MARCUS
TULLIUS CICERO |
|
( M. Lesage, Les auteurs latins expliqués d'après une méthode nouvelle, Paris, 1854 ). I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII |
I. |
Si
quid est in me ingenii, judices, quod sentio quam sit exiguum ; aut
si qua exercitatio dicendi, in qua me non infitior mediocriter esse
versatum ; aut si hujusce rei ratio aliqua, ab optimarum artium studiis
ac disciplina profecta, a qua ego nullum confiteor aetatis meae tempus
abhorruisse : earum rerum omnium vel in primis hic A. Licinius
fructum a me repetere prope suo jure debet. Nam quoad longissime potest
mens mea respicere spatium praeteriti temporis, et pueritiae memoriam
recordari ultimam, inde
usque repetens hune video mihi principem et ad suscipiendam, et ad
ingrediendam rationem horum studiorum exstitisse. Quod si haec vox,
hujus hortatu praeceptisque conformata, nonnullis aliquando saluti
fuit, a quo id accepimus, quo ceteris opitulari, et alios servare
possemus, huic profecto ipsi, quantum est situm in nobis, et opem,
et salutem ferre debemus. Ac, ne quis a nobis hoc ita dici forte miretur, quod alia quaedam in hoc facultas sit ingenii, neque haec dicendi ratio aut disciplina : ne nos quidem huic uni studio penitus unquam dediti fuimus. Etenim omnes artes quae ad humanitatem pertinent, habent quoddam commune vinculum, et quasi cognatione quadam inter se continentur. Sed,
ne cui vestrum mirum esse videatur, me in quaestione legitima, et
in judicio publico, quum res agatur apud praetorem populi romani,
lectissimum virum, et apud severissimos judices, tanto conventu
hominum ac frequentia, hoc uti genere dicendi, quod non modo a consuetudine
judiciorum, verum etiam a forensi sermone abhorreat, quaeso a vobis,
ut in hac causa mihi detis hanc veniam, accommodatam huic reo, vobis,
quemadmodum spero, non molestam ; ut me, pro summo poeta atque
eruditissimo homine dicentem, hoc concursu hominum litteratissimorum,
hac vestra humanitate, hoc denique praetore exercente judicium,
patiamini de studiis humanitatis ac litterarum paulo loqui liberius,
et in ejusmodi persona, quae, propter otium ac studium, minime in
judiciis periculisque tractata est, uti prope novo quodam et inusitato
genere dicendi. Nam
ut primum ex pueris excessit Archias, atque ab iis artibus quibus
atas puerilis ad humanitatem informari solet, se ad scribendi studium
contulit : primum Antiochiae (nam ibi natus est, loco nobili, celebri
quondam urbe et copiosa, atque eruditissimis hominibus liberalissimisque
studiis affluenti), celeriter ei antecellere omnibus ingenii gloria
contigit. Post in ceteris Asia partibus, cunctaque Graecia, sic
ejus adventus celebrabantur, ut famam ingenii exspectatio hominis,
exspectationem ipsius adventus admiratioque superaret. Si
nihil aliud, nisi de civitate ac lege, dicimus, nihil dico amplius
: causa dicta est. Quid enim horum infirmari, Grati, potest ?
Heracleaene esse tum adscriptum negabis ? Adest vir summa auctoritate,
et religione, et fide, M. Lucullus, qui se non opinari, sed scire
; non audivisse, sed vidisse ; non interfuisse, sed egisse dicit.
Adsunt Heracleenses legati, nobilissimi homines : hujus judicii
causa cum mandatis, et cum publico testimonio venerunt ; qui hunc
adscriptum Heracleensem dicunt. Nam
quum Appii tabulae negligentius asservatae dicerentur, Gabinii,
quandiu incolumis fuit, levitas, post damnationem calamitas, omnem
tabularum fidem resignasset, Metellus, homo sanctissimus modestissimusque
omnium, tanta diligentia fuit, ut ad L. Lentulum praetorem
et ad judices venerit, et unius nominis litura se commotum esse
dixerit. His igitur tabulis nullam lituram in nomen A. Licinii
videtis. Quae quum ita sint, quid est quod de ejus civitate dubitetis,
praesertim quum aliis quoque in civitatibus fuerit adscriptus ?
Etenim, quum mediocribus multis, et aut nulla, aut humili aliqua
arte praeditis gratuito civitatem in Graecia homines impertiebantur,
Rheginos credo, aut Locrenses, aut Neapolitanos, aut Tarentinos,
quod scenicis artificibus largiri solebant, id huic summa ingenii
praedito gloria, noluisse ? Quid ? quum ceteri, non modo
post civitatem datam, sed etiam post legem Papiam a, aliquo modo
in eorum municipiorum tabulas irrepserint, hic, qui ne utitur quidem
illis, in quibus est scriptus, quod semper se Heracleensem esse
voluit, rejicietur ? Quaere
argumenta, si qua potes : nunquam enim hic neque suo, neque amicorum
judicio revincetur. Quaeres a nobis, Grati, cur tantopere hoc homine
delectemur. Quia suppeditat nobis, ubi et animus ex hoc forensi
strepitu reficiatur, et aures convicio defessae conquiescant. An
tu existimas, aut suppetere nobis posse, quod quotidie dicamus,
in tanta varietate rerum, nisi animos nostros doctrina excolamus
; aut ferre animos tantam posse contentionem, nisi eos doctrina
eadem relaxemus ? Ego vero fateor, me his studiis esse deditum.
Ceteros pudeat, si qui ita se litteris abdiderunt, ut nihil possint
ex his neque ad communem afferre fructum, neque in adspectum lucemque
proferre. Me autem quid pudeat, qui tot annos ita vivo, judices,
ut ab nullius unquam me tempore aut commodo aut otium meum abstraxerit,
aut voluptas avocarit, aut denique somnus retardant. Quare quis
tandem me reprehendat, aut quis mihi jure succenseat, si, quantum
ceteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludorum celebrandos,
quantum ad alias voluptates, et ad ipsam requiem animi et corporis
conceditur temporum ; quantum alii tribuunt tempestivis conviviis
; quantum denique aleae, quantum pilae, tantum mihi egomet ad haec
studia recolenda sumpsero ? Atque hoc adeo mihi concedendum
est magis, quod ex his studiis haec quoque censetur oratio et facultas
; quae, quantacumque in me, nunquam amicorum periculis defuit. Quae
si cui levior videtur, illa quidem certe quae summa sunt, ex quo
fonte hauriam, sentio. Quaeret quispiam : quid ? illi ipsi summi viri quorum virtutes litteris proditae sunt, istane doctrina, quam tu laudibus effers, eruditi fuerunt ? Difficile est hoc de omnibus confirmare ; sed tamen est certum, quid respondeam. Ego multos homines excellenti animo ac virtute fuisse, et sine doctrina, naturae ipsius habitu prope divino, per seipsos et moderatos et graves exstitisse fateor. Etiam illud adjungo, saepius ad laudem atque virtutem naturam sine doctrina, quam sine natura valuisse doctrinam. Atque idem ego contendo, quum ad naturam eximiam atque illustrem accesserit ratio quaedam conformatioque doctrinae, tum illud nescio quid praeclarum ac singulare solere exsistere. Ex hoc esse hunc numero quem patres nostri viderunt, divinum hominem, Africanum ; ex hoc C. Laelium, L. Furium, moderatissimos homines et continentissimos ; ex hoc fortissimum virum et illis temporibus doctissimum, M. Catonem illum senem : qui profecto, si nihil ad percipiendam colendamque virtutem litteris adjuvarentur, nunquam se ad earum studium contulissent. Quod si non hic tantus fructus ostenderetur, et si ex his studiis delectatio sola peteretur, tamen, ut opinor, hanc animi adversionem humanissimam ac liberalissimam judicaretis. Nam ceterae neque temporum sunt, neque aetatum omnium, neque locorum ; haec studia adolescentiam alunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium ac solatium praebent ; delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur. Quod si ipsi haec neque attingere, neque sensu nostro gustare possemus, tamen ea mirari deberemus, etiam quum in aliis videremus. Quis
nostrum tam animo agresti ac duro, fuit, ut Roscii morte nuper non
commoveretur ? Qui quum esset senex mortuus, tamen propter
excellentem artem ac venustatem videbatur omnino mori non debuisse.
Ergo ille corporis motu tantum amorem sibi conciliarat a nobis omnibus :
nos animorum incredibiles motus celeritatemque ingeniorum negligemus ?
Quoties ego hunc Archiam vidi, judices (utar enim vestra benignitate,
quoniam me in hoc novo genere dicendi tam diligenter attenditis),
quoties ego hunc vidi, quum litteram scripsisset nullam, magnum
numerum optimorum versuum de his ipsis rebus quae tum agerentur,
dicere ex tempore ? quoties revocatum eamdem rem dicere, commutatis
verbis atque sententiis ? Quae vero accurate cogitateque scripsisset,
ea sic vidi probari, ut ad veterum scriptorum laudem pervenirent.
Hune ego non diligam ? non admirer ? non omni ratione
defendendum putem ? Atqui
sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum
studia et doctrina et praeceptis et arte constare : poetam natura
ipsa valere, et mentis viribus excitari, et quasi divino quodam
spiritu inflari. Quare suo jure noster ille Ennius sanctos appellat
poetas, quod quasi deorum aliquo dono atque munere commendati nobis
esse videantur. Ergo
illi alienum, quia poeta fuit, post mortem etiam expetunt : nos
hunc vivum, qui et voluntate et legibus noster est, repudiabimus ?
Praesertim quum omne olim studium atque omne ingenium contulerit
Archias ad populi romani gloriam laudemque celebrandam ? Nam
et cimbricas res adolescens attigit, et ipsi illi C. Mario,
qui durior ad haec studia videbatur, jucundus fuit. Neque enim quisquam
est tam aversus a Musis, qui non mandari versibus aeternum suorum
laborum facile praeconium patiatur. Themistoclem illum, summum Athenis
virum, dixisse aiunt, quum ex eo quaereretur, quod acroama aut cujus
vocem libentissime audiret : "Ejus, a quo sua virtus optime
praedicaretur." Itaque ille Marius item eximie L. Plotium
dilexit, cujus ingenio putabat ea quae gesserat posse celebrari. Nam
si quis minorem gloriae fructum putat ex graecis versibus percipi,
quam ex latinis, vehementer errat : propterea quod graeca leguntur
in omnibus fere gentibus, latina suis finibus, exiguis sane, continentur.
Quare si res eae quas gessimus, orbis terrae regionibus definiuntur
, cupere debemus, quo manuum nostrarum tela pervenerint, eodem gloriam
famamque penetrare : quod quum ipsis populis, de quorum rebus scribitur,
haec ampla sunt, tum iis certe qui de vita gloriae causa dimicant,
hoc maximum et periculorum incitamentum est et laborum. Quam multos
scriptores rerum suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur ! Neque
enim est hoc dissimulandum, quod obscurari non potest, sed prae
nobis ferendum : trahimur omnes laudis studio, et optimus quisque
maxime gloria ducitur. Ipsi illi philosophi etiam illis libellis
quos de contemnenda gloria scribunt, nomen suum inscribunt : in
eo ipso, in quo praedicationem nobilitatemque despiciunt, praedicari
de se ac nominari volunt. Decimus quidem Brutus, summus ille vir
et imperator, Attii, amicissimi sui, carminibus templorum ac monumentorum
aditus exornavit suorum. Jam vero ille qui cum Aetolis, Ennio comite,
bellavit, Fulvius, non dubitavit Martis manubias Musis consecrare.
Quare, in qua urbe imperatores prope armati poetarum nomen et Musarum
delubra coluerunt, in ea non debent togati judices a Musarum honore
et a poetarum salute abhorrere. Quae de causa pro mea consuetudine breviter simpliciterque dixi, judices, ea confido probata esse omnibus : quae non fori neque judiciali consuetudine et de hominis ingenio et communiter de ipsius studio locutus sum, ea, judices, a vobis spero esse in bonam partem accepta ; ab eo qui judicium exercet, certo scio. |