte iussus discederet, in mari quod Tyrrhenum ab eo vocatur periit. cuius filius Tuscus cum populo evasit in regionem Tusciam, quae ab eo nomen accepit. TYRRHENUM Tyrrhenum mare dictum est vel quod Tusciam adluit, id est Tyrrheniam, vel certe a Tyrrhenis nautis, qui se in hoc mare praecipitaverunt. namque hoc habet fabula, dormientem in litore Liberum patrem puerum nautas abstulisse Tyrrhenos. qui cum esset experrectus in navi, quo duceretur rogavit; responderunt illi, quo vellet. Liber ait ad Naxum insulam sibi sacratam. at coeperunt alio vela deflectere, quam ob rem iratum numen tigres sibi sacratas iussit videri, quo terrore se illi in fluctus dedere praecipites. alii dicunt, quod stuprum Libero patri inferre temptaverint ac propterea hoc pertulerint. MIHI NAVIGAT id est in meum dolorem. NAVIGAT AEQUOR figura Graeca est; nos enim dicimus per aequor navigat. similiter etiam alio loco "terram, mare, sidera iuro'', cum latinitas exigat, ut addatur praepositio per. et non vacat quod 'Tyrrhenum' addidit; videtur enim dicere, iam eis Italiam esse vicinam. 68. ILIUM IN ITALIAM PORTANS id est res Ilienses. et invidiose dicit Ilium, quasi ipsam cernat civitatem, cum Troianos aspexerit. et bene 'Ilium', hoc est quam fata stare noluerint. VICTOSQUE PENATES a Graecis. tacite occurrit quaestioni: portat quidem deos, sed victos, hoc est contemnendos, ne facere contra invictos nollet. 69. INCVTE VIM VENTIS duplex sensus est: 'incute' enim si inice significat, 'ventis' dativus est casus, hoc est, parva est eorum, etiam tu eis da magnam vim; si autem 'fac', septimus casus est, et erit sensus: fac vim Troianis per ventos, hoc est, per ventos vim in Troianos incute. Ennius "dictis Romanis incutit iram''. SUBMERSASQUE OBRVE PUPPES ordo est <inversus> in sensu; ante enim est ut obruantur fluctibus, et sic submerguntur. tota autem Iunonis petitio in sequentibus explanatur. SUBMERSASQUE OBRVE P.] id est obrue, ut submergas. 70. AVT AGE DIVERSOS hoc est disperge illos per diversa, ne ad Italiam veniant; duobus enim generibus deletur exercitus, aut internecione aut dispersione. ET DISSICE CORPORA hic mutavit coniunctionem, nam dicendum erat 'aut dissice corpora'. CORPORA PONTO tam virorum quam navium, ut ipse alio loco cum de navibus loqueretur "et toto descendit corpore pestis''. sciendum sane est artem hanc esse petitionis, ut minora inpetrare cupientes maiora poscamus: quod etiam nunc Iuno facit. scit namque se fatis obstare non posse, sed hoc agit, ut eos arceat ab Italia. 71. SUNT MIHI BIS SEPTEM non sine ratione Iuno nymphas dicitur sua potestate retinere; ipsa est enim ae+r, de quo nubes creantur, ut est "atque in nubem cogitur ae+r'', ex nubibus aquae, quas nymphas esse non dubium est. ideo autem nympham Aeolo pollicetur, quia ventorum rex est, qui aquae motu creantur. bene ergo ei iungitur origo ventorum. sane notant Vergilium critici, quia marito promittit uxorem: quod excusat regia licentia, ut Sallustius "denas alii alii plures habent, sed reges eo amplius''. vel certe quod ex priore coniuge inprobos filios Aeolus habuerit, vel quod haec quam promittit inmortalis est. alii volunt Iunonem per iram oblitam, Aeolum uxorem et filios habere; quod exinde adserunt, quia Aeolus ad haec nihil ei responderit. et bene Iuno sic pollicetur, quasi Aeolo beneficium ante non concesserit. econtra Aeolus non ad praesens, sed ad praeteritum respondit 'tu mihi quodcumque hoc regni est'. PRAESTANTI CORPORE NYMPHAE bene etiam istas laudat, ut maior sit in Deiopea pulchritudinis gloria. laudabilius enim est superare laudatos, ut ipse ad maiorem Aeneae gloriam laudat et Turnum. harum autem quattuordecim nomina, ut quidam volunt, in Georgicis invenimus. 'praestanti' autem 'corpore' pro praestantis corporis, ablativum pro genetivo. 72. QUARUM QUAE FORMA dicimus et per se 'quarum quae pulcherrima', et plus ornavit inferendo 'forma pulcherrima'. 73. CONVBIO IVNGAM deest eam; et conubium est ius legitimi matrimonii. et bene 'conubio iungam' dixit, ut hanc ab aliis segregaret, quae a regibus sine lege habentur. solent enim reges inter plures uni praecipuum dare nomen uxoris. et 'conubio' nu brevem posuit, cum naturaliter longa sit. nubo enim, unde habet originem, longa est. sed est tropus systole, qui fit quotienscumque longa corripitur syllaba propter metri necessitatem. ipse alio loco longam posuit, ut est "Hectoris Andromache Pyrrhin conubia servas?'' item "cuique loci leges dedimus, conubia nostra reppulit'' et "per conubia nostra'' et "Nomadumque petam conubia supplex''. sciendum tamen est, quia plerumque in conpositione vel derivatione principalitatis natura corrumpitur. CONVBIO IVNGAM STABILI PROPRIAMQUE DICABO multa in unum contulit versum quae Iuno promittit; dicendo enim 'conubio' ostendit legitimam, dicendo 'stabili' longam promittit concordiam, id est quae divortio careat, dicendo 'propriam' adulterii removet suspitionem. quod autem adiecit 'dicabo' obsequentem eam fore demonstrat. in usu enim est ut dicamus, sacerdos dicatus est numini, hoc est ad obsequium datus est. alii 'dicabo' dabo accipiunt. Terentius "iam hanc operam tibi dico'', id est do, sicuti ab eo quod est dico participium a passivo dictus facit, ut est "Iunoni infernae dictus sacer'', quamvis alibi lectum sit "templis sibi ferre dicatis''. 'propriam dicabo' autem deest 'tibi eam'. 'propriam' autem possumus vel firmam vel perpetuam accipere, ut "si proprium hoc fuerit''. Terentius "nihilne esse cuiquam proprium'' et "quod voluptates eorum propriae sunt'' et "da propriam, Thymbraee, domum''. 74. OMNES ANNOS bene, quia dea est; non enim usque ad senectutem. MERITIS praestitis, ut alibi "nec te regina negabo promeritam'', id est praestitisse. et alterum pendet ex altero; meritum enim non nisi ex praestantis descendit beneficio. 75. PULCHRA PROLE] bene postremum addidit propter quod matrimonium contrahitur, pulcherrimos filios. et mire hoc Iuno Lucina promittit, quasi non ob libidinem offerat. PULCHRA PROLE notanda figura; frequenter enim hac utitur. nam quod nos per genetivum singularem dicimus, antiqui per septimum dicebant, ut hoc loco 'parentem pulchra prole', id est pulchrae prolis. et simpliciter intellegendum est; errant namque qui dicunt ideo 'pulchra' dixisse propter Canacen et Macareum in se invicem turpissimos fratres. illi enim alterius Aeoli filii fuerunt. 76. AEOLUS HAEC subaudis 'dixit', quod ex posterioribus intellegitur, ut supra notavimus. REGINA inferioris personae revetentia est maiorem meritis appellare, non nomine; contra maioris est minorem nomine tantum vocare. qui ordo non nisi per indignationem corrumpitur, ut in duodecimo Sages in extremis rebus Turnum non regem vocat, ut "ruitque inplorans nomine Turnum''. et alibi de Aristaeo "et te crudelem nomine dicit''. OPTES optare non tantum eligere significat, ut alibi "optavitque locum regno'', sed etiam velle, ut hoc loco 'quid optes' quid velis. Lucilius in VI. "quid ipsum facere optes'', id est velis. alii 'quid optes' quid petas. sane servavit ordinem; nam qui promittit statim a primo polliceri debet, post si qua vult addat, ut auditor expectatione non pendeat. 77. EXPLORARE deliberare; superius namque multa poposcerat Iuno. hoc ergo dicit: tuum est deliberare, quid velis. aut certe aperire vel pensare, quale sit desiderium. alii explorare Iovis animum; aut certe 'explorare' explanare; aut certe statuere, an aequum sit quod petis, tuus enim hic labor est. MIHI IVSSA CAPESSERE FAS EST figura est litotes, quae fit quotienscumque minus dicimus et plus significamus per contrarium intellegentes, ut hoc loco non ait: licet mihi inplere quae praecipis, sed nefas est non inplere quae iusseris. item "munera nec sperno'', id est libenter accipio. MIHI IVSSA CAPESSERE FAS EST] hoc secundum ea quae aliter dicuntur, aliter audiuntur dictum est. [nam] cum dicit non se posse <non> inplere quae Iuno praecipiat, nefas tamen putat [non] inplere praecepta. 'mihi' sane ultima syllaba produci debet, quia hoc casu omnia vel nomina vel pronomina vel participia in ultima syllaba produci debent. 'capessere' autem est saepe capere. 78. TU MIHI QUODCVMQUE HOC REGNI rediit ad physicam rationem. nam motus ae+ris, id est Iunonis, ventos creat, quibus Aeolus praeest. dicendo autem 'quodcumque' aut verecunde ait, ne videatur adrogans, aut latenter paene iocatur poeta; quis enim potest ventos, id est rem inanem tenere? TU MIHI Q. H. R.] hoc ad illud respondet 'namque tibi divum pater atque hominum rex'. QUODCVMQUE H. R.] quia ipse rex sub alieno imperio est. 'quodcumque' ergo quod 'clauso ventorum carcere regno', nec in mea manu est nisi iusso ventos emittere. IOVEMQUE CONCILIAS hysteroproteron in sensu. non enim Iuppiter conciliatur Aeolo, sed Aeolus Iovi, quasi superiori. conciliantur autem novi, reconciliantur antiqui. 79. TU DAS EPVLIS ACCVMBERE DIVUM hoc est, tu me deum facis. duplici enim ratione divinos honores meremur, dearum coniugio et convivio deorum. unde et in bucolicis "nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est''. sane 'epulis accumbere' secundum sui temporis consuetudinem dixit; nam olim sedentes vescebantur, sicut ipse meminit "gramineoque viros locat ipse sedili'' et "perpetuis soliti patres considere mensis''. et apud Homerum sedentes dii epulantur. 80. NIMBORVMQUE nubium, ut "et lunam in nimbo nox intempesta tenebat''. 81. HAEC UBI DICTA et a Iunone et ab Aeolo. et 'dicta' si nomen est, dedit, si participium, deest sunt. et 'haec ubi dicta' pro postquam, adverbium locale pro temporali. CAVUM ordo est, conversa cuspide cavum montem in latus inpulit. et alibi "in latus inque feri curvam compagibus alvum contorsit''. alii 'in latus' pro latus accipiunt. Ennius "nam me gravis impetus Orci percutit in latus''. INPVLIT IN LATUS] quasi in rem quae facile cedit ictui. 82. AGMINE vel inpetu vel multitudine. agmen enim polysemus sermo est. nam inpetum significat, ut "illi agmine certo Laocoonta petunt''; multitudinem, ut "vocat agmina saeva sororum''. etiam incedentem exercitum 'agmen' vocamus. 83. QUA DATA et in undecimo "coeant in foedera dextrae qua datur''. 'qua' ergo quoniam. et 'qua data' ad votum ventorum videtur rettulisse. PORTA omnis exitus porta dicitur, quasi qua potest vel inportari vel exportari aliquid. aut ideo 'porta', quia 'agmine' dixerat; nam porta proprie aut urbis aut castrorum est. TURBINE vi ventorum. et sciendum est, quod quando appellativum est 'turbinis' facit, sed si sit nomen proprium, 'Turbonis' facit, ut Horatius "Turbonis in armis''. 84. INCVBVERE MARI tria dicit elementa turbata: 'terras turbine perflant', 'incubuere mari' et rursum 'intonuere poli'. his ergo enumeratis recte adiecit 'intentant omnia mortem'. 85. EVRVSQUE NOTVSQUE cardinales quattuor venti sunt, de quibus nunc tres ponit, paulo post unum quem omiserat reddit, ut "stridens aquilone procella''. UNA EVRVSQUE NOTVSQUE ET AFRICUS] bene modo hos tres ventos inferiores tantum nominavit, qui a sedibus imis mare commovent, Zephyrum et Aquilonem tacuit; Zephyrum, qui ad Italiam ducit, Aquilonem, qui desuper flat. ideo Homerus de eo "kai borees aithregenetes, mega kuma kulindon''. RVUNT autem modo eruunt. PROCELLIS procella est vis venti cum pluvia, dicta procella ab eo, quod omnia percellat, hoc est moveat. 87. INSEQUITVR CLAMORQUE VIRUM quia praecesserat ventorum sonus, quem et ipsum clamorem possumus dicere. STRIDORQUE RVDENTUM proprie; nam in funibus stridor est. 'stridor' autem est sibilus. Pacuvius in Teucro "armamentum stridor et rudentum sibilus''. 88. ERIPIUNT S. N. Accius in Clytemestra "deum regnator nocte caeca caelum e conspectu abstulit'' 89. TEUCRORUM EX OCULIS numquam enim totum caelum nubibus tegitur, sed illa pars, contra quam flaverint venti. quod autem dixit diem eripi, ad videntum oculos rettulit, non ad naturam. TEUCRORUM E. O.] bene 'Teucrorum', quibus tempestas inmissa erat. NOX INCVBAT nox dicta, quod oculis noceat. 'incubat' autem ideo dixit, quod alienum tempus invasit. nam incubare proprie dicitur per vim rem alienam velle tenere. aut certe 'nox incubat', ut nihil intervalli esset inter tenebras et mare. aut tempestates, ut in georgicis "ipse pater media nimborum in nocte corusca fulmina molitur dextra''. 90. POLI axes, id est extremae partes caeli. duo enim sunt, notius et borius, a quibus totum caelum contonuisse significat. AETHER aetherem hoc loco pro ae+re posuit. nubes enim, unde et fulmina, ae+ris sunt, non aetheris: et frequenter Vergilius duo ista confundit. 91. INTENTANT minantur, ingerunt. OMNIA autem ad superiora rettulit. 92. EXTEMPLO ilico statim. et est augurum sermo. templum enim dicitur locus manu designatus in ae+re, post quem factum ilico captantur auguria. AENEAE servavit to prepon, ut Aeneam ultimum territum dicat. FRIGORE timore. et est reciproca translatio; nam et timor pro frigore et frigus pro timore ponitur, ut in Terentio "uxorem tuam pavitare aiunt'' non timere, sed laborare frigoribus; utrumque enim in unum exitum cadit, sicut et de calore et de frigore urere dicimus, ut est "aut Boreae penetrabile frigus adurat''. nam et Graeci phrikta dicunt quae sunt timenda, ut Homerus [ "dora men ouk et' onosta'']. Livius in Odyssia "igitur demum Ulixi cor frixit prae pavore''. reprehenditur sane hoc loco Vergilius, quod improprie hos versus Homeri transtulerit "kai tot* Odusseos luto gounata, kai philon etor, ochthesas d' ara eipe pros hon megaletora thumon''. nam 'solvuntur frigore membra' longe aliud est, quam luto gounata: et 'duplices tendens ad sidera palmas talia voce refert' molle, cum illud magis altum et heroicae personae pros hon megaletora thumon. praeterea quis interdiu manus ad sidera tollit, aut quis ad caelum manum tendens non aliud precatur potius, quam dicit 'o terque quaterque beati'? et ille intra se, ne exaudiant socii et timidiores despondeant animo, hic vero vociferatur. 93. INGEMIT non propter mortem ingemit, sequitur enim 'o terque quaterque beati', sed propter mortis genus. grave enim est secundum Homerum perire naufragio, quia anima ignea est et exstingui videtur in mari, id est elemento contrario. DVPLICES duas, secundum morem antiquum. nam duplices duos dicebant, ut hoc loco, et binos duos, et utrosque pro utrumque, ut Cicero "binos habebam, iubeo promi utrosque''. item Sallustius cum de duobus loqueretur "hi utrique ad urbem imperatores erant''. PALMAS manus explicitas. 94. TALIA VOCE REFERT profert. 're' abundat. alibi 'refert' respondet, ut "Anna refert''. sic in consuetudine dicimus: ille mihi rettulit. O TERQUE QUATERQUE id est saepius; finitus numerus pro infinito. et sic erupit in vocem cum dolore Homerus tris makares Danaoi kai tetrakis, hoi tot' olonto. et hoc principium quidam acephalon dicunt, cum intellegi debeat, multa eum intra se cogitasse, postremo in haec erupisse. 95. QUIS et quis et quibus significat: secundum artem enim sic dicimus. ab eo enim quod est 'a qui' in 'bus' mittit, ab eo quod est 'a quo' in 'is' mittit, sed a tertia declinatione in usu sunt dativus et ablativus plurales, licet antiqui omnibus usi sint casibus. denique Cato in originibus ait "si ques sunt populi''. et declinavit 'ques quium', ut 'puppes puppium'. MOENIBUS ALTIS propter Pergama, quae altissima fuerunt, ex quibus omnia alta aedificia pergama vocantur, sicut Aeschylus dicit. 96. OPPETERE ore terram petere, id est mori. possumus autem sic uti hoc sermone, ut et per se plenus sit et recipiat adiectionem. ergo dicimus et oppetit et mortem oppetit, sicut et exspirat et animam exspirat. FORTISSIME GENTIS atqui in artibus legimus superlativum gradum non nisi genetivo plurali iungi. constat quidem, sed 'gens' nomen est enuntiatione singulare, intellectu plurale. bene ergo iunxit, in gente enim plures sunt, ut alibi ipse "ditissimus agri Phoenicum''; non enim unus est ager Phoenicum. item Sallustius "Romani generis disertissimus''. aut superlativo pro comparativo usus videtur, quasi fortissimis comparandus, non ut vulgo creditur praeferendus. sane quaeritur, cur Diomedem fortissimum dixerit, cum post Achillem et Aiacem ipse sit tertius, unde et Sallustius ait "primum Graecorum Achillem''. multi dicunt ideo fortissimum, quia iuxta Homerum et Venerem vulneravit et Martem. alii ad gentem referunt, quod Achilles Thessalus fuit, Aiax Graecus, Diomedes Danaus. multi ad excusationem Aeneae volunt fortissimum dictum, a quo eum constat esse percussum, ut Iuvenalis "vel quo Tydides percussit pondere coxam Aeneae''. 97. TYDIDE vocativus Graecus est; si enim latine diceret, o Tydida debuit ponere. omnia enim patronymica quae in 'des' exeunt apud Latinos primae sunt declinationis, ut "saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector''. Tydides Diomedes, Tydei et Deipyles, Adrasti filiae, filius, qui post captum Ilium ad Italiam venit, quod plenius in XI. libro habes. eo tempore statua cum in templo Apollinis Delphici staret, vi quadam divina ad Corcyram migravit <et]2 visa est muros Corcyraeorum defendere: nam eius comminatione hostibus fugatis Corcyra bello exempta est. 98. NON POTVISSE quasi semper voluerit. ANIMAM HANC quasi cum dolore 'animam hanc', ac si diceret infelicem, quae ad laborem nata est. EFFVNDERE secundum eos qui dicunt sanguinem esse animam, ut ipse alibi "purpuream vomit ille animam''. nam alio loco aliorum opinionem sequitur, qui dicunt spiritum esse animam, unde est "atque in ventos vita recessit''. 99. SAEVUS magnus, ut superius diximus. vel fortis, vel bellicosus, ut est "et saevum Aenean agnovit Turnus in armis''. vel adversus hostes 'saevus', et est epitheton ad tempus; nam incongruum erat ab Aenea saevum Hectorem dici. aut 'saevus', quod adversum Antenorem et Aeneam et Helenum sentiens Helenam non permiserit reddi. <aut> ideo 'saevus' Hector, quia Aeneas pius. quod autem ait 'Aeacidae telo' vult ostendere feliciorem Hectorem, cui contigerit ab Achille perire, quod ipse optaverit ei congressus, sicut in V. Neptunus Veneri loquitur. et bene elegit, cum quibus perisse debuerit; ipse enim et fortis est, et numinum proles: recte ergo his iungitur, in quibus talia fuerunt. 100. SARPEDON et in ultima possumus accentum ponere et in paenultima: nam Homerus et 'Sarpedonis' declinavit et 'Sarpedontis', unde et varius accentus est: 'Sarpedonis' enim antepaenultima habet accentum, 'Sarpedontis' paenultima. sed 'Sarpedontis' usurpavit; naturalis enim declinatio est 'Sarpedon Sarpedonis', ut 'Memnon Memnonis, Sinon Sinonis'. si autem genetivum in 'dontis' miserit, a circumflexo venit, qui est in ultima syllaba nominativi, ut Demophon Demophontis, Laocon Laocontis. sic ergo et Sarpedon, Sarpedontis. est autem Sarpedon Iovis filius et Laodamiae, ut alio loco "quin occidit una Sarpedon mea progenies'', occisus a Patroclo, Menoeti filio, armis Achillis induto. huius interitum Iuppiter prosecutus dicitur imbre sanguineo. SIMOIS nomen hoc integrum ad nos transiit, unde suo est accentu proferendum. nam si esset latinum, in antepaenultima haberet accentum, quia secunda a fine brevis est. sane bene fecisse videtur Simoentis mentionem, ut ibi videatur pati se optavisse, ubi genitus est, ut alibi "tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam?'' SUB UNDIS et 'sub undis' legimus, et 'sub undas'. sed si 'sub undas', 'correpta' intellege, si 'sub undis', 'volvit'; varia ergo distinctio est. CORREPTA rapta. 101. FORTIA CORPORA hoc est virorum fortium corpora; nulla enim est in mortuis fortitudo. 102. TALIA IACTANTI inaniter loquenti, ut alibi "atque inrita iurgia iactat et voces dum iactat inanes''. AQUILONE ab Aquilone. ecce hic reddit ventum quem transierat, et a generali tempestate ad speciem transit. 103. ADVERSA contraria, quia ad Italiam navigantibus Aquilo contrarius est. 104. FRANGVNTVR REMI vel gubernacula, vel quod melius est re vera remi. antiqui enim velis remisque navigabant, ut "validis incumbere remis, obliquat sinus in ventos''. et hoc de navi Aeneae, an de omnibus dixit? TUM PRORAM AVERTIT alii 'prora' legi tradunt. AVERTIT pro 'avertitur'. et est figura creberrima. potest namque pro activi verbi significatione passivum poni, ut est "et pictis bellantur Amazones armis'' pro bellant. nec nos debet movere quod bellor non facit, natura enim hoc prohibuit. nam conpone hoc verbum, et invenitur activum, facit enim debello debellor. et contra pro passivi verbi significatione activum ponitur, ut est hoc 'avertit' pro avertitur, et "insinuat pavor'' pro insinuatur, et "nox umida caelo praecipitat'' pro praecipitatur. sed haec verba tantummodo pro se invicem ponuntur, quae et activa esse possunt et passiva, ut est averto avertor, praecipito praecipitor. ergo non possumus dicere quod quidam artigraphus, declinationes activi verbi et passivi pro se invicem poni. nam et neutralis verbi declinatio activa est et communis deponentisve passiva, et aliud est esse activum verbum, aliud habere activi verbi declinationem. 105. DAT LATUS inclinatur. CUMVLO altitudine. CUMVLO] exuberante fluctu, cum cumulo. PRAERVPTUS in altum levatus. 106. Hi pro illi vel alii, et bene dicticos. HIS pro illis vel aliis. DEHISCENS valde hiscens. 'de' enim augentis est, ut in Terentio "deamo te Syre''. 107. APERIT ostendit, ut Sallustius "caput aperire solitus'', id est nudare, ostendere. sic alibi "visa aperire procul montes''. sane aliter hic 'aperit', aliter 'ostium aperit'. HARENIS et ab harenis et cum harenis, id est vel ab imo movebatur mare vel cum ipsis harenis, ut in tempestate solet. 108. TRIS Latinum est. genetivus enim pluralis quotiens in 'ium' exit, accusativum pluralem in 'is' mittit, ut 'puppium puppis'; quotiens in 'um' exit, in 'es' mittit, ut 'patrum patres'. SAXA LATENTIA modo propter tempestatem, non ut quidam tradunt tranquillo mari; nam quemadmodum latent quae nomen habent? haec autem saxa inter Africam, Siciliam et Sardiniam et Italiam sunt, quae saxa ob hoc Itali aras vocant, quod ibi Afri et Romani foedus inierunt et fines imperii sui illic esse voluerunt. unde et Dido "litora litoribus contraria, fluctibus undas inprecor''. quae arae a Sisenna "propitiae'' vocantur. alii dicunt Graecos haec saxa bomous appellare. quidam insulam fuisse hunc locum tradunt, quae subito pessum ierit, cuius reliquias saxa haec exstare, in quibus aiunt Poenorum sacerdotes rem divinam facere solitos. has aras alii Neptunias vocant, sicut Claudius Quadrigarius I. annalium "apud aras, quae vocabantur Neptuniae''. Varro de ora maritima lib. I "ut faciunt hi, qui ab Sardinia Siciliam aut contra petunt. nam si utramque ex conspectu amiserunt, sciunt periculose se navigare ac verentur in pelago latentem insulam, quem locum vocant aras''. TORQUET iacit, inmittit, ut "torquet aquosam hiemem''. alibi 'torquet' deflectit, ut "torquet medios nox umida currus''. alibi regit et frenat, ut "cuncta tuo qui bella pater sub numine torques''. alibi sustinet et fert "axem umero torquet stellis fulgentibus aptum''. 109. SAXA VOCANT ITALI MEDIIS QUAE IN FLUCTIBUS ARAS ordo est, quae saxa in mediis fluctibus Itali aras vocant. pro quibus hunc ordinem esse ait 'tris Notus abreptas mediis fluctibus in saxa latentia torquet'. alii 'mediis <quae> fluctibus aras' legunt, ut sit ordo 'saxa vocant Itali aras, quae mediis fluctibus', ut desit 'sunt'. Italos autem aliqui non qui in Italia nati sint, sed qui Latine loquantur accipiunt. 110. DORSUM INMANE eminens, altum, secundum Homerum. vel certe eminens planities aut superficies durior. aut sic ait hic poeta 'dorsum' de saxo, ut Homerus "nota thalasses'', sicut alibi ipse "dorso dum pendet iniquo''. quidam 'inmane' pro malo accipiunt positum propter naufragia, quae ibi solent fieri; nam 'manum' bonum dicunt, ergo quod bono contrarium inmane; non enim potest pro magno accipi, <ut> alibi "posuitque inmania templa'', quia non facile apparent haec saxa, nisi cum mare ventis movetur. 'dorsum' autem hoc loco non absurde ait, quia Graece arae ipsae hippou nota dicuntur, ut Sinnius Capito tradidit, secundum Homerum. MARI SUMMO vel in summo, vel in placido. 111. IN BREVIA ET SYRTES id est in brevia syrtium, quo modo "molemque et montes''. 'brevia' autem vadosa dicit, per quae possumus vadere. ET SYRTES syrtium "sinus duo sunt pares natura, inpares magnitudine'', ut Sallustius dicit. 112. VADIS vada ta brachea. Varro de ora maritima libro I "si ab aqua summa non alte est terra dicitur vadus''. et multi sic legunt 'inliditque vadis atque aggere cingit harenae'. 113. LYCIOS hi Troiae ad auxilium venerant, qui mortuo rege Pandaro Aeneam secuti sunt, unde et in secundo ait "comitum adfluxisse novorum''. FIDUM fidelem. utrumque nomen idem significat. quamvis quidam velint fidum amicum, fidelem servum dici. et sic pronuntiandum, ut dolorem adferat talis socii amissio. 114. IPSIUS ANTE OCULOS ad maiorem dolorem: unde alibi "quaeque ipse miserrima vidi'', item "qui nati coram me cernere letum fecisti''. INGENS PONTUS magna pars ponti. et est tropus synecdoche. A VERTICE aut a puppi, quae vertex navis est, aut ab Aquilone, qui flat a mundi vertice, hoc est a septentrione, ut ipse alibi "hic vertex nobis semper sublimis''. quidam 'verticem' hic procellam accipiunt. 115. IN PUPPIM pro puppim: addidit praepositionem. PRONUS prenes. non nulli sane 'pronum' adverbialiter legunt. MAGISTER Leucaspis, ut in sexto libro "Leucaspim et Lyciae ductorem classis Orontem''. 116. TER saepius, finitus numerus pro infinito. crebros enim fluctus facit Aquilo, ut Sallustius "crebritate fluctuum ut Aquilone solet''. vel certe quod Graeci trikumian appellant, ut Sallustius "triplici fluctu''. IBIDEM 'ibidem' et 'ubinam' multi dubitant ubi esse debeat accentus, quia 'ibi' et 'ubi' naturaliter breves sunt, sed ratione finalitatis plerumque producuntur in versu, nescientes hanc esse rationem, quia pronuntiationis causa contra usum Latinum syllabis ultimis, quibus particulae adiunguntur, accentus tribuitur, ut 'musaque' 'illene' 'huiusce'. sic ergo et 'ibidem'. 117. TORQUET AGENS CIRCUM in gyrum circumagit. VERTEX vertex dicitur circumacta in se unda et quae quasi sorbere videatur: quod de Charybdi legitur "atque imo barathri ter gurgite vastos sorbet in abruptum fluctus'', de qua ait Sallustius "Charybdis, mare verticosum''. 118. APPARENT aliud est 'parere' et aliud 'apparere'. 'parere' enim est oboedire, ut "paret amor dictis'', 'apparere' autem, videri, ut "apparet liquido sublimis in ae+re Nisus''. et haec observatio diligenter custodiri debet, licet eam auctores metri causa plerumque corrumpant. RARI vel propter maris magnitudinem, vel quia una perierat navis. vel 'rari' de multis, ut ostendat statim alios plures periisse. et quomodo 'apparent', si 'ponto nox incubat atra'? aut quia 'crebris micat ignibus aether', aut quia ante ipsius oculos hoc evenit. NANTES prima verbi positio est 'no nas nat', unde est "nare per aestatem liquidam''. prima syllaba naturaliter longa est, licet 'natare' 'na' brevis sit in eadem significatione. IN GURGITE VASTO tapinosis est, id est rei magnae humilis expositio. prudenter tamen Vergilius humilitatem sermonis epitheto sublevat, ut hoc loco 'vasto' addidit. item cum de equo loqueretur ait "cavernas ingentes''. 119. ARMA VIRUM bene addidit 'virum', id est virorum. arma enim dicuntur cunctarum artium instrumenta, ut "Cerealiaque arma'', item "colligere arma iubet'' et alio loco "dicendum et quae sint duris agrestibus arma''. TROIA differentia in hoc sermone est et in sensu et in syllabis. nam cum provinciam dicimus, nam Troia provincia, Ilium ipsa civitas, et principale est nomen, brevis est 'Tro'. quando autem non est principale et derivatio est, longa est 'Tro.', ut "Troius Aeneas''. GAZA Persicus sermo est et significat divitias, unde Gaza urbs in Palaestina dicitur, quod in ea Cambyses rex Persarum cum Aegyptiis bellum inferret divitias suas condidit. est autem generis feminini, ut "et gaza laetus agresti''. quo exemplo apparet quoque superfluo quaeri a multis, quemadmodum potuerit aurum natare, nescientibus gazas, id est opes, dici omne quod possidemus. aut certe hyperbole tempestatis, ut etiam ponderosa ferri potuerint. PER UNDAS 'per' quidam nolunt * * * . 120. IAM VALIDAM zeugma est ab inferioribus 'vicit hiems'. quod fit et a superioribus et a medio, plerumque et ad utrumque respondet, ut "Troiugena, interpres divum, qui numina Phoebi, qui tripodas, Clarii laurus, qui sidera sentis et volucrum linguas et praepetis omina pinnae''. ecce hoc loco 'sentis' et ante dicta et sequentia concludit. ILIONEI antiptosis est, pro genetivo enim dativum posuit; nam constat huiusmodi Graeca nomina dativum singularem in ei diphthongum mittere, ut Orphei; nam illa solutio est cum Orphei separatim dicimus: nec modo 'Ilionei' possumus dicere adstrictum esse genetivum, ut ipse sit qui et dativus. quod si forte contingat, non regula mutatur, sed antiptosis fit, qua plerumque utuntur poetae, ut "urbem quam statuo vestra est'' pro urbs, item "haeret pede pes'' pro pedi. 121. VECTUS qua vehebatur significat. et pro praesenti participio, quod non habemus, praeteritum posuit. in Latino enim sermone a passivo verbo praesens participium non est, neque ab activo praeteritum. sed quod uno sermone explicare non possumus aut circumlocutione ostendimus, aut si hoc nolumus, participium pro participio ponimus, sed usurpative, ut hoc loco factum est. ABAS Abantes aliquot tradunt: hic unus, Aeneae comes; alter quem in Troia Diomedes occidit; tertius est Argivus, cuius clipeum tertio libro Apollini consecrasse dicit Aeneam. 122. VICIT HIEMS 'hiems' duas res significat: aut tempus aut vim venti, per quam oritur tempestas. ergo pro loco intellegendum est. Accius "unde estis nautae huc hieme delati''. sic et Varro. LAXIS pro laxatis, nomen pro participio. 123. IMBREM imber dicitur umor omnis, ut Lucretius ex "igni terra atque anima nascuntur et imbri'', id est umore. IMBREM] veteres enim omnem aquam imbrem dicebant. Ennius imbrem pro aqua marina "ratibusque fremebat imber Neptuni''. FATISCUNT abundanter aperiuntur; 'fatim' enim abundanter dicimus, unde et adfatim, hiscere autem aperiri, verbum frequentativum ab hiare. 125. EMISSAM HIEMEM hic apertius tempestatem declarat significari ex Graeco; nam et illi cheimona tempestatem dicunt. et bene veteres nostri 'hiemem anni' dicebant, ne tempestas posset intellegi. IMIS bene in imo voluit esse Neptunum, ut iam factam cognosceret tempestatem, non incipientem vetaret. 126. STAGNA stagnum dicitur aqua stans, sed nunc profunda maris significat ab eo, quod non nisi nimia tempestate turbantur. ergo 'stagna' et 'imis vadis refusa' aliud pendet ex alio, quia inmobilis aqua in imo maris tantummodo est, quam tunc ab imo motu dicit esse turbatam. GRAVITER COMMOTUS opportune Neptunum ait commotum cum maria turbantur, quia plerumque poetae Neptunum pro mari ponunt. ET ALTO PROSPICIENS aut e mari erigens caput, aut mari providens. quidam 'alto' caelo accipiunt, quia ait 'iam caelum terramque'. 127. PLACIDUM CAPVT quaerunt multi quemadmodum 'placidum caput', si 'graviter commotus'? quasi non possit fieri, ut irascatur ventis, propitius sit Troianis. uno autem epitheto more suo habitum futurae orationis ostendit, ut alibi uno sermone 'tum quassans caput'. PLACIDVMQUE CAPVT] epitheta alia naturalia sunt, alia ad tempus. et 'placidum' ut naturale Neptuni est, ita 'graviter commotus' ad tempus ob factam tempestatem. 128. DISIECTAM AENEAE T. V. A. C. hic ostendit Aeolum omnia Iunonis praecepta complesse. nam 'submersasque obrue puppes' in Orontis sociorumque eius interitu; 'aut age diversas et dissice corpora ponto' 'disiectam Aeneae toto videt aequore classem'. 129. CAELIQUE RVINA id est tonitribus, quorum sonus similis est ruinis. 130. NEC LATVERE DOLI FRATREM IVNONIS ET IRAE aut doli Iunonis, aut fratrem Iunonis. gemina ergo distinctio est. FRATREM IVNONIS] quod et ipsa Saturni est filia. 131. EVRUM AD SE ZEPHYRVMQUE VOCAT per hos omnes intellege; isti enim sunt cardinales. 'ad se' autem ethikos. cur tamen Zephyrus, qui ad Italiam ducit, quem poeta supra tacuit, nunc vocatur? ira in hoc Neptuni exprimitur, si etiam eum obiurgat, qui non adfuerit. 132. GENERIS FIDUCIA VESTRI Astraeus enim unus de Titanibus, qui contra deos arma sumpserunt, cum Aurora concubuit, unde nati sunt venti secundum Hesiodum. et hoc loco fiduciam pro confidentia posuit, cum fiducia in bonis rebus sit, confidentia in malis. 133. IAM CAELUM TERRASQUE aut ordo est 'ausi estis sine meo numine tantas moles tollere et caelum terrasque turbare'? aut certe illud est, quod tria haec numina, licet divisa imperia teneant, videntur tamen invicem regni totius habere potestatem, sicut et ipsa elementa quae retinent physica inter se quadam ratione iunguntur. quod et ipsorum numinum sceptra significant. Iuppiter enim trifido utitur fulmine, Neptunus tridente, Pluto tricerbero. multi enim quaerunt, cur modo Neptunus de alienis conqueratur elementis. aut certe 'terram' pro mari posuit, ab eo quod continet id quod continetur, quia ipse dicitur Enosichthon et Enosigaios, id est movens terram. et caelum pro ae+re; constat enim terram cum aqua in ae+re libratam. MEO SINE NUMINE hoc est 'et laxas sciret dare iussus habenas'. NUMINE VENTI distingue 'numine', ut 'venti' convicium sit. 135. QUOS EGO deficit hoc loco sermo; et congrue, quasi irati et turbatae mentis, ut alibi "me me, adsum''. similiter "incipit effari, mediaque in voce resistit''. Terentius "quem quidem ego si sensero, sed quid opus est verbis?'' his enim adfectibus tantum sermonis defectio congruit. QUOS EGO] subauditur 'ulciscar'. ergo aposiopesis est, hoc est, ut ad alium sensum transeat, ideo abruptum et pendentem reliquit. et necessarium post tale schema 'sed' coniunctionem sequi, ut "quamquam o, sed''. SED MOTOS PRAESTAT prudenter agit; plus est enim innocentibus succurrere, quam nocentium delicta punire. PRAESTAT melius est, ut "praestat Trinacrii metas lustrare Pachyni''. et notandus sermo. nam et per se plenus est, et tam accusativo iungitur quam septimo. dicimus enim et 'praestat illum' et 'praestat illo'. 136. POST MIHI NON SIMILI POENA COMMISSA LUETIS aut 'non simili poena', id est non ea qua Troianos adfecistis, aut certe 'mihi non simili', id est vehementer irato. POST MIHI N. S. P. C. L.] pro 'non inpune eritis posthac'; nunc enim nullam poenam sentiunt, nisi forte obiurgationis. 'commissa' autem hic pro peccatis. LUETIS persolvetis. et hic sermo a pecunia descendit; antiquorum enim omnes poenae pecuniariae fuerunt. 137. MATVRATE FUGAM cum maturitate, id est cum tranquillitate discedite, quo modo dicimus 'matura iracundiam tuam', id est mitiga; perniciosum enim Troianis est, si maturent fugam, hoc est accelerent. ergo 'fugam' hic tantum discessum accipiendum. 138. SAEVVMQUE vel magnum et potentem, ut superius, vel vere saevum in ventos, quia minatur. TRIDENTEM ideo tridens Neptuno adsignatur, quia mare a quibusdam dicitur tertia pars mundi, vel quia tria genera aquarum sunt, maris, fluminum, fluviorum, quibus omnibus Neptunum praeesse non nulli dicunt. 139. SORTE ac si diceret potuisse se etiam caelum tenere, Aeolum vero beneficio etiam carceris regna meruisse, nec sine suo arbitrio posse quemquam in suo regno habere potestatem. SED MIHI SORTE DATUM 'sorte' ideo ait, quia Iuppiter et Neptunus et Dis pater, Saturni et Opis filii, cum de mundi possessione certamen inissent, placuit ut imperium sorte dividerent: ita effectum est, ut caelum Iuppiter, maria Neptunus, Dis pater inferos sortirentur. INMANIA aspera; 'manum' enim antiqui bonum dicebant, sicut supra dictum est, unde et 'mane' dicitur; quid enim melius? et per antiphrasin 'manes' inferi, quia non sint boni. 140. VESTRAS EVRE DOMOS irascentum est uti proprio nomine, ut Terentius "ego te in pistrinum Dave dedam''. aut quasi contra principem tempestatis irascitur, quem primum constat egressum, quia supra 'una Eurusque Notusque ruunt'. quod autem dixit 'saxa inmania, vestras domos' de Pseudulo Plauti tractum est, ubi ait "nisi forte carcerem aliquando effregistis vestram domum''. et figurate 'saxa, domos'; vario enim significatu idem ostenditur. IACTET pro glorietur, sicut in georgicis "nullo tantum se Moesia cultu iactet''. et hoc ex accidenti sumptum, quoniam quicumque sunt in aliqua re gloriosissima motu quodam et incessu corpus suum iactant. AVLA inrisio est; sequitur enim 'carcere'. et nihil tam contrarium si simpliciter intellegamus. 141. CLAVSO quia dimittere ventos non ipsius est, sed iubentis. et hoc est "foedere certo et dare iussus habenas''. VENTORUM non otiose, sed per exprobrationem, poterat enim dicere 'vestro', sed ut supra "meo sine numine venti''. CARCERE REGNET licet carcer sit, tamen regnum est Aeoli; haec enim pro adfectu possidentis intellegenda sunt, ut alibi cum de rure loqueretur "post aliquot mea regna videns mirabor aristas''. et bene regnum Aeoli custodiam carceris dixit. 142. DICTO CITIUS non antequam diceret, dixit enim 'haec ait'; sed citius, quam dici potest. PLACAT sub poetica licentia physicam quoque tangit rationem. mare enim dicitur esse Neptunus, quem superius dixit graviter commotum, quia tempestas erat. nunc ait 'placat', quia iam sedari coeperant maria. 143. COLLECTAS aut nunc collegit et fugavit, aut ante a ventis collectas fugavit, id est resolvit. COLLECTAS] colligere enim nubes dicitur caelum, ut "aut si nox pluviam ne colligat ante veremur''. SOLEMQUE REDUCIT per solem serenitas intellegenda, quia superius dixerat "eripiunt subito nubes caelumque diemque''. quis enim ignorat diem constare per solem? et consequens erat, ut fugatis nubibus sol rediret. 144. CYMOTHOE nomina deorum plerumque de causis sunt ficta ab elementis, quae numina dici voluere maiores, ut 'Cymothoe', id est cursus fluctuum, apo tou theein to kuma. TRITON deus marinus, Neptuni et Salaciae filius, deae marinae ab aqua salsa dictae. ADNIXUS antiquum est, ut 'conixus', quibus hodie non utimur; dicimus enim 'adnisus' et 'conisus'. sed et multa alia usus contra antiquitatem vindicavit. illi enim 'parsi' dicebant, nos dicimus 'peperci'. item nos dicimus 'suscepi', illi dicebant 'succepi', ut "succepitque ignem foliis''. ADNIXUS zeugma est, 'adnixi' enim debuit dicere, ut paulo post "haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum, aut portum tenet''. ergo 'adnixus' ad Tritonem tantum pertinet, quia Cymothoen iuvabat. quibusdam sane non videtur zeugma, quia 'adnixus', non 'conixus'. ordo tamen est 'Cymothoe simul et Triton acuto detrudunt naves scopulo', ab aris scilicet in quas "tris Notus in s. l. t''. 145. LEVAT leves ac navigabiles facit, ut "nostrumque leves quaecumque laborem''. et scire debemus prudenter poetam pro causis vel tendere vel corripere orationem, ut hoc loco periclitantibus Troianis tota celeritate dicit esse subventum. contra in quinto libro ubi nullum periculum est latius describit placantem maria Neptunum. item in secundo libro quoniam inminet periculum uno versu ait "quo res summa loco Panthu? quam prendimus arcem?'' LEVAT laxat, ut "atque arta levari vincla iubet Priamus''. TRIDENTI autem pro tridente, dativum pro ablativo. 146. APERIT ideo quia harenarum congerie inpediente praeclusae ad navigandum erant. ergo inmisso in eas mari aptas ad navigandum facit. sic Sallustius "sed ubi tempore anni mare classibus patefactum est''. ceterum bis idem. TEMPERAT tranquillum facit. 147. ATQUE ROTIS SUMMAS L. P. V. bene non moratur in descriptione currus, ut citius liberetur Aeneas. * * * PERLABITVR UNDAS figura est. quod enim nos modo dicimus per praepositionem nomini copulatam sequente verbo, antiqui verso ordine praepositionem detractam nomini iungebant verbo, ita tamen ut esset una pars orationis, et faciebant honestam elocutionem. nos dicimus 'per undas labitur', illi dicebant 'perlabitur undas'. item 'per forum curro' et 'percurro forum'. notandum plane quod plerumque suum regit casum, plerumque ad ablativum transit. 148. AC VELVTI MAGNO IN POPVLO iste tempestati populi motum comparat, Tullius populo tempestatem: pro Milone "equidem ceteras tempestates et procellas in illis dumtaxat fluctibus contionum''. ita et Homerus seditioni tempestatem kinethe d' agore hos kumata makra thalasses. ideo autem 'magno' addidit, quia ubi frequens est populus, ibi et crebra seditio. et quidam 'populum' totam civitatem, 'vulgum' vero plebem significari putant. SAEPE autem ut fieri solet. 149. SEDITIO 'seditio' est <dissensio civium>, sicut Cicero ait in de re publica "eaque dissensio civium, quod seorsum eunt alii ad alios, seditio dicitur''. ANIMIS IGNOBILE id est stultum, ut contra nobilem animum prudentium dicimus. ideo etiam paulo post ait 'arrectis auribus'; sumpsit enim translationem ab animalibus, quae utique stultiora sunt. VVLGUS et masculini generis et neutri lectum est: generis neutri hoc loco, alibi masculini, ut in "vulgum ambiguas''. et hoc est artis ut masculino utamur, quia omnia Latina nomina in us exeuntia, si neutra fuerint, tertiae sunt declinationis, ut pecus pecoris: si autem secundae fuerint declinationis, masculina sunt; 'vulgi' autem facit, non 'vulgeris', ut docti, clari. usurpatum tamen est neutrum genus propter unum Graecum nomen, id est pelagus. cum enim pelagi faciat, neutri tamen est generis. 150. IAMQUE FACES ET SAXA VOLANT multi non 'volant', sed 'volunt' invenisse se dicunt. sed Cornutus "verendum'', ait, "ne praeposterum sit faces velle, et sic saxa, cum alibi maturius et ex ordine dictum sit 'arma velit poscatque simul rapiatque inventus'''. FUROR ARMA MINISTRAT sic alibi "rimanti telum ira facit''. sane summa velocitate sensus explicitus. 151. GRAVEM venerabilem, unde et contemptibiles 'leves' dicimus. et bene servat circa hunc rhetoricam definitionem, cui dat et iustitiam et peritiam dicendi, ut 'tum pietate gravem' et 'ille regit dictis animos'. orator enim est vir bonus, dicendi peritus. PIETATE GRAVEM cuius illis auctoritas ob pietatem est gravis. 152. ARRECTIS AVRIBUS translatio a mutis animalibus, quibus aures mobiles sunt. an aures pro audiendi sensu posuit, secutus Terentium qui ait "arrige aures Pamphile''? 155. GENITOR venerabilis, ut "Thybri pater''. ergo hoc nomen et ad verum patrem pertinet et ad honorem refertur. sane veteres omnes deos patres dicebant. CAELOQUE INVECTUS APERTO non per caelum vectus, sed caelo iam sereno vectus per maria. 156. FLECTIT quidam 'flectit' pro regit accipiunt, ut interdum 'torquet' in eodem significatu ponit "qui numine torques''. CURRV non, ut quidam putant, pro 'currui' posuit, nec est apocope, sed ratio artis antiquae, quia omnis nominativus pluralis regit genetivum singularem et isosyllabus esse debet, ut hae musae huius musae, hi docti huius docti. item a genetivo singulari dativus regitur singularis, ut isosyllabus sit, ut huius docti huic docto. inde ergo est "curruque abscisa duorum suspendit capita'' et "libra die'', ne, si 'diei' fecisset, maior esset nominativo plurali. SECVNDO Troianis obsequenti. et tractus est sermo a sequentibus servis, id est pedisequis secundis: unde et secundam fortunam dicimus, quod secundum nos est, id est prope nos. 157. AENEADAE nunc Troiani, aliquando Romani, ut "Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant''. PROXIMA LITORA ideo quia post periculum non eligitur litus, sed quodcumque occurrit occupatur. CURSU aut secundum quod superius diximus 'proxima cursu', id est cursui, aut 'contendunt cursu petere', et est septimus casus. ut hic 'cursu' de navibus, ita alibi iter, ut "unde iter Italiam'' et in quinto "certus iter''. stationes etiam navium dicebant, quod est animalibus terrestribus proprium. 158. VERTVNTVR scilicet a proposito itinere, hoc est ab Italia. 159. EST IN SECESSU topothesia est, id est fictus secundum poeticam licentiam locus. ne autem videatur penitus a veritate discedere, Hispaniensis Carthaginis portum descripsit. ceterum hunc locum in Africa nusquam esse constat, nec incongrue propter nominis similitudinem posuit. nam topographia est rei verae descriptio. SECESSU sinu secreto. LOCUS subaudis 'quem', ut superius "urbs antiqua fuit''. et sciendum est, quia, quotiens praemittimus nomen cuiuslibet generis et interposito pronomine <proprium]2 sequitur nomen alterius generis, medium illud pronomen proprii nominis genus sequitur, ut Sallustius "est in carcere locus, quod Tullianum appellatur''. ecce proprio iunxit, non appellativo; Tullianum enim proprium est, carcer appellativum. si autem utraque nomina appellativa fuerint, licenter cui volumus respondemus. INSVLA PORTUM EFFICIT 'quem locum' subaudimus, vel 'in quo insula portum efficit'; hoc enim solummodo portus, quod illi insula anteposita est. 161. INQUE SINUS SCINDIT SESE UNDA REDUCTOS dividit se unda in sinus reductos, id est replicabiles. INQUE SINUS antiqua est locutio. sic ipse alibi "inque salutatam linquo''. C. Memmius de triumpho Luculli Asiatico: "inque luxuriosissimis Asiae oppidis consedissse'' et mox "inque Gallograeciam redierunt''. 162. GEMINI pares, similes; interdum et duos significat. MINANTVR eminent, ut "minaeque murorum ingentes''. item "illa usque minatur''. et ita est, ut quae eminent minari videantur. 163. SUB VERTICE hoc est circa radices montis, quae ad rectam lineam suscipiunt cacumen, id est verticem. 164. TUTA a tempestate defensa, ideo et 'silent'. TUM pro praeterea. TUM SILVIS SCAENA CORVSCIS 'silvis coruscis' hoc est silvarum coruscarum, id est crispantium, ut Iuvenalis "longa coruscat serraco veniente abies''. et posuit septimum pro genetivo, ut superius "pulchra prole''. alii 'coruscis' tremulis vel vibrantibus accipiunt. SCAENA inumbratio. et dicta scaena apo tes skias. apud antiquos enim theatralis scaena parietem non habuit, sed de frondibus umbracula quaerebant. postea tabulata conponere coeperunt in modum parietis. scaena autem pars theatri adversa spectantibus, in qua sunt regia. 165. DESVPER pro supra, praepositione contra rationem adiecta. HORRENTI horror plerumque ad odium pertinet, plerumque ad venerationem, ut hoc loco. sic Lucanus "arboribus suus horror inest''. ATRUM NEMUS tropus est; per atrum enim nigrum ostendit, per nigrum umbrosum, per umbrosum densum, id est frondibus plenum. 167. VIVO naturali, ut "vivo praetervehor ostia saxo''. 168. NYMPHARUM DOMUS aut verum dicit et est historia, aut ad laudem pertinet loci: talis, inquit, locus est, ut domus credatur esse nympharum. HIC pro 'illic' more suo. 169. ANCHORA MORSU hoc nomen cum in Graeco, unde originem ducit, aspirationem non habeat, in Latino aspiratur: quod est contrarium; nam magis Graecorum est aspiratio. sed hoc in paucis nominibus invenitur. morsum autem de anchoris bene dixit, cum alio loco inveniamus "tum dente tenaci anchora fundabat navis''. 170. HUC SEPTEM AENEAE C. N. quidam volunt hoc loco quaestionem nasci. si favet Neptunus Troianis, cur cum omnibus navibus ad Africam non pervenit Aeneas? sed Neptunus postquam sensit tempestatem commotam, potuit de periculo liberare Troianos, ante facta vero mutare non potuit. nam et Orontis navem cum omnibus sociis eius constat perisse: et simul libri oeconomia perisset, si Aeneas cum omnibus navibus pervenisset. volunt autem septem naves ita interim colligi, ut una Aeneae sit, tres de saxis a Cymothoe et Tritone, tres de syrtibus, Neptuno syrtes navigabiles faciente, liberatae sint, reliquae tantum dispersae sint, quas paulo post legimus ad Africae litus adpulsas. novam tamen rem Naevius bello Punico dicit, unam navem habuisse Aeneam, quam Mercurius fecerit. 171. TELLVRIS AMORE cuiuscumque post pericula. unde et superius dixit 'quae proxima litora cursu contendunt'. et paulo post infert 'optata potiuntur Troes harena'; nam re vera haec optata non erat eis, qui ad Italiam festinant. tellurem autem pro terra posuit, cum Tellurem deam dicamus, terram elementum; ut plerumque ponimus Vulcanum pro igni, Cererem pro frumento, Liberum pro vino. 172. HARENA quaeritur, habeat necne nomen hoc adspirationem. et Varro sic definit "si ab ariditate dicitur non habet, si ab haerendo, ut in fabricis videmus, habet''. melior tamen est superior etymologia. et 'harena' aut pro terra posita est, aut et harena grata potuit esse post mare. 173. SALE TABENTIS aut madefactos aspargine, aut qui apud sentinam laboraverint; nam supra ait "omnes accipiunt inimicum imbrem''. sane marina aqua dicitur exesse et extenuare ut cetera sic corpus humanum. IN LITORE pro in litus, ut "arma sub adversa posuit radiantia quercu'' pro sub adversam quercum. 174. SILICI SCINTILLAM EXCVDIT bene adiecit speciem, quia in lapidibus certis invenitur ignis. 'excudit' autem est feriendo eiecit, quia cudere est ferire; unde et incus dicitur, quod illic aliquid cudamus, id est feriamus. ACHATES adlusit ad nomen, nam achates lapidis species est: bene ergo ipsum dicit ignem excusisse. unde etiam Achaten eius comitem dixit. lectum est enim in naturali historia Plinii, quod si quis hunc lapidem in anulo habuerit, gratiosior est. 175. SUCCEPIT pro suscepit, ut diximus supra. 176. NUTRIMENTA Cicero in Oratore "sed quod educata huius nutrimentis eloquentia ipsa se postea colorat''. RAPVITQUE IN FOMITE FLAMMAM paene soloecophanes est; nam cum mutationem verbum significet, ablativo usus est: sed hoc solvit aut antiqua circa communes praepositiones licentia, ut est "conditus in nubem'', contra "et nota conduntur in alvo'', item "saeva sedens super arma'' et "geminae super arbore sidunt''. Cicero "quod ille in capite ab hostium duce acceperat'', item "et si fortes fueritis in eo, quem nemo sit ausus defendere''. aut 'rapuit' raptim fecit flammam in fomite, id est celeriter. et mire 'rapuit', opus est enim celeritate ad tale ministerium. sane fomites sunt assulae quae ab arboribus cadunt quando inciduntur, quod foveant ignem. Clodius Scriba commentariorum IIII. "fomenta taleae excisae ex arboribus'', item alio loco "astulae ambustae, ligna cavata a fungis nomine excepto''. 177. CEREREM metonymia pro frumento. CORRVPTAM UNDIS aqua emollitam. CEREALIAQUE ARMA fugiens vilia ad generalitatem transiit propter carminis dignitatem et rem vilem auxit honestate sermonis, ut alibi, ne lucernam diceret, ait "testa cum ardente viderent scintillare oleum''. et sciendum est iudice euphonia dici 'Cerealia' vel 'Cerialia', 'Typhoea' vel 'Typhoia', 'Caesareanus' vel 'Caesarianus'. in his ergo licentia derivationis est. CEREALIAQUE ARMA] 'arma' enim generaliter omnium rerum instrumenta dicuntur, ubi reponuntur armaria dicta sunt. Nigidius de hominum naturalibus IIII. "omnis enim ars materia inventa circa quam versetur, ferramenta vasa instrumentum armamentaque primum comparat, per quae opera sua efficere possit''. 178. FESSI RERUM hoc est penuria fatigati, id est esurientes, quod fere laborem fames subsequitur. et fessus generale est; dicimus enim fessus animo, id est incertus consilii, ut "ter fessus valle resedit'', et fessus corpore, quod magis est proprium, et fessus rerum a fortuna venientium, ut hoc loco. epitheta numquam vacant, sed aut ad augmentum, aut ad diminutionem, aut ad discretionem poni solent. FRVGES generaliter omnes fruges dicuntur, et errant qui discernunt frumenta a frugibus. nam Cicero ait "olei et frugum minutarum'', cum de leguminibus diceret, ut ostenderet etiam frumenta fruges vocari. frugum autem nomen tractum est a frumine, id est eminente gutturis parte. RECEPTAS liberatas ut "medioque ex hoste recepit'', id est liberavit. RECEPTAS] de periculo vel ex insperato salvas. 179. ET TORRERE PARANT FLAMMIS ET FRANGERE SAXO multi hysteroproteron putant, non respicientes superiora, quia dixit undis Cererem esse corruptam, quam necesse fuerat ante siccari. qui tamen etiam contra hoc illo se tuentur exemplo "nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo'' et volunt etiam hic hysteroproteron esse. quod falsum est; nam et hodie siccari ante fruges et sic frangi videmus. et quia apud maiores nostros molarum usus non erat, frumenta torrebant et ea in pilas missa pinsebant, et hoc erat genus molendi. unde et pinsores dicti sunt, qui nunc pistores vocantur. pinsere autem dici Persius probat, ut "a tergo quem nulla ciconia pinsit''. quidam ne hysteroproteron sit, alios torrere, alios frangere accipiunt. Accius Troadibus "nocturna saxo fruges franges torridas''. sane his versibus 'tum Cererem corruptam undis' et 'torrere parant flammis et frangere saxo' ius pontificum latenter attingit. flamines autem farinam fermentatam contingere non licebat. cum autem dicit 'Cererem corruptam undis' et 'torrere p. f. et f. s.', quid aliud ostendit, quam mox eos sine fermento panem coxisse, qui omnes fruges corruptas protulerunt? non autem exspectasse eos fermentum, docet illo versu 'tum victu revocant vires'. 180. AENEAS merita personarum vilibus officiis interesse non debent: quod bene servat ubique Vergilius, ut hoc loco, item in sexto cum diversis officiis Troianos diceret occupatos, ait "at pius Aeneas arces quibus altus Apollo praesidet'': nisi cum causa pietatis intervenit, ut ad sepeliendum socium Misenum de Aenea dixit "paribusque accingitur armis''. SCOPVLUM id est speculam. et quando speculationem significamus, generis est feminini, ut "specula Misenus ab alta''. speculum autem, in quo nos intuemur, generis est neutri, ut Iuvenalis "speculum civilis sarcina belli''. 181. LATE PETIT in quantum potest. PELAGO in pelagus, ut "inferretque deos Latio''. ANTHEA SI QUEM aut ordo est 'ascendit scopulum requisiturus Anthea Capyn Caicum, si quem videat'. et usus est hoc genere elocutionis, quo et Terentius, qui dixit "quod plerique omnes faciunt adulescentuli''. atqui nihil tam contrarium; omnes enim generale est, plerique speciale: ordo ergo est, quod omnes faciunt adulescentuli, ut animum ad aliquod studium adiungant, plerique equos alere, plerique canes. aut certe 'quem' vacat, ut superius diximus istas frequenter vacare particulas, ut ipse Vergilius "Rhebe diu, res si qua diu mortalibus ulla est''. nemo enim dicit 'si qua ulla', sed 'si ulla': vacat ergo 'qua'. item in Lucilio "et quem Pamphilum quaeris'' 'quem' vacat, nam de uno loquebatur. ergo 'si quem videat' pro 'si videat' posuit, cui contrarium ponebant veteres 'nullum', id est 'si quem vidisti' 'nullum vidi' pro 'non vidi'. sane legitur et 'si qua', ut sit 'si qua ratione'. 182. PHRYGIAS Troianas, Troia enim in Phrygia provincia est. et veri simile est, Aeneam de omni ipsa provincia socios habere potuisse. in secundo enim ait "undique convenere animis opibusque parati''. dicta autem Phrygia ab Aesopi filia Phrygia. BIREMIS naves habentes remorum ordinem geminum, ut alibi "triplici pubes quam Dardana versu inpellunt''. quidam tamen 'biremes' ad suum tempus volunt dixisse Vergilium, negantes Troicis temporibus biremes fuisse. Varro enim ait post aliquot annos inventas biremes. 183. IN PUPPIBUS ARMA CAICI quia navigantum militum est puppibus arma religare, ut alibi "pacem orare manu, praefigere puppibus arma''. fiebat hoc autem et signi gratia. aut 'arma' pro navalibus armamentis, ut "colligere arma iubet'', quia solent naves a velificatione facile cognosci. 184. CERVOS cervi dicti sunt apo ton keraton, id est a cornibus. sciendum autem est etiam Latina nomina Graecam plerumque etymologiam recipere. sed cervi non sunt in provincia proconsulari, ad quam venit Aeneas. aut fictum ergo est secundum poeticum morem, aut ob hoc dictum, quia heroicis temporibus ubique omnia nascebantur per se, ut ipse "omnis feret omnia tellus''. aut possunt tunc fuisse, sed ut multis aliis locis variae mutationes factae: licet quidam cervos pro quacumque fera dictos accipiant, quia post ait 'inplentur veteris Bacchi pinguisque ferinae'. nam male quidam eos de vicinis insulis transfretasse tradunt, et ideo 'errantes', quod in ignotis locis essent. 185. ERRANTES pascentes, ut alibi "mille meae Siculis errant in montibus agnae''; re vera enim dum pascuntur, vagantur. et in septimo de cervo "errabat silvis''. TOTA inter 'totum' et 'omne' hoc interest, quod 'totum' dicimus unius corporis plenitudinem, 'omne' de universis dicimus, ut puta 'totum auditorium habet scolasticos', hoc est plenum est auditorium scolasticis; 'omne auditorium habet scolasticos', id est omnia auditoria. usurpant tamen poetae et ista confundunt, ut hoc loco 'tota' pro omnibus posuit, et contra pro tota 'omnem' posuit, ut est "omnemque reverti per Troiam''. Statius "et totos in poenam ordire nepotes'', id est omnes. plerique derivationem dicunt ab eo quod est 'tot' 'totus', ut ab eo quod est 'quot' 'quotus'. sed illud notandum, quia in derivatione mutat plerumque naturam; nam cum 'tot' naturaliter brevis sit, 'totus' producitur, 'quotus' vero secundum originem suam brevis remanet. ARMENTA videtur nove de cervis dixisse, cum armenta proprie boum sint vel equorum vel ceterorum quibus in armis utimur. 186. AGMEN agmen proprie dicitur ordinata multitudo, ut est ambulantis exercitus; neque enim in uno loco stans agmen vocatur, aut si inventum fuerit usurpatum est: unde bene adiecit 'longum', ut incedentum ostenderet significationem. 187. CONSTITIT 'con' secundum naturam brevis est semper, excepto quum s littera vel f sequitur; tunc enim tantum producitur, sicut 'in' syllaba, ut insula, infula. HIC pro tunc, aut pro ibi. CELERES potest et pro celeriter accipi. 188. CORRIPVIT aut de pharetra corripuit, ut est "corripit hic subita trepidus formidine ferrum'', aut ab Achate, ut eum secutum esse per silentium intellegamus, ut illo loco "ni iam praemissus Achates adforet'', item "nunc repeto, Anchises fatorum arcana reliquit''. aut 'corripuit', ut cervorum celeritatem praeciperet. GEREBAT aut tunc, aut quae gerere consueverat. 190. CORNIBUS ARBOREIS aut subaudi 'cum', ut illo loco "atque Ixionii vento rota constitit orbis'', id est cum vento; aut certe secundum supra dictam figuram 'cornibus arboreis' pro cornuum arboreorum. melius tamen est ut 'cum' subaudias. TUM VVLGUS bene 'vulgus' ductoribus interemptis. Ennius "avium vulgus'' et alibi "hastarum'', id est multitudinem hastarum et avium. 191. MISCET perturbat, circumagit, insequitur. FRONDEA pro frondosa posuit. plerumque enim dum varietati declinationis student poetae mutant proprietatem; nam frondeum est totum de frondibus, ut torus, frondosus vero est lucus; licet enim abundet frondibus, non tamen est de frondibus totus: ut saxeus et saxosus. TURBAM multitudinem. Cicero in Verrinis "videt in turba Verrem'', Plautus in Amphitrione "deinde utrique imperatores in medium exeunt extra turbam ordinum''. 192. QUAM SEPTEM bene definit numerum; necessitatis enim est haec venatio, non voluptatis, in qua plura requiruntur. nec enim conveniebat, sociis diversis modis laborantibus, voluptati operam dare. VICTOR hoc loco propositi effector, ut est "atque rotis insistere victor''. 193. FUNDAT HVMI per humum. et est adverbialiter positum, ut "humi nitens'', id est per humum. CUM NAVIBUS cacenphaton in sermone, quod fit si 'cum' particulam n littera sequatur. notandum sane est, quod non omnia persequitur, neque enim indicat, quo delati sunt cervi. 194. HINC pro inde vel post, abutitur enim adverbiis more suo. PARTITVR Sallustius ait "provincias inter se partiverant'', nam et partio et partior dicimus: et est verbum de his, quae cum utramque recipiant declinationem pro nostra voluntate, activae tamen sunt significationis, ut punio punior, fabrico fabricor, lavo lavor. quamquam temptaverit Probus facere differentiam inter activam passivamque significationem, ut dicamus tondeo alterum tondeor ab altero; sed hoc in aliis verbis dicere non possumus, ut fabrico fabricor, pasco pascor; nam legimus "florem depasta salicti'' et "pascuntur vero dumos''. sunt autem alia verba, quae activae significationis declinationisque sunt, ut caedo, sunt quae passivae, ut caedor. invenimus tamen, activam declinationem significationem habere passivam, ut vapulo, et contra declinationem passivam activam habere significationem, ut loquor. haec ergo caute ab illis segreganda sunt verbis. 195. VINA BONUS QUAE DEINDE CADIS ONERARAT ACESTES ordo est 'deinde vina partitur, quae Acestes dedit'. 'bonus' autem hic largus vel liberalis. sane etiam Aeneam bonum pro laude appellat, ut in quinto "quos bonus Aeneas dictis solatur amicis''. bonum etiam pro forti dicit Sallustius "sane bonus ea tempestate contra pericula et ambitionem''. item in Catilina "sed libertatem, quam nemo bonus nisi cum anima simul amittit''. de Acestis autem origine fabula in quinto libro est. DEINDE una syllaba metri causa excluditur. 196. TRINACRIO Graecum est propter tria akra, id est promunturia, Lilybaeum, Pachynum, Pelorum. Latine autem Triquetra dicitur. sane Philostephanus peri ton neson sine r littera Trinaciam appellat "hoti Trinakos autes protos ebasileusen''. HEROS vir fortis, semideus, plus ab homine habens, ut ait Hesiodus. 197. DICTIS MAERENTIA bene ante epulas et hortatur socios et solatur. 198. O SOCII ordo est 'o socii, revocate animos'. bene autem socios dixit, ut se eis exaequaret. quidam socios proprie remiges accipiunt, sed illi socii navales appellantur. IGNARI pro inmemores. et est acyrologia; ignarus enim est qui ignorat, inmemor qui oblitus est. ANTE MALORUM huphen est, id est antiquorum malorum, ut alibi "caeli subterlabentia signa''. et totus hic locus de Naevio belli Punici libro translatus est. 199. O PASSI GRAVIORA arte magna utitur. vult enim eos meminisse gravissimorum, ut praesentia facilius tolerent. et bene graviora dicit esse transacta, ut de praesenti eos naufragio consoletur, et ut ostendat futura esse leviora. HIS QUOQUE scilicet sicut et gravioribus. 200. VOS vos certe estis. SCYLLAEAM RABIEM exempla pro negotiorum qualitate sumere debemus, ut hoc loco in marinis periculis ponit peractae tempestatis exempla. 'rabiem' autem secundum antiquos dictum non nulli adserunt; nam rabiam dici adfirmant. PENITVSQUE SONANTES id est valde, et aut 'valde sonantes' accessistis, aut 'valde accessistis', id est iuxta. et bene ait 'accessistis'; non enim passi sunt haec pericula, sed his fuere vicini. 'accestis' autem pro accessistis dictum per syncopen, quae fit, cum de media parte verbi syllaba subducitur. 201. CYCLOPEA SAXA aut quae Cyclops in Ulixen iecit, aut certe Siciliam dicit, quae plurimis locis saxosa promunturia habet, in qua Cyclopes habitaverunt, ut ipse "centum alii curva haec habitant ad litora vulgo''. possumus tamen et Aetnam accipere, quae propria Cyclopum fuit: nam et ipse in tertio ait "nocte illa tecti silvis inmania monstra perferimus''. quidam tamen haec saxa inter Catinam et Tauromenium in modum metarum situ naturali dicunt esse, quae Cyclopea appellantur, quorum medium et eminentissimum Galate dicitur. 202. REVOCATE ANIMOS quos remisistis resumite, hoc est animo praesenti estote. MAESTVMQUE TIMOREM quod maestos et sollicitos faciat, ut 'mors pallida' et 'tristis senectus'. 203. MITTITE pro omittite. et est tropus aphaeresis, quomodo temnere pro contemnere. FORSAN forsan fortassis forsitan forte fors, ut "fors et vota facit'' et "forsitan et Priami fuerint quae fata requiras''. sed omnia haec unum significant, sed varie pro metri ratione ponuntur. dicitur tamen et 'fortasse', ut Terentius "tu fortasse, quae hic facta sunt, nescis''. OLIM modo temporis futuri est. MEMINISSE memini et genetivum regit et accusativum; dicimus enim et memini malorum et memini mala: et iusta ratione; nam memoriae oblivio contraria est. et obliviscor similiter et genetivum regit et accusativum, ut "obliviscere caedis atque incendiorum'' et "obliviscor iniurias tuas Clodia''. [sic Tullius Cicero.] IVVABIT futuri temporis est. huius autem verbi praeteritum perfectum anomalum est. nam cum primae coniugationis verba tempore perfecto aut in avi exeant, ut amavi, aut in ui solutam, ut tonui, hoc verbum neque iuvavi facit neque iuvui, sed iuvi, ut Lucanus "iuvit sumpta ducem, iuvit dimissa potestas''. IVVABIT] sicut nunc priorum meminisse iuvat. et multi 'iuvabit' non delectabit, sed usus erit tradunt. 204. PER VARIOS CASUS argumentum a conpensatione. et bene dicendo 'casus' et 'discrimina' praeterita attenuat; neque enim ait 'pericula'. 'rerum' autem potest et salvo sensu omitti. SEDES QUIETAS non vacat quod adiecit 'quietas'. habuit enim sedes et in Thracia, sed portentosas, et in Creta, sed pestilentes, et ideo non quietas. 'fata' autem quidam hic deorum responsa accipiunt. 206. ILLIC FAS REGNA RESVERGERE TROIAE figura etiam ante dicta, qua per contrarium aliquid intellegimus. dicendo enim 'illic fas' ostendit alibi nefas, ut occurreret cogitationi sociorum, ne fatigati tot malis quascumque requirerent sedes, quod etiam in quinto factum est navibus incensis. bene autem 'regna Troiae' dixit, non Troiam, quam amiserant. 207. DVRATE duri estote ad sustinendos labores. sic Horatius "vix durare possunt imperiosius aequor''. VOSMET 'met' parelkon est. sciendum autem est, has particulas 'met' 'piam' 'te', ut egomet quispiam tute et similia ornatus causa poni. sunt autem adverbia. quicquid enim ab illis septem recesserit partibus adverbium sit necesse est. item quemadmodum probamus adverbia esse, quia dicimus 'docte facio', 'docte feci', 'docte fecisti', et mutato verbo remanet adverbium: ergo si sic et in istis particulis invenimus, ut egomet vosmet, ut mutatis casibus vel personis eadem permaneant, adverbia sine dubio sunt, nulla enim hoc alia pars orationis admittit. notandum sane quod hae particulae plerumque suam naturam habent, non syllabarum. nam cum 'te' et 'met' longae sint, 'tutemet' dactylus invenitur, nec possumus harum partium naturam discutere, quia sub regulis non sunt. 208. VOCE REFERT pleonasmos est, qui fit quotiens adduntur superflua, ut alibi "vocemque his auribus hausi''. Terentius "his oculis egomet vidi''. CURIS cura dicta ab eo quod cor urat. denique paulo post ait 'premit altum corde dolorem'. AEGER 'aeger' est et tristis et male valens, aegrotus autem sive aegrotans tantummodo male valens. 209. SPEM laetitiam, ut "spem fronte serenat'': et est crebra apud Vergilium figura, quae fit quotiens significatur ab eo quod praecedit id quod sequitur, nam spem laetitia sequitur: spes vero in vultu non videtur, sed laetitia. haec autem figura et versa vice fit, ut intellegamus ab eo quod sequitur id quod praecedit, ut "meritaeque expectent praemia palmae'' palmam pro virtute posuit, quae praemium meretur et palmam. 210. PRAEDAE ad praedam, ut "inferretque deos Latio''. ACCINGUNT studiose parant, ut alibi "accingunt operi''; accinctos enim industrios dicimus, ut Horatius "altius ac nos praecinctis unum'', sicut econtra neclegentes discinctos vocamus, ut "discinctos Mulciber Afros''. DAPIBVSQUE FUTVRIS ambitiose dixit quod sunt cervi dapes futurae. 211. TERGORA tergus tergoris, unde et 'tergora', corium significat, tergum vero tergi, ut templum templi, dorsum significat, ut Sallustius "scilicet quia tergis abstinetur''. sed haec a veteribus confundebantur, ut alibi "taurino quantum possent circumdare tergo''. item in nono "ingerit hastas in tergus''. quidam mox detracta coria pelles dici, subacta autem et iam medicata coria appellanda tradunt. VISCERA NUDANT 'viscera' non tantum intestina dicimus, sed quicquid sub corio est, ut "in Albano Latinis visceratio dabatur'', id est caro. est autem nominativus hoc viscus huius visceris, ut Lucretius "viscus gigni sanguenque creari''. sanguen autem ideo dixit, quia sanguinis facit, ut carmen carminis; si enim sanguis diceret, par esset genetivus, ut anguis, pinguis. 212. PARS ET FRVSTA SECANT figurate, ut "pars grandia trudunt''. VERIBUS ecce nomen de his quae in numero singulari indeclinabilia sunt, ut veru cornu genu. TREMENTIA palpitantia adhuc. 213. LITORE pro in litore. AE+NA LOCANT quibus utebantur non ad elixandas carnes, sed ad se lavandos. heroicis enim temporibus carne non vescebantur elixa. huic autem nomini maiores adspirationem dabant; nam ahena dicebant. sane ae+na absolute, sicut Graeci chalkea, ut "costis undantis ae+ni'' et "ae+na undantia flammis''. quidam autem ae+num speciem vasis non utique ae+nei tradunt, ut Nevius "ae+neus, plumbeus''. 214. TUM id est vel postquam se laverunt, vel postquam sibi cibum paraverunt. VICTU cibo, unde et convictores dicimus, ut Horatius "nunc quia sim tibi Maecenas convictor''; nam convivae a convivio dicuntur. REVOCANT VIRES bene cibo dixit vires reductas, quia supra dixerat 'fessi rerum', hoc est fame et labore fatigati. FUSI polysemus sermo est. significat enim et discumbentes, ut hoc loco, et fugatos et occisos. sane iuxta temporis sui morem hoc loco discumbentes inducit, nam olim sedentes vesci consueverant, ut ipse meminit "gramineoque viros locat ipse sedili'' et "perpetuis soliti patres considere mensis''. 215. INPLENTVR inpleor duos casus regit; dicimus enim et inpleor illius rei, ut Cicero "squaloris plenus ac pulveris'' et inpleor illa re, ut Iuvenalis "lectica Mathonis plena ipso''. FERINAE feras dicimus aut quod omni corpore feruntur, aut quod naturali utuntur libertate et pro desiderio suo feruntur. sane veteres prope omnes quadrupedes feras dicebant, ut "inque feri curvam conpagibus alvum contorsit'' et "armentalis equae mammis et lacte ferino''. 216. POSTQUAM EXEMPTA FAMES caute in maestitia cibis famem exemptam dicit, id est fugatam, non affluentiam quaesitam. Homerus "autar epei posios kai edetuos ex eron hento''. MENSAEQUE REMOTAE quia apud maiores ipsas apponebant mensas pro discis: unde est "et mensae grata secundae''. duas enim habebant mensas: unam carnis, alteram pomorum. sane aliquando inducit luxuriosas epulas "postquam prima quies epulis mensaeque remotae''. AMISSOS non re vera, sed ut illo tempore putabant. 218. SPEMQUE METVMQUE INTER DVBII spes bonorum, metus malorum; et ideo subiunxit 'seu vivere credant, sive extrema pati'. et hoc loco 'seu' pro utrumne. et quidam commodius distingui putant 'spemque metumque inter' et sic subiungunt 'dubii seu vivere credant sive extrema pati'. 219. EXAVDIRE VOCATOS aut subaudimus 'deos' et quasi conquestio est, quod non flectantur precibus, aut certe hoc dicit, non solum perisse eos, sed nec sepulturam habere, ad quam vocentur. novimus enim quod mortuorum umbrae ad sepulcra vocabantur, ut est "manesque vocabat Hectoreum ad tumulum''. et est figura ab eo quod praecedit id quod sequitur, quia post facta sepulcra manes vocantur, ut in tertio "animamque sepulcro condimus et magna supremum voce ciemus''; post nomen enim defuncti vocatum tertio dicebatur vale vale vale. aut ideo non exaudire quia iam illi mortui sint, aut a praetereuntibus vocatos non exaudire, aut certe in ea parte sitos, ut nec vocati exaudiant, quia fuit et alius mos, ut eos qui in aliena terra perissent vocarent, ut est "et magna manes ter voce vocavi''. 220. PRAECIPVE praeter omnes, quasi pius. ACRIS fortis, alias velocis. quidam acrem in unamquamque rem vegetum ac nimium tradunt. ORONTI pro Orontis, ut "inmitis Achilli''. vitavit homoio- teleuton. 221. NUNC AMYCI in quinto Gyae meminit; nam Amycus et Lycus cum Oronte videntur perisse. SECUM propter socios, ut supra 'spem vultu simulat'. 222. FORTEMQUE GYAN ut merito requirantur et desiderentur. 223. FINIS vel fabularum vel diei. sequitur namque paulo post 'Aeneas per noctem plurima volvens'. et sciendum est Vergilium non semper dicere ortum vel occasum diei, sed aut intellectui relinquere, ut hoc loco, aut negotiis tempora significare. est autem poetica callopistia non omnia exprimere: unde ait Horatius in arte poetica "nec verbum verbo curabis reddere fidus interpres''; quamvis plerique de translatione Graecitatis hoc adserant dictum. Homerus sane ista contemnens tempora universa describit. ET IAM FINIS ERAT vel epularum vel famis vel malorum, ex quo Iuppiter in caelo ita constitit, ut Libyam respiceret. CUM IVPPITER AETHERE SUMMO DESPICIENS oeconomiam istam secundum mathesin videtur ordinasse Vergilius; nam Iove in altitudine sua posito cum Venere significatur quod per mulierem aliqua felicitas possit evenire. ergo quoniam Aeneas in partem regni admittetur a Didone per occasionem coniugii, idcirco haec poeta praemisit. sane et illud animadvertendum quod peritissime dixit tristiorem Venerem fuisse cum Iove, ex quo significat exitum uxoris infelicem futurum; nam se utique Dido interemit. quod autem Mercurium facit a Iove defluentem ad occasum descendere, id est ad ima terrarum, ostendit amicitias quidem fore, sed minime diuturno tempore permanere. illud etiam mathematici dicunt, Venere in Virgine posita misericordem feminam nasci: atque ideo Vergilius fingit in habitu virginis venatricis Venerem occurrisse filio, quod et misericordem postea reginam probavit Aeneas et in venatione cum ea permixtus est. AETHERE SUMMO qui summus est; et proprium et perpetuum aetheri epitheton dedit, quia omnibus superior est: non ergo quasi elegerit Iuppiter locum qui superior est. 224. DESPICIENS deorsum aspiciens, sicut 'suspiciens' sursum aspiciens. notandum sane, quia si dispiciens dixerimus, diligenter inquirens significamus, sicut deduco et diduco; nam deduco est prosequor, diduco vero divido. VELIVOLUM duas res significat, et quod velis volatur, ut hoc loco, et quod velis volat, ut Ennius "naves velivolas'', qui et proprie dixit. et est ista reciproca translatio navium et avium. legimus enim "et velorum pandimus alas'' et contra de apibus "nare per aestatem liquidam'', cum natatus navium sit, alae vero avium. et sciendum est esse reciprocas translationes, esse et partis unius. IACENTES aut in longum expositas, aut proprium epitheton est terrarum; nam cum cetera elementa mobilia sint, sola terra stabilis est, unde et bruta dicitur. alibi "tantum campi iacet''. 225. LATOS POPVLOS cum populos numero plurali dicimus urbes significamus, cum vero populum, unius multitudinem civitatis intellegimus. SIC id est sic, ut ista conspiceret. 226. ET LIBYAE DEFIXIT LUMINA REGNIS prooeconomia, id est dispositio carminis. vituperabile enim fuerat, si ex abrupto transitum faceret, quod in nono fecit: quae res tamen excusatur uno sermone "atque ea diversa penitus dum parte geruntur'', id est eodem tempore, quod solum est interpositum. nunc vero bene transiit, quia inducit Iovem et de rebus humanis cogitantem et Africam respicientem, ad quam venere Troiani. unde honestus color est, ut Venus adeat Iovem, timens ne Romana fata Carthagini concedat; felix enim eventus sequitur loca quae respexerit Iuppiter: unde in secundo ait "aspice nos hoc tantum'' et alibi "atque oculos Rutulorum reicit arvis'', ubi erat futura victoria. 227. TALES de rebus humanis. IACTANTEM PECTORE CURAS nunc secundum Stoicos loquitur, qui deos dicunt humana curare, interdum secundum Epicureos, poetica utens licentia. 228. TRISTIOR conparativum posuit pro positivo. quando enim tristis est Venus, ut nunc 'tristior' diceretur? sic Sallustius "utque ipsum mare Ponticum dulcius quam cetera''. an modo tristior, cum et ante propter Aeneam soleret tristis esse? an tristior pro laetitia Veneris? OCULOS SVFFVSA NITENTES nitidos oculos lacrimis perfusos habens. et est figura, quae fit quotiens participio praeteriti temporis a passivo iungimus casum accusativum, ut 'deiectus animum', 'maesta vultum'. dicendo autem 'nitentes' expressit nimiam etiam in lacrimis pulchritudinem, sicut de Euryalo "lacrimaeque decorae''. 229. O QUI RES HOMINVMQUE DEVMQUE graviter coepit; non enim ait 'o genitor'. et est tota orationis intentio, iniuste vexari a Iunone Troianos. 230. AETERNIS REGIS IMPERIIS ET FULMINE TERRES] haec commemoratio potentiae Iovis quasi ad invidiam posita est, hoc est, qui omne potes contra te flecteris. AETERNIS REGIS IMPERIIS ET FULMINE TERRES volunt quidam superfluo 'regis' ad deos referri, 'terres' ad homines, nescientes quia maioris potestatis est idem posse circa deos, quod circa homines. 'et fulmine terres' non sine causa adiecit 'terres'. est enim fulmen quod terreat; est quod adflet, ut "fulminis adflavit ventis''; est quod puniat, ut "vel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras'': peremptorii autem fulminis late patet significatio: est quod praesaget, ut "de caelo tactas memini praedicere quercus''. poetarum autem consuetudo est prope semper cum Iovem nominaverint et fulmen adiungere, ut "audiat haec genitor qui foedera fulmine sancit'' et ante "genitor cum fulmina torques''. 231. MEUS subaudis filius, ut Aiacis Oili, ut ante diximus. MEUS] id est quasi per me tibi coniunctus. IN TE modo 'contra te', alibi 'pro' significat, ut "quietum accipit in Teucros animum'', id est pro Teucris. 232. QUID TROES POTVERE? hoc est, qui Grais pares non fuerunt, in te aliquid possunt? et est argumentum ab inpossibili, ut alibi "non ea vis animo''. et est validius, quam a voluntate; plus enim est non posse, quam nolle. TROES erit nominativus Tros. et haec breviter scienda regula est, quia omnia nomina monosyllaba Graeca, quae in Latinum sermonem transeunt, tertiae sunt tantum declinationis et tam Latine quam Graece declinari possunt, ut Tros Trois et Troos, Pan Panis et Panos, ut "Arcadici dictum Panos de more Lycaei''. 233. OB ITALIAM ne ad Italiam perveniant, toto orbe pelluntur. atqui in Africa sunt. sed si diligenter requiras, etiam inde pelluntur; ait namque "hospitio prohibemur harenae''. OB ITALIAM multi 'iuxta Italiam' antiquo more dictum accipiunt, ut sit, pars orbis clauditur quae circa Italiam est; 'ob' enim veteres pro 'iuxta' ponebant. Plautus in milite "nunc scio mihi ob oculos caliginem obstitisse''. potest tamen 'ob' et 'ante' intellegi, aut 'ob' 'propter', Terentius "quodnam ob factum''; aut 'ob' 'circum', ut "Turni se pestis ob ora'', quasi circa Italiam errent et in eam pervenire non possint. significat 'ob' et 'contra', ut obstat et obloquitur. 234. CERTE HINC ROMANOS atqui nusquam hoc legimus, sed per silentium intellegimus, ut superius de Iunone "audierat''. OLIM aut 'olim fore' et futuri temporis est, aut 'olim pollicitus'. VOLVENTIBUS volubilibus, et est participium pro nomine. volvens enim est qui volvit, volubilis qui volvitur. anni autem volvuntur, non volvunt, ut est "atque in se sua per vestigia volvitur annus''. alii quia deficit lingua Latina participio praesenti passivo praesens activum positum volunt, ut "volventia plaustra'' et "siliqua quassante'' quae quassetur. 235. FORE futuros esse. et est de verbis defectivis. REVOCATO dicendo 'revocato' ostendit Italiam, unde Dardanus fuerat. A SANGUINE TEUCRI Teucrum pro Dardano posuit: Dardanus enim de Italia profectus est, Teucer de Creta: quia solent poetae nomina de vicinis provinciis vel personis usurpare, ut "domitus Pollucis habenis Cyllarus'', cum Castor equorum domitor fuerit; item et "manibus Procne pectus signata cruentum'' pro Philomela; item Didonem Sidoniam dicit, cum sit Tyria, a loci vicinitate; item "quid loquar aut Scyllam Nisi?'' cum Phorci fuerit. et sciendum est, inter fabulam et argumentum, hoc est historiam, hoc interesse, quod fabula est dicta res contra naturam, sive facta sive non facta, ut de Pasiphae, historia est quicquid secundum naturam dicitur, sive factum sive non factum, ut de Phaedra. 236. OMNI DICIONE melius 'omni' quam 'omnis', ut significet 'omni potestate', id est pace, legibus, bello. 237. POLLICITUS pollicemur sponte, rogati promittimus. QUAE TE GENITOR SENTENTIA VERTIT? 'quae' pro cuius aut qualis. et verecunde agit Venus; nec enim conveniebat, ut aperte contra uxorem ageret apud maritum: unde et similiter respondet Iuppiter 'neque me sententia vertit'. 238. HOC hac re. HOC] propter hoc quod sciret Aeneae socios imperaturos. 239. FATIS CONTRARIA FATA utrum fatis bonis in praesentibus? REPENDENS conpensans. et est translatio a pecunia. 240. NUNC EADEM similis qualis ab initio fuit, ut ostendat nec longitudinem temporis prodesse Troianis. 241. FINEM ac si diceret, non regnum requirimus, sed finem laborum. 242. ANTENOR POTVIT] capto Ilio Menelaus memor se et Ulixen beneficio Antenoris servatos, cum repetentes Helenam ab eo essent suscepti ac paene a Paride aliisque iuvenibus interempti essent, parem gratiam reddens inviolatum dimisit. qui cum uxore Theano et filiis Helicaone et Polydamante ceterisque sociis in Illyricum pervenit, et bello exceptus ab Euganeis et rege Veleso victor urbem Patavium condidit; id enim responsi acceperat eo loco condere civitatem quo sagittis avem petisset; ideo ex avis petitae auspicio Patavium nominatum, cui aeternitatem * * * Helicaon ne victor rediret gladio peremit. ANTENOR POTVIT non sine causa Antenoris posuit exemplum, cum multi evaserint Troianorum periculum, ut Capys qui Campaniam tenuit, ut Helenus qui Macedoniam, ut alii qui Sardiniam secundum Sallustium; sed propter hoc, ne forte illud occurreret, iure hunc vexari tamquam proditorem patriae. elegit ergo similem personam; hi enim duo Troiam prodidisse dicuntur secundum Livium, quod et Vergilius per transitum tangit, ubi ait "se quoque principibus permixtum agnovit Achivis'', et excusat Horatius dicens "ardentem sine fraude Troiam'', hoc est sine proditione: quae quidem excusatio non vacat; nemo enim excusat nisi rem plenam suspicionis. Sisenna tamen dicit solum Antenorem prodidisse. quem si velimus sequi augemus exemplum: si regnat proditor, cur pius vagatur? ob hoc autem creditur Graecis Antenor patriam prodidisse, quia sicut superius dictum est, et auctor reddendae Helenae fuit et legatos qui propter Helenam venerant suscepit hospitio, et Ulixen in mendici habitu agnitum non prodidit. POTVIT plus est quod dixit 'potuit' non meruit. ELAPSUS invidiose noluit dicere 'dimissus', sed 'elapsus'. ACHIVIS ab Achaeo, Iovis et Pithiae filio, dicti. 243. ILLYRICOS PENETRARE SINUS Antenor non Illyricum, non Liburniam, sed Venetiam tenuit. ideo autem Vergilius dicit 'Illyricos sinus', quod inde venit quidam Henetus rex, qui Venetiam tenuit, a cuius nomine Henetiam dictam posteri Venetiam nominaverunt. TUTUS ideo tutus, quia Raeti Vindelici ipsi sunt Liburni, saevissimi admodum populi, contra quos missus est Drusus. hi autem ab Amazonibus originem ducunt, ut etiam Horatius dicit "quibus mos unde deductus per omne tempus Amazonia securi dextras obarmet, quaerere distuli''. hoc ergo nunc ad augmentum pertinet, quod tutus est etiam inter saevos populos. 244. FONTEM TIMAVI amant poetae rem unius sermonis circumlocutionibus dicere, ut pro Troia dicant 'urbem Troianam', pro Buthrotio 'arcem Buthroti'. sic et modo pro Timavo ait 'fontem Timavi', et paulo post 'urbem Patavi', id est Patavium. SUPERARE nauticus sermo est. Lucilius "promontorium remis superamus Minervae''. 245. UNDE PER ORA NOVEM multi septem esse dicunt. quod si incerta fides est, finitus est numerus pro infinito. CUM MURMVRE MONTIS tanta vi exit in mare, ut etiam resonet vicinus mons. et sic dictum est, sicut superius "illi indignantes magno cum murmure montis circum claustra fremunt''. 246. MARE it quasi proruptum mare. MARE amat poeta rem historiae carmini suo coniungere. Varro enim dicit hunc fluvium ab incolis mare nominari. PRORVPTUM id est effusum fluens. et melius 'proruptum', quam 'praeruptum' legere. bene autem definit, quid est largus fons? solutum mare. PELAGO aquarum abundantia. PREMIT populatur, vastat. sane multi 'it mare proruptum' et 'pelago premit arva sonanti' hoc intellegi volunt, quod tanta est in illis locis accessa quae dicitur maris, ut per ora Timavi, id est usque ad initium fontis mare ascendat. unde ait 'it mare proruptum et pelago p. a.', id est <ut> aqua maris premat arva, hoc est litora vicina cooperiat. constat autem et in illo loco accessam maris usque ad montem pervenire et per omne litus Venetiarum mare certis horis et accedere per infinitum et recedere. Timavus autem in Histria est inter Aquileiam et Tergestum. 247. HIC TAMEN hoc est etiam in loco difficili. HIC pro illic. URBEM PATAVI hoc est Patavium. Patavium autem dictum vel a Padi vicinitate, quasi Padavium, vel apo tou petasthai, quod captato augurio dicitur condita, vel quod avem telo petisse dicitur et eo loco condidisse civitatem. alii a palude Patina, quae vicina civitati fuisse dicitur, Patavium dictam putant. sane 'Patavi' minorem nominativo genetivum fecit, cum genetivus numquam pauciores syllabas nominativo suo habere debeat; Patavium enim Patavii facit. SEDESQUE LOCAVIT ex votis suis facit invidiam, dicens id concessum Antenori, quod ipsa desiderat. 248. ET GENTI NOMEN DEDIT hoc est, quod ne victori quidem concedetur Aeneae: quod scimus a Iunone esse perfectum, contra quam oblique loquitur propter considerationem mariti. hi autem primis temporibus ab Antenore dicti sunt Antenoridae. ipsum vero quidam dicunt haec ora se appellasse. aut certe 'nomen' nobilitatem vel dignitatem, ut "et nos aliquod nomenque decusque gessimus''. ARMAQUE FIXIT TROIA hoc est, securus est, quia solent missi militia sive gladiatura quibuslibet templis arma suspendere, ut Horatius "Veianius armis Herculis ad postem fixis'' et "Danais de poste refixum''. ARMAQUE FIXIT quasi non necessaria consecravit; figere enim consecrare hic debemus accipere, ut "postibus adversis figo''. 249. COMPOSTUS pro compositus. syncope est; detraxit enim de medio syllabam, ut "et pocula porgite dextris'' 250. NOS TUA PROGENIES sic loquitur quasi una sit de Troianis; nam aliter sensus non procedit. quod autem dixit 'tua progenies', epexegesis est, ut "ast ego quae divum incedo regina''. NOS TUA PROGENIES] quasi patiatur et ipsa quod et filius. et bene 'tua progenies' propter Antenorem. ADNVIS quia nutu semper promittit aliquid Iuppiter, ut "annuit et totum nutu tremefecit Olympum''. ANNVIS licet ipsa dea sit, tamen sub persona Aeneae se posuit. 251. NAVIBUS AMISSIS cur, cum una navis perierit, ait 'navibus'? aut invidiose dixit et exaggerat, aut quia adhuc aliae desunt, aut quia eas non perisse ignorat Aeneas. INFANDUM pro infande posuit, ut in VI. "miserum septena quotannis''. item "torvumque repente clamat'' pro torve. et est figura, quae fit quotiens nomen pro adverbio ponitur; magis autem poetica est, in prosa aut rara aut numquam. tamen hoc loco 'infandum' potest esse etiam interiectio dolentis. UNIUS hic produxit paenultimam. UNIUS] cautius, quam si dixisset Iunonis. 252. PRODIMVR multa quidem hic sermo significat, sed modo porro damur, scilicet ab Italia. et sciendum est omnium auctorum esse consuetudinem res dubie positas in sequentibus explanare et plenius dicere, ut hoc loco; nam quid est 'prodimur', ostendit dicens 'atque Italis longe disiungimur oris'. LONGE maxime; non enim longe erant ab Italia, cum tempestate disiecti sunt. 253. HIC id est talis, ut "hunc ego te Euryale aspicio'', id est talem. PIETATIS superius 'in te committere' ait, ut peccato Aeneam et Troianos excuset; hic plus addit: non solum eos non esse malos, sed etiam pios esse. HONOS cum secundum artem dicamus honor arbor lepor, plerumque poetae r in s mutant causa metri; os enim longa est, or brevis. hoc quidem habet ratio: sed ecce in hoc loco etiam sine metri necessitate 'honos' dixit. item Sallustius paene ubique 'labos' posuit, quem nulla necessitas coegit. melius tamen est servire regulae. SIC NOS IN SCEPTRA REPONIS 'sic', hoc est per naufragia. 'in sceptra' aut ad imperia reservas, aut certe antiqua est licentia communium praepositionum. IN SCEPTRA REPONIS id est restituis in regna quae amisimus. 254. OLLI modo 'tunc' propter sequentia. pronomen enim non debet poni cum nomine, sed pro ipso nomine, et nullus dicit 'illi natae'. alias tamen 'olli' illi significat, ut "olli dura quies oculos et ferreus urget somnus''. SUBRIDENS laetum ostendit Iovem et talem qualis esse solet cum facit serenum; poetarum enim est elementorum habitum dare numinibus, ut supra de Neptuno dictum est. Ennius "Iuppiter hic risit tempestatesque serenae riserunt omnes risu Iovis omnipotentis''. aut certe risit intellegens Iunonis dolos oblique accusari a Venere, ut est 'quae te, genitor, sententia vertit' et 'unius ob iram prodimur', sicut alibi "atque dolis risit Cytherea repertis''. 255. VVLTU QUO CAELUM ostendit sicut dictum est, cur subriserit Iuppiter. SERENAT hoc verbum de his est, quae carent prima positione: quod fit in his quae in nostra non sunt potestate, ut tono, fulmino, pluo. haec enim non possumus dicere, nisi forte persona inducatur eius qui potest, ut si tale aliquid Iuppiter dicat. 256. OSCVLA LIBAVIT leviter tetigit. et sciendum osculum religionis esse, savium voluptatis, quamvis quidam osculum filiis dari, uxori basium, scorto savium dicant. sane multi nolunt ita intellegi, ut summum osculum filiae dederit, id est non pressum, sed summa labella contingens, sed ita aiunt: tum hilarus Iuppiter vultus natae libavit, id est contigit, scilicet ut nos solemus cum blandimentis quibusdam sinistram maxillam contingere liberorum ac deinde ad os nostrum dextram referre. ergo 'libavit' merito, quia partem vultus, non totos contigerat, ut 'oscula' dixerit quasi minora et teneriora filiae ora, ut ora diminutive oscula; nam ora vultus dici, ut "intentique ora tenebant'' et "sic ora ferebat''. ipse diminutive oscula dixit minores et teneros vultus "summaque per galeam delibans oscula fatur''. 257. PARCE METU quotiens in causis arguimur, ante nos purgare debemus et sic ad actionem descendere: quod et hoc loco Iuppiter facit; ante enim obiecta purgat et sic venit ad promissionem. et est 'parce metu' elocutio usualis, id est dimitte metum, quomodo dicimus parce verbis, parce iniuriis. alii 'metu' pro metui accipiunt, ablativum pro dativo; aut certe ideo metum aufert, ut animo securiore possit audire, ut alibi "solvite corde metum, Teucri''. CYTHEREA omnia quae apud Graecos ei diphthongon habent apud Latinos in e productum convertuntur, ut Kuthereia Cytherea, Aineias Aeneas, Medeia Medea. omnia autem quae dicit Iuppiter ad solutionem pertinent antedictorum. nunc dicit 'parce metu', quia superius dixerat 'tristior'; 'manent inmota', quia dixerat 'quae te genitor sententia vertit?' et simul per transitum dogma Stoicorum ostendit, nulla ratione posse fata mutari. sane servat et hic ordinem sicut in Aeoli oratione, ut statim promittat quod praestaturus est, ne auditor sit exspectatione suspensus. TUORUM vel Troianorum vel Romanorum. 258. FATA TIBI non propter te; fati enim immobilis ratio est. sed aut vacat 'tibi', ut "qui mihi accubantes in conviviis'', aut certe tuta tibi sunt fata, non tamen propter te. CERNES URBEM aut Romam significat, quia cum proprietatem detrahimus, quod magnum est significamus, ut si dicas 'legi oratorem' nec addas quem, intellego Ciceronem; et ne longa sit exspectatio, adiecit 'et promissa Lavini moenia': aut certe detrahe 'et', sicut multi, et epexegesin facis 'cernes urbem', id est 'promissa Lavini moenia'. videtur autem figurate dictum 'urbem' et 'moenia', quia diversis idem significavit. 259. SUBLIMEMQUE FERES AD SIDERA CAELI propter illud 'caeli quibus adnuis arcem'. Aeneas enim secundum quosdam in Numicum cecidit fluvium, secundum Ovidium in caelum raptus est, appellatus tamen est Iuppiter indiges. Aeneas enim post errores VII. annorum cum ad Italiam pervenisset et, sicut historia habet, cognito quod Veneris filius, Troia profugus fatis iuvantibus ad Italiam venisset, ab Latino susceptus esset, filiam eius Lavinam duxit uxorem: quo dolore Turnus rex Rutulorum, qui ante Laviniam sperabat uxorem, et Latino et Aeneae bellum indixit. sed primo proelio Latinus est interemptus, secundo vero Aeneas Turnum occidit. ipse vero ut quidam dicunt cum Mezentium, ut quidam vero Messapum fugeret, in Numicum fluvium cecidit, ut vero Ovidius refert in caelum raptus est, cuius corpus cum victis a se Rutulis et Mezentio Ascanius requisitum non invenisset, in deorum numerum credidit relatum. itaque ei templum condidit et Iovem Indigetem appellavit. bene autem addidit 'feres', ut gratius esset quod per ipsam fieret. 260. MAGNANIMUM magnus et parvus quoniam mensurae sunt, ad animum non nisi katachrestikos adhibentur. et bene hoc addidit, quasi dicat, quem tu miserum dicis, nos magnanimum, summum. NEQUE ME S. V. ad illud 'quae te, genitor, sententia vertit'. 261. HIC id est Aeneas. et est ordo 'hic bellum ingens geret Italia'. alii 'hic' pro 'post haec quae dixi' accipiunt, ut sit loci adverbium pro temporis. TIBI FABOR ENIM hoc loco excusat quaestionem futuram, quasi Veneri dolenti quae vera sunt dicat, sed aliter loquatur cunctis praesentibus dis: dicet enim in decimo "abnueram bello Italiam concurrere Teucris''. QUANDO siquidem, quoniam. REMORDET sollicitat. Terentius "par pari referto, quod eam remordeat''. 262. ARCANA secreta. unde et arca et arx dictae, quasi res secretae. 263. ITALIA in Italia, et detraxit praepositionem more suo. sic et illo loco "non Libyae, non ante Tyro; despectus Hiarbas'' id est in Tyro. nam si adverbialiter vellet, Tyri diceret. POPVLOSQUE FEROCES CONTVNDET incongruum fuerat in consolatione bella praedicere: ob hoc ergo etiam victoriam pollicetur. 264. MORESQUE VIRIS ET MOENIA PONET hysteroproteron in sensu; ante enim civitas, post iura conduntur. leges autem etiam mores dici non dubium est. 265. TERTIA DUM LATIO REGNANTEM VIDERIT AESTAS rhetorice, ne breve esset si triennium diceret, tempora divisit in species. ordo autem est longissimus, nam aliter non procedit, 'sublimemque feres ad sidera caeli magnanimum Aeneam, tertia dum Latio regnantem viderit aestas'. ergo videtur sic tacite mortem Aeneae significasse. 'dum' autem pro donec, ut "dum conderet urbem'', id est donec. quidam ideo bis annos ternos memorasse tradunt, ut tres annos solum Aeneam regnaturum significaret, quod cum Latino alios tres annos regnasse dicitur. 267. AT PUER ASCANIUS prudenter exitum Aeneae et ostendit et tacuit dicendo filium postea regnaturum. aut quia maior cura Veneri de nepote ut in X. "liceat superesse nepotem'' et iterum ibi "hunc tegere''. CUI NUNC COGNOMEN IVLO ADDITVR secundum Catonem historiae hoc habet fides: Aeneam cum patre ad Italiam venisse et propter invasos agros contra Latinum Turnumque pugnasse, in quo proelio periit Latinus. Turnum postea ad Mezentium confugisse eiusque fretum auxilio bella renovasse, quibus Aeneas Turnusque pariter rapti sunt. migrasse postea in Ascanium et Mezentium bella, sed eos singulari certamine dimicasse. et occiso Mezentio Ascanium sicut I. Caesar scribit Iulum coeptum vocari, vel quasi iobolon, id est sagittandi peritum, vel a prima barbae lanugine quam ioulon Graeci dicunt, quae ei tempore victoriae nascebatur. sciendum est autem hunc primo Ascanium dictum a Phrygiae flumine Ascanio, ut est "transque sonantem Ascanium''; deinde Ilum dictum a rege Ilo, unde et Ilium, postea Iulum occiso Mezentio: de quibus nominibus hoc loco dicit 'at puer Ascanius cui nunc cognomen Iulo additur, Ilus erat'. ab hac autem historia ita discedit Vergilius, ut aliquibus locis ostendat, non se per ignorantiam, sed per artem poeticam hoc fecisse, ut illo loco "quo magis Italia mecum laetere reperta'': ecce amphibolikos dixit, ostendit tamen Anchisen ad Italiam pervenisse. sic autem omnia contra hanc historiam ficta sunt, ut illud ubi dicitur Aeneas vidisse Carthaginem, cum eam constet ante LXX. annos urbis Romae conditam. inter excidium vero Troiae et ortum urbis Romae anni inveniuntur CCCXL. COGNOMEN IVLO si proprie loqueretur, agnomen diceret, non cognomen, sed magis ad familiam respexit, quia omnis gens Iulia inde originem ducit. dicimus autem et nomen mihi est Cicero, ut "Hecyra est huic nomen fabulae'', et Ciceronis, ut Sallustius "cui nomen oblivionis condiderant'', et Ciceroni, ut "cui Remulo cognomen erat'', et Ciceronem, ut "Aeneadasque meo nomen de nomine fingo''. melius tamen est dativo uti. 268. ILUS ERAT deest 'qui', debuit autem dicere 'qui Ilus erat'. ILIA pro Iliensis, ut Plautus "Hector Ilius'' pro Iliensis. et "Amphitryo, natus Argis ex Argo patre'' id est Argivo. 269. TRIGINTA vel quod XXX. tantum annos regnavit, vel quod Cato ait, "XXX. annis expletis eum Albam condidisse''. MAGNOS ORBES tria sunt genera annorum: aut enim lunaris annus est XXX. dierum, aut solstitialis XII. mensum, aut secundum Tullium magnus, qui tenet XIIDCCCCLIIII. annos, ut in Hortensio "horum annorum quos in fastis habemus magnus XIIDCCCCLIIII. amplectitur''. hoc ergo loco magnum dixit comparatione lunaris, et alibi "interea magnum sol circumvolvitur annum''. annus autem dictus quasi anus, id est anulus, quod in se redeat, ut est "atque in se sua per vestigia volvitur annus'', vel apo tou ananeousthai, id est ab innovatione. VOLVENDIS volubilibus vel quia volvuntur, ut supra. 270. A SEDE LAVINI TRANSFERET verum est: vitans enim novercalem invidiam, quod timore Ascanii Lavinia post Aeneae mortem ad Tyrrhum paternum pastorem gravida confugit ad silvas, nam ibi etiam Silvium peperisse dicitur, deseruit Lavinium et Albam Longam condidit dictam ab omine albae porcae repertae vel situ civitatis. ad quam cum de Lavinio dii Penates translati nocte proxima Lavinium redissent, atque eos denuo Albam Ascanius transtulisset, et illi iterum redissent Lavinium, eos manere passus est, datis qui sacris praeessent agroque eis adsignato, quo se alerent. VI modo virtute, nam multa significat. VI modo virtute tei dunamei, alibi tei biai, ut est "auro vi potitur'', alias pro magna copia. Cicero in deorum natura "infinitamque vim marmoris'', Sallustius "magna vis hominum convenerat agris pulsa aut civitate eiecta''. et est sermo diversa significans, prout se locus obtulerit. 272. HINC IAM praeterea. si autem 'hic iam', in hoc scilicet loco. TER CENTUM quomodo trecentos annos dicit, cum eam quadringentis regnasse constet sub Albanis regibus? sed cum praescriptione ait 'tercentum', scilicet usque ad ortum urbis Romae; ait namque 'donec regina sacerdos Marte gravis'. et constat in regno Romuli et Numae et Tulli Hostilii qui evertit Albam centum annos, quibus pariter Roma et Alba regnarunt, esse consumptos. TOTOS id est sine intermissione. REGNABITVR impersonalibus usus est, quia de multis dicit, ut "usque adeo turbatur agris''. 273. GENTE SUB HECTOREA id est Troiana. sed debuit dicere 'Aeneia'. diximus superius nomina poetas ex vicino usurpare. sed quidam reprehendunt, quod 'Hectorea' et non 'Aeneia'. mos est poetis nomina ex vicinis usurpare, quia coniunctus genere Hectori Ascanius, ut est "et pater Aeneas, et avunculus excitat Hector''. alii tradunt, cum Hectoris progenies nulla in Italia fuerit, ideo 'sub Hectorea' positum, ut significaret sub forti, ut in quinto "Hectorei socii''. sed ex aliis rebus alia dat nomina, ut pios Aeneadas appellavit, ut timidos Phrygas, ut nobiles Dardanidas, ut periuros Laomedontiadas. ceterum ubi veram originem significat "domus Assaraci'' ponit, ex quo Capys, ex Capy Anchises, ex Anchise Aeneas. DONEC REGINA SACERDOS historia hoc habet. Amulius et Numitor fratres fuerunt. Amulius fratrem imperio pepulit et filium eius necavit, filiam vero Iliam Vestae sacerdotem fecit, ut spem subolis auferret, a qua se puniri posse cognoverat. hanc ut multi dicunt Mars compressit, unde nati sunt Remus et Romus, quos cum matre Amulius praecipitari iussit in Tiberim. tum ut quidam dicunt Iliam sibi Anien fecit uxorem, ut alii inter quos Horatius, Tiberis: unde ait "uxorius amnis''. pueri vero expositi ad vicinam ripam sunt. hos Faustus repperit pastor, cuius uxor erat nuper meretrix Acca Larentia, quae susceptos aluit pueros. hi postea avum suum Numitorem occiso Amulio in regna revocarunt. quibus dum cum eo angustum Albae videretur imperium, recesserunt et captatis auguriis urbem condiderunt. sed Remus prior sex vultures vidit, Romus postea duodecim: quae res bellum creavit. in quo extinctus est Remus, et a Romi nomine Romani appellati. ut autem pro Romo Romulus diceretur, blandimenti genere factum est, quod gaudet diminutione. quod autem a lupa dicuntur alti, fabulosum figmentum est ad celandam auctorum Romani generis turpitudinem. nec incongrue fictum est; nam et meretrices lupas vocamus, unde et lupanaria. et constat hoc animal in tutela esse Martis. sed de origine et conditore urbis diversa a diversis traduntur. Clinias refert Telemachi filiam Romen nomine Aeneae nuptam fuisse, ex cuius vocabulo Romam appellatam. * * * dicit Latinum ex Vlixe et Circe editum de nomine sororis suae mortuae Romen civitatem appellasse. Ateius adserit Romam ante adventum Euandri diu Valentiam vocitatam, sed post graeco nomine Romen vocitatam. alii a filia Euandri ita dictam, alii a fatidica, quae praedixisset Euandro his eum locis oportere considere. Heraclides ait Romen, nobilem captivam Troianam huc appulisse et taedio maris suasisse sedem, ex cuius nomine urbem vocatam. Eratosthenes Ascanii, Aeneae filii, Romulum parentem urbis refert. Naevius et Ennius Aeneae ex filia nepotem Romulum conditorem urbis tradunt. Sibylla ita dicit Rhomaioi, Rhomou paides. REGINA regis filia. abusive ait more poetico, ut alibi "magnum reginae sed enim miseratus amorem'', id est regis filiae Pasiphaes. SACERDOS quia ab Amulio Vestae virgo esse iussa est, ne ei propter edendam subolem facultas esset viro iungi. 274. MARTE GRAVIS gravida, ut "non insueta gravis temptabunt pabula fetas''. 275. INDE post, vel deinde, vel tunc, adverbium loci pro temporis. FULVO TEGMINE id est pelle lupae, qua utebatur more pastorum. sed hoc multi reprehendunt, cur nutricis tegmine usus sit. qui gemina ratione refutantur: vel falsitate fabulae, vel exemplo Iovis, qui caprae nutricis utitur pelle, unde Graece aigiochos appellatur. sane 'tegmine' multi antique dictum asserunt, quia tegimentum dici debere affirmant. LAETUS virtute alacer, vel quia avo regnum reddiderat, vel quia ipse novam urbem et novum condebat imperium. 276. EXCIPIET GENTEM Remo scilicet interempto, post cuius mortem natam constat pestilentiam: unde consulta oracula dixerunt placandos esse manes fratris extincti; ob quam rem sella curulis cum sceptro et corona et ceteris regni insignibus semper iuxta sancientem aliquid Romulum ponebatur, ut pariter imperare viderentur. unde est "Remo cum fratre Quirinus iura dabunt''. 277. ROMANOSQUE SVO DE NOMINE DICET perite non ait Romam, sed Romanos. urbis enim illius verum nomen nemo vel in sacris enuntiat. denique tribunus plebei quidam Valerius Soranus, ut ait Varro et multi alii, hoc nomen ausus enuntiare, ut quidam dicunt raptus a senatu et in crucem levatus est, ut alii, metu supplicii fugit et in Sicilia comprehensus a praetore praecepto senatus occisus est. hoc autem urbis nomen ne Hyginus quidem cum de situ urbis loqueretur expressit. 278. NEC METAS RERUM NEC TEMPORA PONO 'metas' ad terras rettulit, 'tempora' ad annos; Lavinio enim et Albae finem statuit, Romanis tribuit aeternitatem, quia subiunxit 'imperium sine fine dedi'. 279. QUIN quinetiam; minus enim est 'etiam'. nam plenum est quinetiam, ut "quinetiam hiberno moliris sidere classem''. ASPERA IVNO tolerabilius hoc Iuppiter dicit. ASPERA IVNO] vel quam tu asperam dicis, vel certe ut et ego fateor. 280. METU ut supra "id metuens''. TERRAS CAELVMQUE FATIGAT alibi "absumptae in Teucros vires caelique marisque''. QUAE MARE N. T. Q. M. C. Q. F. metu scilicet quem de Carthagine habet, ut supra "id metuens'', vel metu quo Troianos terret et Venerem. nam dicit 'parce metu Cytherea'. 'mare' autem 't. c. q. f.' alibi ostendit dicendo "absumptae in Teucros vires caelique marisque''. 'fatigat' vero pro exercet, sollicitat, commovet. 281. CONSILIA IN MELIUS REFERET quia bello Punico secundo ut ait Ennius placata Iuno coepit favere Romanis. IN MELIUS] eis to kreitton. et est Latinior elocutio: Sallustius "ad mutandum modo in melius servitium''. MECVMQUE FOVEBIT id est eadem quae ego sentiens, eadem quae ego volens, vel ut quidam volunt mecum in Capitolio constituta. 282. GENTEMQUE TOGATAM bene 'gentem', quia et sexus omnis et condicio toga utebatur, sed servi nec colobia nec calceos habebant. togas autem etiam feminas habuisse, cycladum et recini usus ostendit. recinus autem dicitur ab eo, quod post tergum reicitur, quod vulgo maforte dicunt. 283. SIC PLACITUM vel fatis vel mihi; nam inpersonale est. LUSTRIS quinquenniis. et bene olympiadibus computat tempora, quod magis ad Iovem pertinet, quia nondum erant vel Roma vel consules. lustrum autem dictum, quod post quinquennium unaquaeque civitas lustrabatur. unde Romae ambilustrum, quod non licebat nisi ambos censores post quinquennium lustrare civitatem. AETAS iuxta veteres aetas hic pro tempore posita est, alibi pro modo annorum, ut est "ubi iam firmata virum te fecerit aetas'' et "aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos''. 284. DOMUS ASSARACI id est familia Troiana, et est a parte totum; nam Assaracus Capyn genuit, Capys Anchisen, unde Aeneas, auctor Romani generis: ex quibus Mummius, qui Achaiam vicit. PTHIAM Achillis patriam. MYCENAS Agamemnonis patriam, ut "Agamemnoniasque Mycenas''. 286. NASCETVR ad illud respondet 'certe hinc Romanos olim' et omnis poetae intentio, ut in qualitate carminis diximus, ad laudem tendit Augusti, sicut et in sexti catalogo et in clipei descriptione. haec autem Iovis allocutio partim obiecta purgat partim aliquid pollicetur. PULCHRA allusit propter Venerem. TROIANUS ac si diceret, etiam Caesar Troianus est. CAESAR hic est, qui dictus est Gaius Iulius Caesar. Gaius praenomen est, Iulius ab Iulo, Caesar vel quod caeso matris ventre natus est, vel quod avus eius in Africa manu propria occidit elephantem, qui caesa dicitur lingua Poenorum. hic sane Gaius Iulius Caesar quattuor et sexaginta victis Galliarum civitatibus cum a senatu petisset consulatum et triumphum nec impetrasset adversante Cn. Pompeio magno eiusque amicis, qui Caesaris processibus invidebant, bellum civile gessit in Farsalia, quo Pompeius victus Alexandriae occiditur. Caesar Romam compositis rebus et Alexandria debellata reversus in curia Pompeiana a Cassio et Bruto aliisque Pompeianis occisus est. cuius heres Augustus cum intrasset urbem coegit a senatu interfectores Caesaris parricidas et hostes iudicari, eumque in deorum numerum referri et divum appellari. 287. IMPERIUM OCEANO, FAMAM QUI TERMINET ASTRIS aut ad laudem dictum est, aut certe secundum historiam. re vera enim et Britannos qui in oceano sunt vicit, et post mortem eius cum ludi funebres ab Augusto eius adoptivo filio darentur, stella medio die visa est, unde est "ecce Dionaei processit Caesaris astrum''. A MAGNO sicut Alexander, sicut Pompeius. Graeci enim omne magnificum magnum, ut mater magna et dii magni. 288. OLIM modo futuri temporis est. CAELO in caelum. SPOLIIS ORIENTIS victo Pharnace Mithridatis filio, qui re vera in oriente fuit. ceterum Aegyptus, in qua Ptolomaeum vicit, in australi est plaga. 289. HONVSTUM inter honustum et oneratum hoc interest, quod oneratus est qualicumque pressus pondere, honustus vero cui onus ipsum honori est, ut si quis spolia hostium ferat. sed oneratus aspirationem non habet, quia ab onere venit, honustus vero, quia etiam ab honore descendit, retinet aspirationem. alii 'honestum' legunt; veteres enim honestum pro specioso ponebant, ut "Dardanius caput ecce puer detectus honestum''. 290. ACCIPIES SECVRA quia post mortem Caesar meruit aram, fastigium, flaminem, ut Cicero in Philippicis. SECVRA] quare 'secura'? quia nunc sollicita. HIC QUOQUE potest intellegi sicut Romulus, sed melius sicut Aeneas, de quo superius ait 'sublimemque feres ad sidera caeli'. 'quoque' autem semper ad similitudinem ponit, ut "tu quoque litoribus nostris''. HIC QUOQUE] sicut ego, sicut tu. VOTIS vel ad vota vel votis vocabitur. 291. ASPERA TUNC id est Caesare consecrato cum Augustus regnare coeperit, clauso Iani templo, pax erit per orbem. constat autem templum hoc ter esse clausum: primum regnante Numa, item post bellum Punicum secundum, tertio post bella Actiaca quae confecit Augustus: quo tempore pax quidem fuit quantum ad exteras pertinet gentes, sed bella flagravere civilia, quod et ipse per transitum tangit dicens 'Furor impius intus'. huius autem aperiendi vel claudendi templi ratio varia est. alii dicunt Romulo contra Sabinos pugnante, cum in eo esset ut vinceretur, calidam aquam ex eodem loco erupisse, quae fugavit exercitum Sabinorum: hinc ergo tractum morem, ut pugnaturi aperirent templum, quod in eo loco fuerat constitutum, quasi ad spem pristini auxilii. alii dicunt Tatium et Romulum facto foedere hoc templum aedificasse, unde et Ianus ipse duas facies habet, quasi ut ostendat duorum regum coitionem. [vel quod ad bellum ituri debent de pace cogitare.] est alia melior ratio, quod ad proelium ituri optent reversionem. 292. CANA FIDES ET VESTA subaudis 'erit'. canam autem Fidem dixit, vel quod in canis hominibus invenitur, vel quod ei albo panno involuta manu sacrificatur, per quod ostenditur fidem debere esse secretam: unde et Horatius "et albo rara Fides colit velata panno''. Vesta vero pro religione, quia nullum sacrificium sine igne est, unde et ipsa et Ianus in omnibus sacrificiis invocantur. Vesta autem dicta vel apo tes hestias, ut digammos sit adiecta, sicut er ver, Enetos Venetus, vel quod variis vestita sit rebus. ipsa enim esse dicitur terra, quam ignem habere non dubium est, ut ex Aetna Vulcanoque et aliis locis ardentibus datur intellegi. REMO CUM FRATRE QUIRINUS IVRA DABUNT] hic dissimulat de parricidio, quod et iungit eos, et quia non Romulum, sed Quirinum appellat, ut non potuerit parricidium facere qui meruerit deus fieri. REMO CUM FRATRE QUIRINUS IVRA DABUNT multi sic intellegere volunt ut superius diximus, quia post pestilentiam ad placandos fratris manes geminis omnibus usus est Romulus: unde est "viden ut geminae stent vertice cristae?'' sed hoc esse non potest, quia iteratio est ante dictorum aut ordo praeposterus, si post dictum Caesarem Romulum repetit. constat praeterea Iani templum patuisse sub Romulo, quia bellis numquam vacavit. alii volunt per hos Romanos intellegi. vera tamen hoc habet ratio, Quirinum Augustum esse, Remum vero pro Agrippa positum, qui filiam Augusti duxit uxorem, et cum eo pariter bella tractavit: unde est "parte alia dis et ventis Agrippa secundis''. nam adulans populus Romanus Octaviano tria obtulit nomina, utrum vellet Quirinus, an Caesar, an Augustus vocari. ille ne unum eligendo partem laederet quae aliud offerre cupiebat, diverso tempore omnibus usus est, et primo Quirinus dictus est, inde Caesar, postea quod et obtinuit Augustus, sicut Suetonius probat et in georgicis ostendit Vergilius. nam cum de Gangaridum victoria diceret, qui iuxta Gangen sunt quique ab Augusto victi sunt, ait "victorisque arma Quirini''. ut autem pro Agrippa Remum poneret, poetico usus est more; nam nomen ex vicino sumpsit. hoc ergo dicit, cum coeperit Iulius Caesar caelum tenere patratis omnibus bellis, iura dabunt Augustus et Agrippa. Romulus autem ideo Quirinus dictus est, vel quod hasta utebatur, quae Sabinorum lingua curis dicitur: hasta enim, id est curis, telum longum est, unde et securis quasi semicuris: vel a koiranos qui Graece rex dicitur: constat autem Graecos fuisse Romanos: vel propter generis nobilitatem; Mars enim cum saevit Gradivus dicitur, cum tranquillus est Quirinus. denique in urbe duo eius templa sunt: unum Quirini intra urbem, quasi custodis et tranquilli, aliud in Appia via extra urbem prope portam, quasi bellatoris, id est Gradivi. 293. DIRAE cum apertae sunt. DIRAE] hoc est abominandae, alias 'dirae' magnae "an sua cuique deus fit dira cupido'' et "iam tum religio pavidos terrebat agrestes dira loci'' et "dicuntur geminae pestes cognomine Dirae''. COMPAGIBUS ambages et compages antiqui tantum dicebant, posteritas admisit ut etiam compago dicatur: sed non quia varius esse potest nominativus, debet etiam declinatio mutari, quemadmodum nec in istis nominibus arbor arbos, vomer vomis; nam et vomeris et arboris tantum facit. ergo compages compagis, quoniam compago usurpatum est; compaginis enim nemo penitus dicit. 294. BELLI PORTAE Iani gemini, quae bello aperiebantur, pace claudebantur. ideo autem Ianus belli tempore patefiebat, ut eiusdem conspectus per bellum pateret, in cuius potestate esset exitus reditusque; id enim ipsa significat eius effigies, praebentis se euntibus et redeuntibus ducem. hunc autem olim Numa Pompilius fecit, cuius portas regni tempore clausit. FUROR IMPIUS INTUS ut superius diximus propter bella civilia, quae gesta sunt contra Brutum et Cassium ab Augusto in Philippis, contra Sextum Pompeium ab Augusto in Sicilia. aut sicut quidam tradunt FUROR IMPIUS INTUS non in aede Iani, sed in alia in foro Augusti introeuntibus ad sinistram, fuit bellum pictum et furor sedens super arma devinctus eo habitu quo poeta dixit. 295. SAEVA SEDENS SUPER ARMA secundum antiquam licentiam. sciendum tamen est hodie 'in' et 'sub' tantum communes esse praepositiones. ceterum 'super' et 'subter' iam accusativae sunt, sicut 'clam' et 'post', quae ante communes fuerunt: nunc in his mutata natura est. [ergo] SUPER pro supra. et nunc haec praepositio accusativo servit, ubi vero 'de' significat, ablativo. AENIS NODIS non centum nodis, sed catenis, quas circumlocutione significavit, quia sunt catenae nodi plures. quidam 'aeneis' pro ferreis tradunt, ut "micat aereus ensis'': et "aerea quem obliquum rota transit''. 297. ET MAIA GENITUM Mercurium. et est periphrasis. Cicero in libris de deorum natura plures dicit esse Mercurios: sed in deorum ratione fabulae sequendae sunt, nam veritas ignoratur. simul allusit poeta, quia per caduceatores, id est internuntios, pax solet fieri. MAIA GENITUM DEMITTIT AB ALTO] quod deo opus erat, ut hostes Poeni auctori Romani nominis placarentur Aeneae. quidam sane quattuor Mercurios dicunt: unum Iovis et Maiae filium, alterum Caeli et Diei, tertium Liberi et Proserpinae, quartum Iovis et Cyllenes, a quo Argus occisus est, quem ipsum ob hanc causam Graecia profugum Aegyptiis litteras demonstrasse perhibent. 298. UT TERRAE propter illud quod sequitur "hospitio prohibemur harenae''. PATEANT propter illud "cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis''. non nulli sane 'pateant' pacatae sint accipiunt, ut Sallustius "simul immanis hominum vis multis e locis invasere patentes tum et pacis modo effusas''; hic enim habitus pacis. et in Catilina "cuncta maria terraeque patebant''. sic enim contra cum dicitur 'clausa omnia' bellum significatur, ut ipse "quae moenia clausis ferrum acuant portis''. 299. HOSPITIO ad hospitium. NE FATI NESCIA DIDO non sui: nam si sciret exitum suum, multo magis vetaret: sed 'fati' dixit voluntatis Iovis, sicut "fatis Iunonis iniquae''. aut certe fati Troianorum, qui non sponte, sed necessitate ad Africam venerant, quod utique ignorabat Dido. illo enim tempore invadendarum terrarum causa fuerat navigatio, ut Sallustius meminit, facili tum mutatione sedum: quod etiam excusant Troiani "non nos aut ferro Libycos populare penates venimus''. ergo hoc agitur, ut discat Dido eos ad Italiam tendere. quomodo ergo se iungit Aeneae? sed furoris illud est, non consilii. nam nec sacerdotibus haec dicentibus credidit. unde est "quid vota furentem, quid delubra iuvant?'' 300. VOLAT ILLE PER AERA similis hic festinatio Mercurii est, ut supra Neptuni. in quarto et "talaria nectit'' et "virgam capit'' et plus moratur. 301. REMIGIO ALARUM translatio reciproca, ut supra diximus; nam alibi "velorum pandimus alas''. CITUS pro cito, adverbium temporis in nomen deflexum. et bene hoc de Mercurio; cum enim alia signa tarde ad ortus suos recurrant, Mercurius octavo decimo die in ortu suo invenitur. POENI antistoichon est quasi phoeni. 303. VOLENTE DEO Mercurio vel Iove. IN PRIMIS praecipue. 304. IN TEUCROS pro Teucris, ut diximus. alibi 'in Teucros' adversum Teucros, ut "absumptae in Teucros vires''. 305. AT PIUS AENEAS filium Aeneas sacrorum omnium docetur, ex cuius persona latenter quae ad caeremonias veteres pertinent saepe monstrantur. hic ergo deus apicis, quod insigne flaminum fuit, de quo loco suo in quarto libro dictum est. vult ostendere igitur, flamini extra medium pomerium post solis occasum apicem ponere non licere. Aeneas ergo hic ad Carthaginis litus adpulsus ostenditur sine apice fuisse, id est nudo capite. nam cum ait 'at pius Aeneas, per noctem plurima volvens, ut primum lux alma data est, exire locosque explorare novos, quas vento accesserit oras, qui teneant, nam inculta videt, hominesne feraene' manifeste longius ab urbe intellegitur; unde animadvertendum est extra pomerium fuisse, nam in subsequentibus ostenditur, eum extra pomerium fuisse, cum ait Venus "et qua te ducit via, dirige gressum''. nam et augurium ei in finibus pomerii ostensum est. [quod] et ipsum Aeneam respondentem signatius declarat sine apice fuisse; timentem enim, ne piaculum incurreret, si cum solis occasum nudo capite, id est sine apice inveniretur, ita loquentem fecit "et vacet annales nostrorum audire laborum, ante diem clauso componet Vesper Olympo''; verebatur enim solis occasum. nudo autem capite ibi fuisse ostenditur, ubi ait "restitit Aeneas claraque in luce refulsit, os umerosque deo similis; namque ipsa decoram caesariem nato genetrix lumenque iuventae purpureum et laetos oculis adflarat honores''; neque enim caesariem dicere debuisset, nisi quia nudo capite incedebat Aeneas. sed haec Vergilio et his similia sufficiunt ad indicandum omnium disciplinarum scientiam narrantem aliud ponere, neque propositum habet talia plenius exsequi. PER NOCTEM decet enim pro cunctis regem esse sollicitum. et bene 'per noctem', ne a sociis quos ipse consolatus erat videretur per diem maerens. 306. ALMA alma lux dicta, quod alat universa, unde et "alma Ceres'', quod nos alat; nam physici dicunt omnia per diem crescere. quomodo ergo Vergilius ait "exigua tantum gelidus ros nocte reponet''? sed hoc pro miraculo positum est, ut etiam Plinius sentit. LOCOS et locos et loca dicimus, cum in numero singulari locus tantum dicamus. simile est et iocus, nam et ioca facit et ioci, ut "ioca atque seria cum humillimis exercere'' et "quam multa ioca solent esse in epistolis'' et "tum iuvenes agitare iocos''. 307. QUAS VENTO ACCESSERIT ORAS diximus superius figuram fieri, cum praepositio detracta nomini verbo copulatur, et plerumque eam suam retinere naturam plerumque convertere. hoc igitur sciendum est, quia, cum casum suum retinet, hysterologia est, ut hoc loco; cum autem mutat, figura est, ut "Cumarum adlabitur oris''; 'oris' enim pro oras posuit. plerumque tamen etiam superfluas ponunt praepositiones. QUAS VENTO ACCESSERIT ORAS] sine praepositione. Sallustius "genua patrum advolvuntur''. 308. QUI TENEANT iure dubitat, cum omnia cernat inculta. est autem ordo 'qui teneant, hominesne feraene'; media per parenthesin dicta sunt. EXACTA exquisita. et ostendit providum regem per se curantem commoda sociorum. 310. IN CONVEXO NEMORUM prooeconomia est ad causam pertinens. non enim tenebitur ab Afris, ut Ilionei, et qui cum ipso supervenerant. 'convexo' autem curvo, unde et convexum dicitur caelum. sane subaudimus 'loco', ut alibi "castrorum et campi medio'', id est spatio. 'nemorum' autem modo silvarum. interest autem inter nemus et silvam et lucum; lucus enim est arborum multitudo cum religione, nemus vero composita multitudo arborum, silva diffusa et inculta. SUB RVPE CAVATA periphrasis est speluncae. 311. ARBORIBUS ATQUE HORRENTIBUS UMBRIS umbris arborum, quo modo "molemque et montes''. aut certe arboribus et umbris speluncae. et bene ostendit omnia curvis adlata navibus non quae venerant cum Aenea. 'clausam' autem 'occulit' occulit et clausit. 312. COMITATUS ACHATE bene ostendit Aeneam esse fortissimum nec quidquam timere dicendo 'uno graditur comitatus Achate'. et diximus quaeri, cur Achates Aeneae sit comes. varia quidem dicuntur, melius tamen hoc fingitur, ut tractum nomen sit a Graeca etymologia. achos enim dicitur sollicitudo, quae regum semper est comes. 313. BINA si ad utrumque referas, bene dixit 'bina', si ad Aeneam tantum, antiquus mos est, ut supra diximus, bina pro duobus poni, sicut et duplices. LATO FERRO id est lati ferri, ut "pulchra prole''. 314. MEDIA SESE TULIT OBVIA SILVA quam Graeci hulen vocant poetae nominant silvam, id est elementorum congeriem, unde cuncta procreantur. et multi volunt Aeneam in horoscopo Virginem, ibi etiam Venerem habuisse. bene ergo in media silva virginis habitu ei Venerem poeta facit occurrere, quia ut supra diximus Venere in Virgine constituta et misericordes procreantur feminae et viri per mulierem felices futuri, ut probamus in Aenea, quoniam misericordia Didonis servatur. 315. VIRGINIS OS HABITVMQUE GERENS vultum et amictum. habitus apud veteres dicebatur tam corporis quam eorum quae praeter corpus sunt. et bene 'gerens', non 'habens', quod geri putantur aliena. 316. SPARTANAE Lacaenae. Sparta enim civitas est Laconicae, ubi sunt puellae venatrices. redditur autem causa, virgo cur sit in silvis, scilicet propter venatum. THREISSA Thracia. et est solutio; nam Thressa facit, sicut "Cressa genus Pholoe''. veniunt autem ab eo quod est Threx et Cres. ut autem Creissa non faciat illud est, quia Kressa per e simpliciter scribitur nec potest recipere solutionem, Thraissa vero per ai diphthongon, unde et resolvitur. FATIGAT suo scilicet cursu. sane quidam 'fatigat' pro fatigavit accipiunt, praesens pro praeterito, sicut et 'praevertitur' pro praeversa est. 317. HARPALYCE haec est quae patrem senem captum a Getis multitudine collecta liberavit celerius, quam de femina potest credi: unde et flumina dicitur celeritate transisse. multum autem epitheton fluminis eius addidit laudi. HARPALYCE] quidam a patre Harpalyco, qui rex Amymoniorum Thraciae gentis fuit, ita nutritam dicunt, ut ipse Camillam a Metabo facit. haec patre propter ferociam a civibus pulso ac postea occiso, fugit in silvas et venatibus latrociniisque vivendo ita efferata est et huius velocitatis et exercitii facta est, ut subito ad vicina stabula coacta inopia decurreret et rapto pecorum fetu insequentes etiam equites in celeritate vitaret. sed quodam tempore positis ad insidias cervarum plagis capta et occisa est. cuius mortem nobilitavit eorum exitus, qui eam occiderunt; statim enim in vicinia orta contentio est, cuius fuisset haedus quem Harpalyce rapuerat, ita ut gravi certamine non sine plurimis mortibus dimicaretur. postea consuetudo servata est, ut ad tumulum virginis populi convenirent et propter expiationem per imaginem pugnae concurrerent. quidam hanc patrem a Getis, ut alii volunt a Myrmidonibus captum collecta multitudine adserunt liberavisse celerius, quam de femina credi potest: unde et flumina dicitur celeritate transisse. VOLUCREM HEBRUM multum quidem laudis flumini epitheto addidit: sed falsum est; nam est quietissimus etiam cum per hiemem crescit. est autem in Thracia ante muros Cypselae civitatis, de locis superis Thraciae veniens; dictus autem Hebrus ab Hebro Hemi et Rhodopes filio. PRAEVERTITVR id est transit. dicimus autem et praevertit et praevertitur nova ratione. nam passiva declinatione utimur in activa significatione, ut hoc loco; praevertimur enim cum ipsi praeimus. cum autem activa declinatio est passivam habet significationem, ut 'ille me praevertit'. alii 'praevertitur' sic positum volunt, ut "bellantur Amazones'' pro praevertit et bellant. 318. NAMQUE UMERIS DE MORE ut ostendatur esse venatrix. de more venantum scilicet. HABILEM aptum sexui. unusquisque enim arcum habet pro viribus suis. VENATRIX similis venatrici, id est quasi venatrix, ut "at medias inter caedes exultat Amazon''. COMAM DIFFVNDERE ut diffunderetur. Graeca autem figura est. sic alibi "et argenti magnum dat ferre talentum'' et "tu das epulis accumbere divum'': unde 'da bibere' usus obtinuit, quod facere non debemus, ne duo verba iungamus, nisi in poemate. 320. NUDA GENU nudum genu habens, ut si dicas 'bonus animum'. et est Graeca figura, sed non ea quam diximus fieri per participium praeteriti temporis et casum accusativum; haec enim per nomen fit: quamvis ad unam significationem recurrant. SINUS COLLECTA ut "oculos suffusa''. 321. AC PRIOR paulo post sequitur 'inquit'. HEUS nunc adverbium vocantis est, alias interiectio dolentis, ut "heus etiam mensas consumimus, inquit Iulus''. 322. ERRANTEM investigantem, quia venatores cum vestigant quasi videntur errare. SORORUM non tamquam nota sit illis soror, sed ut est in consuetudine. 323. SUCCINCTAM instructam, vel ut alii dicunt in cingulo habentem pharetram, ut plerique. MACVLOSAE LYNCIS epitheta tribus modis ponuntur, aut laudandi aut demonstrandi aut vituperandi. hic 'maculosae' demonstrandi est. sane Lyncus rex Scythiae fuit, qui missum a Cerere Triptolemum, ut hominibus frumenta monstraret, susceptum hospitio, ut in se gloria tanta migraret, interimere cogitavit. ob quam rem irata Ceres eum convertit in lyncem, feram varii coloris, ut ipse variae mentis extiterat. et erit nominativus haec lynx, ut Pan Tros, quae in genetivo una syllaba crescunt. 324. SPVMANTIS id est spumosi, participium loco nominis positum. CURSUM CLAMORE PREMENTEM plerumque duo diversa in unum exitum cadunt, licet contraria significent, ut hoc loco. 'vidistis' enim etiam ad vocem pertinet, quod etiam ex Aeneae responsione colligitur. PREMENTEM insequentem, ut ipse alibi "ingentem clamore premes ad retia cervum''. 325. ORSUS nunc coepit, alias finiit, ut "sic Iuppiter orsus''. sed illic proprie posuit, hic usurpatum est; praeteritum enim est participium. 326. AVDITA NEQUE VISA hinc probatur quia superius haec interrogaverat Venus. sane quidam 'audita' ad illud responsum volunt 'clamore prementem'; <ut> ad 'vidistis si quam' 'neque visa' responderit. 327. O QUAM TE quae dea sit dubitat, nam deam esse confidit. ergo hic o dubitativa, alias optativa. "adsis, o Tegeaee, favens''. 328. VOX HOMINEM SONAT Graeca figura est. O DEA CERTE hic o distinguendum, ut post inferat 'dea certe' confirmans opinionem suam. et conclusio est syllogismi, qui constat ex propositione, adsumptione, conclusione. nam si nec vox nec vultus mortales sunt, restat ut dea sit. 329. AN PHOEBI SOROR Diana; nam venatrix est. bene autem suspicatur pro loco et qualitate habitus personaeque. perite autem poeta dicendo 'an Phoebi soror' videtur de nomine Apollinis dubitare. constat enim hunc deum a diversis gentibus vel civitatibus diversis nominibus appellari secundum genera beneficiorum, quae vario divinitatis genere praestare consuevit. cui deo sagittas datas volunt, quia ut vis morbi ita hoc telum sit occultum. hunc tamen deum et ad uberum custodiam et ad divinationem et ad medicinam et ad res urbanas, quae placidae sunt, et ad bella pertinere longinqua: cui laurum ideo sacratam, quia haec arbor suffimentis purgationibusque adhibeatur, ut ostendatur nullum templum eius nisi purum ingredi debere. cautum enim est, ne sacerdos eius domum ingrediatur, in qua ante quintam diem funus fuerit. quidam tamen 'an' pro sive antique dictum volunt. non nulli coniunctionem mutatam adserunt pro 'aut Phoebi soror aut Nympharum sanguinis una'. alii 'an' coniunctionem disiunctivam volunt, ut Sallustius "perrexere in Hispaniam, an Sardiniam''. AN NYMPHARUM SANGUINIS generis. 330. SIS FELIX propitia. felix enim dicitur et qui habet felicitatem et qui facit esse felicem, ut in bucolicis "sis bonus o felixque tuis''. unde et contra Iuno in septimo dicit "quae potui infelix'', id est adversa Troianis. SIS FELIX] hoc est felicitatem praestes vel felix mihi. e contrario "et monstrum infelix ''et "infelix vates''. LEVES levem facias, ut "levat ipse tridenti''. QUAECVMQUE seu Diana, seu nympha. 331. QUO SUB CAELO aut sub qua parte caeli, aut secundum Epicureos dixit, qui plures volunt esse caelos, ut Cicero in Hortensio. TANDEM hoc loco vacat 'tandem'. sciendum sane multas particulas ad ornatum pertinere tantummodo, ut puta 'dum' 'gentium' 'locorum' 'terrarum'. aut 'tandem doceas', quia vix hoc quoque contigit. aut 'tandem' pro expletiva particula est. 332. HOMINVMQUE LOCORVMQUE hupermetros versus, unam enim plus habet syllabam: qui quotiens fit, debet sequens versus a vocali incipere, ut hoc loco, item "omnia Mercurio similis, vocemque coloremque et crines flavos''; nisi forte synizesis fiat in fine, id est vocalium collisio, ut est "nec cura peculi''. hic enim non est necesse ut sequens versus a vocali incipiat. 334. HOSTIA DEXTRA hostiae dicuntur sacrificia quae ab his fiunt qui in hostem pergunt, victimae vero sacrificia quae post victoriam fiunt. sed haec licenter confundit auctoritas. 335. EQUIDEM nunc 'ego quidem' significat, alias expletiva particula est. TALI ME DIGNOR HONORE id est sacrificio. et aut vult se probare non numen, sed virginem Tyriam; aut certe quia Paphiae Veneri quae Cypri colitur, ture tantum sacrificatur et floribus; quia ait "ubi templum illi centumque Sabaeo thure calent arae, sertisque recentibus halant''. HAVD EQUIDEM T. M. D. H.] ideo non amplectitur sacrificium, ut diutius lateat. DIGNOR dignam me iudico, ut "coniugio Anchisa Veneris dignate superbo'', id est digne habite. 337. PURPVREO aut pulchro aut russati coloris. SVRAS VINCIRE COTVRNO coturni sunt calciamenta etiam venatoria, crura quoque vincientia, quorum quivis utrique aptus est pedi. ideo et numero usus est singulari. 338. PUNICA REGNA VIDES ad illud "'et quo sub caelo tandem'''. quidam 'vides' pro visurus es accipiunt; nam quemadmodum in media silva urbem videt et Tyrios? PUNICA REGNA VIDES his attentum facit Aeneam. TYRIOS nihil interest utrum Tyrios an Sidonios dicat. ut diximus enim nomina de vicino mutuantur. AGENORIS URBEM quam fecerunt Agenoridae. Agenor autem, Neptuni et Libyae filius, rex Phoenices fuit, de cuius genere originem Dido ducebat. et sic dictum est, ut "et tandem Euboicis Cumarum adlabitur oris'', id est ad Cumas, quas fecerunt hi qui de Chalcide venerant, civitate Euboeae. 339. SED FINES LIBYCI ante dicta dubia esse potuerunt, nunc aperte regionem ostendit dicendo Libycos fines. Tyrii enim et alibi esse potuerunt. INTRACTABILE insuperabile, asperum, saevum. SED FINES LIBYCI] amovit suspicionem, ne putaret se in Tyrum venisse. 340. DIDO vero nomine Elissa ante dicta est, sed post interitum a Poenis Dido appellata, id est virago Punica lingua, quod cum a suis sociis cogeretur cuicumque de Afris regibus nubere et prioris mariti caritate teneretur, forti se animo et interfecerit et in pyram iecerit, quam se ad expiandos prioris mariti manes extruxisse fingebat. 341. GERMANUM FUGIENS hoc loco quasi stupuit Aeneas; de germani enim appellatione fuerat facta maior invidia: unde auditoris aviditati praescribit Venus dicens longam esse iniuriam, id est causam, ab eo quod sequitur id quod praecedit, ut supra "spem vultu simulat''. LONGA EST INIVRIA longa narratio iniuriae. 342. LONGAE AMBAGES id est circuitus. hoc est ambages narrationis. FASTIGIA summae partes aedificiorum dicuntur, sed modo primordia, quia scit longam esse historiam Carthaginis, ut Sallustius "sed de Carthagine silere melius puto, quam parum dicere''. 343. HVIC CONIVNX SYCHAEUS ERAT quotiens poeta aspera invenit nomina vel in metro non stantia, aut mutat ea aut de his aliquid mutilat. nam Sychaeus Sicarbas dictus est; Belus, Didonis pater, Mettes; Carthago a cartha, ut lectum est et in historia Poenorum et in Livio. sane Sychaeus Sy brevis est per naturam; sed hoc loco ectasin fecit ea licentia quae est in propriis nominibus. licet enim in quavis proprii nominis parte syllabae mutare naturam: quod et in appellativis evenit, si tamen de propriis originem ducant, ut "Sicanio praetenta sinu'', quia venit a Sicano rege Siciliae. DITISSIMUS AGRI veteres addebant cuius rei dives, ut "dives equum''. 344. MISERAE dativus est, non adverbium. 345. CUI PATER INTACTAM DEDERAT argumentum amoris. 346. PRIMIS OMINIBUS vel prosperis et secundis auguriis vel primariis, ut aliis verbis repetierit 'cui pater intactam dederat'. OMINIBUS auguriis. et secundum Romanos locutus est, qui nihil nisi captatis faciebant auguriis, et praecipue nuptias. Lucanus "contentique auspice Bruto''. Iuvenalis "veniet cum signatoribus auspex''. TYRI adverbium est. 347. SCELERE ANTE ALIOS IMMANIOR OMNES QUOS INTER MEDIOS VENIT FUROR iunge totum: nam aliter non procedit, si segreges 'quos inter medios venit furor', cum ipse dicat, licet simulatas, fuisse tamen amicitias, simul namque sacrificabant: ac si diceret, sceleratior Atreo et Thyeste, vel Eteocle et Polynice. multi 'inmanior' ad furorem, non ad Pygmalionem referunt. ordo autem est 'inter quos medios'. 348. ILLE SYCHAEUM hoc loco secundum naturam posuit. 349. IMPIUS ANTE ARAS probavit impium, qui ante aras. et singula pronuntianda. 350. CLAM quidam ad sororem referri putant. SECVRUS AMORUM GERMANAE aut contemnens, id est neglegens, non curans amores sororis, ut "securi pelagi atque mei'', id est contemptores: aut certe securus erat de amore germanae circa maritum nimio, ob quem se post mortem Sychaei interimere posse credebatur; nec enim sequitur, ut occiso Sychaeo ipse statim potiretur auri, nisi etiam Dido periret. 'amores' autem plurali numero ad voluptatem pertinent, ut "securus amorum, qui iuvenum tibi semper erant'', singulari etiam ad religionem. 351. AEGRAM maestam, anxiam. 352. MULTA MALUS SIMVLANS VANA SPE LUSIT AMANTEM quia dicebat absentem, quem constabat occisum. atqui legimus "quis fallere possit amantem?'' sed hic nimia Pygmalionis ostenditur malitia, quae etiam amantem fefellit. VANA SPE quia dicebat eum reverti. LUSIT decepit. 353. IN SOMNIS si ab eo quod est somnium, synizesis est, ut peculi pro peculii; si autem a somno venit, 'in somnis', id est dum somnos caperet. IMAGO to eidolon. 355. CRVDELIS ARAS epitheton hoc de causa est, nam arae piae sunt. 356. NUDAVIT indicavit: unde contra in sexto habemus "et vulnera dira tegentem'', hoc est celantem. quid enim tegeret undique truncatus? RETEXIT ecce hic planius quid sit 'nudavit' ostendit. CAECVMQUE DOMUS SCELUS OMNE RETEXIT utrum ad praeteritum hoc refertur, an ut quibusdam videtur, quod ipsam Didonem parabat occidere? nam ideo et fugam suadere visus est. 357. CELERARE FUGAM celeriter abire, ut dicimus 'cursum celero'. SVADET secundum naturam duae sunt syllabae, sed multi trisyllabum putant. quod etiam si inveniatur, solutio dicenda est, quo modo dicimus aena et ae+na. hoc autem solum huiusce modi verbum in Latino invenitur. 358. RECLVDIT ad opinionem somni recludere videtur, ut "aeternumque adytis effert penetralibus ignem''. 359. THESAVROS hoc nomen 'n' non habet, sicut Atlas, gigas, Thoas, Abas, Pallas, licet in obliquis casibus inveniatur; sicut nec formosus, quia derivatum est a forma, ut a specie speciosus, ab odio odiosus, a genere generosus, ab scelere scelerosus. IGNOTUM ARGENTI PONDUS ET AVRI aut quod ignorabat Dido, aut certe ad magnitudinem pertinet, id est tantum quantum nullus umquam novit. 360. HIS COMMOTA supra dictis omnibus. 361. QUIBUS AVT ODIUM CRVDELE TYRANNI AVT METUS ACER ERAT oderant laesi, metuebant laedendi, hoc est qui timebant, ne laederentur: unde est illud in quarto "et quos Sidonia vix urbe revelli'', quia non voluntate, sed aut odio aut timore convenerant. ODIUM CRVDELE TYRANNI id est crudelis tyranni, et figura est; nam in tyrannum odium iustum est. 362. NAVES QUAE FORTE PARATAE id est erant. 363. PYGMALIONIS OPES quas Pygmalion iam suas putabat: unde est in quarto "ulta virum''. quae enim avaro maior poena, quam pecuniam propter quam deliquerat perdere? remove hoc, et falsum est "ulta virum''. sciendum autem quod clam tangit historiam. moris enim erat, ut de pecunia publica Phoenices misso a rege auro de peregrinis frumenta conveherent. Dido autem a Pygmalione ad hunc usum paratas naves abstulerat: quam cum fugientem a fratre missi sequerentur, aurum illa praecipitavit in mare, qua re visa sequentes reversi sunt. licet et alio ordine historia ista narratur. DVX FEMINA FACTI pronuntiandum quasi mirum. 365. DEVENERE LOCOS 'ad' minus est. SVRGENTEM erigentem se, ut "surgentem in cornua cervum''. 366. NOVAE CARTHAGINIS Carthago enim est lingua Poenorum nova civitas, ut docet Livius. 367. MERCATIQUE SOLUM, FACTI DE NOMINE BYRSAM adpulsa ad Libyam Dido cum ab Hiarba pelleretur, petit callide, ut emeret tantum terrae, quantum posset corium bovis tenere. itaque corium in fila propemodum sectum tetendit occupavitque stadia viginti duo: quam rem leviter tangit Vergilius dicendo 'facti de nomine Byrsam' et non 'tegere', sed 'circumdare'. FACTI DE NOMINE id est de causae qualitate, quia byrsa Graece corium dicitur. dicendo ergo 'circumdare', ostendit corrigiam de corio factam. 368. TERGO pro tergore. 369. SED VOS QUI TANDEM? vacat hoc loco 'tandem', vel ut aliis videtur expletiva coniunctio, ut "et quo sub caelo tandem'', ubi 'tandem' pro tamen accipiunt. et est naturalis interrogatio qui estis? unde estis? quo itis? sic ipse in octavo licet mutato ordine "quo tenditis, inquit? qui genus? unde domo?'' 371. IMOQUE TRAHENS A PECTORE VOCEM deest 'dixit'. et quotiens longe respondet, parenthesis est; quotiens nusquam, ellipsis dicitur, ut hoc loco. 372. O DEA perseverat in opinione sua, ita tamen, ut et illius orationi aliquando concedat: nam paulo post ait 'si vestras forte per aures Troiae nomen iit'. aut certe illud est, quia superius dixerat 'an nympharum sanguinis una', quae non omnia sciunt; AB ORIGINE a raptu Helenae. PERGAM perseverem, hoc est universa dicam. 373. ANNALES inter historiam et annales hoc interest: historia est eorum temporum quae vel vidimus vel videre potuimus, dicta apo tou historein, id est videre; annales vero sunt eorum temporum, quae aetas nostra non novit: unde Livius ex annalibus et historia constat. haec tamen confunduntur licenter, ut hoc loco pro historia inquit 'annales'. ita autem annales conficiebantur: tabulam dealbatam quotannis pontifex maximus habuit, in qua praescriptis consulum nominibus et aliorum magistratuum digna memoratu notare consueverat domi militiaeque terra marique gesta per singulos dies. cuius diligentiae annuos commentarios in octoginta libros veteres retulerunt, eosque a pontificibus maximis a quibus fiebant annales maximos appellarunt: unde quidam ideo dictum ab Aenea 'annales' aiunt, quod et ipse religiosus sit et a poeta tum pontifex inducatur. 374. CLAVSO more poetico, qui dicunt caelum per noctem claudi, aperiri per diem: unde est "porta tonat caeli'' et "considunt tectis bipatentibus''. COMPONET finiet, ut "oblato gaudens componi foedere bellum'' et "<non> nostrum inter vos tantas conponere lites''. alibi pro disponere, ut "nec conponere opes norant'', alibi pro coniungere, ut "conponens manibusque manus'', alibi pro conparare, ut "sic parvis conponere magna solebam'', alibi pro fundare, ut "nunc placida conpostus''. VESPER proprie stella est, cum autem 'vesperi' dicimus, adverbium temporis est. et sciendum quia omnia nomina, quae de Graecis in os exeuntibus ad nos transeunt, apud nos aut in us tantum exeunt, ut DELOC Delus, aut in er, ut agros ager, aut in utrumque, ut Euandros Euandrus Euander 375. TROIA ANTIQUA nobili, venerabili, more suo: alibi "terra antiqua'', id est nobilis; nec enim esse poterat nova. item "templa dei saxo venerabar structa vetusto''. aut certe cara, et hoc ideo, quia dixit 'quibus aut venistis ab oris'. SI VESTRAS FORTE PER AVRES cum apud deam sciat se loqui, cur ait 'si vestras per aures'? et 'forte' hic aliqua ratione. 377. FORTE SVA casu suo, id est quo solet. 'forte' autem nomen est a nominativo fors, ut Terentius "fors fuat pol''. ipse alibi "quoniam fors omnia versat''. LIBYCIS iam scit; audivit enim 'sed fines Libyci'. APPVLIT ORIS figura supra dicta. 378. SUM PIUS AENEAS non est hoc loco arrogantia, sed indicium. nam scientibus aliquid de se dicere arrogantia est, ignotis indicium. aut certe heroum secutus est morem, quibus quam mentiri turpe fuerat, tam vera reticere. denique Vlixes in Homero ait suam famam ad caelum usque venisse: unde et iste 'fama super aethera notus'. aut certe vetuste pietatem pro religione posuit. Sallustius in Catilina "verum illi delubra deum pietate, domus suas gloria decorabant''. Plautus in Pseudolo "non potest pietati obsisti huic ututi res sunt ceterae, deos quidem, quos maxime est aequum metuere, eos minimi facit''. sane 'pius' potest esse et purus et innocens et omni carens scelere. piare enim antiqui purgare dicebant; inde etiam piamina, quibus expurgant homines, et qui purgati non sunt impii. RAPTOS QUI EX HOSTE PENATES hoc est sum pius. EX HOSTE PENATES optima locutio est, plusque significat de pluralitate ad singularitatem transire, ut 'venor multis canibus' et 'multa cane'. ut Horatius "aut trudit acres hinc et hinc multa cane apros in obstantes plagas''. sane de diis penatibus licet varias opiniones secutus sit Vergilius, omnes tamen diversis locis complexus est: nam alii, ut Nigidius et Labeo, deos penates Aeneae Neptunum et Apollinem tradunt, quorum mentio fit "taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo''. Varro deos penates quaedam sigilla lignea vel marmorea ab Aenea in Italiam dicit advecta, cuius rei ita Vergilius meminit "effigies sacrae divum Phrygiique penates, quos mecum a Troia mediisque ex ignibus urbis extuleram''. idem Varro hos deos Dardanum ex Samothraca in Phrygiam, de Phrygia Aeneam in Italiam memorat portavisse. alii autem, ut Cassius Hemina, dicunt deos penates ex Samothraca appellatos theous megalous, theous dunatous, theous chrestous. quorum diversis locis ita meminit "natoque penatibus et magnis dis'', hoc est theous megalous, et iterum "Iunonis magnae primum. dominamque potentem'' tous dunatous, et "bona Iuno'' tous chrestous. ecce ergo diversis locis omnia tria conplexus, quae omnia locis suis dicentur. 380. ITALIAM QUAERO hoc loco distinguendum est; nam si iunxeris 'patriam', non procedit. patria enim, id est civitas, in provincia esse potest, non tamen ut ipsa provincia patria sit: licet in Sallustio lectum sit "Hispaniam sibi antiquam patriam esse''; sed illic ad laudem pertinet, non ad veritatem. tria ergo dicit: provinciam quaero, hoc est 'Italiam'; 'patriam', hoc est Corythum, Tusciae civitatem, unde Dardanus fuit; 'genus ab Iove' ideo, quia ex Electra et Iove Dardanus Iasiusque nati sunt, Dardanus autem auctor est Troiae. et bene ad tria interrogata respondet, qui esset, unde venisset, quo tenderet. alibi de ipsa Italia Aeneas "hic domus, haec patria est''. melius sic distinguitur 'Italiam quaero patriam et genus ab Iove summo': ut mihi sit Italia patria, Iovis genus efficit, propter Dardanum scilicet. 381. PHRYGIUM AEQUOR id est Hellespontum. CONSCENDI bene 'conscendi' secundum physicos, qui dicunt terram inferiorem esse, quia omne quod continetur supra illud est quod continet: unde est "humilemque videmus Italiam''. 382. MATRE DEA MONSTRANTE VIAM hoc loco per transitum tangit historiam, quam per legem artis poeticae aperte non potest ponere. nam Varro in secundo divinarum dicit "ex quo de Troia est egressus Aeneas, Veneris eum per diem cotidie stellam vidisse, donec ad agrum Laurentem veniret, in quo eam non vidit ulterius: qua re terras cognovit esse fatales'': unde Vergilius hoc loco 'matre dea monstrante viam' et "eripe, nate, fugam'', item "nusquam abero'' et "descendo ac ducente deo'' et "iamque iugis summae surgebat lucifer Idae''. quam stellam Veneris esse ipse Vergilius ostendit "qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda, quem Venus ante alios astrorum diligit ignes''. quod autem diximus eum poetica arte prohiberi, ne aperte ponat historiam, certum est. Lucanus namque ideo in numero poetarum esse non meruit, quia videtur historiam composuisse, non poema. DATA FATA SECVTUS scilicet a Iove. 383. CONVVLSAE UNDIS EVROQUE SUPERSUNT aut 'convulsae undis Euroque', aut 'supersunt undis Euroque'. 'convulsae' autem ideo, quia habes supra "laxis laterum compagibus'' 384. IGNOTUS deest 'quasi'; nam contrarium est quod dixit 'fama super aethera notus'. facit autem hoc frequenter Vergilius, ut hanc particulam subtrahat, ut "at medias inter caedes exultat Amazon'', quasi Amazon; nam Vulsca fuit. PERAGRO per habet accentum; nam 'a' longa quidem est, sed non solida positione; muta enim et liquida quotiens ponuntur metrum iuvant, non accentum. 385. EVROPA ATQUE ASIA PULSUS aut orbem in tres partes divisit et absolutum est, quia in Africa positus, quae orbis pars tertia est: aut si Europam tantum et Asiam intellegimus, ut Africa in Europa sit, invidiose locutus est, ut supra Venus "cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis'', quasi cum indignatione dicat, per Troiam Asia careo, per Italiam Europa. denique non passa Venus eius interrupit querelas. sane Europa Agenoris filia, a qua pars orbis nominata est. 386. DOLORE EST aut narrantis Aeneae, aut certe suo dolore; aequum enim est malis filii etiam ipsam moveri. 387. QUISQUIS ES pleraque per concessionem sic tradit poeta, ut augmentum faciat. sicut hoc loco audiverat Venus 'sum pius Aeneas, fama super aethera notus' et cetera, dicit tamen 'quisquis es', hoc est, etiamsi haec in te non sint, hinc tamen constat esse felicem, quod venisti Carthaginem. item in secundo "quisquis es, amissos hinc iam obliviscere Graios'', hoc est, qualibet ratione contra nos bella susceperis. HAVD CREDO INVISUS CAELESTIBUS litotes figura per contrarium significans, id est credo te esse carissimum superis: ut alibi "munera nec sperno'', supra "mihi iussa capessere fas est''. 'caelestibus' autem secundum Pythagoram et praecipue Platonem dixit, qui confirmant vivos esse superis caros, mortuos vero inferis. unde et Vergilius de Pallante "et nil iam caelestibus ullis debentem'', item contra "vos o mihi manes este boni, quoniam superis aversa voluntas''. 388. AVRAS VITALES CARPIS quibus vivimus. nihil est enim aliud vita, quam reciprocus spiritus: unde et Iuppiter, quo constant omnia, Zeus vocatur apo tes zoes, id est vita. CARPIS accipis modo, ut "et placidam carpebant membra quietem''. TYRIAM Carthaginem a colonis. ADVENERIS URBEM hysterologia ut supra, hoc est ad urbem veneris. PERGE MODO tantummodo: hoc est, haec tibi sola sit cura, nam liberatae sunt naves. 389. PERFER imperativus modus est, ut "fer cineres Amarylli foras''. 390. REDUCES proprie 'reduces' dicuntur qui pericula evadunt: sic infra "ut reduces illi ludunt'', scilicet post periculum inlatum ab aquila. 391. VERSIS AQUILONIBUS aut speciem pro genere posuit, hoc est mutatis ventis, aut quia, postquam ad Africam iter verterunt, adversus ante Aquilo coepit esse prosperrimus. 392. NI FRVSTRA AVGVRIUM VANI DOCVERE PARENTES hoc ad confirmandum errorem Aeneae dixit, ne divinando dea esse crederetur. et est argumentum ad fallaciam, ne intellegat deam. quod autem dicit 'vani parentes', aut hypallage est, id est vanum augurium, ut "dare classibus austros'' et "ibant obscuri sola sub nocte'' pro ipsi soli per obscuram noctem; aut certe 'vani parentes' qui res falsas et inanes docent. et per hoc decipere plerumque ostendit auguria. multi volunt ad nimium hoc amorem parentum referri, qui teneritudine affectus etiam superflua liberos docent. quidam 'vani' mendaces tradunt. Sallustius in Iugurtha "nam ego quidem vellem et haec quae scribo et illa quae antea in senatu questus sum vana forent potius, quam miseria mea fidem verbis faceret''. Terentius in Phormione ubi adulescens lenonem mendacii arguit "non te pudet vanitatis?'' 393. BIS SENOS CYCNOS cycnos navibus comparat, aquilam tempestati. in auguriis autem considerandae sunt non solum aves, sed etiam volatus, ut in praepetibus, et cantus, ut in oscinibus, quia nec omnes nec omnibus dant auguria: ut columbae non nisi regibus dant, quia numquam singulae volant, sicut rex numquam solus incedit; unde in sexto "maternas agnovit aves'' per transitum ostendit regis augurium. item cycni nullis dant nisi nautis, sicut lectum est in ornithogonia, "cycnus in auguriis nautis gratissimus ales: hunc optant semper, quia numquam mergitur undis''. cycnos tamen habere divinationem etiam Cicero in Tusculanis libro primo docet "ut cycni, qui non sine causa Apollini dicati sunt, sed quod ab eo divinationem habere videantur''. LAETANTES post periculum. AGMINE volatu, impetu. agmen autem apud Vergilium est cuiuslibet rei impetus, ut "illi agmine certo'' [et "vocat agmina saeva sororum'']. 394. AETHERIA aether altior est ae+re, vicinus caelo, apo tou aithein, id est ardere. IOVIS ALES aquila, quae in tutela Iovis est, quia dicitur dimicanti ei contra Gigantes fulmina ministrasse: quod ideo fingitur, quia per naturam nimii est caloris, adeo ut etiam ova quibus supersidet possit coquere, nisi admoveat gagaten lapidem frigidissimum, ut testatur Lucanus "feta tepefacta sub alite saxa''. aut quia nec aquila nec laurus dicitur fulminari, ideo Iovis ales aquila, Iovis coronam lauream accepimus, et qui triumphant lauro coronantur. sane alites proprie dicuntur aves, quae volatu auspicia faciunt, buteo sanqualis inmussulus aquila vulturius. sane de aquila est et alia fabula. apud Graecos legitur, puerum quendam terra editum admodum pulchrum membris omnibus fuisse, qui Aetos sit vocatus. hic cum Iuppiter propter patrem Saturnum, qui suos filios devorabat, in Creta insula in Idaeo antro nutriretur, primus in obsequium Iovis se dedit, post vero cum adolevisset Iuppiter et patrem regno pepulisset, Iuno permota forma pueri velut paelicatus dolore eum in avem vertit, quae ab ipso aetos dicitur Graece, a nobis aquila propter aquilum colorem, qui ater est. quam semper Iuppiter sibi inhaerere praecipit et fulmina gestare: per hanc etiam Ganymedes cum amaretur a Iove dicitur raptus, quos Iuppiter inter sidera collocavit. et quia aquilae haec est natura, ut solem recto lumine spectet, signum quoque aquilae, quod in caelo est, orientem semper solem videtur adtendere. alii dicunt ab hac avi Iovem raptum et ad latebras Cretenses perlatum, cum a Saturno ubique quaereretur. ipsam etiam Iovi, cum adversus Titanas bellum gereret, obvolasse in augurium ac statim victoriam consecutam, et ideo inter sidera collocatam. 395. ORDINE LONGO non nulli pro serie dictum accipiunt, nam et 'coetu cinxere polum' videtur ad ordinem rettulisse: quamvis quidam quaerant, quomodo 'ordine', cum mox 'coetu' dicat. 396. CAPERE eligere, ut "ante locum capies oculis''. DESPECTARE id est electas iam intentius despicere. 397. STRIDENTIBUS ALIS signum augurii est. 398. COETU dicit Plinius Secundus in naturali historia, omnes aves colli longioris aut recto ordine volare, ut pondus capitis praecedentis cauda sustentet: unde et prima plerumque deficiens relicto loco incipit esse postrema: aut in coetu se omnes invicem sustinere; neque enim huiusmodi aves semel ad inferiora descendunt, sed paulatim per reflexos in gyrum volatus. hoc autem volatu imitantur litteras quasdam: unde et Lucanus "et turbata perit dispersis littera pennis''. CANTVSQUE DEDERE adlusit ad nautas. multi tamen adserunt cycnos inter augurales aves non inveniri neque auguralibus commentariis eorum nomen inlatum, sed in libris reconditis lectum esse, posse quamlibet avem auspicium adtestari, maxime quia non poscatur. hoc enim interest inter augurium et auspicium, quod augurium et petitur et certis avibus ostenditur, auspicium qualibet avi demonstratur et non petitur: quod ipsum tamen species augurii est. sed Vergilius amat secretiora dicere; nam totum morem augurum exsecutus est proprietate verborum. alites enim ostendit cum ait 'stridentibus alis', oscines vero cum dicit 'et coetu cinxere polum cantusque dedere'. hoc idem et de columbis fecit; nam et haec inter augurales aves dicuntur non inveniri, et tamen ex his augurium et postulari facit et ostendi: "este duces o, si qua via est, cursumque per auras dirigite in lucos'' et cetera. 399. PUPPESQUE TUAE PUBESQUE TUORUM tropus synecdoche: a parte totum significat, ut Terentius "o lepidum caput'', id est lepidus homo. 'pubes' autem flos iuventutis. 400. OSTIA proprie ostia dicuntur exitus fluminum, sed modo abusus est, quia plerumque ostia ipsa pro portu sunt. 401. PERGE MODO exhortatio ad facilitatem rei. DUCIT VIA pro 'haec via': et videtur demonstrare. 402. AVERTENS 'se' subaudis, hoc est cum averteretur, ut "tum prora avertit''. ROSEA pulchra. 403. AMBROSIAEQUE COMAE aut unguento deorum oblitae, hoc est ambrosia, aut certe abusive dixit 'divinae comae'. AMBROSIAEQUE COMAE DIVINUM VERTICE ODOREM] est hypallage, ut sit divinae comae ambrosiae odorem spiravere. 404. SPIRAVERE exhalaverunt. VESTIS DEFLVXIT quia dixit supra "sinus collecta fluentes''. 405. VERA bene 'vera' de qua ante dubitabatur. INCESSU hoc verbum apud Vergilium saepe pro honore ponitur, ut "ast ego quae divum incedo regina'' et mox "forma pulcherrima Dido incessit''. MATREM AGNOVIT nunc matrem agnoscit; nam deam esse iam superius dixerat. 406. FUGIENTEM celeriter abscedentem, ut alibi "ad terram fugit''. VOCE pro oratione. 407. QUID NATUM TOTIENS saepe. et aut kata to siopomenon intellegimus saepe eum esse delusum; aut certe secundum ipsum Vergilium, qui ait in secundo "cum mihi se non ante oculis tam clara videndam obtulit''. multi tamen volunt in hoc ipso loco saepe eum esse deceptum, ut in habitu, in interrogatione, in responsione, in auguriis. vel 'totiens crudelis', quotiens fallis aut dissimulas. TU QUOQUE sicut Iuno ceterique dii, qui Troianis inimici sunt; quos et in secundo libro ostendit, ubi ait "inimicaque Troiae numina magna deum''. FALSIS LUDIS IMAGINIBUS] ideo quia virginem, quia venatricem, quia Tyriam se dixerat. 408. CUR DEXTRAE IVNGERE DEXTRAM maiorum enim haec fuerat salutatio, cuius rei aition, id est causam Varro, Callimachum secutus, exposuit, adserens "omnem eorum honorem dexterarum constitisse virtute''. ob quam rem hac se venerabantur corporis parte. 409. VERAS AVDIRE ET REDDERE VOCES? sunt multae reciprocae elocutiones, ut hoc loco; sunt multae unius partis utrique sufficientes, ut 'tenemur amicitiis', ridiculum enim est si addas 'mutuis', cum amicitiae utrumque significent, sicut Fronto testatur. item sunt elocutiones, quarum una pars plena est: quae si convertantur, habent aliquid superfluum. in Sallustio "in tugurio mulieris ancillae'': bene addidit 'ancillae'. at si dicas 'in tugurio ancillae mulieris', erit superfluum 'mulieris'; ancilla enim et condicionem ostendit et sexum. item "res erat praetoribus nota solis''. hoc suffecerat. male ergo addidit "ignorabatur a ceteris''. quod si convertas, nihil esse superfluum invenitur. 410. TALIBUS INCVSAT incusare proprie est superiorem arguere, ut in Terentio pater ad filium "quid me incusas Clitipho?'' accusare vero vel parem vel inferiorem, ut in eodem ad maritum uxor "me miseram, quae nunc quam ob causam accuser nescio''. et hoc proprietatis est, licet usus male ista corrumpat. sciendum tamen est Terentium propter solam proprietatem omnibus comicis esse praepositum, quibus est quantum ad cetera spectat inferior. 411. AT VENUS ordo est 'at Venus dea'. OBSCVRO AE+RE nebula, cuius definitio est. 412. CIRCUM DEA FUDIT figura est tmesis, quae fit cum secto uno sermone aliquid interponimus, ut alibi "septem subiecta trioni''. sed hoc tolerabile est in sermone conposito, ceterum in simplici nimis est asperum; quod tamen faciebat antiquitas, ut "saxo cere comminuit brum''. 413. CERNERE NE QUIS EOS causa cur fecerit. ex hoc enim pendent cetera quae sequuntur. 414. MOLIRI hic pro struere posuit et per hoc facere, ut infra "molirique arcem''. AVT VENIENDI POSCERE CAVSAS scilicet ne saepe narrando crebrum patiatur dolorem. unde melius ad Aeneam refertur "medio sic interfata dolore est''. 'poscere' autem nunc inquirere, alias petere. et praeponitur magis accusativo casui, dicimus enim posco magistrum lectionem, non a magistro posco. 415. IPSA PAPHUM civitatem Cypri. et non sine ratione est quod in decimo libro plura sibi loca grata vel sacrata commemoret, hic ad Paphum solam abisse dicatur, quia Varro et plures referunt in hoc tantum templo Veneris quibusvis maximis in circuitu pluviis numquam inpluere. SUBLIMIS divino incessu. SUBLIMIS] id est sublimiter, nomen pro adverbio. 416. LAETA ecce proprium Veneris epitheton. vel 'laeta', quia tectum nebula filium in tuto habebat, vel quod insulam suam repetat; vel ideo Paphum revisit laeta, quia serenis laeta congruunt, et necesse est ut laeta sit Venus ubi semper serenum est, quippe ubi pluere numquam dicatur. SABAEO Arabico. Arabiae autem tres sunt, inferior petrodes eudemon, in qua populi sunt Sabaei, apud quos nascitur tus. dicti autem Sabaei apo tou sebein, id est venerari, quod deos per ipsorum tura veneramur. 417. TURE CALENT ARAE SERTISQUE RECENTIBUS HALANT ecce unde supra dixit "haud equidem tali me dignor honore'', quia Aeneas hostias obtulerat, quarum hic mentio non fit. quod autem 'recentibus' dixit laus loci est, qui semper flore vestitur, ut omni tempore Veneri flores praesto esse videantur. SERTIS sertum et serta cum nihil adicitur dicimus, ut hoc loco: item alibi expressius "serta procul, tantum capiti delapsa, iacebant''. si autem sertos dixero, addo flores, si sertas, addo coronas, ut Lucanus "accipiunt sertas nardo florente coronas''. et hoc in multis nominibus observandum est, ut genus ex adiectione formetur: qua detracta in neutrum cedat necesse est, ut piscinalis locus, piscinalis cella, piscinale; sagmarius mulus, sagmaria mula, sagmarium. HALANT pro olent. 418. CORRIPVERE VIAM deest 'at illi'. CORRIPVERE VIAM officium eundi celeriter arripuerunt; nec enim via corripitur. 419. QUI PLURIMUS ex maxima parte urbi inminens. QUI PLURIMUS id est longus, ut ipse alio loco "cui plurima cervix'', item "cum se nux plurima'', id est amygdala; longa namque est. 420. ASPECTAT] est ornatus cum animantur apsucha. ASPECTAT rei insensibili dat sensum. unde est illud in quarto de Atlante. item Sallustius "Lyciae Pisidiaeque agros despectantem''. ARCES civitates, a parte totum. 421. MIRATVR MOLEM AENEAS hoc ad ipsum refertur, MAGALIA QUONDAM hoc ad poetam; nec enim hoc novit Aeneas. 'magalia' vero antistoechon est; nam debuit magaria dicere, quia magar, non magal Poenorum lingua villam significat. Cato originum quarto "magalia aedificia quasi cohortes rotundas'' dicit. alii magalia casas Poenorum pastorales dicunt. de his Sallustius "quae mapalia'' sunt circumiecta civitati suburbana aedificia magalia. et alii Cassius Hemina docet ita "Sinuessae magalia addenda murumque circum ea''. 422. MIRATVR PORTAS STREPITVMQUE E. S. V. quidam hoc 'portas et vias magalia quondam miratur' non simpliciter dictum volunt, quoniam prudentes Etruscae disciplinae aiunt apud conditores Etruscarum urbium non putatas iustas urbes, in quibus non tres portae essent dedicatae et tot viae et tot templa, Iovis Iunonis Minervae. bene ergo miratur Aeneas, ubi fuerant magalia illic esse legitimam civitatem; nam et portas et vias videbat et mox templum Iunoni ingens. STRATA VIARUM primi enim Poeni vias lapidibus stravisse dicuntur. 423. ARDENTES multi 'festinantes', ut "iuvenum manus emicat ardens'' et "ardet abire fuga'' et "Laocoon ardens''; sic enim dicit quotiens properantes vult ostendere: alii ardentes 'ingeniosi' accipiunt; nam per contrarium segnem, id est sine igni, ingenio carentem dicimus: unde et a Graeco venit catus, id est ingeniosus apo tou kaiesthai. DUCERE MUROS exaedificare. DUCERE MUROS] hoc est construendo in longitudinem producere; proprie enim cum aedificantur muri duci dicuntur. Sallustius historiarum II. "murum ab angulo dexteri lateris ad paludem haud procul remotam duxit''. 424. MOLIRIQUE ARCEM molibus factis extollere. MOLIRI] est extruere, huic contrarium demoliri. ET MANIBUS SUBVOLVERE SAXA cur manibus? an quia adhuc machinae non erant? an ad construentium festinationem referre voluit? 425. OPTARE eligere, ut "tuus o regina quid optes''. et "optavitque locum regno''. TECTO ad tectum nota figura. SVLCO fossa: civitas enim, non domus circumdatur sulco: ut alibi "ausim vel tenui vitem committere sulco''. SVLCO fossa fundamentorum. 426. LEGUNT eligunt. IVRA] id est loca ubi iura dicantur aut magistratus creentur. et bene post conditam civitatem addidit 'iura' et 'magistratus' 'sanctumque senatum'. legitur apud quosdam, Brutum eos qui se in eiciendis regibus iuvissent legisse in consilium, eumque ordinem senatum appellatum, quod una sensissent, quod patricii essent, patres conscriptos. alii patres a plebe in consilium senatus separatos tradunt, alii conscriptos qui post a Servio Tullio e plebe electi sunt. alii senatum a senectute hominum, quibi allecti erant, dictum volunt, qui apud Graecos gerousia appellatur. 'sanctum' autem ideo quia senatus sanctissimus ordo dicitur. 427. PORTUS EFFODIUNT id est Cothona faciunt. PORTUS EFFODIUNT ut portus scilicet faciant. et vere ait, nam Carthaginienses Cothone fossa utuntur, non naturali portu. ALTA THEATRI FUNDAMENTA hinc futura magnitudo cognoscitur, quod 'alta fundamenta' ait. bene autem post res publicas privatasque necessarias mentionem fecit theatri; aut quia ita Graecis urbs conditur, qui saepe spectaculis gaudent, aut, ut apud quosdam fuit, in honorem musicae scientiae. 428. COLVMNAS figurate 'columnas' 'decora' ait; diversis enim significationibus idem dixit. et ab eo quod est hoc decus corripitur decoris. 430. QUALIS APES] ordo est 'qualis labor'. QUALIS APES tertiae declinationis genetivus pluralis et in 'ium' et in 'um' exit, sed tunc pro nostro arbitrio cum nominativus singularis 'ns' fuerit terminatus, ut amans et amantum et amantium dicimus. cum autem nominativus singularis 'r' fuerit terminatus, tantum in 'um' exit, ut pater patrum, murmur murmurum. reliqua vero nomina auctoritate firmamus, ut apis vel apum, vel apium. sane fabula de apibus talis est. apud Isthmon anus quaedam nomine Melissa fuit. hanc Ceres sacrorum suorum cum secreta docuisset, interminata est, ne cui ea quae didicisset aperiret; sed cum ad eam mulieres accessissent, ut ab ea primo blandimentis post precibus et praemiis elicerent, ut sibi a Cerere commissa patefaceret, atque in silentio perduraret, ab eisdem iratis mulieribus discerpta est. quam rem Ceres inmissa tam supra dictis feminis quam populo eius regionis pestilentia ulta est; de corpore vero Melissae apes nasci fecit. Latine autem melissa apis dicitur. AESTATE NOVA incipiente, ut "vere novo''. et bene 'nova', quia est et adulta et praeceps secundum Sallustium. FLOREA pro florida, ut "nemora inter frondea turbam''. aut florentia, nec enim de flore erant facta: floream coronam dicimus. RVRA Graece aroura dicuntur. aphaeresis ergo sermonem fecit Latinum. 431. EXERCET fatigat, ut "nate Iliacis exercite fatis''. hoc autem participium ab exercitu, id est militum multitudine, declinatione discernimus; nam nomen quartae declinationis est, participium secundae, ut visus, huius visi vel visus; passus, huius passi vel passus; auditus, huius auditi vel auditus. EXERCET] fatigat et subiecit, quibus rebus exercitae fatigentur. SUB SOLE in sole, ut "namque sub ingenti lustrat dum singula templo'', vel quamdiu sol est. GENTIS FETUS ad laudem apum hoc pertinet. et bene 'gentis fetus', quia non singulae de singulis nascuntur, sed omnes ex omnibus, quod in quarto georgicorum melius intellegitur. 432. ADVLTOS EDUCUNT producunt, quia adhuc adolescunt, ut adulti fiant, non adoleverint, ut adultos dicimus minores: et hoc sic dixit, ut "inbellem avertis Romanis arcibus Indum''. LIQUENTIA defaecata, sine sordibus, ut "nec tantum dulcia, quantum et liquida'', id est pura: nam pura mella constat esse meliora. 433. STIPANT densent. translatio a navibus, in quibus stipula interponitur vasis, quam stipam dicunt. DISTENDUNT implent, ut "denso distendere pingui''. NECTARE melle: abusus est propter suavitatis similitudinem. CELLAS et hic abusus est, ut favorum cavernas vel alvearia cellas vocaret, ut alibi thesauros. traxit autem a reponendi similitudine, vel a celando, unde cellam appellaverunt. AGMINE nunc impetu. 435. IGNAVUM inutile, non aptum industriae; nam industrios navos dicimus. FUCOS secundum Plinium apum multa sunt genera. proprie tamen apes vocantur ortae de bubus, fuci de equis, crabrones de mulis, vespae de asinis. fucus autem est secundum Aemilium Macrum "maior ape, crabrone minor''. PECUS dicimus omne quod humana lingua et effigie caret, id est a pascendo. unde Horatius "omne cum Proteus pecus egit altos visere montes''. Plautus "clurinum pecus'' simiam dixit. PRAESEPIBUS alveariis. et est translatio, quae fit quotiens vel deest verborum proprietas, vel vitatur iteratio. 436. FERVET concelebratur, ut contra 'friget' cessat dicimus, ut Terentius "nimirum hic homines frigent''. REDOLENT quidam olere res vel malas vel bonas, redolere tantum bonas tradunt. FRAGRANTIA quotiens incendium significatur, quod flatu alitur, per 'l' dicimus, quotiens odor, qui fracta specie maior est, per 'r' dicimus. sciendum sane nihil in hac vacare conparatione. nam Poenorum operi apum labor, custodiae litorum adversum alienigenas fucorum conparatur expulsio. 437. O FORTUNATI QUORUM IAM MOENIA SVRGUNT bene 'fortunati', quia iam faciunt quod ipse desiderat. O FORTUNATI expressit Aeneae desiderium. QUORUM IAM MOENIA SVRGUNT laus vel ab ipsa re sumitur quae laudatur. 438. FASTIGIA nunc operis summitates, alibi ima significat, ut "forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras''. SVSPICIT miratur, ut e contrario 'despicit' contemnit significat. 439. MIRABILE DICTU ob hoc quod sequitur, quia mixtus cunctis latebat. potest tamen hoc et superiori et inferiori sensui addi. 440. PER MEDIOS figura est; nam planum fuerat 'mediis se infert'. MISCETQUE deest 'se'. NEQUE CERNITVR VLLI neque ab ullo cernitur; et est Graecum oudeni horomenos, ut "scriberis Vario'', id est scribet te Varius. 441. LUCUS ubicumque Vergilius lucum ponit, sequitur etiam consecratio, ut "luco tum forte parentis Pilumni Turnus sacrata valle sedebat''. unde et in sexto "nulli certa domus, lucis habitamus opacis''; dicuntur enim heroum animae lucos tenere. et mox sequitur 'hic templum Iunoni ingens'. 'lucus' autem dicitur quod non luceat, non quod sint ibi lumina causa religionis, ut quidam volunt. IN URBE FUIT MEDIA nunc iam in media. LAETISSIMUS UMBRA aut septimus est, aut secundum Probum genetivus, ut sit 'laetissimus umbrae', sicut Sallustius "frugum pabulique laetus ager''. 442. QUO PRIMUM hoc est, simulac venerunt; nec enim secundo ad Africam ventum est. ordo est 'quo primum loco'. 443. EFFODERE LOCO SIGNUM historia hoc habet, quam more suo Vergilius per transitum tangit. Dido fratrem fugiens cum transiret per quandam insulam Iunonis, illic accepit oraculum et sacerdotem eius secum abstulit, cum ei parum crederet promittenti Carthaginis sedes. quo cum venissent, sacerdos elegit locum faciendae urbi, quo effosso inventum est caput bovis. quod cum displicuisset, quia bos semper subiugatus est, alio loco effosso caput equi inventum placuit, quia hoc animal licet subiugetur, bellicosum tamen est et vincit et plerumque concordat, ut ipse plenissime in illo loco "bello armantur equi, bellum haec armenta minantur. sed tamen idem olim curru succedere sueti quadrupedes et frena iugo concordia ferre: spes est pacis ait''. illic ergo Iunoni templa fecerunt. unde et bellicosa est Carthago per equi omen, et fertilis per bovis. sane fodere est tantum sollicitare terram, effodere hoc ipsum faciendo aliquid eruere vel invenire: cui contrarium est infodere. ordo autem est 'lucus in urbe fuit media laetissimus umbra, quo loco iactati Poeni undis et turbine effodere caput acris equi, quod regia Iuno signum monstraverat'. REGIA regina. 444. QUOD REGIA IVNO MONSTRARAT monstro dederat. et ut diximus tangit historiam. ACRIS EQUI epitheton magis aptum equis, ut "canibus blandis'', quia natura blandi sunt. 445. ET FACILEM VICTU propter bovem: quod licet nunc non dicat, tamen ex historia sumit. 'facilem' autem, copiosam, divitem. Terentius "quam vos facillime agitis''. 446. HIC TEMPLUM IVNONI INGENS superius dictum est quod Vergilius ubique lucos consecratos velit accipi, unde tamquam in loco sacro inducit Didonem Iunoni templa construere. morem autem Romanum veterem tangit: antiqui enim aedes sacras ita templa faciebant, ut prius per augures locus liberaretur effareturque, tum demum a pontificibus consecraretur, ac post ibidem sacra edicerentur. erant tamen templa in quibus auspicato et publice res administrarentur et senatus haberi posset, erant tantum sacra. hic ergo et sacrum templum, quod in luco, id est in loco sacro conditur, docet, et administrari in templo rem publicam subsequentibus versibus indicat 'iura dabat legesque viris operumque laborem p. a. i. a. s. t.' alibi tantum sacra esse templa, alibi omnia ubi agi posse, locis suis monstrabitur. SIDONIA licet <et> Sidon civitas sit Phoenices, tamen hic pro Tyria posuit. sane quidam opportune hic Sidoniam volunt positam, ut ostenderet locupletem: Sidonii enim locupletes habiti sunt, ut "Sidonias ostentat opes''. 447. DONIS OPVLENTUM ET NUMINE DIVAE aut simulacrum quoque aureum fuit et numen pro simulacro posuit, ut "media inter numina divum''. hinc Cicero "sese iam ne deos quidem ad quos confugerent habere''; aut vult ostendere plenum esse praesentia numinis templum: aut certe venerabile numine. 448. AEREA vel quod aes magis veteres in usu habebant, vel quod religioni apta est haec materies, denique flamen Dialis aereis cultris tondebatur: [aut quia vocalius ceteris metallis, aut quia medici aere quaedam vulnera curant, aut dicit quia veteres magis aere usi sunt] aut certe aerea saecula significantur: nam ut Hesiodus dicit, tempore quo haec gesta sunt aereum saeculum fuit. NEXAEQUE AERE TRABES multi 'nixae' legunt, non 'nexae', iuxta Varronem qui ait "trisulcae fores, pessulis libratae, dehiscunt, graves atque innixae in cardinum tardos turbines''. quidam trabes aeneas putant ipsum templum chalkioikon significari. versus sane ipse hypermetros est. 449. FORIBUS fores proprie dicuntur quae foras aperiuntur, sicut apud veteres fuit; valvae autem sunt, ut dicit Varro, "quae revolvuntur et se velant''. ianua autem est primus domus ingressus, dicta quia Iano consecratum est omne principium. cetera intra ianuam ostia vocantur generaliter, sive valvae sint, sive fores: quamvis usus ista corruperit. CARDO 'cardo' dictus quasi cor ianuae, quo movetur. STRIDEBAT AENIS ad sua rettulit tempora. cautum enim fuerat post proditum hostibus a Tarpeia virgine Capitolium, ut aerei cardines fierent, quorum stridor posset aperta ostia omnibus indicare. 450. HOC PRIMUM IN LUCO secuta sunt enim et alia, quae detraxere formidinem. TIMOREM multi quaerunt, cur post visam matrem quicquam timuerit: quod tamen alii sic solvunt, ut dicant, ne tunc quidem Aeneam Venerem quam viderat esse credidisse, cuius, ut ipse putabat, agnitae nulla verba perceperat. sed vera solutio haec est: Venus nihil de Afrorum moribus, unde nunc formidat Aeneas, sed de classe liberata dixerat filio. vel quia non in totum Aeneas matris fiducia confirmandus est, ne nihil supersit magnanimitati et laudibus viri fortis. sciendum tamen est in Vergilio interdum validiora esse obiecta purgatis, vel contra, ut hoc loco. 451. LENIIT quartae coniugationis tempus praeteritum perfectum vel in 'vi' iunctam exit, vel sublata digammo in 'ii' pro nostro arbitrio, ut lenivi lenii, audivi audii. sane cum in 'vi' exit, paenultima longa est et ipsa accentum retinet; cum vero in 'ii', paenultima brevis est et perdit accentum, quia, ut supra diximus "unius ob noxam'', quotiens vocalis vocalem sequitur detrahit longitudinem praecedenti; sed hoc in metro, ubi necessitas cogit; nam in prosa et naturam suam et accentum retentat. nunc ergo 'leniit' tertia a fine habet accentum, quia paenultima brevis est. sane plerumque accentum suum retinet etiam sermo corruptus, ut Mercuri Domiti Ovidi tertia a fine habere debuit accentum, quia paenultima brevis est, sed constat haec nomina apocopen pertulisse: nam apud maiores idem erat vocativus qui et nominativus, ut hi Mercurius et o Mercurius: unde 'cu' licet brevis sit, etiam post apocopen suum servat accentum. 452. AVSUS bene 'ausus', quia inter incerta satis audacter salus speratur. ADFLICTIS 'de adflictis'; nec enim esse septimus casus potest. CONFIDERE <et> fido et confido dativum regit, ut "et fidere nocti''. sane optima figura est quae numquam a principalitate discedit, ut "atque humiles habitare casas'' accusativo iunxit, quia habeo domum dicimus, unde est habito frequentativum. 453. SUB TEMPLO hoc est in templo, ut supra. 454. REGINAM OPPERIENS aut quam intellegebat esse venturam ex artificum festinatione: aut certe videndae reginae occasionem requirens. QUAE FORTUNA felicitas. et 'quae' hic admirandi significatus. 455. ARTIFICVMQUE MANUS INTER SE hoc est, habebat artificum conparationem. 'inter se' autem inter se certantium, an aliquid tale. 456. EX ORDINE hoc loco ostendit omnem pugnam esse depictam, sed haec tantum dicit quae aut Diomedes gessit aut Achilles: per quod excusatur Aeneas, si est a fortibus victus. sane pugna est temporale certamen, idem et proelium significat; bellum autem universi temporis dicitur, ut Punicum, Mithridaticum. Sallustius "ita sperat pugnam illam pro omni bello futuram''. Livius "ni Pyrrhus unicus pugnandi artifex magisque in proelio, quam bello bonus''. 457. TOTUM VVLGATA PER ORBEM quia Europa intulit, Asia passa est, Africa iam depingit. 458. ATRIDAS Atrei filios, Agamemnonem et Menelaum; sed usurpatum est, nam Plisthenis filii fuerunt. SAEVUM AMBOBUS ACHILLEM atqui tres dixit, sed Atridas pro uno accipe, quos unius partis constat fuisse. an 'ambobus' Agamemnoni tantum et Priamo? an ambobus exercitibus? Graecis propter suam de Briseide iniuriam, Troianis propter Helenam, et 'ambobus' pro utrisque arte hunc. 460. PLENA LABORIS plenus genetivo melius iungitur, ut Terentius "plenus rimarum sum''. Plautus "dedecoris pleniorem''. 461. EN PRIAMUS laus picturae est, per quam non imago, sed prope ipse ostenditur Priamus. SUNT HIC ETIAM SVA PRAEMIA LAVDI ut supra diximus, omnis Aeneae sollicitudo de moribus Afrorum est, quam nunc picturae contemplatione deponit. qui enim bella depingunt, et virtutem diligunt et miseratione tanguntur. SVA id est congrua, ut "strueremque suis altaria donis''. LAVDI virtuti, ut "primam merui qui laude coronam''. 462. MORTALIA adversa, quibus constat subiacere mortales. alii mortales casus accipiunt, vel absolute ta anthropina. 463. SOLVE METUM collectio est. nam ubi virtus praemia, adversa miserationem merentur, rite formido deponitur. FERET pro adferet. et hic reddidit "hoc primum in luco nova res oblata timorem leniit''. 464. INANI epitheton est picturae, aut quia caret corporum quae imitatur plenitudine, aut quia nullius est utilitatis, sed tantum delectat; nam apud veteres mataiotechnia vel pseudotechnia dicta est. 'pascit' autem delectat, ut "non animum modo uti pascat prospectus inanem''; vel ut quidam volunt ad stupentis animum rettulit, qui vel inanibus commovebatur. 465. MULTA GEMENS graecum est polla stenazon. LARGOQUE UMECTAT FLVMINE VVLTUM tapinosis est quia dixit 'umectat'. 'largo' nam 'flumine' est fluore, id est fluxu ipso. 466. PERGAMA CIRCUM abusive; non enim circa Pergama, hoc est arcem, sed circa Troiam bella gerebantur. 467. TROIANAE IVVENTUS definitio est Hectoris, ut "Catillusque acerque Coras, Argiva iuventus''. et re vera sic paene ubique Homerus ponit, ut Hectori tantum vel Achilli totus cedat exercitus. 468. HAC PHRYGES bene ubique Vergilius pro negotii qualitate dat Troianis et nomina. nam timidos Phrygas vocat, ut hoc loco, item "o vere Phrygiae, neque enim Phryges''; Dardanidas generosos, ut "Dardanidae magni genus alto a sanguine divum''; Laomedontiadas perfidos, ut "nondum Laomedonteae sentis periuria gentis''; Troas fortes, ut "Troes agunt, princeps turmas inducit Asilas''; Hectoreos quoque fortes, ut "nunc nunc insurgite remis, Hectorei socii''. CRISTATUS ACHILLES secundum Homerum, qui dicit in Achillis cristis terribile quiddam fuisse. 'cristatus' autem participium est derivatum a genere feminino. 469. NEC PROCUL HINC RHESI Rhesus rex Thraciae fuit, <ut]2 quidam tradunt Martis, ut alii Hebri vel Strymonis et Euterpes Musae filius: qui cum ad Troiae venisset auxilia clausisque iam portis tentoria locavisset in litore, Dolone prodente Troiano, qui missus fuerat speculator, a Diomede et Vlixe est interfectus, qui et ipsi speculatum venerant; abductique sunt equi, quibus pendebant fata Troiana, ut, si pabulo Troiano usi essent vel de Xantho Troiae fluvio bibissent, Troia perire non posset. 470. PRIMO SOMNO prima parte noctis, ut "libra die somnique pares ubi fecerit horas''. aut 'primo somno', ut graviorem ostenderet somnum; aut prima nocte, quia ante Rhesus in Troia non fuerat. 471. TYDIDES Diomedes. et bene Vlixen celat propter Aeneam, ut supra diximus, aut quia secundum Homerum occidente Diomede cadavera vlixes trahebat. 472. ARDENTES et candidos significat et veloces, ut "pernicibus ignea plantis''. si ignea velox est, sine dubio et ardens. 473. XANTHUM fluvium Troiae. 474. PARTE ALIA FUGIENS AMISSIS TROILUS ARMIS 'parte alia' scilicet templi. et veritas quidem hoc habet: Troili amore Achillem ductum palumbes ei quibus ille delectabatur obiecisse: quas cum vellet tenere, captus ab Achille in eius amplexibus periit. sed hoc quasi indignum heroo carmine mutavit poeta. FUGIENS fugere volens accepto iam vulnere. AMISSIS ARMIS vel aetatis inbecillitate, vel vulneris dolore incipientibus. 475. INFELIX multi hoc loco distinguunt et subiungunt 'puer atque inpar congressus Achilli', ut ex eo inparem ostendat, quod puer; sed tamen etiam si iungas 'puer', unus est sensus. ATQUE INPAR ac si diceret, etiam si puer non esset. CONGRESSUS ACHILLI congredior tibi antiqui dicebant, sicut pugno tibi, dimico tibi. hodie dicimus congredior tecum, pugno tecum, dimico tecum. 476. FERTVR EQUIS trahitur. CURRV curribus falcatis usos esse maiores et Livius et Sallustius docent. potuerunt ergo et simplicibus. RESVPINUS resupinus quo modo hastam trahebat? sed intellegitur Achillis hastam transisse per pectus et a parte qua ferrum est a tergo trahi. INANI sine rectore; nam corpus haerebat. 477. LORA TENENS TAMEN quamquam mortuus. 478. VERSA tracta, ut Plautus "inveniam omnia versa, sparsa''. venit autem ab eo quod est verror. INSCRIBITVR dilaceratur, ut Plautus "corpus tuum virgis ulmeis inscribam''. HASTA hostili scilicet, quam sicut dictum est transfixus trahebat. 479. INTEREA dum haec geruntur. et satis opportune a matribus festinatur ad templum, ut alibi "nec non ad templum summasque ad Palladis arces''. INTEREA AD TEMPLUM cum Diomedes auxilio Minervae plurimos Troianorum fudisset, Helenus, Priami filius, vates monuit, ut Minervae numen exoraretur, et cum precibus deae ponerent vestem quam regina speciosissimam habebat, id est peplum, unde post Minervae palla peplum appellata est. dea tamen, memor iudicii Paridis, Troianis infesta permansit. et mire in pictura temporali adverbio quamvis non possit. NON AEQUAE id est iniquae, infestae. litotes figura est, ut alibi "et vacuis Clanius non aequus acerris''. 480. PASSIS participium est ab eo quod est 'pandor'. ideo autem non facit 'pansus', quia plerumque 'n', quod in prima verbi positione invenitur, in praeterito participio non est. de qua re euphonia iudicat, ut ab eo quod est 'tundor' et 'tunsus' facit, ut "tunsae pectora palmis'', et 'tusus', ut "non obtusa adeo gestamus pectora Poeni''. sciendum tamen est, licet alia euphoniae causa varientur vel in generibus vel in numeris, 'nactus' tamen et 'passus' 'n' penitus numquam accipere. PEPLVMQUE FEREBANT peplum proprie est palla picta feminea Minervae consecrata, ut Plautus "numquam ad civitatem venio, nisi cum infertur peplum''. hodie tamen multi abutuntur hoc nomine. 481. SUPPLICITER TRISTES ut decet rogantes. et bene addidit 'suppliciter', quia et per iracundiam, et per gravitatem, et per religionem, et per dolorem tristes sumus. SUPPLICITER TRISTES] hoc est rogantes cum tristitia. TUNSAE PECTORA ut "oculos suffusa''. 482. AVERSA irata significat. nec enim poterat convertere se simulacrum. sic alibi "talia dicentem iamdudum aversa tuetur'' si tuetur, quomodo aversa, nisi iratam intellegas? ergo aversa ad animum refertur. 483. TER CIRCUM ILIACOS] hoc ad Aeneam referendum est, qui sciebat. TER CIRCUM ILIACOS apud auctores multa ad sensum, non ad aspectum possunt referri. tertio enim tractum intellegere possumus, non in pictura conspicere. unde est et illud "mulcere alternos et corpora fingere lingua''. aut certe tale erat in pictura corpus, ut in eo appareret frequentis raptationis iniuria. sane huius rei ordo talis est. Patroclus cum iratum Achillem propter Briseidem sublatam ut adversum Troianos pugnaret exorare non posset, petit ab eo arma quae Peleo Vulcanus fecerat; quibus indutus dum Achilles crederetur, fugatis Troianis omnibus etiam plurimos interemit, ipse vero ab Hectore occisus est. quo dolore Achilles conpulsus, inpetratis per matrem a Vulcano armis, Hectorem proelio superatum peremit, eiusque corpus ad currum religatum circa muros Ilii traxit, quod post placatus auro repensum Priamo reddidit. RAPTAVERAT bene forma usus est frequentativa, per quam ostendit quod per numerum dixerat. 484. EXANIMUM exanimus et exanimis dicimus, sicut unanimus et unanimis, inermus et inermis. ergo pro nostro arbitrio aut secundae erunt declinationis, aut tertiae; sed a tertia ablativum singularem in i mittunt, quia communis sunt generis. exanimis autem est mortuus, ut hic indicat locus, exanimatus vero timens, ut "exanimata sequens inpingeret agmina muris''. VENDEBAT ingenti arte utitur verbis: nam hoc loco, quia pingi potuit, praesens tempus posuit, superius, quia pingi non potuit, sed referri, perfecto exsecutus est tempore dicendo 'raptaverat', non 'raptabat'. 485. TUM VERO INGENTEM GEMITUM iam enim superius eum lacrimasse dixerat: hoc ergo addidit visum Hectoris corpus, ut etiam graviter gemeret. non ergo tum primum, sed tum maxime. 486. UT CURRUS quo tractus est. AMICI autem plus est, quam si Hectoris diceret. alibi "parvumque patri tendebat Iulum'', cum potuerit dicere 'mihi'. 487. MANUS INERMES aut sine sceptro, aut supplices, ut "dextras tendamus inermes'': quod tractum est de historia; qui enim se dedunt, inermes supplicant. aut re vera inermes tunc; contra Pyrrhum enim processit armatus. sane per transitum historiam tetigit, quia constat Priamum, cum ad supplicandum tentorium Achillis fuisset ingressus, dormientem Achillem excitavisse, ut pro filii corpore rogaret eum, cum eum potuisset occidere: licet hoc Homerus propter Achillis turpitudinem supprimat. 488. SE QUOQUE PRINCIPIBUS PERMIXTUM AGNOVIT ACHIVIS aut latenter proditionem tangit, ut supra diximus: ut excusatur ab ipso in secundo "Iliaci cineres'' et cetera: aut virtutem eius vult ostendere; nimiae enim fortitudinis est inter hostium tela versari, ut Sallustius "Catilina longe a suis inter hostilia cadavera repertus est''. Cornutus tamen dicit versu isto "vadimus inmixti Danais'' hoc esse solvendum. 489. EOAS 'e' naturaliter longa est, fit tamen brevis interdum cum eam vocalis sequitur, ut "primo surgebat Eoo''. NIGRI MEMNONIS ARMA quia Tithonus, frater Laomedontis, raptus ab Aurora filium suum Memnonem ex ipsa progenitum, inlectus dono vitis aureae Priamo ad Troiae misit auxilia. qui congressus cum Achille ab eo est interemptus, cuius mortem mater Aurora hodieque matutino rore flere dicitur. 'nigri' autem dixit Aethiopis, unde prima consurgit Aurora. ARMA Vulcania, ut ille indicat versus "te potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx''. 490. DUCIT AMAZONIDUM hoc est quod supra dixit "videt Iliacas ex ordine pugnas''. Homerus enim haec omnia tacuit quae facta sunt post Hectoris mortem. 'Amazonidum' autem derivatio est pro principalitate, sicut "Scipiadas duros bello'' pro Scipionibus. sane Amazones dictae sunt vel quod simul vivant sine viris, quasi hama zosai, vel quod unam mammam exustam habeant, quasi aneu mazou. has autem iam non esse constat, utpote extinctas partim ab Hercule, partim ab Achille. PELTIS scutis brevissimis in modum lunae iam mediae. LUNATIS autem participium a feminino genere derivatum. 491. PENTHESILEA FURENS furentem ideo dixit, quia sororem suam in venatione confixit simulans se cervam ferire. sed hoc per transitum tangit, nam furor bellicus intellegitur. an 'furens', quia maiora viribus audebat. haec tamen Martis et Otreres filia fuit, quam Achilles cum adversum se pugnantem peremisset post mortem eius adamavit eamque honorifice sepelivit. 'ducit' autem et 'ardet' ad laudem picturae pertinet. 492. AVREA amphibolon est hoc loco, utrum ipsa aurea, an aurea cingula. sciendum tamen plerumque amphiboliam metri ratione dissolvi, ut "aurea composuit sponda'' Dido 'aurea': si enim ad spondam referas, non stat versus. SUBNECTENS subnexa habens. EXERTAE nudatae; nudant enim quam adusserint mammam. 493. VIRGO et sexum ostendit et aetatem. VIRGO] plus dixit, quam si feminam diceret. figuram tamen Graecam facit. 495. DUM STVPET aut absolute, aut dum haec stupet. OBTVTU aspectu. IN UNO in unoquoque, hoc est singula mirabatur. 496. FORMA ut "pulchra prole''. 497. INCESSIT ut "incedunt pueri''; sed hic 'intervenit'. STIPANTE CATERVA ad hoc tantum sequens pertinet comparatio, quam vituperant multi, nescientes exempla vel parabolas vel conparationes adsumptas non semper usquequaque congruere, sed interdum omni parte, interdum aliqua convenire. 498. EVROTAE RIPIS fluvii Laconicae. CYNTHI montis Deli, in quo natam constat Dianam. sane Dianam veteres ideo melius producebant, quia sub divo dea sit venandi gratia. 499. EXERCET DIANA CHOROS hoc non ad conparationem pertinet, sed est poeticae descriptionis evagatio, quia chori nec personis hic nec locis congruunt; saltantium enim et cantantium dicuntur. MILLE finitus numerus pro infinito; nam de nympharum numero varia est opinio. 500. OREADES nymphae montium Oreades dicuntur, silvarum Dryades, quae cum silvis nascuntur Amadryades, fontium Napeae vel Naides, maris vero Nerei+des. 502. TACITUM maior enim est taciturnitatis adfectus, ut supra "haec secum''. sic Terentius "ut mecum tacita gaudeam''. TACITUM pro tacite, ut "tacitumque obsedit limen Amatae''; aut tacita gaudet. PERTEMPTANT modo vehementer temptant. alibi leviter, ut "blanda vicissim gaudia pertemptant mentem''. sunt enim multa quae pro locis intelleguntur, ut 'inpotens' et satis et minus et nihil potens significat. INSTANS OPERI zeugma est ad sequentia pertinens. 504. REGNISQUE FUTVRIS regnaturae Carthagini; nam ipsa iam regnabat. 505. TUM FORIBUS DIVAE instans praecipue foribus. et hoc loco distinguendum est; magno enim studio et labore templorum fores fiebant, quas quibusdam insignibant historiis, ut "in foribus letum Androgei'', item "in foribus pugnam ex auro solidoque elephanto''. quamvis quidam iungant 'tum foribus divae media testudine templi', ut unum intellegas tectum templi et pronai: quod si est, sub medio tecto sunt fores. sed prima melior expositio est. TESTVDINE camera incurva, id est fornicata, quae secundum eos qui scripserunt de ratione templorum, ideo sic fit, ut simulacro caeli imaginem reddat, quod constat esse convexum. quidam tradunt apud veteres omnia templa in modum testudinis facta, at vero sequenti aetate divinis simulacris positis, nihilominus in templis factas esse testudines, quod Varro ait, ut separatum esset, ubi metus esset, ubi religio administraretur. bene ergo, cum de templo loqueretur, addidit ei testudinem. idem Varro de lingua Latina ad Ciceronem "in aedibus locus patulus relinquebatur sub divo, qui si non erat relictus et contectus erat, appellabatur testudo''. Cicero in Bruto "commentatum in <quadam testudine cum servis litteratis fuisse>''. quidam testudinem locum in parte atrii volunt adversum venientibus. alii hunc ordinem volunt 'tum foribus divae templi resedit, media scutorum testudine', quia saepta armis erat. hoc sane genus fabricae ab animalis similitudine quae testudo vocatur captum est: de qua fabula talis est. virgo quaedam nomine Chelone, linguae inpatientis fuit. verum cum Iuppiter Iunonem sibi nuptiis iungeret, praecepit Mercurio, ut omnes deos et homines atque omnia animalia ad nuptias convocaret. sed omnibus quos Mercurius monuerat convenientibus, sola Chelone, irridens et derogans nuptiis, nectens moras adesse contempsit. quam cum Mercurius non venisse notavisset, denuo descendit ad terras et aedes Chelones supra fluvium positas praecipitavit in fluvium ipsamque Chelonen in animal sui nominis vertit, quam nos Latine testudinem dicimus, fecitque, ut pro poena dorso tectum, velut domum suam prona portaret: unde incurvatis aedificiis hoc nomen inpositum est. 506. SAEPTA ARMIS satellitum scilicet. vel ut quidam volunt pro armatis, ut "feta armis''. SOLIO solium proprie est armarium uno ligno factum, in quo reges sedebant propter tutelam corporis sui, dictum quasi solidum. modo iam abusive sellam regalem intellegimus. ALTE alto fulta suggestu. ac si diceret, in tribunali. SUBNIXA pro subnisa, ut supra diximus. alii pro innixa accipiunt. 507. IVRA DABAT LEGESQUE VIRIS ius generale est, sed lex iuris est species: non est ergo iteratio. et bene 'dabat'; primi enim Locri scriptis usi sunt legibus, nam superior aetas contenta fuit moribus. quod autem dixit 'viris', ad Didonis pertinet laudem, et separatim enuntiandum, ut sit maior admiratio. 508. SORTE TRAHEBAT proprie locutus est; trahuntur enim sortes, hoc est educuntur. et bene tam regnantis quam aedificantis urbem inplere ostendit officium. 509. CONCURSU ACCEDERE MAGNO cum magna Afrorum multitudine. et hoc est quod formidat Aeneas, incertus qua eos mente comitentur. 512. DISPVLERAT segregaverat. et magna est inter 'di' et 'de' differentia, ut diximus. PENITUS longe a regina remotos: quae res etiam insolentes custodes litorum facit. 513. OBSTIPVIT et ad mirationem et ad timorem hic pertinet sermo, quo dicenda praeoccupat. PERCVLSUS ad utrumque pertinet. 514. LAETITIAQUE METVQUE laetitia propter socios, metu propter concursum. vel quod incerti erant de voluntate Didonis. AVIDI CONIVNGERE pro 'ut coniungerent', vel ad coniungendum avidi. 515. ARDEBANT cupiebant, ut "formosum pastor Corydon ardebat Alexim''. ardeo autem et accusativum regit et ablativum. RES INCOGNITA id est qua adfectione Poenorum populus conveniret. 516. DISSIMVLANT dissimulamus nota, simulamus ignota, ut Sallustius "simulator ac dissimulator''. 517. QUAE FORTUNA utrum prospera, an adversa? et hic ostenditur, unde sit metus. 518. CUNCTI NAM LECTI NAVIBUS bene addidit 'lecti', ne penitus omnes intellegeres. nonnulli tamen 'lectis navibus' legunt: quod et si sit, hypallage est, et illuc sensus recurrit. et sciendum, plerumque ut hoc loco addi aliquid generalitati et fieri specialitatem. item si dicas 'omnes scolastici laborant', generalitas est; si addas 'isti', fit specialitas, ut Sallustius "transgressos omnis recipit mons Balleia'' prudenter addidit 'transgressos'. CUNCTI non idem significat quod omnes. Cicero saepe ait "cuncti atque omnes'', quia omnes non statim sunt cuncti, nisi idem simul sunt iuncti. 519. ORANTES VENIAM pacem propter incendium navium. et proprie verbum pontificale est: unde est "tu modo posce deos veniam'' et paulo post "pacemque per aras exquirunt''. dicta autem venia ad eliciendam misericordiam; meretur enim benivolentiam numinum qui, licet innocens sit, veniam tamen tamquam peccaverit petit: unde est confessio illa in Terentio "quid meritu's? crucem''. ORANTES VENIAM] venia quidem pro culpa petitur, sed nunc beneficium. aliqui tamen veniam pro inpunitate accipiunt, nam mox addidit 'prohibe infandos a navibus ignes'. 520. MAXIMUS ILIONEUS rebus omnibus maximus; nec enim aliquid addidit. ergo et aetate et honore et facundia et omni virtute accipiunt. et non sine causa ipsum ubique inducit loquentem; ut enim Homerus dicit, Phorbas pater Ilionei semper Mercurio deo eloquentiae favente pugnavit, ut Horatius "Mercuri facunde nepos Atlantis''. merito ergo huic datur eloquentia. PLACIDO SIC PECTORE COEPIT more suo uno sermone habitum futurae orationis expressit. bene ergo 'placido', ne timore consternatus videretur, quem ideo aetate maximum et patientem ostendit, ut ei auctoritas et de aetate et de moribus crescat. ergo 'placido' ad placandum apto; et definitio est oratoris, qui talem se debet componere, qualem vult iudicem reddere. 522. O REGINA secundum artem rhetoricam id ei dat quod vult inpetrare. nam eam per laudem benivolam reddidit. quae benivolentia in principiis controversiarum secundum praecepta rhetorica quattuor modis conciliatur: a iudicum persona, a nostra, ab adversariorum, a re ipsa. quod hic invenitur: a iudicum persona 'o regina novam c. c. I. u.', a sua persona 'Troes te miseri' et cetera, ab adversariorum 'quod genus hoc hominum', a re ipsa 'hospitio prohibemur harenae'. post praeparatam igitur benivolentiam et ex sua persona miseratione commota adhibet preces 'prohibe infandos a navibus i. p. p. g. e. p. r. a.' an possint? 'non ea vis animo n. t. s. v.' quo ergo ibatis? 'est locus Hesperiam G. c. d.' et cur huc venistis? 'cum subito adsurgens f. n. O.' ne autem possint timeri, ait 'pauci vestris adnavimus oris'. an gratiam referant? 'officio nec te certasse priorem paeniteat'. quod autem Aeneam laudat, occulte etiam terrorem incutit dicendo 'nec bello maior et armis'. dicit etiam esse qui vindicent, si fiat iniuria 'sunt et Siculis regionibus u. a. q. T. q. a. s. c. A.' an recessuri sint? 'quassatam ventis liceat subd. c.' et subiunxit, etiamsi regem amisimus et Italiam non petimus, tamen ad Siciliam necessario discedemus 'si datur Italiam s. e. reliqua. sin absumpta salus e. t. p. o. T. p. h. L. n. s. i. r. I. at freta Sicaniae saltem'. NOVAM URBEM iuxta Poenorum opinionem dixit, qui novam civitatem Carthaginem dicunt. 523. IVSTITIA bene consideravit sexum; nec enim 'virtute' poterat dicere. GENTES non Carthaginiensium, sed circumiacentium barbarorum. FRENARE continere, ut contra et "Numidae infreni cingunt''. 524. TROES TE MISERI tacitis occurrit quaestionibus, ne ad populationem venisse videantur more qui tunc vigebat. et videtur aliud ad dignitatem, aliud ad miserationem protulisse. VENTIS MARIA OMNIA VECTI per maria. et est contra illud, sicut dictum est, cur ad Africam venerint. 526. PARCE PIO GENERI quotiens invidiosae sunt praesentes personae, rhetoricum est ad alias confugere, ut hoc loco confugit ad genus. ET PROPIUS vicinius scilicet, ut tamquam victi accipiantur, non tales omnes credantur, qualis Paris fuit in Spartae expugnatione raptuque Helenae. nam historiae hoc habet veritas, non voluntate Helenam secutam, sed expugnata raptam civitate, unde et recipi meruit a marito. tangit autem hoc latenter Vergilius illo loco "me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter''. ergo bene non nos, sed res nostras dixit. 527. POPVLARE quia apud veteres haec erat maxime causa navigandi. sane antiqui et populo et populor dicebant, unde est 'populare' et "populatque ingentem farris acervum curculio''. nunc tamen passiva tantum utimur declinatione. quidam 'populare' pro ad populandum vel pro populatum accipiunt. VERTERE pro advertere. 529. NON EA VIS ANIMO argumentum ab inpossibili sicut dictum est, ut "quid Troes potuere?'' 'vis' autem est possibilitas. NON EA VIS ANIMO] id est, nec volumus nec possumus. 530. EST LOCUS conparatione orbis totius Italia locus est; nam provincia locus non potest dici. minus est autem 'quam' vel 'quem locum', ut "urbs antiqua fuit''. aut ideo 'locus', ut ostendat parvo posse esse contentos. HESPERIAM Hesperiae duae sunt, una quae Hispania dicitur, altera quae est in Italia. quae hac ratione discernuntur: aut enim Hesperiam solam dicis et significas Italiam, aut addis 'ultimam' et significas Hispaniam, quae in occidentis est fine, ut Horatius "qui nunc Hesperia sospes ab ultima''. et haec est vera Hesperia, ab Hespero dicta, id est stella occidentali. ceterum Italia Hesperia dicitur a fratre Atlantis, qui pulsus a germano Italiam tenuit eique nomen pristinae regionis inposuit, ut Hyginus docet. GRAI COGNOMINE DICUNT bene 'Grai', ut et ipsa cognoscat, sicut in octavo "Electra, ut Grai perhibent, Atlantide cretus''. 531. ANTIQUA nobilis; nec enim nova esse potest, licet primam terram suam esse dicant Athenienses. POTENS ARMIS dicendo 'potens armis', Troianos laudavit, ut ostenderet, non se bellicosam timere provinciam. UBERE GLEBAE 'uber' proprie est fecunditas. et bene Italiae virtutem fecunditatemque conlaudat, ne Africam petisse videantur. 532. OENOTRI COLVERE VIRI deest 'quam'. Oenotria autem dicta est vel a vino optimo, quod in Italia nascitur, vel ut Varro dicit ab Oenotro, rege Sabinorum quia alii partem Italiae Oenotriam tradunt ex Arcadia profectum in Italiam venisse cum Pelasgis et eam sibi cognominem fecisse. FAMA subaudimus 'est'. MINORES maiores et minores quotiens de genere dicimus numeri sunt tantum pluralis. 533. ITALIAM Italus rex Siciliae ad eam partem venit in qua regnavit Turnus, quam a suo nomine appellavit Italiam: unde est "fines super usque Sicanos'' non usque ad Siciliam; nec enim poterat fieri; sed usque ad ea loca, quae tenuerunt Sicani, id est Siculi a Sicano, Itali fratre. alii Italiam a bubus quibus est Italia fertilis, quia Graeci boves italous, nos vitulos dicimus; alii a rege Ligurum Italo; alii ab advena Molossio; alii a Corcyreo; alii a Veneris filio, rege Lucanorum; alii a quodam augure, qui cum Siculis in haec loca venerit quamque his regionem inauguraverit; plures% atare tenari nepote desatura Minois, regis Cretensium, filia Italiam dictam. 534. HIC CURSUS vel iste cursus, vel pro illuc. et cursus verbum nauticum est, ut "hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas''. 535. CUM SUBITO si 'subito fluctu', nomen est, si per se 'subito', adverbium. CUM SUBITO ADSVRGENS FLUCTU NIMBOSUS ORION Oenopion rex cum liberos non haberet, a Iove Neptuno Mercurioque, vel ut quidam tradunt, non Neptuno, sed Marte, quos hospitio susceperat, hortantibus, ut ab his aliquid postularet, petiit, ut sibi concederent liberos. illi intra corium immolati sibi bovis urina facta praeceperunt, ut obrutum terra conpletis maternis mensibus solveretur. quo facto inventus est puer, cui nomen ab urina inpositum est, ut Ourion diceretur, quod Dorica lingua commutatum est, ut ou diphthongus in o converteretur. quod autem plerumque prima syllaba brevis invenitur, ut hoc loco, cum sit naturaliter longa, Graecae rationis est; nam detractio fit u litterae et o remanet brevis, quo modo "ourea te skioenta'' pro orea, poieson pro poeson. et hoc, quia aut o est naturaliter longa, aut ou diphthongus; ceterum si sit in proprio nomine dichronos, ut omnes Latinae sunt, propriorum nominum abutemur licentia, ut in artibus lectum est. Orion ergo postea venator factus, velut trium parentum viribus fisus, dum vellet cum Diana concumbere, ut Horatius dicit, eius sagittis occisus est, ut Lucanus, inmisso scorpione periit, et deorum miseratione relatus in sidera signum famosum tempestatibus fecit. veri similius autem est a scorpione interemptum, quo oriente occidit, quia et scorpionem tamquam ultorem pudicitiae Diana inter sidera collocavit: cuius chelae amputatae aliud signum fecerunt; nam ipsae sunt libra. sane ipse Orion magnitudine sua multis oritur diebus, et ideo eius etiam apud peritos est incerta tempestas: unde dictum est 'cum subito adsurgens' ad excusationem non praevisae tempestatis. et multi superfluo quaerunt, cur ortus commemoretur Orionis, cum sit inmissa a Iunone tempestas. sed Ilioneus ista non novit quae a poeta supra dicta sunt, per musam, ut diximus, cognita. et constat numina nisi inventa occasione nocere non posse: quod in omni suo opere Vergilius diligenter observat. bene autem 'nimbosus', qui et ortu suo et occasu tempestates conmovet, sicut ait Horatius "qua tristis Orion cadit''; et quia hoc signum ibi est, ubi Hyades circa frontem Tauri. 536. IN VADA CAECA incognita, latentia. PROCACIBUS AVSTRIS perseverantibus. et procax proprie petax est, nam procare est petere, unde et proci [petitores] dicuntur. alii 'procacibus' inpudentibus tradunt. 537. PERQUE UNDAS SUPERANTE SALO elevato mari et in undas diviso, ut solet in tempestate. 'salo' autem venit ab eo quod est hoc salum sali, nam "sale tabentes'' ab eo quod est hic sal salis. PERQUE INVIA SAXA 'invia', id est aspera, inmania. unde et Dido paulo post 'quae vis inmanibus adplicat oris'? non enim suos vituperat, sed naturam litoris culpat. 538. HUC PAUCI vult intellegi, ut quidam tradunt, superesse et alios qui sunt in futuro vindices, si isti fuerint laesi; nam hoc est quod ait 'dispulit', id est dispersit. ADNAVIMUS ORIS elegit verbum aptum naufragio ad eliciendam misericordiam: quamvis et de navibus 'natat' lectum sit, ut "natat uncta carina''. ADNAVIMUS adnatavimus per syncopen, quotiens syllaba de medio subtrahitur. et bene 'adnavimus', quasi vix et opportune. 539. QUOD GENUS HOC HOMINUM? rhetorice vituperaturus mores non ad Didonem loquitur, sed ad tertiam se confert personam. QUAEVE HVNC TAM BARBARA MOREM P. P. bene mores accusat terrae, ut humanitas patriae potius esse videatur. 540. HOSPITIO PROHIBEMVR HARENAE ut alibi "litusque rogamus''; occupantis est enim possessio litoris. unde ostenduntur crudeles qui etiam a communibus prohibeant. HOSPITIO PROHIBEMVR HARENAE ut alibi "litusque rogamus innocuum''. litus enim iure gentium commune omnibus fuit et occupantis solebat eius esse possessio. Cicero in Rosciana "nam quid est tam commune, quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis?'' unde ostenduntur crudeles qui etiam a communibus prohibeant. 541. BELLA CIENT id est movent. et bene 'cient' et 'vetant' permanet in tertia persona, ne eos in hoc barbaros et inmites appellare videatur. sane in principio modestius, hic iam commotius. PRIMAQUE VETANT CONSISTERE TERRA id est in litore, ut alibi "tuque o, cui prima frementem fudit equum magno tellus percussa tridenti''. 542. MORTALIA ARMA mortalem possibilitatem. sane arma etiam consilia significant, ut "quaerere conscius arma''. sed hoc loco terret latenter propter Siciliam; nam et paulo post ait 'sunt et Siculis regionibus urbes', cum unam habeant in qua Acestes regnat: sed ad terrorem 'urbes' posuit. TEMNITIS [autem] pro contempnitis per aphaeresin dictum, quae est cum prima verbi syllaba detrahitur. alii 'mortalia arma' pro humanitate accipiunt. 543. AT SPERATE DEOS abusive 'timete', ut alibi "hunc ego si potui tantum sperare dolorem'', cum speremus bona, timeamus adversa. veteres tamen sperare dicebant deorum auxilia spectare. Plautus in milite "deos sperabo, teque postremo tamen'', in Casina "diis sum fretus, deos speravimus''. sane opportune post blanda principia ista ponuntur; prodest enim nonnumquam subtiliter obiurgare quem roges. MEMORES FANDI ATQUE NEFANDI iusti et iniusti. et bene 'memores', quia etiamsi non statim puniant crimina, sunt tamen memores, ut Horatius "raro antecedentem scelestum deseruit pede poena claudo''. et dicendo 'fandi atque nefandi' significat 'prout meriti fueritis'. 544. REX ERAT bene medio verbo usus est 'erat', ne si 'fuit' dixisset, fiduciam abiecisse videretur. 545. NEC PIETATE FUIT multum interest inter iustitiam et pietatem; nam pietas pars iustitiae est, sicut severitas. nunc ergo hoc dicit, qua parte sit iustus, id est pietate. et bene duo laudat in Aenea: pietatem, quam a Didone inpetrare contendit, et virtutem, quam vult timeri. QUO IVSTIOR ALTER NEC PIETATE FUIT NEC BELLO MAIOR ET ARMIS] qui et beneficium referre potest, et vindicare. BELLO MAIOR ET ARMIS non est iteratio; nam bellum et consilium habet, 'arma' tantum in actu ipso sunt. BELLO MAIOR ET ARMIS] hoc est scientia rei militaris et viribus dimicandi, ut aliud <sit> animi, aliud corporis. 546. QUEM SI FATA VIRUM SERVANT unum sensum in tres partes divisit, et potuit reprehendi idem dixisse, nisi ostenderet eum libenter voto suo inmorari. tale est illud "si numina vestra incolumem Pallanta mihi'' et cetera. SI VESCITVR AVRA vescor illa re, ut alibi "vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus perpetui tergo bovis et lustralibus extis''. nec nos decipiat quod dicit Plinius, ut elocutiones ex similibus formemus; nam ecce comedo illam rem dicimus, nec tamen vescor illam rem. et ipse enim dicit non usquequaque hoc esse faciendum. SI VESCITVR AVRA] verbum inchoativum sine praeterito tempore et quod a se nascitur. sane hic 'vescitur' pro fruitur posuit; nam non comedit auram, sed vivit ea. 547. AETHERIA AVRA quia animum ae+re, corpus cibo potione et ceteris diligenter nutrimus. 548. NON METUS hoc loco distinguendum est. cuius autem rei, ex sequentibus probat; nam vult eam non timere, ne inaniter praestet. alii 'non metus officio' legunt et hunc sensum dicunt: non metuo pro officio nostro, id est non timeo, ne non sit unde satisfaciamus officio ac parem gratiam reddamus. OFFICIO NEC TE CERTASSE PRIOREM PAENITEAT nec tibi parum videatur prima beneficia praestitisse, cum possis maiora recipere. nam 'paeniteat' parum videatur est, ut in heauton timorumeno "at enim quantum hic operis fiat paenitet'', hoc est parum videtur. sane 'certasse' quidam provocasse accipiunt, ut Terentius "beneficiis si certasset audisset bene''. officium autem est, quod Graeci to kathekon appellant. Cicero de Marcello "noli igitur in conservandis bonis viris defetigari, non cupiditate praesertim aliqua aut pravitate lapsis, sed opinione officii stulta fortasse, certe non inproba''. 549. SUNT ET SICVLIS REGIONIBUS URBES id est gratiam reddere possumus: arma latenter minatur. 550. TROIANOQUE A SANGUINE CLARUS ACESTES cum Laomedon promissam murorum mercedem Neptuno et Apollini denegasset, Neptunus iratus Troiae inmisit cetos quod eam vastaret. unde Apollo consultus, cum et ipse irasceretur, contraria respondit dicens, obiciendas puellas nobiles beluae. quod cum fieret timens Hippotes quidam nobilis filiae Egestae, cum Laomedontis regis Hesiona iam esset orta seditione religata, inpositam eam navi misit quo fors tulisset. haec ad Siciliam delata a Crimisso fluvio, quem Crinisum Vergilius poetica licentia vocat, converso in ursum vel canem conpressa edidit Acesten, qui ex matris nomine civitatem Troianis condidit, quae hodie Segesta nominatur. TROIANOQUE A SANGUINE CLARUS ACESTES] bene Troiano, ut necesse habeat si passi fuerint iniuriam vindicare, quod in principio bene tacuit. de Aceste autem fabula talis. cum Laomedon promissam murorum mercedem Neptuno et Apollini denegasset, Neptunus iratus Troiae inmisit cetos per quod vicina litoris vastarentur. unde Apollo consultus, cum et ipse irasceretur, contraria respondit dicens obiciendas puellas nobiles beluae. quod cum saepe fieret et Laomedontis Hesiona iam esset ad scopulum orta seditione religata, non nulli parentes peregre mittere filias quam domi perdere maluerunt; nam alii avehendas mercatoribus tradiderunt. timens Hippotes vel ipsostratus filiam Egestam inpositam navi misit quo fors tulisset. haec ad Siciliam ventis delata a Crimisso fluvio, quem Crinisum Vergilius poetica licentia vocat, converso in ursum, vel ut quidam volunt in canem, conpressa edidit Egestum, quem Vergilius Acestem vocat, qui matris nomine civitatem Troianis condidit, quae ante Egesta post Segesta nominata est. 551. QUASSATAM VENTIS quamvis sit iusta petitio, tamen prope invidiose ostendit, quam sit res quam petit exigua. SUBDUCERE in terram trahere, hoc est subductam curare. deducere autem in mare mittere, ut "deducunt naves socii''. 552. APTARE aptas legere. legitur et 'optare', sed utrumque eligere significat. vel 'aptare' adiungere vel adfigere, ut "stellis ardentibus aptum''. STRINGERE REMOS aut defrondare, ut "agricolae stringunt frondes'', aut 'fractos stringere remos', id est ligare, quia supra dixerat "franguntur remi''. 553. SOCIIS ET REGE RECEPTO syllepsis per numeros, ut "hic illius arma, hic currus fuit''. 554. SIN ABSVMPTA SALUS hoc est, si periit Aeneas, qui Troianorum salus est. PATER OPTIME mira laus, cum et patrem et optimum dicit. 556. NEC SPES IAM RESTAT IVLI bene de Ascanio spem dicit propter aetatem, ut "Ascanium surgentem'' et "spes surgentis Iuli''. sane et hic tribus inmoratur quae metuit, ut supra in voto. 557. AT FRETA SICANIAE bene recessuros se dicunt. 'freta' autem, quia freto a Sicilia dividitur Italia. sane quidam a fervore dici putant. et Sicanos quidam autochthonas tradunt, quidam ex Hiberia profugos de nomine fluminis Sicoris, quem reliquerant, Sicaniam nominasse. SEDESQUE PARATAS propter Acestis cognationem. 558. REGEM aut qui nunc rex est, aut qui etiam noster futurus est. 559. TALIBUS ILIONEUS aut subaudis 'loquebatur', aut ex posterioribus 'fremebant' intellegis. ORE FREMEBANT hoc est consentiebant. et bene 'ore', quia et armis possumus fremere. ORE FREMEBANT] aut probantes Ilionei dicta aut rogantes Didonem. 560. DARDANIDAE haec hemistichia Vergilius nominabat, quae in emendando carmine fuerat repleturus. 561. TUM BREVITER DIDO atqui non breviter loquitur. sed breve et longum, parvum et magnum perfectum nihil habent, sed per conparationem intelleguntur, ut supra de provincia "est locus'' orbis, ut diximus, conparatione. item hoc loco 'breviter', id est minus, quam Ilioneus. et notandum regum esse breviloquium, ut multis in Vergilio locis probatur, feminarum verecundiam: unde utrumque dedit Didoni. VVLTUM DEMISSA nota figura est, ut "oculos suffusa nitentes''. dicendo autem 'vultum demissa' aliud genus officii adiecit. 562. SOLVITE CORDE METUM TEUCRI sicut supra Iovis oratio, partim obiecta purgat partim petita promittit. sciendum sane, quia cum petuntur vel promittuntur aliqua, a validissimis inchoandum est, ut hoc loco. et est genus argumenti a necessario. SOLVITE CORDE METUM TEUCRI] qui pollicetur statim debet promittere, tunc subiungere si qua vult, ne exspectatione suspensus detineatur auditor. nam et in Aeoli oratione statim promittit. SECLVDITE CURAS iteratio est ad augmentum benivolentiae, hoc est, ad confirmandum supplicum animum. 'secludite' vero pro excludite: quod fit aut propter hiatum, aut propter suavitatem, ut a, "silice in nuda conixa reliquit'' pro enixa. 563. RES DVRA ac si diceret 'est quiddam'. et duo formidat: vicinos barbaros et fratris adventum, quae propter novitatem personarum generaliter dicens reliquit. RES DVRA] oportebat ex aliqua parte enuntiari domus calamitatem. vel ideo 'res dura', quod femina est. ET REGNI NOVITAS quae semper habet timorem. 564. MOLIRI bene non facere, sed 'moliri', ut terroris sit, non crudelitatis. 565. QUIS GENUS AENEADUM satis propere dixit Aeneadas, quamquam ab Ilioneo audierit 'rex erat Aeneas nobis', nec haec in opere inemendato miranda sunt. quamvis alii prolepsim velint esse. TROIAE NESCIAT URBEM aut Ilium dicit, quod in Troia est, aut 'Troiae urbem', ut "urbem Patavi, urbem Buthroti''. 566. INCENDIA BELLI id est vim; semper enim diluvio et incendio conparat bellum, ut "in segetem veluti cum flamma furentibus austris incidit aut rapidus montano gurgite torrens''. INCENDIA BELLI aut ardorem simpliciter belli, quia semper diluvio et incendio et tempestati conparat bellum, ut "in segetem veluti cum flamma f. a. i. aut rapidus montano flumine torrens'' et alibi "saevis effusa Mycenis tempestas ierit'': aut potest subtilius dictum accipi, quod Ilium conflagravit incendio. 567. NON OBTVSA ADEO aut non multum, vel valde, ut in Terentio "adulescentem adeo nobilem'' et "si adeo digna res est, ubi tu nervos intendas tuos'': aut 'non adeo', ut tu dicis, ut Troianorum famam ignoremus. 'obtusa' vero stulta, id est crudelia, ut merito Sol equos suos ab ista urbe devertat. 568. NEC TAM AVERSUS EQUOS TYRIA SOL IVNGIT AB URBE fabula quidem hoc habet: Atreum et Thyestem germanos, cum in dissensione sibi nocere non possent, in simulatam gratiam redisse: qua occasione Thyestes cum fratris uxore concubuit, Atreus vero ei filium epulandum adposuit: quae Sol ne videndo pollueretur, aufugit. sed veritatis hoc est: Atreum apud Mycenas primum solis eclipsin invenisse, cui invidens frater ex urbe discessit tempore quo eius probata sunt dicta. NEC TAM A. E. T. S. I. A. V.] hoc est non in alio orbe habitamus. 569. SEV VOS HESPERIAM MAGNAM megale enim Hellas appellata est Italia, quia a Tarento usque ad Cumas omnes civitates Graeci condiderunt. 570. SIVE ERYCIS FINES Eryx Veneris et Butae, vel ut quidam volunt Neptuni filius fuit, qui praepotens viribus advenas caestibus provocabat victosque perimebat. hic occisus ab Hercule monti ex sepultura sua nomen inposuit: in quo matris fecerat templum, quod Aeneae adscribit poeta dicens "tum vicina astris Erycino in vertice sedes fundatur Veneri Idaliae''. in hoc autem monte dicitur etiam Anchises sepultus, licet secundum Catonem ad Italiam venerit. ERYCIS FINES id est Siciliam. 571. AVXILIO TUTOS DIMITTAM non sine ordine poeta inducit Didonem et credentem ignotis et tam facile tanta promittentem; si enim bene advertatur, de illo loco pendet "in primis regina quietum accipit in Teucros animum mentemque benignam''. 572. VVLTIS ET HIS deest 'vel si'. 573. URBEM QUAM STATVO VESTRA EST multi antiptosin volunt, accusativum pro nominativo, ut sit pro 'urbs quam statuo vestra est'. sed si sic intellegamus, 'quam' nihilominus sequitur et syllepsis fit per casus mutationem; debuit enim dicere 'urbs quae statuitur vestra est'. melius ergo est 'vultis' bis intellegere, ut sit 'vultis regnis considere? vultis urbem quam statuo? vestra est', ut est "eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas ipsumque Aeaciden'': subaudis 'ille'. alter enim Pyrrhum vicit, alter Mycenas. item "non ignara mali miseris succurrere disco''. URBEM QUAM STATVO VESTRA EST] hoc schema de antiquioribus sumptum possumus accipere; ait enim Cato in legem Voconiam "agrum quem vir habet tollitur'' et Terentius "eunuchum quem dedisti nobis, quas turbas dedit''. 574. AGETVR regetur. 575. ATQUE UTINAM dicendo 'utinam' et humanitatem suam ostendit et Aeneae se cupidam. NOTO COMPVLSUS EODEM aut quovis vento, aut re vera Noto, qui de syrtibus Carthaginem ducit; supra enim Ilioneus "in vada caeca tulit penitusque procacibus austris''. EODEM 'o' naturaliter longa est, sed si corripiatur metri est, ut "steteruntque comae''. 576. ADFORET adveniat; temporis est futuri. EQUIDEM in omni Vergilio 'ego quidem' significat, sed in aliis et pro 'quidem' tantum ponitur, ut Tullius "equidem ego ceteras tempestates''. item Persius "non equidem hoc dubites amborum foedere certo consentire dies''. CERTOS aut veloces, aut fideles; utrumque enim hoc loco significat. aliquando et firmos, vel fortes, ut Sallustius "apud latera certos locaverat'', ut Vergilius "tam certa tulistis pectora''. aliquando et deliberati iudicii, ut "certus iter''. CERTOS] qui cito inveniant. contrario incertos pro tardis. Sallustius "et onere turrium incertis navibus''. 577. ET LIBYAE katachrestikos nam Dido Libyae regna non retinet. ET LIBYAE LUSTRARE E. I.] ut ostendat voluntatem et libenter se misisse, qui Aeneam quaererent. 578. EIECTUS naufragus, ut "eiectum litore egentem''. 579. ANIMUM ARRECTI nota figura est. 580. IAMDVDUM et cito, vel quam primum significat, ut "iamdudum sumite poenas'', et olim, ut hoc loco. 582. SVRGIT oritur. et est translatio corporis ad animum, ut alibi "stat conferre manum Aeneae''. 583. CLASSEM SOCIOSQUE RECEPTOS syllepis per numeros. 'receptos' de maris periculo liberatos, ut "frugesque receptas'', vel a Didone; nam et ab ea timuerant, ut ait "laetitiaque metuque''. 584. UNUS ABEST Oronten significat. QUEM VIDIMUS IPSI SUBMERSUM quod ante doloris fuerat, ut "ipsius ante oculos'', nunc consolationis est, cum cernit omnes incolomes. 585. DICTIS RESPONDENT CETERA MATRIS modo congruunt, consentiunt, quia dixerat supra "namque tibi reduces socios''. alibi 'respondet' respicit, ut "respondet Gnosia tellus''. 587. SCINDIT SE NUBES nubes tantum dicimus, non nubs, licet dicamus trabs trabes, stirps stirpes, prex preces, plebs plebes. sed de his tantum quae legimus sunt ponenda; non enim artis sunt ista, sed usurpationis, qua metri causa utuntur poetae, ut vel minuant vel augeant nominativum. inde est et supellex supellectilis. ET IN AETHERA PURGAT APERTUM quia ae+r collectus nubes fecit, ut "atque in nubem cogitur ae+r'', quae puriore vento dissolvitur in ae+rem. 588. RESTITIT AENEAS abscedente scilicet nube. CLARAQUE IN LUCE REFVLSIT laus est nimiae pulchritudinis, cui nec lucis claritas derogavit. 589. OS UMEROSQUE DEO SIMILIS similes umeros habens deo. et est Graeca figura, ut diximus supra. IPSA aut quod sequitur 'nato genetrix', aut certe 'ipsa', id est pulchritudinis dea. 590. DECORAM CAESARIEM a caedendo dicta caesaries, ergo tantum virorum est. quod autem dicit 'decoram' vult etiam in Aenea naturalem fuisse pulchritudinem, ne si totum tribuat Veneri, nihil Aeneae sit reliquum, vel contra nihil relinquatur matris favori: quod sequens melius indicat conparatio. ut Horatius "fortes creantur fortibus'' magna arte nec eruditioni aliquid nec natalibus derogat. IVVENTAE iuventus est multitudo iuvenum, Iuventas dea ipsa, sicut Libertas, iuventa vero aetas; sed haec a poetis confunduntur plerumque. 591. PURPVREUM pulchrum, ut Horatius "purpureis ales oloribus''. LAETOS HONORES non terribiles, ut esse in viris fortibus solent. 592. MANUS vel artificis, vel ars ipsa. ADDUNT bene 'addunt', quia et ipsa materies habet naturalem pulchritudinem. EBORI DECUS ebur a barro dictum, id est elephanto, ut Horatius "quid tibi vis, mulier, nigris dignissima barris?'' sane naturam huius nominis nec derivatio nec obliqui casus reservant. et eboris enim et eburneus facit, non eburis, sicut murmuris. 593. PARIVSVE LAPIS candidissimus est, lygdinus nomine, qui apud Parum nascitur. PARIVSVE LAPIS C. A.] ut in decimo "qualis gemma micat, fulvum quae dividit aurum''. 594. TUM SIC quid est 'sic'? et sui gratia praepotens et matris auxilio. 595. INPROVISUS bene, quia maiora nobis et pulchriora solent videri, non paulatim aliqua, sed subito stupenda conspicere. CORAM QUEM QUAERITIS hoc loco distinguendum; nam si unum esset, 'adest' diceret, non 'adsum'. et coram non nulli ad personam, ut 'coram Vergilio', palam ad omnes referri volunt, ut 'palam omnibus'. Varro "coram de praesentibus nobis, palam etiam de absentibus''. sane coram quidam adverbium putant, quia non subsequitur casus, quidam praepositionem loquellis, non casibus servientem. 596. EREPTUS liberatus; et utitur poeta familiarius hoc verbo "eripe me his, invicte, malis'' et "eripui, fateor, leto me''. 597. O SOLA propter Polymestoris factum, qui fide violata defecit ad Graecos, ut habemus in tertio. MISERATA et miseror et misereor unum significat, sed miseror accusativum regit, ut hoc loco, item "nec miseratus amantem est'', misereor genetivum, unde est "miserere animi non digna ferentis''. 598. QUAE NOS RELIQUIAS DANAUM si Troianos significat, simpliciter intellegis; si ad se refert, quod Achillem evasit favore Neptuni. 'Danaum' autem pro Danaorum. TERRAEQUE MARISQUE 'terrae' propter Cretensem pestilentiam, 'maris' propter Orontis interitum. 599. OMNIBUS EXHAVSTIS veteres sic dicebant 'clades hausi', id est pertuli. OMNIUM EGENOS egeo honestius genetivo iungitur quam ablativo, cui iungit Cicero, ut "eget ille senatu''. item contra Vergilius "quorum indiget usus''. quidam autem 'egenos' pro egentes dictum tradunt, nomen pro participio. 600. URBE DOMO SOCIAS hoc est et publico et privato dignaris hospitio. 601. NON OPIS EST NOSTRAE DIDO 'opis' possibilitatis. et secundum Ateium philologum opes numero tantum plurali divitias significant, ut "Troianas ut opes'', numero tantum singulari auxilium, ut "fer opem, serva me obsecro'', ab utroque possibilitatem. NEC QUICQUID UBIQUE EST meminit historiae. multi enim post excidium Troiae orbis diversa tenuerunt, ut Helenus Epirum, Antenor Venetiam, alii Sardiniam secundum Sallustium, alii vicina syrtibus loca secundum Lucanum, ut "portusque quietos ostendit Libyae Phrygio placuisse magistro''. 603. DI TIBI ordo est 'dii tibi praemia ferant'. SI QUA PIOS RESPECTANT NUMINA si quidem, ut Horatius "si tamen impiae non tangenda rates transiliunt vada''; nec enim congruit optare dubitantem: aut certe ad se rettulit, qui cum pius esset, tot laborabat incommodis. SI QUA PIOS R. N. S. Q. V. I. E.] 'qua' et 'quid' addidit, erat enim integrum 'si pios numina respiciunt et iustitia usquam est'. 604. SI QUID USQUAM IVSTITIAE EST si valet apud homines iustitia. ET MENS SIBI CONSCIA RECTI secundum Stoicos, qui dicunt, ipsam virtutem esse pro praemio, etiamsi nulla sint praemia. 605. FERANT adferant vel tribuant. QUAE TE TAM LAETA TULERUNT SAECVLA alibi "nati melioribus annis''; felicitas enim temporum ex nascentum meritis comprobatur, ut e contrario Terentius "hocine saeculum! o scelera, o genera sacrilega!'' et digna laus regibus, ut bono tempore nati esse dicantur. 606. QUI TANTI TALEM GENVERE PARENTES secundum artem rhetoricam parentes quos ignorat laudat ex liberis. simul sciendum omnia hoc loco laudis praecepta servata; nam et a parentibus laudat, ut 'qui tanti talem genuere parentes'; et ab ipsa, ut 'urbe domo socias'; et a futuro, ut 'nomenque tuum laudesque manebunt'. 'talem' autem, tam iustam, tam piam. 607. IN FRETA abusive modo maria; nam proprie fretum est mare naturaliter mobile, ab undarum fervore nominatum. DUM MONTIBUS UMBRAE LUSTRABUNT CONVEXA alii hoc loco distinguunt et dicunt, quamdiu inclinata in montibus latera umbrae pro solis flexu circumibunt, ut "lustrat Aventini montem'': aut 'lustrabunt' inumbrabunt, unde lustra et ferarum cubilia et lupanaria per contrarium dicimus, quia parum inlustrantur. alii tamen 'convexa sidera' volunt, id est pendentia, ut "et caeli convexa per auras'', id est suspensa, planetasque intellegunt, quia non sunt fixi, sed in ae+re feruntur. 'pasci' autem aquis marinis sidera, id est ignes caelestes, physici docent, secundum quos Lucanus ait "atque undae plus quam quod digerat ae+r''. alii 'sidera convexa' nobis inminentia, vel quae per convexum polum pascuntur, vel quae per convexum disposita exhalatione terrae ali credantur. quidam radios solis pasci asserunt umore terreno. 'polus' autem caelum dixit. 609. HONOS honor, an honos quaeritur, quia nominativus pluralis 'res' terminatus singularem in or mittit, ut amores amor, honores honor, exceptis monosyllabis, ut flos mos ros. 610. QUAE ME CUMQUE VOCANT TERRAE id est in quibuscumque terris fuero. 611. ILIONEA paenultimam huius nominis syllabam natura brevem licentia, qua in nominibus propriis omnes syllabae vocales possunt esse communes, produxit. 613. OBSTIPVIT animo perculsa est, quod iam futuri amoris est signum. PRIMO ASPECTU id est pulchritudine. SIDONIA pro Tyria a vicinitate. 614. CASU DEINDE id est miseratione. ET SIC ORE LOCVTA EST pleonasmos. sic "vocemque his auribus hausi''. 615. QUIS TE NATE DEA quis, qualis; admirantis enim est, non interrogantis, ut "quis globus, o cives!'' non enim interrogat ille qui nuntiat. hoc autem Dido, ut post indicat, ex Teucri narratione cognovit. 616. QUAE VIS qualis. INMANIBUS ORIS ut Sallustius "mare saevum, inportuosum''. INMANIBUS ORIS] non de suo regno ait, sed illas oras significat, quas Ilioneus ait "per invia saxa dispulit''. ADPLICAT secundum praesentem usum per 'd' prima syllaba scribitur, secundum antiquam orthographiam, quae praepositionum ultimam litteram in vicinam mutabat, per 'p', secundum euphoniam per 'a' tantum. praepositio enim cum ad conpositionem transierit aut vim suam retinet, ut indico, aut mutat ultimam litteram, ut sufficio, aut perdit, ut coemo. 617. TUNE ILLE AENEAS et hoc admirativum, non interrogativum. 'ille' autem honoris est, ut "sic Iuppiter ille monebat'', vel 'tune ille' videtur beneficium Veneris admirari in eo, quem adamatura est. DARDANIO ANCHISAE bene Anchisen addidit, ne cui diceret esset incertum; cum multis enim Venus concubuit. sed sciendum Anchisen, ut fabula loquitur, pastorem fuisse et cum eo amato Venerem concubuisse. unde Aeneas circa Simoin fluvium natus est; deae enim vel nymphae enituntur circa fluvios vel nemora. quod cum iactaret Anchises, adflatus fulmine oculoque privatus est. 619. TEUCRUM MEMINI SIDONA VENIRE quidam 'memini venire' pro 'memini venisse' accipiunt. TEUCRUM SIDONA VENIRE historia hoc habet, Herculem cum Colchos iret perdito Hyla, qui aquatum profectus, ut fabula loquitur, a nymphis adamatus et raptus est, ut veritas habet, lapsus in fontem altissimum necatus est, post peragratam Mysiam navibus Troiam venisse. a cuius portu cum eum Laomedon arceret, occisus est, et eius filia Hesiona belli iure sublata comiti Telamoni tradita est, qui primus ascenderat murum, unde Teucer natus est; nam Aiacem ex alia constat esse procreatum. tunc Hercules Priamum quoque redemptum a vicinis hostibus in paterno regno locavit: unde et Priamus dictus est apo tou priasthai, id est emi. ceterum quae de liberata dicuntur Hesiona constat esse fabulosa. sed Teucer cum Troia eversa sine fratre esset reversus, qui se furore propter perdita Achillis arma interemerat, vel, ut quidam volunt, quia non defenderat Aiacis fratris interitum, ut alii, quod ossa fratris non rettulisset, ut non nulli, quod Tecmessam concubinam vel eius fratris filium Eurysacen ad avum Telamona de Troia secum non reduxerit, quia ille alia navi vectus felicius navigaverat, Salamine pulsus a patre Sidona venit, ex quo Dido cuncta cognovit. Aiax autem Achillis patruelis frater fuerat, quoniam Telamon et Peleus fratres fuerunt, Aeaci filii. 621. BELUS quidam alium patrem Elissae dicunt. OPIMAM pro opulentam non nulli accipiunt. VASTABAT CYPRUM quam subactam concessit Teucro, ut in ea conlocaret imperium, qui ex responso Apollinis illuc perrexerat et civitatem Salaminam ex nomine patriae ibi condidit, licet alii dicant ab ipso Teucro Cypri superatos incolas et sic conditam civitatem: unde 'auxilio Beli' accipi potest, etiam Teucro auxilium a Belo ad occupationem insulae praestitum. 622. DICIONE potestas dictis constat, id est imperio. et quaerendus nominativus huius nominis. sed de hac re historia longe aliud continet. 623. CASUS hoc loco ruinae, ut "ceciditque superbum Ilium'', non fortunae intellegendus est casus. 624. PELASGI Graeci a Pelasgo Iovis et Larissae filio. 625. IPSE HOSTIS TEUCROS Troianorum laudis exaggeratio, quod etiam ab hoste laudantur. et quidam 'hostis' singularem, quidam pluralem legunt. LAVDE quidam pro virtute accipiunt, ut "primam merui qui laude coronam''. FEREBAT laudabat, praeferebat. 626. TEUCRORUM A STIRPE VOLEBAT propter genus maternum, ut supra diximus. et plus est quod dixit 'volebat', quasi materno gaudens refutaret genus paternum. sane 'stirps' cum de origine dicimus generis feminini est, ut "heu stirpem invisam'', cum de ligno masculini "sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum''. 627. TECTIS SUCCEDITE NOSTRIS ad convivium vocat; nam iam supra dixit 'urbe, domo socias'. dicitur autem 'o tectis succedite', ut "succeditque gemens stabulis'', et "tecto adsuetus coluber succedere''. 628. ME QUOQUE quemadmodum vos. SIMILIS FORTUNA scilicet adversa. 629. DEMUM postea. 630. NON IGNARA MALI MISERIS SUCCVRRERE DISCO quare 'non disco'? quia non sum ignara; bis enim intellegimus 'non', ut supra diximus. sic Sallustius "segnior neque minus gravis et multiplex cura''. 631. SIMVL AENEAN IN REGIA DUCIT TECTA et hoc et quod sequitur videtur auspicium nuptiarum. 632. SIMVL DIVUM TEMPLIS INDICIT HONOREM apud maiores nostros mos fuit, ut magistratus post res serias quae consulto peragebantur in fine actus adderent 'diis honorem dico', vel alio modo 'hinc ad deos', quod poeta, amator antiquitatis, subtiliter docet; infert enim Didonem post habitum cum Aenea colloquium et iunctam hospitalitatem, 'quare agite o tectis iuvenes succedite nostris' et supra 'urbem quam statuo vestra est' et 'Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur', [post actum publicum,] diis sacra iussisse; nam subiungit 'simul Aenean in regia ducit tecta, simul divum templis indicit honorem'. INDICIT HONOREM id est iussit fieri supplicationes. et bene 'indicit', quia Troiani inopinato venerant. et feriae aut legitimae sunt aut indictae. indici autem dicuntur, quia paupertas maiorum ex conlatione sacrificabat, aut certe de bonis damnatorum: unde et supplicia dicuntur supplicationes, quae sunt de bonis supplicia passorum. Sallustius "in suppliciis deorum magnifici''. hinc etiam sacrum et venerabile et exsecrandum intellegimus, quia sacrae res de bonis exsecrandorum fiebant. INDICIT HONOREM] indictiva sacrificia dicebantur quae subito ad praesens tempus indicebantur. dicebantur sacra et honoraria, quod utrumque hoc loco complexus videtur. 635. TERGA SVUM non declinatio 'u' litteram hoc loco geminat, sed ratio nominis in quo est 'u', sicut et in 'rum' mittit genetivum pluralem non per declinationem, sed quia est in nomine 'r', ut patrum. alituum vero ubi legimus, parenthesis est, sicut Mavortis, nam alitum facit. 636. MUNERA LAETITIAMQUE DEI id est Liberi patris, ac per hoc vinum: aut certe ut multi legunt 'laetitiamque die', id est diei, ut supra dicta munera sint multorum dierum usui sufficientia, intellegamus autem missa aliqua etiam ad usum diei. in caesi dilegitur. non nulli 'dii' legunt, sicut veteres 'famis fami'. Plautus in mercatore "qui aut Nocti, aut Dii, aut Soli, aut Lunae''. sane quidam hunc versum intellegi non putant posse, ut est ille "quem tibi iam Troia''. 637. SPLENDIDA INSTRVITVR pro instruitur et splendida fit. LUXV modo abundantia, alibi luxuria. et notandum, quia affluentiam ubique exteris gentibus dat, Romanis frugalitatem, qui et duobus tantum cibis utebantur et in atriis sedebant edentes: unde Iuvenalis "quis fercula septem secreto cenavit avus?'' et Vergilius "perpetuis soliti patres considere mensis''. MEDIIS TECTIS iuxta cottidianam consuetudinem ait 'mediis', ut si dicamus 'in media domo sua sedens turbatus'. 639. LABORATAE VESTES labore perfectae, ut "laboratasque premunt ad pectora ceras''. et est sermo in conpendium coactus, sicut "rapuitque in fomite flammam'', id est raptim fecit. et sane 'vestes' non illas dicit quibus induimur, sed stragulas, super quas discumbitur, sic enim dicebantur 'vestes stragulae'. OSTROQUE SUPERBO claro, pretioso, id est per se superbo, aut quia superbos faciat. 640. INGENS ARGENTUM MENSIS aut subaudi 'exponunt', aut mensas argenteas accipe. CAELATAQUE IN AVRO insculpta. et nomen hoc in principali aliam habet naturam, in derivatione mutat. nam celum dicitur ferrum ipsum unde operantur argentarii, quod producitur naturaliter, sed in derivatione mutatur; diphthongus namque est 'caelataque in auro'. 641. FORTIA FACTA PATRUM veteres enim in conviviis solebant fortia parentum facta narrare, quae hic etiam insculpta dicit. et hic resolvit poeta illud quod reprehenditur, cur in templo Iunonis non Poenorum, sed Troianorum et Graecorum facta depinxerit, scilicet quod suorum res pretiosiore materia signatas habuerit. SERIES ordo conexus. 642. PER TOT DUCTA VIROS a Belo, primo rege Assyriorum, ut "ab antiquo durantia cinnama Belo'' usque ad Belum, patrem Didonis, qui et ipse Assyrius fuit, quamvis alio nomine pater Didonis fuisse dicatur. hinc est "quam Belus et omnes a Belo soliti'', cum inter patrem et filiam medius nullus existat. et hoc regis nomen ratione non caret; nam omnes in illis partibus Solem colunt, qui ipsorum lingua El dicitur, unde et Helios. ergo addita digammo et in fine facta derivatione a Sole regi nomen inposuit. 643. AENEAS sequitur 'rapidum ad naves', cetera per parenthesin dicta sunt. 644. RAPIDUM AD NAVES PRAEMITTIT ACHATEN non praemittit, nec enim sequitur ipse, sed praerapidum, quod ex adfectu patris, id est eius qui mittit, intellegendum est, non ex Achatae velocitate. et sic praerapidum dixit, quomodo Terentius "per pol quam paucos'', hoc est perquam paucos; 'pol' enim ipsum per se plenum est iurantis adverbium, cui praepositio separatim numquam cohaeret. 645. FERAT adferat, nuntiet, ut "feret haec aliquam tibi fama salutem''. 646. STAT modo 'est', ut "Graio stant nomine dictae''; alias 'horret', ut stant lumina flamma et "stabat acuta silex''; item 'plenum est', ut "iam pulvere caelum stare vident'' et "stant et iuniperi et castaneae hirsutae''; item 'positum est', ut "stant manibus arae''; item 'placet', ut "stat conferre manum Aeneae'' et "stat casus renovare omnes''. pro loco ergo hic sermo intellegendus est. 647. ILIACIS EREPTA RVINIS commendat ex loci difficultate, ut "nec tuta mihi valle reperti''; item ex persona, ut 'ornatus Argivae Helenae' et 'Ilione quod gesserat olim', ut "hoc Priami gestamen erat'': quemadmodum plerumque ex longinquitate, ut "ex Aethiopia est usque haec''. EREPTA ostendit valde pretiosa, quae meruerunt ex ruinis civitatis eripi. laborat autem poeta hoc sermone probare, ab Aenea non esse proditam patriam, si ornatus Helenae, quam cum Antenore Troiam prodidisse manifestum est, ex incendio eripuit bellorum casu, non pro praemio proditionis accepit. 648. SIGNIS AVROQUE signis aureis, ut "molemque et montes''. PALLAM RIGENTEM duram propter aurum, sicut vel novas vestes videmus. significat autem tunicopallium, quod secundum Varronem palla dicta est ab inrugatione et mobilitate, quae est et circa finem huiusmodi vestium, apo tou pallein. 649. ET CIRCUMTEXTUM VELAMEN cycladem significat. ACANTHO genus virgulti flexuosum, quod vulgo herbacanthum dicunt, in cuius imitationem arte vestis ornatur. Varro ita refert: "Onesicritos ait, in India esse arbores, quae lanam ferant, item Epicadus in Sicilia, quarum floribus quom dempti sint nuclei ex his inplicitis mulieres multiplicem conficere vestem''. hinc vestimenta acanthina appellata. 650. ORNATUS ARGIVAE HELENAE a vicinitate dixit 'Argivae'. et paulo post 'Mycenis', cum Spartana fuerit, quae civitas est in Laconica; nam legimus "me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter''. et vide iam omen infelicitatis futurae, cum adulterae suscipit munera. QUOS ILLA MYCENIS hic quoque commendatio muneris a persona, quae in fuga magni fecerit. 651. PERGAMA CUM PETERET eo tempore quo a Paride sollicitata est Helena Venere faciente, quae ei praemium pro victoria, quam de malo aureo acceperat, alienum matrimonium concilians solverat. nota fabula omnibus traditum est, quamvis vera historia hoc habere dicatur, non sollicitatam a Paride Helenam, sed cum non ei consentiret, ut absente eo tempore Menelao sponte eum sequeretur ad Troiam, expugnata civitate vi a Paride sublatam. unde factum est, ut Paris timore, ne qui eum insequerentur, non recto itinere properaret ad patriam, sed deverteret ad Aegyptum et ad regem Proteum veniret. qui cum esset sacrificus et agnovisset alienam uxorem a Paride raptam, duci eam dicitur subtraxisse et nescio quibus disciplinis phantasma in similitudinem Helenae formatum Paridi dedisse, quod in undecimo plenius invenies. INCONCESSOSQUE HYMENAEOS et fato et legibus. Hymenaeus autem ut alii dicunt deus est nuptiarum, ut alii, quidam iuvenis fuit, qui die nuptiarum oppressus ruina est, unde expiationis causa nominatur in nuptiis. falsum est autem; nam vitari magis debuit nomen extincti. sed hoc habet veritas: Hymenaeus quidam apud Athenas inter bella saevissima virgines liberavit, quam ob causam nubentes eius invocant nomen, quasi liberatoris virginitatis. hinc etiam apud Romanos Thalassio invocatur. cum enim in raptu Sabinarum plebeius quidam raptam pulcherrimam duceret, ne ei auferretur ab aliis, Thalassionis eam ducis nobilis esse simulavit, cuius nomine fuit puellae tuta virginitas. 652. EXTVLERAT secum exportaverat. MATRIS LEDAE MIRABILE DONUM vel quod ipsa filiae, vel quod ei Iuppiter dederat. 653. PRAETEREA SCEPTRUM ILIONE bene offert munera apta personis, sicut etiam Latino in septimo. ILIONE QUOD GESSERAT OLIM quia etiam feminae sceptro utebantur. 'gesserat' autem pro gestaverat, ut "hoc Priami gestamen erat''. et quaeritur, utrum hoc sceptrum de Thracia, an de Troia sublatum. quidam Aeneae ab Iliona datum dicunt. sed quamvis apta nupturae reginae sint munera, tamen futurorum malorum continere omen videntur. 654. MAXIMA NATARUM PRIAMI quia ante etiam feminae regnabant, praesertim primogenitae; unde est 'maxima'. haec autem uxor Polymestoris fuit, quae post captum Ilium eiecta a viro manu sua interiit. MONILE ornamentum gutturis, quod et segmentum dicunt, ut Iuvenalis "segmenta et longos habitus'', licet segmentatas vestes dicamus, ut ipse "et segmentatis dormisset parvula cunis''. 655. BACATUM ornatum margaritis. dicimus autem et haec margarita et hoc margaritum et haec margaris, quod Graecum est, quo modo Nais. sane multi separant gemmam a margarita, ut Cicero "nullam gemmam aut margaritam'', et gemmas volunt dici diversi coloris, margaritas vero albas; vel gemmas integras, margaritas pertusas. DVPLICEM aut latam, ut "duplici aptantur dentalia dorso'', item at "duplex agitur per lumbos spina'': aut certe re vera duplicem gemmis et auro. sane inmiscet Romanam consuetudinem; coronis enim feminae utebantur. 656. HAEC CELERANS celeriter facere cupiens. 657. AT CYTHEREA ab insula quae numero tantum plurali dicitur, ut "sunt alta Cythera''. NOVAS ARTES ars ton meson est, unde sine epitheto male ponitur. veteres autem artes pro dolis ponebant, ut Terentius in heauton timorumeno "offendi quendam ibi militem eius noctem orantem: haec arte tractabat virum'', item in Phormione "artificem probum''; nam et Graeci dolos technas dicunt, ut in secundo "periurique arte Sinonis''. 658. FACIEM MUTATUS nota figura est. quod autem addidit 'et ora', perissologia est. 659. FURENTEM INCENDAT REGINAM incendat et furere faciat, ut "animumque labantem inpulit''. INPLICET proprie ait; inpliciti enim morbo dicuntur; nam et amor morbus. 661. DOMUM TIMET AMBIGVAM in qua habitat mutabilis femina, ut "varium et mutabile semper femina'', item Iuno in quarto "suspectas habuisse domos Carthaginis altae''. AMBIGVAM] modo incertam. alias 'ambiguam' pro gemina duplicique accipitur, ut "agnovit prolem ambiguam''. BILINGVES fallaces; nec enim ad linguam rettulit, sed ad mentem. 662. ATROX IVNO quantum ad Venerem pertinet saeva, non quod ita de ea poeta iudicet. ET SUB NOCTEM CURA RECURSAT circa noctem. et sciendum quia, cum tempus significatur, sub praepositio accusativo cohaeret, ut "aut ubi sub lucem densa inter nubila sese diversi rumpunt radii''. et bene 'sub noctem cura recursat', quia vehementiores curae vel circa noctem vel per noctem sunt. 'recursat' autem recurrit et revertitur; quasi semper in mentem venit. 663. ALIGERUM compositum a poeta nomen. ERGO HIS ALIGERUM DICTIS ADFATVR AMOREM Latini deum ipsum 'Cupidinem' vocant, hoc quod facit 'amorem'. sed hic imitatus est Graecos, qui uno nomine utrumque significant; nam Amorem dixit deum: sed discrevit epitheto. sane numen hoc ratione non caret. nam quia turpitudinis est stulta cupiditas, puer pingitur, ut "inter quas curam Clymene narrabat inanem'', id est amorem, item quia inperfectus est in amantibus sermo, sicut in puero, ut "incipit effari mediaque in voce resistit''. alatus autem ideo est, quia amantibus nec levius aliquid nec mutabilius invenitur, ut in ipsa probatur Didone; nam de eius interitu cogitat, cuius paulo ante amore deperibat, ut "non potui abreptum divellere corpus''. sagittas vero ideo gestare dicitur, quia et ipsae incertae velocesque sunt. et haec ratio paene in omnibus aliis numinibus pro potestatum qualitate formatur. 664. NATE MEAE VIRES aut quia Veneria voluptas exerceri sine amore non potest, aut secundum Simoniden qui dicit, Cupidinem ex Venere tantum esse progenitum: quamquam alii dicant ex ipsa et Marte, alii ex ipsa et Vulcano, alii vero Chai et primae rerum naturae eum esse filium velint. sane et hic persuasoriam agit, sicut superius, ubi Iuno ad Aeolum loquitur "Aeole, namque tibi''. sed ibi quia dea cum homine loquebatur, principio opus non fuit, hic vero principio usus est, quia dea cum deo loquitur ad benivolentiam comparandam. 'nate' ab indulgentissimo nomine: causa amoris 'mea magna potentia': quid possit facere 'qui tela typhoea temnis': pro quo 'frater ut Aeneas pelago tuus': contra quem 'odiis Iunonis iniquae': nam quod dicit 'frater tuus', non 'filius meus', ostendit etiam ei profuturum qui rogatur; nam ex eo genere est illud 'et nostro doluisti saepe dolore'. sequitur causa 'hunc Phoenissa tenet Dido': timor ipsius 'et vereor quo se Iunonia vertant hospitia': rem ipsam 'quocirca capere ante dolis': modus 'qua facere id possis': quamdiu 'noctem non amplius unam': an difficile sit 'et notos pueri puer indue vultus': quomodo 'ut cum te gremio accipiet laetissima Dido': subito amabit 'occultum inspires ignem fallasque veneno': nihil promisit; quid enim promitteret deo? SOLUS, NATE qui Iovis contemnis fulmina, quae diis ceteris solent esse terrori. 665. PATRIS SUMMI nunc quidem de Iove proprie dixit. sciendum tamen pro qualitate rerum vel personarum summum deum dici vel patrem; nam unusquisque eum summum putat esse quem colit, ut "summe deum sancti custos Soractis Apollo''. TYPHOE+A multi 'Typhoia' legunt, ut cerialia et cerealea. 'Typhoe+a' autem dixit non quibus Typhoeus usus est, sed quibus Iuppiter in Typhoeum: a spoliis [id est virtute] et victoria epitheton posuit, ut Scipio Africanus et Metellus Creticus. TEMNIS aphaeresis est pro contemnis. hac autem laude hoc agit, facile eum posse Iunonem contemnere qui contemnit et Iovem. 666. AD TE CONFVGIO personarum ratio facit laudis augmentum. TUA NUMINA possibilitatem. et notandum unum deum plura habere numina, ut supra diximus de Iunone. 667. FRATER UT AENEAS conciliatio a qualitate personae. 'ut' autem est quemadmodum, quod in pronuntiatione extenditur, quando temporis non est. 668. IACTETVRQUE vacat 'que'. ODIIS IVNONIS INIQUAE iusta causa petitionis ostenditur. 'odium' autem 'o' in nomine breve est, in verbo longum, ut 'odi', quemadmodum 'liquor' 'li' brevis est, 'liquitur' longa. 669. NOTA TIBI Graeca figura est, ut Terentius "mira vero militi quae placeant''. NOSTRO DOLVISTI SAEPE DOLORE 'nostro' aut eo quo et ego, aut 'doluisti' ideo quia me dolentem vidisti, ut 'dolea illa re'. 670. PHOENISSA de Phoenice. TENET moratur. BLANDIS VOCIBUS ideo dixit 'blandis', ut ostenderet Didonem facile amore incendi posse, quae ante iam blanda est, quam amat. 671. QUO SE IVNONIA VERTANT HOSPITIA 'quo' in quam partem. 'Iunonia' autem 'hospitia' Carthaginem dicit, ubi habitabat Iuno, ut "hic illius arma'': aut certe hoc ipsum vereor, quod Aeneae Carthago in hospitium patuit, ut est "timeo Danaos et dona ferentes''. 672. HAVD TANTO CESSABIT CARDINE RERUM aut deiktikos dixit, ne in tantum quidem, hoc est brevi occasione cessabit; aut simpliciter intellegendum est, non poterit in tanta rerum opportunitate cessare, ut sit de proverbio tractum, quo dicitur 'res in cardine est', hoc est in articulo. quidam sic intellegunt: cum in incerto statutae res sunt, in cardine esse dicuntur, et translationem verbi a ianua tractam volunt, quae motu cardinis hac atque illac inpelli potest. 673. QUOCIRCA quapropter. MEDITOR mente pertracto. 674. NE QUO SE NUMINE MUTET 'quo' vel vacat, vel pronomen est. et bene supprimit nomen Iunonis, ne eius frequenti commemoratione Cupidinem terreat; magis enim vult eum intellegere, quam audire Iunonem. aut certe adverbium est, ut sit, timeo ne se numine Dido aliquam commutet in partem. 675. MECUM id est cum officio Venerio, nec potest intellegi 'quemadmodum ego'; aliter enim a matre Aeneas amatur, aliter a Didone. MECUM per meos amores, id est me adnitente. 676. QUA id est quomodo. ACCIPE audi, ut "accipe nunc Danaum insidias'', ut contra 'da' dic; ut "da, non indebita posco'' et "da Tityre nobis''. MENTEM dispositionem, consilium. 677. ACCITU evocatione. et est quartae declinationis. 678. URBEM SIDONIAM quam tenent Sidonii. MEA MAXIMA CURA et Aeneas cura est, sed Ascanius maxima, "cui regnum Italiae Romanaque tellus debentur'': et ubique Ascanius maxima cura Veneris introducitur, ut "Veneris iustissima cura'', item "hunc tegere et dirae valeam subducere pugnae''. 679. DONA RESTANTIA quae restiterunt, quae superfuerunt. et ante pelagus posuit, cum post Troiae eversionem navigaverit Aeneas. 680. SOPITUM SOMNO unum quidem est sopor et somnus, sed modo 'sopitum' inrigatum intellegimus. CYTHERA sicut supra dictum est genere neutro pluraliter, ut alibi "sunt alta Cythera''. 681. IDALIUM Cypri nemus est, in quo oppidum breve, ut paulo post "Idaliae lucos'', item "Idaliumque nemus''. SACRATA SEDE vel templi vel oppidi. 682. NE QUA 'qua' vacat, ut frequenter diximus. MEDIUS inportunus, incongruus. 683. TU FACIEM ILLIUS 'faciem' pro vultu posuit. nullus enim faciem alterius potest accipere, sed vultum, qui pro mentis qualitate formatur: unde infra est 'et notos pueri puer indue vultus'. TU FACIEM ILLIUS] quod difficile numini non est, ut in faciem mutetur alterius. sane 'illius' in Georgicis corripuit, ut "illius inmensae''. NOCTEM NON AMPLIUS UNAM ut supra diximus artis poeticae est non omnia dicere: unde nunc praemisit 'noctem unam'; nec enim dicturus est aut abscessum Cupidinis aut adventum Ascanii. 684. PUERI PUER argumentum a facili. LAETISSIMA DIDO non est epitheton perpetuum, id est cum laeta esse coeperit. 686. REGALES INTER MENSAS epulas intemperantes, in quibus castitas rara est et facilis amoris occasio: unde est "sine Cerere et Libero friget Venus''. LATICEMQUE LYAEUM latex proprie aqua est fontium ab eo quod intra terrae venas lateat, sed et vinum latet intra uvam, unde nunc dixit laticem. 'Lyaeum' autem pro 'Lyaeium' dixit, figurate ponens principalitatem pro derivatione. 688. OCCVLTUM INSPIRES IGNEM definitio amoris est ignis occultus. VENENO venenum dictum ab eo quod per venas eat. ideo post ait "longumque bibebat amorem''. 689. PARET AMOR DICTIS ut supra pro Cupidine amorem ponit. sane notandum, quod interdum ubi inducit minorem festinantem parere, maiori respondentem eum non facit, ut hoc loco Cupidinem, ut in quarto "ille patris magni parere parabat imperio'', et in septimo "exin Gorgoneis Alecto infecta venenis''. 690. ET ALAS EXVIT laus ingens Ascanii per transitum, siquidem Cupido alis tantum depositis Ascanius fuit. 691. PLACIDAM PER MEMBRA QUIETEM aut epitheton est quietis, aut ideo 'placidam' dixit, quia est quies, quae potest etiam somniorum terrore turbari. 692. INRIGAT infundit: proprie quia et somnus sic pingitur quasi cornu infundat. FOTUM sublatum, complexum. 693. AMARACUS hic puer regius unguentarius fuit, qui casu lapsus dum ferret unguenta, maiorem ex unguentorum confusione odorem creavit: unde optima unguenta amaracina dicuntur. hic postea in herbam sampsucum versus est, quam nunc etiam amaracum dicunt. 695. IAMQUE IBAT cum vix Venus ista dixisset. sane neque festinantibus personis neque minoribus est respondendi facultas, ut hoc loco Cupidini, Mercurio supra, item in quarto, ut in septimo Furiae. 697. CUM VENIT aut pro 'cum veniret', aut ut 'cum' sit adverbium temporis pro dum; nec enim potest coniunctivi modi particula iungi indicativo. sane sciendum, malo errore 'cum' et 'dum' a Romanis esse confusa. AVLAEIS velis pictis, quae ideo aulaea dicta sunt, quod primum in aula Attali regis Asiae, qui populum Romanum scripsit heredem, inventa sunt. ideo autem etiam in domibus tendebantur aulaea, ut imitatio tentoriorum fieret, sub quibus bellantes semper habitavere maiores: unde et in thalamis hoc fieri hodieque conspicimus. Varro tamen dicit vela solere suspendi ad excipiendum pulverem, quia usus camerae ignorabatur: unde Horatius "interea suspensa gravis aulaea ruinas in patinam fecere, trahentia pulveris atri, quantum non Aquilo Campanis excitat oris''. sciendum sane omnia Graeca nomina in e exeuntia, cum derivationem faciunt, e in ae diphthongon convertere, ut aule aulaea, Ide Idaea, Aitne Aetnaea. SUPERBIS nobilibus, ut "ceciditque superbum Ilium''. 698. AVREA si 'Dido aurea', pulchram significat, et est nominativus, si 'sponda aurea', septimus quidem est, sed synizesis fit, et spondeus est. SPONDA antiqui stibadia non habebant, sed stratis tribus lectis epulabantur, unde et triclinium sterni dicitur. sic Cicero "sterni triclinia, et in foro sterni iubebat''. unde apparet errare eos, qui triclinium dicunt ipsam basilicam vel cenationem. MEDIAMQUE LOCAVIT ipse enim apud maiores domini fuerat locus, ut aperte Sallustius docet "igitur discubuere: Sertorius inferior in medio, super eum L. Fabius Hispaniensis senator ex proscriptis; in summo Antonius, et infra scriba Sertorii Versius; et alter scriba Maecenas in imo, medius inter Tarquinium et dominum Perpernam''. LOCAVIT collocavit. 699. IAM PATER AENEAS religiosus, quia pater proprie omnium deorum epitheton est, ut ubique ostendit Vergilius. 700. OSTRO pro purpura posuit, unde tingitur purpura. 701. DANT MANIBUS FAMVLI LYMPHAS humilis character, qui ischnos dicitur; vilia enim describuntur. CEREREMQUE CANISTRIS hic panem, alibi triticum, ut "tum Cererem corruptam undis''. EXPEDIUNT proferunt. TONSISQUE FERUNT MANTELIA VILLIS 'tonsis villis' vel minutis vel conpositis, ut "tonsa coma, pressa corona est''; constat enim maiores mappas habuisse villosas, quibus etiam in sacris utebantur, sicut in georgicis "manibus liquidos dant ordine fontis germanae, tonsisque ferunt mantelia villis''; de supplicaturis enim hoc dixit. 'mantelia' vero a manibus tergendis dicta, et est nominativus mantele, quo modo torale. quod autem legimus "ne turpe toral'', apocope est. 703. QUINQUAGINTA hoc est multae. ORDINE LONGO id est dispositione, secundum Tullium, qui in oeconomicis dicit, quid ubi ponendum sit; nec enim debent universa confundi. CURA PENUM STRVERE inter penum et cellarium hoc interest, quod cellarium est paucorum dierum, unde et in cellam dicitur imperatum frumentum, penus vero temporis longi. sane dicimus et hic et haec et hoc penus, sed a masculino et a feminino genere quarta est declinatio, a neutro tertia, quo modo pecus pecoris. unde Horatius "portet frumenta penusque'', masculino vero genere Plautus "nisi mihi annuus penus datur'', feminino Lucilius posuit, ut "uxori legata penus''. quartae autem declinationis esse Persius docet, ut in "locuplete penu defensis pinguibus Umbris''. 704. STRVERE ordinare, conponere, unde et structores dicuntur ferculorum conpositores. ET FLAMMIS ADOLERE PENATES colere. sed adolere proprie est augere. in sacris autem kat' euphemismon adolere per bonum omen dicitur; nam in aris non adolentur aliqua, sed cremantur et consumuntur. ET FLAMMIS ADOLERE PENATES] quia veteres in focis sacrificabant, ut ipse alibi "hortor amare focos''. 705. TOTIDEMQUE PARES AETATE MINISTRI non numerus habet admirationem, sed aetatis aequalitas. 706. QUI DAPIBUS MENSAS ONERENT dapes regum sunt, epulae privatorum. 'onerent' autem potest et ad abundantiam retulisse et de veterum more dixisse, quibus cum accubuissent omnis cena semel adponebatur. et quidam volunt hoc secundum veterem caerimoniarum ritum adverti debere, quod flamini Diali mensa inanis non anteponebatur; nam cum dicit 'qui dapibus mensas onerent et pocula ponant', et alibi "et vina reponite mensis'', quid aliud ostendit, quam mensam vacuam non antepositam Aeneae, quem ubique omnia sacerdotia inducit habuisse? ET POCULA PONANT secundum antiquum locutus est morem, quia veteribus non in manus dabantur pocula, sed mensis adponebantur, ut hodieque apud plures pocula in canistris argenteis adponuntur, quae canistra siccaria dicuntur. 708. TORIS PICTIS pro in toris pictis. et torus dictus est, quod veteres super herbam tortam vel sedebant vel discumbebant, ut "proximus ut viridante toro consederat herbae''. IVSSI DISCVMBERE bene 'iussi' de regiis satellitibus dixit, qui utique subiecti habebantur imperio, nec tamquam hospites fuerant invitati. discumbere autem iuxta consuetudinem suorum temporum dixit, quia olim sedentes vescebantur, ut ipse alibi "gramineoque viros locat ipse sedili'' et "perpetuis soliti patres considere mensis''. 709. MIRANTVR DONA AENEAE, MIRANTVR IVLUM hoc ad Tyrios rettulit. MIRANTVR IVLUM quem putabant Iulum. 710. FLAGRANTISQUE DEI VVLTUS hoc ad poetam refertur. FLAGRANTIS ardentis divinitate. SIMVLATAQUE VERBA conposita in Ascanii similitudinem. et hoc ex persona poetae accipiendum 712. PRAECIPVE INFELIX propter casum futurum, ut probant sequentia 'pesti devota futurae'. ideo ergo infelix. 'pesti' autem amori vel malo. 'devota' vero de oratione Augusti translata locutio, quam habuit in laudatione funeris Marcelli, cum diceret, illum inmaturae morti devotum fuisse. 713. EXPLERI MENTEM NEQUIT Graeca figura est. TUENDO dum intuetur. et omnis gerundi modus tam ab agentis quam a patientis significatione similiter profertur, ut "cantando tu illum'', id est dum cantas, et "frigidus in pratis cantando rumpitur anguis'', id est dum ei cantatur. 714. ILLE UBI postquam, ut Horatius "nos ubi decidimus'', hoc est postquam; nam si loci esset, 'quo' diceret. ergo 'ubi' interdum adverbium loci est, interdum temporis. 716. ET MAGNUM arduum; difficile est enim imitari verum filii adfectum. FALSI IMPLEVIT GENITORIS AMOREM non veri, vel pro eo qui fallebatur, ut sit, implevit amorem eius quem decipiebat simulando eum esse patrem suum, et est magis absolutum participium; nam illic nomen est "falsi Simoentis ad undam''. 717. REGINAM PETIT non simpliciter dixit 'petit'; nam petere est proprie insidiari. 718. GREMIO FOVET sustinet, ut "et fotum gremio''. 719. INSIDAT in sinu sedeat, legitur tamen et 'insideat', id est ut quidam volunt insidias faciat. AT MEMOR ILLE MATRIS hoc est praeceptorum matris. 720. ACIDALIAE Acidalia Venus dicitur vel quia inicit curas, quas Graeci akidas dicunt, vel certe a fonte Acidalio qui est in Orchomeno Boeotiae civitate, in quo se Gratiae lavant, quas Veneri esse constat sacratas; ipsius enim et Liberi filiae sunt: nec immerito; gratiae enim per horum fere numinum munera conciliantur. ideo autem nudae sunt, quod gratiae sine fuco esse debent, ideo conexae, quia insolubiles esse gratias decet: Horatius "segnesque nodum solvere Gratiae''. quod vero una aversa pingitur, duae nos respicientes, haec ratio est, quia profecta a nobis gratia duplex solet reverti, unde est supra "nec te certasse priorem paeniteat''. sane Veneri multa nomina pro locis vel causis dicuntur inposita. nam Venerem vocari quidam propter promptam veniam dicunt. alii "Suadam'' appellant, quod ipsa conciliatio Suada sit. dicitur etiam "Obsequens Venus'', quam Fabius Gurges post peractum bellum Samniticum ideo hoc nomine consecravit, quod sibi fuerit obsecuta: hanc Itali "Postvotam'' dicunt. dicta est etiam "Equestris Venus'', dicta et "Cloacina'', quia veteres cloare purgare dixerunt. dicitur et "Myrica'' et "Myrtea'' et "Purpurissa''. est et "Erycina'', quam Aeneas secum advexit. dicitur et "Salacia'', quae proprie meretricum dea appellata est a veteribus, et "Lubentina'', quae lubentiam mentibus novam praestat, quamvis alii hanc "Lubiam'' dicant, quod eo numine consilia in medullas labantur. alii "Mimnerniam'' vel "Meminiam'' dicunt, quod meminerit omnium. est et "Verticordia'', est et "Militaris Venus'', est et "Limnesia'' quae portubus praeest. ipsa et "Victrix'' et "Genetrix'' ex Caesaris somnio sacrata. est et "Venus Calva'' ob hanc causam, quod cum Galli Capitolium obsiderent et deessent funes Romanis ad tormenta facienda, prima Domitia crinem suum, post ceterae matronae imitatae eam exsecuerunt, unde facta tormenta, et post bellum statua Veneri hoc nomine collocata est, licet alii Calvam Venerem quasi puram tradant, alii Calvam, quod corda amantum calviat, id est fallat atque eludat. quidam dicunt porrigine olim capillos cecidisse feminis et Ancum regem suae uxori statuam calvam posuisse, quod constitit piaculo; nam post omnibus feminis capilli renati sunt, unde institutum, ut Calva Venus coleretur. apud Cyprios Venus in modum umbilici, vel ut quidam volunt, metae colitur. apud Ephesios "Venerem Automatam'' dixerunt, vel "Epidaetiam''. ratio autem horum nominum talis est. Meliboea et Alexis amore se mutuo dilexerunt et iuramento se adstrinxerunt, ut cum tempus nuptiarum venisset sibimet iungerentur: sed cum virginem parentes sui alii despondissent et hoc Alexis vidisset, spontaneum subiit exilium. virgo autem ipso nuptiarum die semet de tecto praecipitavit: quae cum inlaesa decidisset, in fugam conversa pervenit ad litus ibique scapham ascendit, ex qua sponte funes soluti esse dicuntur. voluntate itaque deorum pervecta est ubi amator morabatur: quam cum ille parans cum sodalibus convivium suscepisset, pro ipso rei eventu templum constituit. quod ergo sponte fuissent <funes> soluti, Automatae Veneri nomen sacravit, quodque cum epulas pararet virgo ei aquis fuisset advecta, Epidaetiae sacravit. ABOLERE SICHAEUM INCIPIT ordo naturalis. prius enim est avellere inhaerentia, et post nova inferre. sic Terentius "ut metum in quo nunc est adimam atque expleam animum gaudio''. 721. VIVO AMORE aut vivi hominis, aut certe vehementi. PRAEVERTERE praeoccupare: propter Iunonem sine dubio. 722. RESIDES pigros, ad amandum inertes; iuraverat enim nulli se esse nupturam. resides sane milites otiosi et pigri dicuntur, ut "residesque movebit Tullus in arma viros''. unde contra instantes dicimus industrios. 723. QUIES EPVLIS propter regalem affluentiam. contra supra ait "postquam exempta fames''. MENSAEQUE REMOTAE licet sub extranea persona, Romanorum tamen exsequitur morem, apud quos duae mensae erant: una epularum, altera poculorum. 724. CRATERAS Graecum est ab eo quod est 'hic crater'; nam Latine haec cratera dicitur, unde Persius "si tibi crateras argenti incusaque pingui auro dona feram''. ET VINA CORONANT 'vina' pro poculis posuit, et est tropus synecdoche, ut Cererem dicimus pro frumento. sic Plautus "vinum precemur; nam hic deus praesens adest''. 'coronant' autem est aut inplent usque ad marginem, aut quia antiqui coronabant pocula, et sic libabant: unde est "magnum cratera corona induit, inplevitque mero''. 725. IT STREPITUS TECTIS id est ad tecta, ut "it clamor caelo''. legitur autem et 'fit strepitus tectis'. 726. ATRIA ut supra diximus, tangit Romanam historiam; nam ut ait Cato et in atrio et duobus ferculis epulabantur antiqui: unde ait Iuvenalis "quis fercula septem secreto cenavit avus?'' ibi etiam pecunias habebant: unde etiam qui honoratiores erant liminum custodes adhibebantur, ut "qui Dardanio Anchisae armiger ante fuit, fidusque ad limina custos''. ibi et culina erat: unde et atrium dictum est; atrum enim erat ex fumo. alii dicunt Atriam Etruriae civitatem fuisse, quae domos amplis vestibulis habebat: quae cum Romani imitarentur atria appellaverunt. alii atria magnas aedes et capacissimas dictas tradunt, unde atria Licinia et atrium Libertatis. LYCHNI Graeco sermone usus est, ne vile aliquid introferret. a lychno autem lucerna dicta est, unde et brevis est 'lu', ut Iuvenalis "dispositae pinguem nebulam vomuere lucernae''. Horatius "ungor olivo, non quo furatis inmundus Natta lucernis''. si enim a luce diceretur, non staret versus. LAQUEARIBUS principaliter lacus dicitur, ut Lucilius "resultant aedesque lacusque''; diminutio lacunar facit, ut Horatius "nec mea renidet in domo lacunar''; inde fit alia diminutio lacunarium et per antistoichon laquearium. legitur et lacuaribus. Cicero Tusculanarum "tectis caelatis lacuatis''. 727. NOCTEM VINCUNT luminis est exaggeratio. FUNALIA 'funalia' sunt quae intra ceram sunt, dicta a funibus, quos ante usum papyri cera circumdatos habuere maiores: unde et funera dicuntur, quod funes incensos mortuis praeferebant. alii funalia appellarunt quod in cicendula lucet, quos Graeci pursous vocant: Varro de vita P. R. "facibus aut candela simplici ;aut ex eo funiculo facto, earum vestigia quod ubi ea figebant appellarunt funalia''. non nulli apud veteres candelabra dicta tradunt quae in capitibus uncinos haberent, quibus affigi solebant vel candelae vel funes pice delibuti: quae interdum erant minora, ut gestari manu et praeferri magistratibus a cena remeantibus possent. 728. HIC tunc; est ergo adverbium temporis. 729. QUAM BELUS primus rex Assyriorum, ut supra diximus, quos constat Saturnum, quem et Solem dicunt, Iunonemque coluisse, quae numina etiam apud Afros postea culta sunt. unde et lingua Punica Bal deus dicitur. apud Assyrios autem Bel dicitur quadam sacrorum ratione et Saturnus et Sol. alii hunc Belum Saturni temporibus regnasse eiusdemque dei hospitem fuisse tradunt. 730. TUM FACTA SILENTIA TECTIS mos erat apud veteres, ut lumine incenso silentium praeberetur, ut optativam sibi laudem loquendo nullus averteret. apud Romanos etiam cena edita sublatisque mensis primis silentium fieri solebat, quoad ea quae de cena libata fuerant ad focum ferrentur et in ignem darentur, ac puer deos propitios nuntiasset, ut diis honor haberetur tacendo que nos cum intercessit inter cenandum, Graeci quoque theon parousian dicunt. 731. HOSPITIBUS NAM TE DARE IVRA LOQUVNTVR scilicet exemplo Lycaonis, qui cum hospites susceptos hospitio necaret, a suscepto Iove, postquam ei epulas humanas adposuit, versus in lupum ostendit hospitii iura non esse violanda. 732. TYRIISQUE DIEM atqui nox erat, sed per 'diem' accipimus et noctem. et quidam volunt masculini generis 'diem' bonum significare, feminini malum. TROIAQUE PROFECTIS bene noluit 'profugis' dicere. 733. ESSE VELIS secundum Etruscam disciplinam locutus est; sic enim dicunt 'volens propitiusque sis'. 734. ADSIT LAETITIAE BACCHUS DATOR alii 'adsis' legunt, secundum quos 'Bacchus' aut antiptosis est, aut antiquus vocativus, ut "socer arma Latinus habeto''. DATOR bene autem addidit 'dator laetitiae', quia est et dator furoris. ET BONA IVNO aut propitia, id est non irata Troianis, ut "sis bonus o felixque tuis'', aut magis 'bona' caelestis; est enim et inferna, ut "Iunoni infernae dictus sacer''. aut, sicut supra dictum est, chreste, quod est bona, quam inter penates Troiani habuisse dicuntur. 735. COETUM modo convivium; et bono verbo ad dignitatem duorum in uno populorum usus est. 736. LATICUM LIBAVIT HONOREM more sacrorum: et tangit ritum Romanorum, qui panicias sacratasque mensas habebant, in quas libabant, ut est "heus etiam mensas consumimus, inquit Iulus''. LATICUM LIBAVIT HONOREM] diis enim hospitalibus et Iovi in mensam libabatur. 737. LIBATO delibato. SUMMO TENUS usque ad labra. ATTIGIT ORE et verecundiam reginae ostendit, et morem Romanum. nam apud maiores nostros feminae non utebantur vino, nisi sacrorum causa certis diebus. denique femina quae sub Romulo vinum bibit occisa est a marito, Mecennius absolutus, id enim nomen marito. sic Granius Licinianus cenae suae. 738. TUM BITIAE per transitum Poenorum ducum nomina introducit. nam Bitias classis Punicae fuit praefectus, ut docet Livius, Iopas vero rex Afrorum, unus de procis Didonis, ut Punica testatur historia. servavit autem to prepon: quare non Aeneae dedit, ne aut contumeliosum videretur aut petulans. INCREPITANS inclamans, ut "aestatem increpitans seram'', aut certe arguens familiariter segnitiem tarde accipientis, cum esset avidus in bibendo; nam sequitur 'ille inpiger'. melius tamen accipimus clara voce hortatum, ut Plautus "neque ego ad mensam publicas res clamo, neque leges crepo'' et Horatius "quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepet?'' HAVSIT modo accepit, nec possumus intellegere bibit, cum hoc sequatur 'et pleno se proluit auro'. alibi vidit, ut "hausit caelum mentemque recepit'', alibi audivit, ut "vocemque his auribus hausi'', alibi vulnerat, ut "latus haurit apertum''. et multa alia pro loco significat. 739. PROLVIT bibendo profudit. 740. POST ALII PROCERES ergo et Bitias unus est de proceribus; nam exoche sine similitudine numquam fit. sane 'proceres' de his est quae nominativum in usu non habent, ut supra "et victor dicione tenebat''. nam nec hoc in usu habet nominativum, licet in conpositione dicamus condicio. proceres autem ideo secundum Varronem principes civitatis dicuntur, quia eminent in ea, sicut in aedificiis mutuli quidam, hoc est capita trabium, quae proceres nominantur. CRINITUS IOPAS aut puerum intellege, aut imitabatur Apollinis formam, cuius fuerat etiam artis imitator. 741. DOCVIT QUAE MAXIMUS ATLAS 'quae' legendum est non 'quem'; nec enim istum docere potuit, qui Didonis erat temporibus, sed docuit Herculem: unde et dicitur ab Atlante caelum sustinuisse susceptum propter caeli scientiam traditam. constat enim Herculem fuisse philosophum, et <haec> est ratio, cur illa omnia monstra vidicit Nilum Melonem vocari, Atlantem vero Telamonem. DOCVIT QUAE MAXIMUS ATLAS] id est quae ipse scit, quae ipse modulatus est * * * hic Atlas Iapeti filius in Africa natus dicitur. hic quod annum in tempora diviserit et primus stellarum cursus vel circulorum vel siderum transitus naturasque descripserit, caelum dictus est sustinere. qui nepotem suum Mercurium et Herculem docuisse dicitur. 742. HIC CANIT bene philosophica introducitur cantilena in convivio reginae adhuc castae: contra inter nymphas, ubi solae feminae erant, ait "Vulcani Martisque dolos et dulcia furta''. ERRANTEM LUNAM quia helikoeides est, id est obliquo incedit cursu, non recto, ut Sol: scilicet ne incidat in centrum terrae et frequenter patiatur eclipsin; vicinus enim est eius circulus terrae. SOLISQUE LABORES 'canit' per omnia intellegimus. planetae septem sunt, Saturnus Iuppiter Mars Sol Venus Mercurius Luna. sed quinque et contra mundum feruntur, et cum mundo quando retrogradi sunt; Sol vero et Luna semper contra mundum. ideo ergo dixit 'Solis labores': laborat enim nitens contra venientis sphaerae volubilitatem. nec nos debet Homerus movere, qui ait helion akamanta; non enim eum dixit non laborare, sed laborem non sentire. LUNAM SOLISQUE LABORES] amat sane ubique Solem et Lunam iungere. 743. UNDE HOMINUM GENUS si fabulam respicis, a Prometheo intellege, vel a Deucalione et Pyrrha; si autem veritatem requiris, igni, alii de atomis, alii de quattuor elementis. PECVDES pro omnibus posuit. UNDE IMBER scilicet de nubibus, quae secundum Lucretium de terrae anhelitu nascuntur, qui nebulas creat: quae cum altius fuerint elevatae, aut solis calore resolutae aut vi ventorum conpressae mittunt leves pluvias vel exprimunt concitatiores. ET IGNES scilicet ex nubium conlisione. nam omnium rerum conlisio ignem creat, ut in lapidibus cernimus, vel attritu rotarum, vel in silvis arborum. 744. ARCTVRUM stella est post caudam maioris ursae, posita in signo bootae, unde arcturus dicta est, quasi arktou oura. hanc quidam agere arcton dicunt, quia arceram veteres vehiculum vocabant. haec autem ut fabulae loquuntur Callisto fuit, comes Dianae, quam Iuppiter mutatus in Dianam stupravit, ex qua natus est filius nomine Arcas. cetera in libro I. georgicorum plenius narrata sunt. PLUVIASQUE HYADAS hyades stellae sunt in fronte tauri, quae quotiens nascuntur pluvias creant: unde et Graece huades dictae sunt apo tou huein, Latine suculae a suco. sic ergo ait 'pluviasque hyades', ut "Plemyrium undosum''. alii dicunt hyadas dictas vel ab y littera vel apo tou huos, id est sue, in cuius formatae sunt faciem: nam ideo eas quidam suculas, sues scilicet, dici tradunt. has quidam vergilias dicunt, quod vere florido oriantur. hae autem fuerunt ut alii dicunt, Atlantis filiae, ut alii Liberi nutrices, quae se in pelagus furore praecipitaverunt. alii Erechthei filias pro patria se morti obtulisse aiunt, quas Pliadas vocant, quod Pleiones filiae esse dicantur. quidam hyadas ab Hyante fratre, quem inventum extinctum usque ad mortem doluerunt, dictas putant. GEMINOSQUE TRIONES id est septemtriones, id est Helicen et Cynosuram; non enim semper de duobus dicunt geminos, sed de pluribus. et proprie triones sunt boves aratorii, qui terram terunt. non ergo incongrue dixit 'triones', quia septemtriones plaustra a nonnullis dicuntur. 745. QUID quam ob causam 'properent se tinguere soles hiberni'. ratio hoc facit hemisphaerii, quia hieme breviore sol utitur circulo. TINGVERE demergere. SOLES vero pro diebus posuit, ut "tris adeo incertos caeca caligine soles erramus''. 746. VEL QUAE TARDIS MORA NOCTIBUS OBSTET id est aestivis, tarde venientibus; 'vel' enim disiunctiva est coniunctio, nec patitur bis eandem rem dici: ergo hoc dicit, quae causa est longorum dierum. sed et hic ratio hemisphaerii est. TARDIS non longis. 747. INGEMINANT PLAVSU TYRII TROESQUE SEQUVNTVR imitantur. et bono usus est ordine, ut prius plauderent cives; nec enim aliter poterant audere peregrini, qui exspectabant, ut noscerent morem: unde supra et "vos o coetum Tyrii celebrate faventes''. 748. NEC NON ET VARIO arte poetica utitur, ut praemittat aliquid, quo sequens liber videatur esse coniunctus: quod in omnibus servat. 749. LONGUM hic permaturum, aut qui non erat nisi ipsius morte finiendus. BIBEBAT AMOREM adlusit ad convivium. sic Anacreon "erota pinon''. 750. SUPER PRIAMO de Priamo. nam eius praepositionis officio fungitur, pro qua ponitur, ut supra "et sub noctem cura recursat'', id est circa noctem. et sciendum, quod cum tempus significatur, 'sub' praepositio accusativo haeret semper. ROGITANS scilicet quo modo sit venditus rex; vel qui eum post decennale bellum exitus tulerit. 751. AVRORAE FILIUS Memnon. ideo autem dixit 'quibus ar- mis', quia Vulcaniis armis usus fuisse narratur. AVRORAE FILIUS ARMIS quia etiam ei fecerat arma Vulcanus. qui cum auxilium Troianis ferret, apud Troiam occisus est. hic in tanto amore apud suos socios fuit, ut post eius mortem cum eum nimium deflerent miseratione deorum in aves conversi dicantur et quotannis venire ad tumulum eius et ibi lamentatione et fletibus se dilacerare, donec aliquantae ibidem moriantur. 752. QUALES DIOMEDIS EQUI non debemus eos equos intellegere, quos Aeneae sustulit, nec enim congruit; sed de his interrogat, quos sustulit Rheso. 'quales' autem dixit, ac si diceret, anne sic feroces ut illi a quibus ducebant originem. Diomedes enim, rex Thracum, habuit equos qui humanis carnibus vescebantur. hos Hercules occiso crudeli tyranno abduxisse perhibetur: de quibus dicuntur supra memorati equi originem ducere. aut ideo 'quales', qui potuerint esse ita divini, ut inter fatalia Troiana numerarentur; nam ideo et supra "ardentes'' ait. 753. IMMO AGE vidit specialia cito posse finiri, et contulit se ad generalitatem. ET A PRIMA DIC HOSPES ORIGINE NOBIS id est a raptu Helenae: quod quidem Dido cupit, sed excusat Aeneas. et dicit ruinam se Troiae breviter esse dicturum, habita ratione temporis, ut "suadentque cadentia sidera somnos''. 754. INSIDIAS DANAUM hoc ad Troianorum favorem, ne videantur virtute esse superati. et laudandum quod 'insidias' tantum dixerit, non et captum Ilium; nam et ipse Aeneas "accipe nunc Danaum insidias''. CASVSQUE TUORUM ut eventu Troia corruerit, non fati necessitate. 755. ERRORESQUE TUOS et responsio hunc ordinem sequitur. nam primo dicit Troiae ruinam, post errores suos. SEPTIMA AESTAS per aestates annos intellege; nam sic ante olympiadas conputabant. septem autem annos esse Dido cognovit ex Teucro. |
|
|
|