[1]
etsi vereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimo viro dicere incipientem
timere minimeque deceat, cum T. Annius ipse magis de rei publicae salute
quam de sua perturbetur, me ad eius causam parem animi magnitudinem
adferre non posse, tamen haec novi iudici nova forma terret oculos qui,
quocumque inciderunt, veterem consuetudinem fori et pristinum morem
iudiciorum requirunt. non enim corona consessus vester cinctus est,
ut solebat ; non usitata frequentia stipati sumus ; [2] non illa praesidia
quae pro templis omnibus cernitis, etsi contra vim conlocata sunt, non
adferunt tamen oratori terroris aliquid, ut in foro et in iudicio, quamquam
praesidiis salutaribus et necessariis saepti sumus, tamen ne non timere
quidem sine aliquo timore possimus. quae si opposita Miloni putarem,
cederem tempori, iudices, nec enim inter tantam vim armorum existimarem
esse orationi locum. sed me recreat et reficit Cn. Pompei, sapientissimi
et iustissimi viri, consilium, qui profecto nec iustitiae suae putaret
esse, quem reum sententiis iudicum tradidisset, eundem telis militum
dedere, nec sapientiae temeritatem concitatae multitudinis auctoritate
publica armare. [3] quam ob rem illa arma, centuriones, cohortes non
periculum nobis, sed praesidium denuntiant, neque solum ut quieto, sed
etiam ut magno animo simus hortantur, nec auxilium modo defensioni meae
verum etiam silentium pollicentur. reliqua vero multitudo, quae quidem
est civium, tota nostra est, nec eorum quisquam quos undique intuentis,
unde aliqua fori pars aspici potest, et huius exitum iudici exspectantis
videtis, non cum virtuti Milonis favet, tum de se, de liberis suis,
de patria, de fortunis hodierno die decertari putat.
II.
unum
genus est adversum infestumque nobis eorum quos P. Clodi furor rapinis
et incendiis et omnibus exitiis publicis pavit ; qui hesterna etiam
contione incitati sunt ut vobis voce praeirent quid iudicaretis. quorum
clamor si qui forte fuerit, admonere vos debebit ut eum civem retineatis
qui semper genus illud hominum clamoresque maximos prae vestra salute
neglexit. [4] quam ob rem adeste animis, iudices, et timorem, si quem
habetis, deponite. nam si umquam de bonis et fortibus viris, si umquam
de bene meritis civibus potestas vobis iudicandi fuit, si denique
umquam locus amplissimorum ordinum delectis viris datus est ut sua
studia erga fortis et bonos civis, quae voltu et verbis saepe significassent,
re et sententiis declararent, hoc profecto tempore eam potestatem
omnem vos habetis ut statuatis utrum nos qui semper vestrae auctoritati
dediti fuimus semper miseri lugeamus an diu vexati a perditissimis
civibus aliquando per vos ac per vestram fidem, virtutem sapientiamque
recreemur. [5] quid enim nobis duobus, iudices, laboriosius, quid
magis sollicitum, magis exercitum dici aut fingi potest, qui spe amplissimorum
praemiorum ad rem publicam adducti metu crudelissimorum suppliciorum
carere non possumus ? equidem ceteras tempestates et procellas in
illis dumtaxat fluctibus contionum semper putavi Miloni esse subeundas,
quia semper pro bonis contra improbos senserat, in iudicio vero et
in eo consilio in quo ex coniunctis ordinibus amplissimi viri iudicarent
numquam existimavi spem ullam esse habituros Milonis inimicos ad eius
non modo salutem exstinguendam sed etiam gloriam per talis viros infringendam.
[6] quamquam in hac causa iudices, T. Anni tribunatu rebusque
omnibus pro salute rei publicae gestis ad huius criminis defensionem
non abutemur. Nisi oculis videritis insidias Miloni a Clodio esse
factas, nec deprecaturi sumus ut crimen hoc nobis propter multa praeclara
in rem publicam merita condonetis, nec postulaturi ut, quia mors P.
Clodi salus vestra fuerit, idcirco eam virtuti Milonis potius quam
populi Romani felicitati adsignetis. sin illius insidiae clariores
hac luce fuerint, tum denique obsecrabo obtestaborque vos, iudices,
si cetera amisimus, hoc nobis saltem ut relinquatur, vitam ab inimicorum
audacia telisque ut impune liceat defendere.
III.
[7]
sed ante quam ad eam orationem venio quae est propria vestrae quaestionis
videntur ea mihi esse refutanda quae et in senatu ab inimicis saepe
iactata sunt et in contione ab improbis et paulo ante ab accusatoribus,
ut omni errore sublato rem plane quae veniat in iudicium videre possitis.
negant intueri lucem esse fas ei qui a se hominem occisum esse fateatur.
in qua tandem urbe hoc homines stultissimi disputant ? nempe in ea
quae primum iudicium de capite vidit M. Horati, fortissimi viri, qui
nondum libera civitate tamen populi Romani comitiis liberatus est,
cum sua manu sororem esse interfectam fateretur. [8] an est quisquam
qui hoc ignoret, cum de homine occiso quaeratur, aut negari solere
omnino esse factum aut recte et iure factum esse defendi ? Nisi vero
existimatis dementem P. Africanum fuisse qui, cum a C. Carbone tribuno
plebis seditiose in contione interrogaretur quid de Ti. Gracchi morte
sentiret, responderit iure caesum videri. neque enim posset aut Ahala
ille Servilius aut P. Nasica aut L. Opimius aut C. Marius aut me consule
senatus non nefarius haberi, si sceleratos civis interfici nefas esset.
itaque hoc, iudices, non sine causa etiam fictis fabulis doctissimi
homines memoriae prodiderunt, eum qui patris ulciscendi causa matrem
necavisset variatis hominum sententiis non solum divina sed etiam
sapientissimae deae sententia liberatum. [9] quod si xii tabulae nocturnum
furem quoquo modo, diurnum autem, si se telo defenderet, interfici
impune voluerunt, quis est qui, quoquo modo quis interfectus sit,
puniendum putet, cum videat aliquando gladium nobis ad hominem occidendum
ab ipsis porrigi legibus ?
IV.
atqui,
si tempus est ullum iure hominis necandi, quae multa sunt, certe illud
est non modo iustum verum etiam necessarium, cum vi vis inlata defenditur.
pudicitiam cum eriperet militi tribunus militaris in exercitu C. Mari,
propinquus eius imperatoris, interfectus ab eo est cui vim adferebat
; facere enim probus adulescens periculose quam perpeti turpiter maluit.
atque hunc ille summus vir scelere solutum periculo liberavit. [10]
insidiatori vero et latroni quae potest inferri iniusta nex ? quid
comitatus nostri, quid gladii volunt ? quos habere certe non liceret,
si uti illis nullo pacto liceret. est igitur haec, iudices, non scripta,
sed nata lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura
ipsa adripuimus, hausimus, expressimus, ad quam non docti sed facti,
non instituti sed imbuti sumus, ut, si vita nostra in aliquas insidias,
si in vim et in tela aut latronum aut inimicorum incidisset, omnis
honesta ratio esset expediendae salutis. [11] silent enim leges inter
arma nec se exspectari iubent, cum ei qui exspectare velit ante iniusta
poena luenda sit quam iusta repetenda. etsi persapienter et quodam
modo tacite dat ipsa lex potestatem defendendi, quae non hominem occidi,
sed esse cum telo hominis occidendi causa vetat, ut, cum causa, non
telum quaereretur, qui sui defendendi causa telo esset usus, non hominis
occidendi causa habuisse telum iudicaretur. quapropter hoc maneat
in causa, iudices ; non enim dubito quin probaturus sim vobis defensionem
meam, si id memineritis quod oblivisci non potestis insidiatorem interfici
iure posse.
V.
[12]
sequitur illud quod a Milonis inimicis saepissime dicitur, caedem
in qua P. Clodius occisus esset senatum iudicasse contra rem
publicam esse factam. illam vero senatus non sententiis suis solum
sed etiam studiis comprobavit. quotiens enim est illa causa a nobis
acta in senatu, quibus adsensionibus universi ordinis, quam nec tacitis
nec occultis ! quando enim frequentissimo senatu quattuor aut summum
quinque sunt inventi qui Milonis causam non probarent ? declarant
huius ambusti tribuni plebis illae intermortuae contiones quibus cotidie
meam potentiam invidiose criminabatur, cum diceret senatum non quod
sentiret sed quod ego vellem decernere. quae quidem si potentia est
appellanda potius quam propter magna in rem publicam merita mediocris
in bonis causis auctoritas aut propter hos officiosos labores meos
non nulla apud bonos gratia, appelletur ita sane, dum modo ea nos
utamur pro salute bonorum contra amentiam perditorum. [13] hanc vero
quaestionem, etsi non est iniqua, numquam tamen senatus constituendam
putavit ; erant enim leges, erant quaestiones vel de caede vel de
vi, nec tantum maerorem ac luctum senatui mors P. Clodi adferebat
ut nova quaestio constitueretur. cuius enim de illo incesto stupro
iudicium decernendi senatui potestas esset erepta, de eius interitu
quis potest credere senatum iudicium novum constituendum putasse ?
cur igitur incendium curiae, oppugnationem aedium M. Lepidi,
caedem hanc ipsam contra rem publicam senatus factam esse decrevit
? quia nulla vis umquam est in libera civitate suscepta inter civis
non contra rem publicam [14] non enim est ulla defensio contra vim
umquam optanda, sed non numquam est necessaria, nisi vero aut ille
dies quo Ti. Gracchus est caesus, aut ille quo Gaius, aut arma
Saturnini non, etiam si e re publica oppressa sunt, rem publicam tamen
volnerarunt.
VI.
itaque
ego ipse decrevi, cum caedem in via Appia factam esse constaret, non
eum qui se defendisset contra rem publicam fecisse, sed, cum inesset
in re vis et insidiae, crimen iudicio reservavi, rem notavi. quod
si per furiosum illum tr. pl. senatui quod sentiebat perficere licuisset,
novam quaestionem nullam haberemus. decernebat enim ut veteribus legibus,
tantum modo extra ordinem, quaereretur. divisa sententia est postulante
nescio quo nihil enim necesse est omnium me flagitia proferre sic
reliqua auctoritas senatus empta intercessione sublata est. [15] at
enim Cn. Pompeius rogatione sua et de re et de causa iudicavit : tulit
enim de caede quae in Appia via facta esset, in qua P. Clodius occisus
esset. quid ergo tulit ? nempe ut quaereretur. quid porro quaerendum
est ? factumne sit ? at constat. A quo ? at paret. vidit igitur etiam
in confessione facti iuris tamen defensionem suscipi posse. quod nisi
vidisset, posse absolvi eum qui fateretur, cum videret nos fateri,
neque quaeri umquam iussisset nec vobis tam hanc salutarem in iudicando
litteram quam illam tristem dedisset. mihi vero Cn. Pompeius non modo
nihil gravius contra Milonem iudicasse sed etiam statuisse videtur
quid vos in iudicando spectare oporteret. nam qui non poenam confessioni,
sed defensionem dedit, is causam interitus quaerendam, non interitum
putavit. [16] iam illud ipse dicet profecto quod sua sponte fecit,
Publione Clodio tribuendum putarit an tempori.
VII.
domi
suae nobilissimus vir, senatus propugnator atque illis quidem temporibus
paene patronus, avunculus huius iudicis nostri fortissimi viri, M.
Catonis, tribunus plebis M. Drusus occisus est. nihil de eius morte
populus consultus est, nulla quaestio decreta a senatu est. quantum
luctum fuisse in hac urbe a nostris patribus accepimus, cum P. Africano
domi suae quiescenti illa nocturna vis esset inlata ? quis tum non
ingemuit, quis non arsit dolore, quem immortalem, si fieri posset,
omnes esse cuperent, eius ne necessariam quidem exspectatam esse mortem
? num igitur ulla quaestio de Africani morte lata est ? certe nulla.
quid ita ? [17] quia non alio facinore clari homines, alio obscuri
necantur. intersit inter vitae dignitatem summorum atque infimorum
; mors quidem inlata per scelus isdem et poenis teneatur et legibus.
Nisi forte magis erit parricida, si qui consularem patrem quam si
qui humilem necarit, aut eo mors atrocior erit P. Clodi quod is in
monumentis maiorum suorum sit interfectus hoc enim ab istis saepe
dicitur proinde quasi Appius ille Caecus viam munierit, non qua populus
uteretur, sed ubi impune sui posteri latrocinarentur ! [18] itaque
in eadem ista Appia cum ornatissimum equitem Romanum P. Clodius M.
Papirium occidisset, non fuit illud facinus puniendum homo enim nobilis
in suis monumentis equitem Romanum occiderat nunc eiusdem Appiae nomen
quantas tragoedias excitat ! quae cruentata antea caede honesti atque
innocentis viri silebatur, eadem nunc crebro usurpatur, postea quam
latronis et parricidae sanguine imbuta est. sed quid ego illa commemoro
? comprehensus est in templo Castoris servus P. Clodi, quem ille ad
Cn. Pompeium interficiendum conlocarat. extorta est ei confitenti
sica de manibus. caruit foro postea Pompeius, caruit senatu, caruit
publico ; ianua se ac parietibus, non iure legum iudiciorumque texit.
[19] num quae rogatio lata, num quae nova quaestio decreta est ? atqui
si res, si vir, si tempus ullum dignum fuit, certe haec in illa causa
summa omnia fuerunt. insidiator erat in foro conlocatus atque in vestibulo
ipso senatus ; ei viro autem mors parabatur cuius in vita nitebatur
salus civitatis ; eo porro rei publicae tempore quo, si unus ille
occidisset, non haec solum civitas sed gentes omnes concidissent.
Nisi vero, quia perfecta res non est, non fuit punienda, proinde quasi
exitus rerum, non hominum consilia legibus vindicentur. minus dolendum
fuit re non perfecta, sed puniendum certe nihilo minus. [20] quotiens
ego ipse, iudices, ex P. Clodi telis et ex cruentis eius manibus effugi
! ex quibus si me non vel mea vel rei publicae fortuna servasset,
quis tandem de interitu meo quaestionem tulisset ?
VIII.
sed
stulti sumus qui Drusum, qui Africanum, Pompeium, nosmet ipsos cum
P. Clodio conferre audeamus. tolerabilia fuerunt illa : P. Clodi mortem
aequo animo ferre nemo potest. luget senatus, maeret equester ordo,
tota civitas confecta senio est, squalent municipia, adflictantur
coloniae, agri denique ipsi tam beneficum, tam salutarem, tam mansuetum
civem desiderant. [21] non fuit ea causa, iudices, profecto, non fuit
cur sibi censeret Pompeius quaestionem ferendam, sed homo sapiens
atque alta et divina quadam mente praeditus multa vidit : fuisse illum
sibi inimicum, familiarem Milonem ; in communi omnium laetitia si
etiam ipse gauderet, timuit ne videretur infirmior fides reconciliatae
gratiae. multa etiam alia vidit, sed illud maxime, quamvis atrociter
ipse tulisset, vos tamen fortiter iudicaturos. itaque delegit ex florentissimis
ordinibus ipsa lumina, neque vero, quod non nulli dictitant, secrevit
in iudicibus legendis amicos meos. neque enim hoc cogitavit vir iustissimus,
neque in bonis viris legendis id adsequi potuisset, etiam si cupisset.
non enim mea gratia familiaritatibus continetur, quae late patere
non possunt, propterea quod consuetudines victus non possunt esse
cum multis ; sed, si quid possumus, ex eo possumus quod res publica
nos coniunxit cum bonis. ex quibus ille cum optimos viros legeret
idque maxime ad fidem suam pertinere arbitraretur, non potuit legere
non studiosos mei. [22] quod vero te, L. Domiti, huic quaestioni praeesse
maxime voluit, nihil quaesivit aliud nisi iustitiam, gravitatem, humanitatem,
fidem. tulit ut consularem necesse esset : credo, quod principum munus
esse ducebat resistere et levitati multitudinis et perditorum temeritati.
ex consularibus te creavit potissimum : dederas enim quam contemneres
popularis insanias iam ab adulescentia documenta maxima.
IX.
[23]
quam ob rem, iudices, ut aliquando ad causam crimenque veniamus, si
neque omnis confessio facti est inusitata, neque de causa nostra quicquam
aliter ac nos vellemus a senatu iudicatum est, et lator ipse legis,
cum esset controversia nulla facti, iuris tamen disceptationem esse
voluit, et ei lecti iudices, isque praepositus <est> quaestioni
qui haec iuste sapienterque disceptet, reliquum est, iudices, ut nihil
iam quaerere aliud debeatis nisi uter utri insidias fecerit. quod
quo facilius argumentis perspicere possitis, rem gestam vobis dum
breviter expono, quaeso, diligenter attendite.
[24] P. Clodius, cum statuisset omni scelere
in praetura vexare rem publicam videretque ita tracta esse comitia
anno superiore ut non multos mensis praeturam gerere posset, qui non
honoris gradum spectaret, ut ceteri, sed et L. Paulum conlegam effugere
vellet, singulari virtute civem, et annum integrum ad dilacerandam
rem publicam quaereret, subito reliquit annum suum seseque in proximum
transtulit, non, ut fit, religione aliqua, sed ut haberet, quod ipse
dicebat, ad praeturam gerendam, hoc est ad evertendam rem publicam,
plenum annum atque integrum. [25] occurrebat ei mancam ac debilem
praeturam futuram suam consule Milone ; eum porro summo consensu populi
Romani consulem fieri videbat. contulit se ad eius competitores, sed
ita totam ut petitionem ipse solus etiam invitis illis gubernaret,
tota ut comitia suis, ut dictitabat, umeris sustineret. convocabat
tribus, se interponebat, Collinam novam dilectu perditissimorum civium
conscribebat. quanto ille plura miscebat, tanto hic magis in dies
convalescebat. Vbi vidit homo ad omne facinus paratissimus fortissimum
virum, inimicissimum suum, certissimum consulem, idque intellexit
non solum sermonibus, sed etiam suffragiis populi Romani saepe esse
declaratum, palam agere coepit et aperte dicere occidendum Milonem.
[26] servos agrestis et barbaros, quibus silvas publicas depopulatus
erat Etruriamque vexarat, ex Appennino deduxerat, quos videbatis.
res erat minime obscura. etenim dictitabat palam consulatum Miloni
eripi non posse, vitam posse. significavit hoc saepe in senatu, dixit
in contione ; quin etiam <M.> Favonio, fortissimo viro, quaerenti
ex eo qua spe fureret Milone vivo, respondit triduo illum aut summum
quadriduo esse periturum ; quam vocem eius ad hunc M.
X.
[27]
Catonem statim Favonius detulit. interim cum sciret Clodius neque
enim erat id difficile scire a Lanuvinis iter sollemne, legitimum,
necessarium ante diem xiii Kalendas Februarias Miloni esse Lanuvium
ad flaminem prodendum, quod erat dictator Lanuvi Milo, Roma subito
ipse profectus pridie est ut ante suum fundum, quod re intellectum
est, Miloni insidias conlocaret ; atque ita profectus est ut contionem
turbulentam in qua eius furor desideratus est, quae illo ipso die
habita est, relinqueret, quam, nisi obire facinoris locum tempusque
voluisset, numquam reliquisset. [28] Milo autem cum in senatu fuisset
eo die quoad senatus est dimissus, domum venit, calceos et vestimenta
mutavit, paulisper, dum se uxor, ut fit, comparat, commoratus est,
dein profectus id temporis cum iam Clodius, si quidem eo die Romam
venturus erat, redire potuisset. obviam fit ei Clodius, expeditus,
in equo, nulla raeda, nullis impedimentis, nullis Graecis comitibus,
ut solebat, sine uxore, quod numquam fere : cum hic insidiator, qui
iter illud ad caedem faciendam apparasset, cum uxore veheretur in
raeda, paenulatus, magno et impedito et muliebri ac delicato ancillarum
puerorumque comitatu. [29] fit obviam Clodio ante fundum eius hora
fere undecima aut non multo secus. statim complures cum telis in hunc
faciunt de loco superiore impetum ; adversi raedarium occidunt.
Cum autem hic de raeda reiecta paenula desiluisset seque acri animo
defenderet, illi qui erant cum Clodio gladiis eductis, partim recurrere
ad raedam ut a tergo Milonem adorirentur, partim, quod hunc iam interfectum
putarent, caedere incipiunt eius servos qui post erant ; ex quibus
qui animo fideli in dominum et praesenti fuerunt, partim occisi sunt,
partim, cum ad raedam pugnari viderent, domino succurrere prohiberentur,
Milonem occisum et ex ipso Clodio audirent et re vera putarent, fecerunt
id servi Milonis dicam enim aperte non derivandi criminis causa, sed
ut factum est nec imperante nec sciente nec praesente domino, quod
suos quisque servos in tali re facere voluisset.
XI.
[30]
haec sicuti exposui ita gesta sunt, iudices : insidiator superatus
est, vi victa vis vel potius oppressa virtute audacia est. nihil dico
quid res publica consecuta sit, nihil quid vos, nihil quid omnes boni
: nihil sane id prosit Miloni, qui hoc fato natus est ut ne se quidem
servare potuerit quin una rem publicam vosque servaret. si id iure
fieri non potuit, nihil habeo quod defendam. sin hoc et ratio doctis
et necessitas barbaris et mos gentibus et feris natura ipsa praescripsit
ut omnem semper vim quacumque ope possent a corpore, a capite, a vita
sua propulsarent, non potestis hoc facinus improbum iudicare quin
simul iudicetis omnibus qui in latrones inciderint aut illorum telis
aut vestris sententiis esse pereundum. [31] quod si ita putasset,
certe optabilius Miloni fuit dare iugulum P. Clodio, non semel ab
illo neque tum primum petitum, quam iugulari a vobis, quia se non
iugulandum illi tradidisset. sin hoc nemo vestrum ita sentit, illud
iam in iudicium venit, non occisusne sit, quod fatemur, sed iure an
iniuria, quod multis in causis saepe quaesitum est. insidias factas
esse constat, et id est quod senatus contra rem publicam factum iudicavit
; ab utro factae sint incertum est. de hoc igitur latum est ut quaereretur.
ita et senatus rem, non hominem notavit et Pompeius de iure, non de
facto quaestionem tulit.
XII.
num
quid igitur aliud in iudicium venit nisi uter utri insidias fecerit
? profecto nihil : si hic illi, ut ne sit impune ; si ille huic, tum
nos scelere solvamur.
[32] quonam igitur pacto probari potest insidias
Miloni fecisse Clodium ? satis est in illa quidem tam audaci, tam
nefaria belua docere, magnam ei causam, magnam spem in Milonis morte
propositam, magnas utilitates fuisse. itaque illud Cassianum 'cui
bono fuerit' in his personis valeat, etsi boni nullo emolumento impelluntur
in fraudem, improbi saepe parvo. atqui Milone interfecto Clodius haec
adsequebatur, non modo ut praetor esset non eo consule quo sceleris
facere nihil posset sed etiam ut eis consulibus praetor esset quibus
si non adiuvantibus, at coniventibus certe speraret se posse eludere
in illis suis cogitatis furoribus : cuius illi conatus, ut ipse ratiocinabatur,
nec cuperent reprimere, si possent, cum tantum beneficium ei se debere
arbitrarentur, et, si vellent, fortasse vix possent frangere hominis
sceleratissimi conroboratam iam vetustate audaciam. [33] an vero,
iudices, vos soli ignoratis, vos hospites in hac urbe versamini, vestrae
peregrinantur aures neque in hoc pervagato civitatis sermone versantur,
quas ille leges, si leges nominandae sunt ac non faces urbis, pestes
rei publicae, fuerit impositurus nobis omnibus atque inusturus ? exhibe,
exhibe, quaeso, Sexte Clodi, librarium illud legum vestrarum quod
te aiunt eripuisse e domo et ex mediis armis turbaque nocturna tamquam
Palladium sustulisse, ut praeclarum videlicet munus atque instrumentum
tribunatus ad aliquem, si nactus esses, qui tuo arbitrio tribunatum
gereret, deferre posses. et aspexit me illis quidem oculis quibus
tum solebat cum omnibus omnia minabatur. movet me quippe lumen curiae
!
XIII.
quid
? tu me tibi iratum, Sexte, putas, cuius tu inimicissimum multo crudelius
etiam punitus es, quam erat humanitatis meae postulare ? tu P. Clodi
cruentum cadaver eiecisti domo, tu in publicum abiecisti, tu spoliatum
imaginibus, exsequiis, pompa, laudatione, infelicissimis lignis semiustilatum
nocturnis canibus dilaniandum reliquisti. qua re, etsi nefarie fecisti,
tamen, quoniam in meo inimico crudelitatem exprompsisti tuam, laudare
non possum, irasci certe non debeo.
[34] <Audistis, iudices, quantum Clodi
inter>fuerit occidi Milonem : convertite animos nunc vicissim ad
Milonem. quid Milonis intererat interfici Clodium ? quid erat cur
Milo non dicam admitteret, sed optaret ? 'obstabat in spe consulatus
Miloni Clodius.' at eo repugnante fiebat, immo vero eo fiebat magis,
nec me suffragatore meliore utebatur quam Clodio. valebat apud vos,
iudices, Milonis erga me remque publicam meritorum memoria, valebant
preces et lacrimae nostrae, quibus ego tum vos mirifice moveri sentiebam,
sed plus multo valebat periculorum impendentium timor. quis enim erat
civium qui sibi solutam P. Clodi praeturam sine maximo rerum novarum
metu proponeret ? solutam autem fore videbatis, nisi esset is consul
qui eam auderet possetque constringere. Eum Milonem unum esse cum
sentiret universus populus Romanus, quis dubitaret suffragio suo se
metu, periculo rem publicam liberare ? at nunc, Clodio remoto, usitatis
iam rebus enitendum est Miloni ut tueatur dignitatem suam ; singularis
illa et huic uni concessa gloria quae cotidie augebatur frangendis
furoribus Clodianis iam Clodi morte cecidit. vos adepti estis ne quem
civem metueretis ; hic exercitationem virtutis, suffragationem consulatus,
fontem perennem gloriae suae perdidit. itaque Milonis consulatus qui
vivo Clodio labefactari non poterat mortuo denique temptari coeptus
est. non modo igitur nihil prodest sed obest etiam Clodi mors Miloni.
[35] 'at valuit odium, fecit iratus, fecit inimicus, fuit ultor iniuriae,
punitor doloris sui.' quid ? si haec non dico maiora fuerunt in Clodio
quam in Milone, sed in illo maxima, nulla in hoc, quid voltis amplius
? quid enim odisset Clodium Milo, segetem ac materiam suae gloriae,
praeter hoc civile odium quo omnis improbos odimus ? illi erat ut
odisset primum defensorem salutis meae, deinde vexatorem furoris,
domitorem armorum suorum, postremo etiam accusatorem suum ; reus enim
Milonis lege Plotia fuit Clodius quoad vixit. quo tandem animo hoc
tyrannum illum tulisse creditis ? quantum odium illius et in homine
iniusto quam etiam iustum fuisse ?
XIV.
[36]
reliquum est ut iam illum natura ipsius consuetudoque defendat, hunc
autem haec eadem coarguant. 'nihil per vim umquam Clodius, omnia per
vim Milo.' quid ? ego, iudices, cum maerentibus vobis urbe cessi,
iudiciumne timui, non servos, non arma, non vim ? quae fuisset igitur
iusta causa restituendi mei, nisi fuisset iniusta eiciendi ? diem
mihi, credo, dixerat, multam inrogarat, actionem perduellionis intenderat,
et mihi videlicet in causa aut mala aut mea, non et praeclarissima
et vestra, iudicium timendum fuit. servorum et egentium civium et
facinorosorum armis meos civis, meis consiliis periculisque servatos,
pro me obici nolui. [37] vidi enim, vidi hunc ipsum Q. Hortensium,
lumen et ornamentum rei publicae, paene interfici servorum manu, cum
mihi adesset ; qua in turba C. Vibienus senator, vir optimus, cum
hoc cum esset una, ita est mulcatus ut vitam amiserit. itaque quando
illius postea sica illa quam a Catilina acceperat conquievit ? haec
intenta nobis est, huic ego vos obici pro me non sum passus, haec
insidiata Pompeio est, haec viam Appiam, monumentum sui nominis, nece
Papiri cruentavit, haec eadem longo intervallo conversa rursus est
in me ; nuper quidem, ut scitis, me ad regiam paene confecit. [38]
quid simile Milonis ? cuius vis omnis haec semper fuit, ne P. Clodius,
cum in iudicium detrahi non posset, vi oppressam civitatem teneret.
quem si interficere voluisset, quantae quotiens occasiones, quam praeclarae
fuerunt ! potuitne, cum domum ac deos penatis suos illo oppugnante
defenderet, iure se ulcisci, potuitne civi egregio et viro fortissimo,
P. Sestio, conlega suo, volnerato, potuitne Q. Fabricio, viro
optimo, cum de reditu meo legem ferret, pulso, crudelissima in foro
caede facta, potuitne L. Caecili, iustissimi fortissimique praetoris,
oppugnata domo, potuitne illo die quo est lata lex de me, cum totius
Italiae concursus, quem mea salus concitarat, facti illius gloriam
libens agnovisset, ut, etiam si id Milo fecisset, cuncta civitas eam
laudem pro sua vindicaret ?
XV.
[39]
at quod erat tempus ? clarissimus et fortissimus vir consul, inimicus
Clodio, P. Lentulus, ultor sceleris illius, propugnator senatus, defensor
vestrae voluntatis, patronus publici consensus, restitutor salutis
meae ; septem praetores, octo tribuni plebei illius adversarii, defensores
mei ; Cn. Pompeius, auctor et dux mei reditus, illius hostis, cuius
sententiam senatus omnis de salute mea gravissimam et ornatissimam
secutus est, qui populum Romanum est cohortatus ; qui cum decretum
de me Capuae fecisset, ipse cunctae Italiae cupienti et eius fidem
imploranti signum dedit ut ad me restituendum Romam concurreret ;
omnium denique in illum odia civium ardebant desiderio mei, quem qui
tum interemisset, non de impunitate eius, sed de praemiis cogitaretur.
[40] tum se Milo continuit et P. Clodium in iudicium bis, ad vim numquam
vocavit. quid ? privato Milone et reo ad populum accusante P. Clodio,
cum in Cn. Pompeium pro Milone dicentem impetus factus est, quae tum
non modo occasio sed etiam causa illius opprimendi fuit ? nuper vero
cum M. Antonius summam spem salutis bonis omnibus attulisset gravissimamque
adulescens nobilissimus rei publicae partem fortissime suscepisset,
atque illam beluam, iudici laqueos declinantem, iam inretitam teneret,
qui locus, quod tempus illud, di immortales, fuit ! Cum se ille fugiens
in scalarum tenebras abdidisset, magnum Miloni fuit conficere illam
pestem nulla sua invidia, M. vero Antoni maxima gloria ? [41] quid
? comitiis in campo quotiens potestas fuit ! cum ille in saepta inrupisset,
gladios destringendos, lapides iaciendos curasset, dein subito voltu
Milonis perterritus fugeret ad Tiberim, vos et omnes boni vota faceretis
ut Miloni uti virtute sua liberet.
XVI.
quem
igitur cum omnium gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum querela,
quem iure, quem loco, quem tempore, quem impune non est ausus, hunc
iniuria, iniquo loco, alieno tempore, periculo capitis non dubitavit
occidere ? [42] praesertim, iudices, cum honoris amplissimi contentio
et dies comitiorum subesset, quo quidem tempore scio enim quam timida
sit ambitio quantaque et quam sollicita sit cupiditas consulatus omnia
non modo quae reprehendi palam sed etiam quae obscure cogitari possunt
timemus, rumorem, fabulam falsam, fictam, levem perhorrescimus, ora
omnium atque oculos intuemur. nihil est enim tam molle, tam tenerum,
tam aut fragile aut flexibile quam voluntas erga nos sensusque civium,
qui non modo improbitati irascuntur candidatorum sed etiam in recte
factis saepe fastidiunt. [43] hunc igitur diem campi speratum atque
exoptatum sibi proponens Milo, cruentis manibus scelus et facinus
prae se ferens et confitens ad illa augusta centuriarum auspicia veniebat
? quam hoc non credibile est in hoc, quam idem in Clodio non dubitandum,
qui se ipse interfecto Milone regnaturum putaret ! quid ? quod caput
est audaciae, iudices, quis ignorat maximam inlecebram esse peccandi
impunitatis spem ? in utro igitur haec fuit ? in Milone qui etiam
nunc reus est facti aut praeclari aut certe necessarii, an in Clodio
qui ita iudicia poenamque contempserat ut eum nihil delectaret quod
aut per naturam fas esset aut per leges liceret ? [44] sed quid ego
argumentor, quid plura disputo ? te, Q. Petili, appello, optimum
et fortissimum civem ; te, M. Cato, testor, quos mihi divina
quaedam sors dedit iudices. vos ex M. Favonio audistis Clodium
sibi dixisse, et audistis vivo Clodio, periturum Milonem triduo. post
diem tertium gesta res est quam dixerat. Cum ille non dubitarit aperire
quid cogitaret, vos potestis dubitare quid fecerit ?
XVII.
[45]
quem ad modum igitur eum dies non fefellit ? dixi equidem modo. dictatoris
Lanuvini stata sacrificia nosse negoti nihil erat. vidit necesse esse
Miloni proficisci Lanuvium illo ipso quo est profectus die :
itaque antevertit. at quo die ? quo, ut ante dixi, fuit insanissima
contio ab ipsius mercennario tribuno plebis concitata : quem diem
ille, quam contionem, quos clamores, nisi ad cogitatum facinus approperaret,
numquam reliquisset. ergo illi ne causa quidem itineris, etiam causa
manendi ; Miloni manendi nulla facultas, exeundi non causa solum sed
etiam necessitas fuit. quid si, ut ille scivit Milonem fore eo die
in via, sic Clodium Milo ne suspicari quidem potuit ? [46] primum
quaero qui id scire potuerit ? quod vos idem in Clodio quaerere non
potestis. Vt enim neminem alium nisi T. Patinam, familiarissimum suum,
rogasset, scire potuit illo ipso die Lanuvi a dictatore Milone prodi
flaminem necesse esse. sed erant permulti alii ex quibus id facillime
scire posset : omnes scilicet Lanuvini. Milo de Clodi reditu unde
quaesivit ? quaesierit sane videte quid vobis largiar servum etiam,
ut Q. Arrius, amicus meus, dixit, corruperit. legite testimonia testium
vestrorum. dixit C. Causinius schola, Interamnanus, familiarissimus
et idem comes Clodi, P. Clodium illo die in Albano mansurum fuisse,
sed subito ei esse nuntiatum Cyrum architectum esse mortuum, itaque
repente Romam constituisse proficisci. dixit hoc item comes P. Clodi,
C. Clodius.
XVIII.
[47]
videte, iudices, quantae res his testimoniis sint confectae. primum
certe liberatur Milo non eo consilio profectus esse ut insidiaretur
in via Clodio : quippe, si ille obvius ei futurus omnino non erat.
deinde non enim video cur non meum quoque agam negotium scitis, iudices,
fuisse qui in hac rogatione suadenda diceret Milonis manu caedem esse
factam, consilio vero maioris alicuius. me videlicet latronem ac sicarium
abiecti homines et perditi describebant. iacent suis testibus qui
Clodium negant eo die Romam, nisi de Cyro audisset, fuisse rediturum.
respiravi, liberatus sum ; non vereor ne, quod ne suspicari quidem
potuerim, videar id cogitasse. [48] nunc persequar cetera ; nam occurrit
illud : 'igitur ne Clodius quidem de insidiis cogitavit, quoniam fuit
in Albano mansurus.' si quidem exiturus ad caedem e villa non fuisset.
video enim illum qui dicatur de Cyri morte nuntiasse non id nuntiasse,
sed Milonem appropinquare. nam quid de Cyro nuntiaret quem Clodius
Roma proficiscens reliquerat morientem ? testamentum simul obsignavi,
una fui ; testamentum autem palam fecerat et illum heredem et me scripserat.
quem pridie hora tertia animam efflantem reliquisset, eum mortuum
postridie hora decima denique ei nuntiabatur ?
XIX.
[49]
age, sit ita factum : quae causa fuit cur Romam properaret, cur in
noctem se coniceret ? quid adferebat festinationis quod heres erat
? primum nihil erat cur properato opus esset ; deinde si quid esset,
quid tandem erat quod ea nocte consequi posset, amitteret autem, si
postridie Romam mane venisset ? atqui ut illi nocturnus ad urbem
adventus vitandus potius quam expetendus fuit, sic Miloni, cum insidiator
esset, si illum ad urbem noctu accessurum sciebat, subsidendum atque
exspectandum fuit. [50] Noctu occidisset : insidioso et pleno latronum
in loco occidisset. nemo ei neganti non credidisset quem esse omnes
salvum etiam confitentem volunt. sustinuisset crimen primum ipse ille
latronum occultator et receptor locus, tum neque muta solitudo indicasset
neque caeca nox ostendisset Milonem ; deinde multi ab illo violati,
spoliati, bonis expulsi, multi haec etiam timentes in suspicionem
caderent, tota denique rea citaretur Etruria. [51] atque illo die
certe Aricia rediens devertit Clodius ad se in Albanum. quod ut sciret
Milo illum Ariciae fuisse, suspicari tamen debuit eum, etiam si Romam
illo die reverti vellet, ad villam suam quae viam tangeret deversurum.
cur nec ante occurrit ne ille in villa resideret, nec eo in loco subsedit
quo ille noctu venturus esset ?
[52] video adhuc constare, iudices, omnia
: Miloni etiam utile fuisse Clodium vivere, illi ad ea quae concupierat
optatissimum interitum Milonis ; odium fuisse illius in hunc acerbissimum,
nullum huius in illum ; consuetudinem illius perpetuam in vi inferenda,
huius tantum in repellenda ; mortem ab illo Miloni denuntiatam et
praedicatam palam, nihil umquam auditum ex Milone ; profectionis huius
diem illi notum, reditum illius huic ignotum fuisse ; huius iter necessarium,
illius etiam potius alienum ; hunc prae se tulisse se illo die exiturum,
illum eo die se dissimulasse rediturum ; hunc nullius rei mutasse
consilium, illum causam mutandi consili finxisse ; huic, si insidiaretur,
noctem prope urbem exspectandam, illi, etiam si hunc non timeret,
tamen accessum ad urbem nocturnum fuisse metuendum.
XX.
[53]
videamus nunc id quod caput est, locus ad insidias ille ipse ubi congressi
sunt utri tandem fuerit aptior. id vero, iudices, etiam dubitandum
et diutius cogitandum est ? ante fundum Clodi quo in fundo propter
insanas illas substructiones facile hominum mille versabatur valentium,
edito adversarii atque excelso loco superiorem se fore putabat Milo,
et ob eam rem eum locum ad pugnam potissimum elegerat, an in eo loco
est potius exspectatus ab eo qui ipsius loci spe facere impetum cogitarat
? res loquitur ipsa, iudices, quae semper valet plurimum. [54] si
haec non gesta audiretis, sed picta videretis, tamen appareret uter
esset insidiator, uter nihil mali cogitaret, cum alter veheretur in
raeda paenulatus, una sederet uxor. quid horum non impeditissimum
? vestitus an vehiculum an comes ? quid minus promptum ad pugnam,
cum paenula inretitus, raeda impeditus, uxore paene constrictus esset
? videte nunc illum, primum egredientem e villa, subito : cur ? vesperi
: quid necesse est ? tarde : qui convenit, praesertim id temporis
? 'devertit in villam Pompei.' Pompeium ut videret ? sciebat in Alsiensi
esse ; villam ut perspiceret ? miliens in ea fuerat. quid ergo erat
? mora et tergiversatio : dum hic veniret, locum relinquere noluit.
XXI.
[55]
age nunc iter expediti latronis cum Milonis impedimentis comparate.
semper ille antea cum uxore, tum sine ea ; numquam nisi in raeda,
tum in equo ; comites Graeculi, quocumque ibat, etiam cum in castra
Etrusca properabat, tum nugarum in comitatu nihil. Milo qui numquam,
tum casu pueros symphoniacos uxoris ducebat et ancillarum greges ;
ille qui semper secum scorta, semper exoletos, semper lupas duceret,
tum neminem, nisi ut virum a viro lectum esse diceres. cur igitur
victus est ? quia non semper viator a latrone, non numquam etiam latro
a viatore occiditur ; quia, quamquam paratus in imparatos Clodius,
ipse Clodius tamen mulier inciderat in viros. [56] nec vero sic erat
umquam non paratus Milo contra illum ut non satis fere esset paratus.
semper ipse et quantum interesset P. Clodii se interire et quanto
illi odio esset et quantum ille auderet cogitabat. quam ob rem vitam
suam quam maximis praemiis propositam et paene addictam sciebat numquam
in periculum sine praesidio et sine custodia proiciebat. adde casus,
adde incertos exitus pugnarum Martemque communem, qui saepe spoliantem
iam et exsultantem evertit et perculit ab abiecto ; adde inscitiam
pransi, poti, oscitantis ducis qui, cum a tergo hostem interclusum
reliquisset, nihil de eius extremis comitibus cogitavit, in quos incensos
ira vitamque domini desperantis cum incidisset, haesit in eis poenis
quas ab eo servi fideles pro domini vita expetiverunt. cur igitur
eos manu misit ? [57] metuebat scilicet ne indicaretur, ne dolorem
perferre non possent, ne tormentis cogerentur occisum esse a servis
Milonis in Appia via P. Clodium confiteri. quid opus est terrore ?
quid quaeris ? occideritne ? occidit. iure an iniuria ? nihil ad tortorem
: facti enim in eculeo quaestio est, iuris in iudicio.
XXII.
quod
igitur in causa quaerendum est, id agamus hic ; quod tormentis inveniri
vis, id fatemur. manu vero cur miserit, si id potius quaeris quam
cur parum amplis adfecerit praemiis, nescis inimici factum reprehendere.
[58] dixit enim hic idem qui semper omnia constanter et fortiter,
M. Cato, et dixit in turbulenta contione, quae tamen huius auctoritate
placata est, non libertate solum sed etiam omnibus praemiis dignissimos
fuisse qui domini caput defendissent. quod enim praemium satis magnum
est tam benevolis, tam bonis, tam fidelibus servis, propter quos vivit
? etsi id quidem non tanti est quam quod propter eosdem non sanguine
et volneribus suis crudelissimi inimici mentem oculosque satiavit.
quos nisi manu misisset, tormentis etiam dedendi fuerunt conservatores
domini, ultores sceleris, defensores necis. hic vero nihil habet in
his malis quod minus moleste ferat quam, etiam si quid ipsi accidat,
esse tamen illis meritum praemium persolutum. [59] sed quaestiones
urgent Milonem, quae sunt habitae nunc in atrio libertatis. quibusnam
de servis ? 'rogas ? de P. Clodi.' quis eos postulavit ? 'Appius.'
quis produxit ? 'Appius.' Vnde ? 'ab Appio.' di boni ! quid potest
agi severius ? proxime deos Clodius accessit, propius quam tum cum
ad ipsos penetrarat, cuius de morte tamquam de caerimoniis violatis
quaeritur. sed tamen maiores nostri in dominum quaeri noluerunt, non
quia non posset verum inveniri, sed quia videbatur indignum et dominis
morte ipsa tristius : in reum de servo accusatoris cum quaeritur,
verum inveniri potest ? [60] age vero, quae erat aut qualis quaestio
? 'Heus tu, Rufio,' verbi causa, 'cave sis mentiare : Clodius insidias
fecit Miloni ?' 'fecit ;' certa crux. 'nullas fecit :' sperata libertas.
quid hac quaestione certius ? subito adrepti in quaestionem tamen
separantur ceteri et in arcas coniciuntur ne quis cum eis conloqui
possit : hi centum dies penes accusatorem cum fuissent ab eo ipso
accusatore producti sunt. quid hac quaestione dici potest integrius,
quid incorruptius ?
XXIII.
[61]
quod si nondum satis cernitis, cum res ipsa tot tam claris argumentis
signisque luceat, pura mente atque integra Milonem, nullo scelere
imbutum, nullo metu perterritum, nulla conscientia exanimatum Romam
revertisse, recordamini, per deos immortalis, quae fuerit celeritas
reditus eius, qui ingressus in forum ardente curia, quae magnitudo
animi, qui voltus, quae oratio. neque vero se populo solum sed etiam
senatui commisit, neque senatui modo sed etiam publicis praesidiis
et armis, neque his tantum verum etiam eius potestati cui senatus
totam rem publicam, omnem Italiae pubem, cuncta populi Romani arma
commiserat : cui numquam se hic profecto tradidisset, nisi causae
suae confideret, praesertim omnia audienti, magna metuenti, multa
suspicanti, non nulla credenti. Magna vis est conscientiae, iudices,
et magna in utramque partem, ut neque timeant qui nihil commiserint
et poenam semper ante oculos versari putent qui peccarint. [62] neque
vero sine ratione certa causa Milonis semper a senatu probata est ;
videbant sapientissimi homines facti rationem, praesentiam animi,
defensionis constantiam. an vero obliti estis, iudices, recenti illo
nuntio necis Clodianae non modo inimicorum Milonis sermones et opiniones
sed non nullorum etiam imperitorum ? negabant eum Romam esse rediturum.
[63] Sive enim illud animo irato ac percito fecisset ut incensus odio
trucidaret inimicum, arbitrabantur eum tanti mortem P. Clodi putasse
ut aequo animo patria careret, cum sanguine inimici explesset odium
suum ; sive etiam illius morte patriam liberare voluisset, non dubitaturum
fortem virum quin, cum suo periculo salutem populo Romano attulisset,
cederet aequo animo legibus, secum auferret gloriam sempiternam, vobis
haec fruenda relinqueret quae ipse servasset. multi etiam Catilinam
atque illa portenta loquebantur : 'erumpet, occupabit aliquem locum,
bellum patriae faciet.' miseros interdum civis optime de re publica
meritos, in quibus homines non modo res praeclarissimas obliviscuntur
sed etiam nefarias suspicantur ! [64] ergo illa falsa fuerunt quae
certe vera exstitissent, si Milo admisisset aliquid quod non posset
honeste vereque defendere.
XXIV.
quid
? quae postea sunt in eum congesta, quae quamvis etiam mediocrium
delictorum conscientiam perculissent, ut sustinuit, di immortales
! sustinuit ? immo vero ut contempsit ac pro nihilo putavit, quae
neque maximo animo nocens neque innocens nisi fortissimus vir neglegere
potuisset ! scutorum, gladiorum, pilorum, frenorum etiam multitudo
deprehendi posse indicabatur ; nullum in urbe vicum, nullum angiportum
esse dicebant in quo non Miloni conducta esset domus ; arma in villam
Ocriculanam devecta Tiberi, domus in clivo Capitolino scutis referta,
plena omnia malleolorum ad urbis incendia comparatorum : haec
non delata solum, sed paene credita, nec ante repudiata sunt quam
quaesita.
[65] laudabam equidem incredibilem diligentiam
Cn. Pompei, sed dicam, ut sentio, iudices. nimis multa audire coguntur
neque aliter facere possunt ei quibus commissa tota res publica est.
quin etiam fuit audiendus popa Licinius nescio qui de circo maximo,
servos Milonis apud se ebrios factos sibi confessos se de interficiendo
Cn. Pompeio coniurasse, dein postea se gladio percussum esse ab uno
de illis ne indicaret. Pompeio nuntiatur in hortos ; arcessor in primis
; de amicorum sententia rem defert ad senatum. non poteram in illius
mei patriaeque custodis tanta suspicione non metu exanimari, sed mirabar
tamen credi popae, confessionem servorum audiri, volnus in latere
quod acu punctum videretur pro ictu gladiatoris probari. [66] verum,
ut intellego, cavebat magis Pompeius quam timebat, non ea solum quae
timenda erant, sed omnia, ne vos aliquid timeretis. oppugnata domus
C. Caesaris, clarissimi ac fortissimi viri, multas noctis horas nuntiabatur
: nemo audierat tam celebri loco, nemo senserat ; tamen audiebatur.
non poteram Cn. Pompeium, praestantissima virtute virum, timidum suspicari
; diligentiam pro tota re publica suscepta nimiam nullam putabam.
frequentissimo senatu nuper in Capitolio senator inventus est qui
Milonem cum telo esse diceret. nudavit se in sanctissimo templo, quoniam
vita talis et civis et viri fidem non faciebat, ut eo tacente res
ipsa loqueretur. omnia false atque invidiose ficta comperta sunt :
tametsi metuitur etiam nunc Milo.
XXV.
[67]
non iam hoc Clodianum crimen timemus, sed tuas, Cn. Pompei te enim
appello et ea voce ut me exaudire possis tuas, inquam, suspiciones
perhorrescimus. si Milonem times, si hunc de tua vita nefarie aut
nunc cogitare aut molitum aliquando aliquid putas, si Italiae dilectus,
ut non nulli conquisitores tui dictitarunt, si haec arma, si Capitolinae
cohortes, si excubiae, si vigiliae, si delecta iuventus quae tuum
corpus domumque custodit contra Milonis impetum armata est, atque
illa omnia in hunc unum constituta, parata, intenta sunt, magna in
hoc certe vis et incredibilis animus et non unius viri vires atque
opes iudicantur, si quidem in hunc unum et praestantissimus dux electus
et tota res publica armata est. [68] sed quis non intellegit omnis
tibi rei publicae partis aegras et labantis, ut eas his armis sanares
et confirmares, esse commissas ? quod si locus Miloni datus esset,
probasset profecto tibi ipsi, neminem umquam hominem homini cariorem
fuisse quam te sibi ; nullum se umquam periculum pro tua dignitate
fugisse, cum illa ipsa taeterrima peste se saepissime pro tua gloria
contendisse ; tribunatum suum ad salutem meam, quae tibi carissima
fuisset, consiliis tuis gubernatum ; se a te postea defensum in periculo
capitis, adiutum in petitione praeturae ; duos se habere semper amicissimos
sperasse, te tuo beneficio, me suo. quae si non probaret, si tibi
ita penitus inhaesisset ista suspicio ut nullo evelli posset modo,
si denique Italia a dilectu, urbs ab armis sine Milonis clade numquam
esset conquietura, ne ipse haud dubitans cessisset patria, is qui
ita natus est et ita consuevit ; te, Magne, tamen ante testaretur,
quod nunc etiam facit.
XXVI.
[69]
vides quam sit varia vitae commutabilisque ratio, quam vaga volubilisque
fortuna, quantae infidelitates in amicitiis, quam ad tempus aptae
simulationes, quantae in periculis fugae proximorum, quantae timiditates.
erit, erit illud profecto tempus et inlucescet ille aliquando dies,
cum tu salvis, ut spero, rebus tuis, sed fortasse <in> motu
aliquo communium temporum, qui quam crebro accidat experti scire debemus,
et amicissimi benevolentiam et gravissimi hominis fidem et unius post
homines natos fortissimi viri magnitudinem animi desideres. [70] quamquam
quis hoc credat, Cn. Pompeium, iuris publici, moris maiorum, rei denique
publicae peritissimum, cum senatus ei commiserit ut videret ne quid
res publica detrimenti caperet, quo uno versiculo satis armati semper
consules fuerunt etiam nullis armis datis, hunc exercitu, hunc dilectu
dato, iudicium exspectaturum fuisse in eius consiliis vindicandis
qui vi iudicia ipsa tolleret ? satis iudicatum est a Pompeio, satis,
falso ista conferri in Milonem, qui legem tulit qua, ut ego sentio,
Milonem absolvi a vobis oporteret, ut omnes confitentur, liceret.
[71] quod vero in illo loco atque illis publicorum praesidiorum copiis
circumfusus sedet, satis declarat se non terrorem inferre vobis quid
enim minus illo dignum quam cogere ut vos eum condemnetis in quem
animadvertere ipse et more maiorum et suo iure possit ?, sed praesidio
esse, ut intellegatis contra hesternam illam contionem licere vobis
quod sentiatis libere iudicare.
XXVII.
[72]
nec vero me, iudices, Clodianum crimen movet, nec tam sum demens tamque
vestri sensus ignarus atque expers ut nesciam quid de morte Clodi
sentiatis. de qua si iam nollem ita diluere crimen ut dilui, tamen
impune Miloni palam clamare ac mentiri gloriose liceret : 'occidi,
occidi, non Sp. Maelium qui annona levanda iacturisque rei familiaris,
quia nimis amplecti plebem videbatur, in suspicionem incidit regni
appetendi, non Ti. Gracchum qui conlegae magistratum per seditionem
abrogavit, quorum interfectores implerunt orbem terrarum nominis sui
gloria, sed eum auderet enim dicere, cum patriam periculo suo liberasset
cuius nefandum adulterium in pulvinaribus sanctissimis nobilissimae
feminae comprehenderunt ; [73] eum cuius supplicio senatus sollemnis
religiones expiandas saepe censuit ; eum quem cum sorore germana nefarium
stuprum fecisse L. Lucullus iuratus se quaestionibus habitis
dixit comperisse ; eum qui civem quem senatus, quem populus Romanus,
quem omnes gentes urbis ac vitae civium conservatorem iudicarant servorum
armis exterminavit ; eum qui regna dedit, ademit, orbem terrarum quibuscum
voluit partitus est ; eum qui plurimis caedibus in foro factis singulari
virtute et gloria civem domum vi et armis compulit ; eum cui nihil
umquam nefas fuit nec in facinore nec in libidine ; eum qui aedem
nympharum incendit ut memoriam publicam recensionis tabulis publicis
impressam exstingueret ; eum denique cui iam nulla lex erat, [74]
nullum civile ius, nulli possessionum termini, qui non calumnia litium,
non iniustis vindiciis ac sacramentis alienos fundos, sed castris,
exercitu, signis inferendis petebat ; qui non solum Etruscos
eos enim penitus contempserat sed hunc P. Varium, fortissimum atque
optimum civem, iudicem nostrum, pellere possessionibus armis castrisque
conatus est, qui cum architectis et decempedis villas multorum hortosque
peragrabat, qui Ianiculo et Alpibus spem possessionum terminarat suarum,
qui cum ab equite Romano splendido et forti, M. Paconio, non impetrasset,
ut sibi insulam in lacu Prilio venderet, repente lintribus in eam
insulam materiem, calcem, caementa, harenam convexit dominoque trans
ripam inspectante non dubitavit aedificium exstruere in alieno ; qui
huic T. Furfanio, cui viro, [75] di immortales ! quid enim ego
de muliercula Scantia, quid de adulescente P. Aponio dicam ?
quorum utrique mortem est minatus, nisi sibi hortorum possessione
cessissent ; sed ausum esse T. Furfanio dicere, si sibi
pecuniam quantam posceret non dedisset, mortuum se in domum eius inlaturum,
qua invidia huic esset tali viro conflagrandum ; qui Appium fratrem,
hominem mihi coniunctum fidissima gratia, absentem de possessione
fundi deiecit ; qui parietem sic per vestibulum sororis instituit
ducere, sic agere fundamenta ut sororem non modo vestibulo privaret
sed omni aditu et limine.'
XXVIII.
[76]
quamquam haec quidem iam tolerabilia videbantur, etsi aequabiliter
in rem publicam, in privatos, in longinquos, in propinquos, in alienos,
in suos inruebat, sed nescio quo modo usu iam obduruerat et percalluerat
civitatis incredibilis patientia : quae vero aderant iam et impendebant,
quonam modo ea aut depellere potuissetis aut ferre ? imperium ille
si nactus esset, omitto socios, exteras nationes, reges, tetrarchas
; vota enim faceretis ut in eos se potius immitteret quam in vestras
possessiones, vestra tecta, vestras pecunias : pecunias dico ? a liberis,
me dius fidius, et a coniugibus vestris numquam ille effrenatas suas
libidines cohibuisset. fingi haec putatis quae patent, quae nota sunt
omnibus, quae tenentur, servorum exercitus illum in urbe conscripturum
fuisse, per quos totam rem publicam resque privatas omnium possideret
? quam ob rem si cruentum gladium tenens clamaret T. [77] Annius :
'adeste, quaeso, atque audite, cives ! P. Clodium interfeci, eius
furores, quos nullis iam legibus, nullis iudiciis frenare poteramus,
hoc ferro et hac dextera a cervicibus vestris reppuli, per me ut unum
ius aequitas, leges libertas, pudor pudicitia maneret in civitate,'
esset vero timendum quonam modo id ferret civitas ! nunc enim quis
est qui non probet, qui non laudet, qui non unum post hominum memoriam
T. Annium plurimum rei publicae profuisse, maxima laetitia populum
Romanum, cunctam Italiam, nationes omnis adfecisse et dicat et sentiat
? non queo vetera illa populi Romani gaudia quanta fuerint iudicare
: multas tamen iam summorum imperatorum clarissimas victorias aetas
nostra vidit, quarum nulla neque tam diuturnam laetitiam attulit nec
tantam. [78] mandate hoc memoriae, iudices. spero multa vos liberosque
vestros in re publica bona esse visuros : in eis singulis ita semper
existimabitis, vivo P. Clodio nihil eorum vos visuros fuisse.
in spem maximam et, quem ad modum confido, verissimam sumus adducti,
hunc ipsum annum, hoc summo viro consule, compressa hominum licentia,
cupiditatibus confractis, legibus et iudiciis constitutis, salutarem
civitati fore. num quis igitur est tam demens qui hoc P. Clodio
vivo contingere potuisse arbitretur ? quid ? ea quae tenetis privata
atque vestra dominante homine furioso quod ius perpetuae possessionis
habere potuissent ?
XXIX.
non
timeo, iudices, ne odio mearum inimicitiarum inflammatus libentius
haec in illum evomere videar quam verius. etenim si praecipuum esse
debebat, tamen ita communis erat omnium ille hostis ut in communi
odio paene aequaliter versaretur odium meum. non potest dici satis,
ne cogitari quidem, quantum in illo sceleris, quantum exiti fuerit.
[79] quin sic attendite, iudices. fingite animis liberae sunt enim
nostrae cogitationes et quae volunt sic intuentur ut ea cernimus quae
videmus fingite igitur cogitatione imaginem huius condicionis meae,
si possimus efficere Milonem ut absolvatis, sed ita si P. Clodius
revixerit quid voltu extimuistis ? quonam modo ille vos vivus adficeret
quos mortuus inani cogitatione percussit ? quid ? si ipse Cn.
Pompeius, qui ea virtute ac fortuna est ut ea potuerit semper quae
nemo praeter illum, si is, inquam, potuisset aut quaestionem de morte
P. Clodi ferre aut ipsum ab inferis excitare, utrum putatis potius
facturum fuisse ? etiam si propter amicitiam vellet illum ab inferis
evocare, propter rem publicam non fecisset. eius igitur mortis sedetis
ultores cuius vitam si putetis per vos restitui posse nolitis, et
de eius nece lata quaestio est qui si lege eadem reviviscere posset,
ista lex lata numquam esset. huius ergo interfector si esset, in confitendo
ab eisne poenam timeret quos liberavisset ? [80] Graeci homines deorum
honores tribuunt eis viris qui tyrannos necaverunt quae ego vidi Athenis,
quae in aliis urbibus Graeciae ! quas res divinas talibus institutas
viris, quos cantus, quae carmina ! prope ad immortalitatis et religionem
et memoriam consecrantur vos tanti conservatorem populi, tanti sceleris
ultorem non modo honoribus nullis adficietis sed etiam ad supplicium
rapi patiemini ? confiteretur, confiteretur, inquam, si fecisset,
et magno animo et libenter, se fecisse libertatis omnium causa quod
esset non confitendum modo sed etiam vere praedicandum.
XXX.
[81]
etenim si id non negat ex quo nihil petit nisi ut ignoscatur, dubitaret
id fateri ex quo etiam praemia laudis essent petenda ? nisi vero gratius
putat esse vobis sui se capitis quam vestri defensorem fuisse ;
cum praesertim in tali confessione, si grati esse velletis, honores
adsequeretur amplissimos. sin factum vobis non probaretur quamquam
qui poterat salus sua cuiquam non probari ? sed tamen si minus fortissimi
viri virtus civibus grata cecidisset, magno animo constantique cederet
ex ingrata civitate. nam quid esset ingratius quam laetari ceteros,
lugere eum solum propter quem ceteri laetarentur ? [82] quamquam hoc
animo semper fuimus omnes in patriae proditoribus opprimendis ut,
quoniam futura esset nostra gloria, periculum quoque et invidiam nostram
putaremus. nam quae mihi tribuenda ipsi laus esset, cum tantum in
consulatu meo pro vobis ac liberis vestris ausus essem, si id quod
conabar sine maximis dimicationibus meis me esse ausurum arbitrarer
? quae mulier interficere sceleratum ac perniciosum civem non auderet,
si periculum non timeret ? proposita invidia, morte, poena qui nihilo
segnius rem publicam defendit, is vir vere putandus est. populi grati
est praemiis adficere bene meritos de re publica civis, viri fortis
ne suppliciis quidem moveri ut fortiter fecisse paeniteat. [83] quam
ob rem uteretur eadem confessione T. Annius qua Ahala, qua Nasica,
qua Opimius, qua Marius, qua nosmet ipsi, et, si grata res publica
esset, laetaretur ; si ingrata, tamen in gravi fortuna conscientia
sua niteretur.
sed huius benefici gratiam, iudices, Fortuna
populi Romani et vestra felicitas et di immortales sibi deberi putant.
nec vero quisquam aliter arbitrari potest, nisi qui nullam vim esse
ducit numenque divinum, quem neque imperi nostri magnitudo nec sol
ille nec caeli signorumque motus nec vicissitudines rerum atque ordines
movent neque, id quod maximum est, maiorum nostrorum sapientia, qui
sacra, qui caerimonias, qui auspicia et ipsi sanctissime coluerunt
et nobis suis posteris prodiderunt.
XXXI.
[84]
est, est illa vis profecto, neque in his corporibus atque in hac imbecillitate
nostra inest quiddam quod vigeat et sentiat, non inest in hoc tanto
naturae tamque praeclaro motu. Nisi forte idcirco non putant quia
non apparet nec cernitur, proinde quasi nostram ipsam mentem qua sapimus,
qua providemus, qua haec ipsa agimus ac dicimus, videre ac plane qualis
aut ubi sit sentire possimus. ea vis igitur ipsa quae saepe incredibilis
huic urbi felicitates atque opes attulit illam perniciem exstinxit
ac sustulit, cui primum mentem iniecit ut vi inritare ferroque lacessere
fortissimum virum auderet vincereturque ab eo quem si vicisset habiturus
esset impunitatem et licentiam sempiternam. [85] non est humano consilio,
ne mediocri quidem, iudices, deorum immortalium cura res illa perfecta.
regiones me hercule ipsae quae illam beluam cadere viderunt, commosse
se videntur et ius in illo suum retinuisse. vos enim iam, Albani tumuli
atque luci, vos, inquam, imploro atque testor, vosque, Albanorum obrutae
arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales, quas ille praeceps
amentia caesis prostratisque sanctissimis lucis substructionum insanis
molibus oppresserat ; vestrae tum religiones viguerunt, vestra vis
valuit, quam ille omni scelere polluerat ; tuque ex tuo edito
monte Latiari, sancte Iuppiter, cuius ille lacus, nemora finisque
saepe omni nefario stupro et scelere macularat, aliquando ad eum puniendum
oculos aperuisti : vobis illae, vobis vestro in conspectu serae, sed
iustae tamen et debitae poenae solutae sunt. [86] Nisi forte hoc etiam
casu factum esse dicemus ut ante ipsum sacrarium bonae deae, quod
est in fundo T. Serti Galli, in primis honesti et ornati adulescentis,
ante ipsam, inquam, bonam deam, cum proelium commisisset, primum illud
volnus acciperet quo taeterrimam mortem obiret, ut non absolutus iudicio
illo nefario videretur, sed ad hanc insignem poenam reservatus.
XXXII.
nec
vero non eadem ira deorum hanc eius satellitibus iniecit amentiam
ut sine imaginibus, sine cantu atque ludis, sine exsequiis, sine lamentis,
sine laudationibus, sine funere, oblitus cruore et luto, spoliatus
illius supremi diei celebritate cui cedere inimici etiam solent ambureretur
abiectus. non fuisse credo fas clarissimorum virorum formas illi taeterrimo
parricidae aliquid decoris adferre, neque ullo in loco potius mortem
eius lacerari quam in quo esset vita damnata. [87] dura, me dius fidius,
mihi iam fortuna populi Romani et crudelis videbatur, quae tot annos
illum in hanc rem publicam insultare pateretur. polluerat stupro sanctissimas
religiones, senatus gravissima decreta perfregerat, pecunia se a iudicibus
palam redemerat, vexarat in tribunatu senatum, omnium ordinum consensu
pro salute rei publicae gesta resciderat, me patria expulerat, bona
diripuerat, domum incenderat, liberos, coniugem meam vexarat, Cn.
Pompeio nefarium bellum indixerat, magistratuum privatorumque caedis
effecerat, domum mei fratris incenderat, vastarat Etruriam, multos
sedibus ac fortunis eiecerat ; instabat, urgebat ; capere eius amentiam
civitas, Italia, provinciae, regna non poterant ; incidebantur iam
domi leges quae nos servis nostris addicerent ; nihil erat cuiusquam,
quod quidem ille adamasset, quod non hoc anno suum fore putaret. [88]
obstabat eius cogitationibus nemo praeter Milonem. illum ipsum qui
poterat obstare novo reditu in gratiam sibi devinctum arbitrabatur
; Caesaris potentiam suam esse dicebat ; bonorum animos in meo casu
contempserat : Milo unus urgebat.
XXXIII.
hic
di immortales, ut supra dixi, mentem illi perdito ac furioso dederunt
ut huic faceret insidias. aliter perire pestis illa non potuit ; numquam
illum res publica suo iure esset ulta. senatus, credo, praetorem eum
circumscripsisset. ne cum solebat quidem id facere, in privato eodem
hoc aliquid profecerat. [89] an consules in praetore coercendo fortes
fuissent ? primum Milone occiso habuisset suos consules ; deinde quis
in eo praetore consul fortis esset per quem tribunum virtutem consularem
crudelissime vexatam esse meminisset ? oppressisset omnia, possideret,
teneret ; lege nova, quae est inventa apud eum cum reliquis legibus
Clodianis, servos nostros libertos suos effecisset ; postremo, nisi
eum di immortales in eam mentem impulissent ut homo effeminatus fortissimum
virum conaretur occidere, hodie rem publicam nullam haberetis. [90]
an ille praetor, ille vero consul, si modo haec templa atque ipsa
moenia stare eo vivo tam diu et consulatum eius exspectare potuissent,
ille denique vivus mali nihil fecisset cui mortuo unus ex suis satellitibus
curiam incenderit ? quo quid miserius, quid acerbius, quid luctuosius
vidimus ? templum sanctitatis, amplitudinis, mentis, consili
publici, caput urbis, aram sociorum, portum omnium gentium, sedem
ab universo populo concessam uni ordini, inflammari, exscindi, funestari,
neque id fieri a multitudine imperita, quamquam esset miserum id ipsum,
sed ab uno ? qui cum tantum ausus sit ustor pro mortuo, quid signifer
pro vivo non esset ausurus ? in curiam potissimum abiecit, ut eam
mortuus incenderet quam vivus everterat. [91] et sunt qui de via Appia
querantur, taceant de curia, et qui ab eo spirante forum putent potuisse
defendi, cuius non restiterit cadaveri curia ? excitate, excitate
ipsum, si potestis, a mortuis : frangetis impetum vivi cuius vix sustinetis
furias insepulti ? Nisi vero sustinuistis eos qui cum facibus ad curiam
concurrerunt, cum fascibus ad Castoris, cum gladiis toto foro volitaverunt.
caedi vidistis populum Romanum, contionem gladiis disturbari, cum
audiretur silentio M. Caelius, tribunus plebis, vir et in re publica
fortissimus, in suscepta causa firmissimus, et bonorum voluntati,
auctoritati senatus deditus, et in hac Milonis sive invidia sive fortuna,
singulari, divina, incredibili fide.
XXXIV.
[92]
sed iam satis multa de causa, extra causam etiam nimis fortasse multa.
quid restat nisi ut orem obtesterque vos, iudices, ut eam misericordiam
tribuatis fortissimo viro quam ipse non implorat, ego etiam repugnante
hoc et imploro et exposco ? nolite, si in nostro omnium fletu nullam
lacrimam aspexistis Milonis, si voltum semper eundem, si vocem, si
orationem stabilem ac non mutatam videtis, hoc minus ei parcere :
haud scio an multo etiam sit adiuvandus magis. etenim si in gladiatoriis
pugnis et <in> infimi generis hominum condicione atque fortuna
timidos et supplices et ut vivere liceat obsecrantis etiam odisse
solemus, fortis et animosos et se acriter ipsos morti offerentis servari
cupimus, eorumque nos magis miseret qui nostram misericordiam non
requirunt quam qui illam efflagitant, quanto hoc magis in fortissimis
civibus facere debemus ! [93] me quidem, iudices, exanimant et interimunt
hae voces Milonis quas audio adsidue et quibus intersum cotidie. 'valeant,'
inquit 'valeant cives mei ; sint incolumes, sint florentes, sint beati
; stet haec urbs praeclara mihique patria carissima, quoquo modo erit
merita de me ; tranquilla re publica mei cives, quoniam mihi
cum illis non licet, sine me ipsi, sed propter me tamen perfruantur.
ego cedam atque abibo. si mihi bona re publica frui non licuerit,
at carebo mala, et quam primum tetigero bene moratam et liberam civitatem,
in ea conquiescam. [94] O frustra' inquit 'mei suscepti labores, o
spes fallaces, o cogitationes inanes meae ! ego cum tribunus plebis
re publica oppressa me senatui dedissem quem exstinctum acceperam,
equitibus Romanis quorum vires erant debiles, bonis viris qui omnem
auctoritatem Clodianis armis abiecerant, mihi umquam bonorum praesidium
defuturum putarem ? ego cum te' mecum enim saepissime loquitur 'patriae
reddidissem, mihi putarem in patria non futurum locum ? Vbi nunc senatus
est quem secuti sumus, ubi equites Romani illi, illi' inquit 'tui
? ubi studia municipiorum, ubi Italiae voces, ubi denique tua, M.
Tulli, quae plurimis fuit auxilio, vox atque defensio ? mihine ea
soli qui pro te totiens morti me obtuli nihil potest opitulari ?'
nec vero haec.
XXXV.
[95]
iudices, ut ego nunc, flens, sed hoc eodem loquitur voltu quo videtis.
negat enim se, negat ingratis civibus fecisse quae fecerit, timidis
et omnia pericula circumspicientibus non negat. plebem et infimam
multitudinem, quae P. Clodio duce fortunis vestris imminebat, eam
quo tutior esset vestra vita suam se fecisse commemorat, ut non modo
virtute flecteret sed etiam tribus suis patrimoniis deleniret, nec
timet ne, cum plebem muneribus placarit, vos non conciliarit meritis
in rem publicam singularibus. senatus erga se benevolentiam temporibus
his ipsis saepe esse perspectam, vestras vero et vestrorum ordinum
occursationes, studia, sermones, quemcumque cursum fortuna ceperit,
secum se ablaturum esse dicit. [96] meminit etiam vocem sibi
praeconis modo defuisse, quam minime desiderarit, populi vero cunctis
suffragiis, quod unum cupierit, se consulem declaratum ; nunc denique,
si haec arma contra se sint futura, sibi facinoris suspicionem, non
facti crimen obstare. addit haec, quae certe vera sunt, fortis et
sapientis viros non tam praemia sequi solere recte factorum quam ipsa
recte facta ; se nihil in vita nisi praeclarissime fecisse, si quidem
nihil sit praestabilius viro quam periculis patriam liberare. beatos
esse quibus ea res honori fuerit a suis civibus, [97] nec tamen eos
miseros qui beneficio civis suos vicerint. sed tamen ex omnibus praemiis
virtutis, si esset habenda ratio praemiorum, amplissimum esse praemium
gloriam ; esse hanc unam quae brevitatem vitae posteritatis memoria
consolaretur, quae efficeret ut absentes adessemus, mortui viveremus
; hanc denique esse cuius gradibus etiam in caelum homines viderentur
ascendere. [98] 'de me' inquit 'semper populus Romanus, semper omnes
gentes loquentur, nulla umquam obmutescet vetustas. quin hoc tempore
ipso, cum omnes a meis inimicis faces invidiae meae subiciantur, tamen
omni in hominum coetu gratiis agendis et gratulationibus habendis
et omni sermone celebramur. omitto Etruriae festos et actos et institutos
dies. centesima lux est haec ab interitu P. Clodi et, opinor, altera.
qua fines imperi populi Romani sunt, ea non solum fama iam de illo
sed etiam laetitia peragravit. quam ob rem ubi corpus hoc sit non'
inquit 'laboro, quoniam omnibus in terris et iam versatur et semper
hic habitabit nominis mei gloria.'
XXXVI.
[99]
haec tu mecum saepe his absentibus, sed isdem audientibus haec ego
tecum, Milo : 'te quidem, cum isto animo sis, satis laudare non possum,
sed, quo est ista magis divina virtus, eo maiore a te dolore divellor.
nec vero, si mihi eriperis, reliqua est illa saltem ad consolandum
querela ut eis irasci possim a quibus tantum volnus accepero. non
enim inimici mei te mihi eripient, sed amicissimi, non male aliquando
de me meriti, sed semper optime.' nullum mihi umquam, iudices, tantum
dolorem inuretis tametsi quis potest esse tantus ? sed ne hunc quidem
ipsum ut obliviscar quanti me semper feceritis. quae si vos cepit
oblivio aut si in me aliquid offendistis, cur non id in meo capite
potius luitur quam Milonis ? praeclare enim vixero, si quid mihi acciderit
prius quam hoc tantum mali videro. nunc me una consolatio sustentat,
quod tibi, T. [100] Anni, nullum a me amoris, nullum studi, nullum
pietatis officium defuit. ego inimicitias potentium pro te appetivi
; ego meum saepe corpus et vitam obieci armis inimicorum tuorum ;
ego me plurimis pro te supplicem abieci ; bona, fortunas meas ac liberorum
meorum in communionem tuorum temporum contuli ; hoc denique ipso die,
si qua vis est parata, si qua dimicatio capitis futura, deposco. quid
iam restat ? quid habeo quod faciam pro tuis in me meritis nisi ut
eam fortunam quaecumque erit tua ducam meam ? non abnuo, non recuso,
vosque obsecro, iudices, ut vestra beneficia quae in me contulistis
aut in huius salute augeatis aut in eiusdem exitio occasura esse videatis.
XXXVII.
[101]
his lacrimis non commovetur Milo est quodam incredibili robore animi
exsilium ibi esse putat ubi virtuti non sit locus ; mortem naturae
finem esse, non poenam. sit hic ea mente qua natus est : quid ? vos,
iudices, quo tandem eritis animo ? memoriam Milonis retinebitis, ipsum
eicietis ? et erit dignior locus ullus in terris qui hanc virtutem
excipiat quam hic qui procreavit ? vos, vos appello, fortissimi viri,
qui multum pro re publica sanguinem effudistis ; vos, inquam, in civis
invicti periculo appello, centuriones, vosque, milites : vobis non
modo inspectantibus sed etiam armatis et huic iudicio praesidentibus
haec tanta virtus ex hac urbe expelletur, exterminabitur, proicietur
? O me miserum, o me infelicem ! [102] revocare tu me in patriam,
Milo, potuisti per hos, ego te in patria per eosdem retinere non potero
? quid respondebo liberis meis qui te parentem alterum putant ? quid
tibi, Quinte frater, qui nunc abes, consorti mecum temporum illorum
? mene non potuisse Milonis salutem tueri per eosdem per quos nostram
ille servasset ? at in qua causa non potuisse ? quae est grata
<omnibus> gentibus. A quibus non potuisse ? ab eis qui maxime
P. Clodi morte acquierunt. quo deprecante ? me. [103] quodnam ego
concepi tantum scelus aut quod in me tantum facinus admisi, iudices,
cum illa indicia communis exiti indagavi, patefeci, protuli, exstinxi
? omnes mihi meisque redundant ex fonte illo dolores. quid me reducem
esse voluistis ? an ut inspectante me expellerentur ei per quos essem
restitutus ? nolite, obsecro vos, acerbiorem mihi pati reditum esse
quam fuerit ille ipse discessus. nam qui possum putare me restitutum,
si distrahor ab his per quos restitutus sum ?
XXXVIII.
Vtinam
di immortales fecissent pace tua, patria, dixerim : metuo enim ne scelerate
dicam in te quod pro Milone dicam pie utinam P. Clodius non modo viveret
sed etiam praetor, consul, dictator esset potius quam hoc spectaculum
viderem ! [104] O di immortales ! fortem et a vobis, iudices, conservandum
virum ! 'minime, minime' ; inquit 'immo vero poenas ille debitas
luerit : nos subeamus, si ita necesse est, non debitas.' hicine vir
patriae natus usquam nisi in patria morietur, aut, si forte, pro patria
? huius vos animi monumenta retinebitis, corporis in Italia nullum sepulcrum
esse patiemini ? hunc sua quisquam sententia ex hac urbe expellet quem
omnes urbes expulsum a vobis ad se vocabunt ? [105] O terram illam beatam
quae hunc virum exceperit, hanc ingratam si eiecerit, miseram si amiserit
! sed finis sit ; neque enim prae lacrimis iam loqui possumus, et hic
se lacrimis defendi vetat. vos oro obtestorque, iudices, ut in sententiis
ferendis, quod sentietis, id audeatis. vestram virtutem, iustitiam,
fidem, mihi credite, is maxime comprobabit qui in iudicibus legendis
optimum et sapientissimum et fortissimum quemque delegit.