I.
[1] Marcus. – Sequar
igitur ut institui divinum illum virum quem <nimia> quadam
admiratione commotus saepius fortasse laudo quam necesse est.
Atticus. – Platonem videlicet dicis.
Marcus. – Istum ipsum Attice.
Atticus. – Tu vero eum nec nimis valde umquam nec nimis saepe laudaveris.
Nam hoc mihi etiam nostri illi, qui neminem nisi suum laudari volunt,
concedunt, ut eum arbitratu meo diligam.
Marcus. – Bene hercle faciunt. Quid enim est elegantia tua dignius ? Cuius et vita et oratio
consecuta mihi videtur difficillimam illam societatem gravitatis
cum humanitate.
Atticus. – Sane gaudeo quod te interpellavi, quoniam quidem tam praeclarum
mihi dedisti iudicii tui testimonium. Sed perge ut coeperas.
Marcus. – Laudemus igitur prius legem ipsam veris et propriis generis
sui laudibus ?
Atticus. – Sane quidem, sicut de religionum lege fecisti.
[2] Marcus. – Videtis
igitur magistratus hanc esse vim ut praesit praescribatque recta
et utilia et coniuncta cum legibus. Ut enim magistratibus leges,
ita populo praesunt magistratus, vereque dici potest, magistratum
esse legem loquentem, legem autem mutum magistratum. [3] Nihil
porro tam aptum est ad ius condicionemque naturae – quod quom
dico, legem a me dici intellegi volo – quam imperium, sine
quo nec domus ulla nec civitas nec gens nec hominum universum genus
stare, nec rerum natura omnis nec ipse mundus potest. Nam et hic
deo paret, er huic oboediunt maria terraeque, et hominum vita iussis
supremae legis obtemperat.
II.
[4] Atque
ut ad haec citeriora veniam et notiora nobis : omnes antiquae gentes
regibus quondam paruerunt. Quod genus imperii primum ad homines
iustissimos et sapientissimos deferebatur – idque et in re
publica nostra maxime valuit, quoad ei regalis potestas praefuit
–, deinde etiam deinceps posteris prodebatur, quo [et] in
iis qui etiam nunc regnant<ur> manet. Quibus autem regia potestas
non placuit, non ii nemini, sed non semper uni parere voluerunt.
Nos autem quoniam leges damus liberis populis, quaeque de optima
re publica sentiremus, in sex libris ante diximus, accommodabimus
hoc tempore leges ad illum quem probamus civitatis statum.
[5] Magistratibus igitur opus
est, sine quorum prudentia ac diligentia esse civitas non potest,
quorumque discriptione omnis rei publicae moderatio continetur.
Neque solum iis praescribendus est imperandi, sed etiam civibus
obtemperandi modus. Nam et qui bene imperat, paruerit aliquando
necesse est, et qui modeste paret, videtur qui aliquando imperet
dignus esse. Itaque oportet et eum qui paret sperare, se aliquo
tempore imperaturum, et illum qui imperat cogitare, brevi tempore
sibi esse parendum. Nec vero solum ut obtemperent oboediantque magistratibus,
sed etiam ut eos colant diligantque praescribimus, ut Charondas
in suis facit legibus, noster vero Plato Titanum e genere <esse>
statuit eos qui ut illi caelestibus, sic hi adversentur magistratibus.
Quae cum ita sint ad ipsas iam leges veniamus si placet.
Atticus. – Mihi vero et istud et ordo iste rerum placet.
III.
[6] Marcus. – ,Justa
imperia sunto, isque cives modeste ac sine recusatione parento.
Magistratus nec oboedientem et [in]noxium civem multa vinculis verberibusve
coherceto, ni par maiorve potestas populusve prohibessit, ad quos
provocatio esto.
Cum magistratus iudicassit inrogassitve, per populum
multae poenae certatio esto. Militiae ab eo qui imperabit provocatio
nec esto, quodque is qui bellum geret imperassit, ius ratumque esto.‘
,Minoris magistratus partiti iuris ploeres in
ploera sunto. Militiae quibus iussi erunt imperanto eorumque tribuni
sunto. Domi pecuniam publicam custodiunto, vincula sontium servanto,
capitalia vindicanto, aes argentum aurumve publice signanto, litis
contractas iudicanto, [quod]quodcumque senatus creverit agunto.‘
[7] ,Suntoque aediles
curatores urbis annonae ludorumque sollemnium, ollisque ad honoris
amplioris gradum is primus ascensus esto.‘
,Censoris populi aevitates suboles familias pecuniasque
censento, urbis templa vias aquas aerarium vectigalia tuento, populique
partis in tribus discribunto, exin pecunias aevitatis ordinis partiunto,
equitum peditumque prolem discribunto, caelibes esse prohibento,
mores populi regunto, probrum in senatu ne relinquonto. Bini sunto,
magistratum quinquennium habento eaque potestas semper esto, reliqui
magistratus annui sunto.‘
[8] ,Iuris disceptator,
qui privata iudicet iudicarive iubeat, praetor esto. Is iuris civilis custos
esto. Huic potestate pari quotcumque senatus creverit populusve
iusserit, tot sunto.‘
,Regio imperio duo sunto, iique <a> praeeundo
iudicando consulendo praetores iudices consules appellamino. Militiae
summum ius habento, nemini parento. Ollis salus populi suprema lex
esto.‘
[9] ,Eumdem magistratum,
ni interfuerint decem anni, ne quis capito. Aevitatem annali lege
servanto.‘
,Ast quando duellum gravius discordiaeve civium
escunt, oenus ne amplius sex menses, si senatus creverit, idem iuris
quod duo consules teneto, isque ave sinistra dictus populi magister
esto. Equitatumque qui regat habeto pari iure cum eo quicumque erit
iuris disceptator. Reliqui magistratus ne sunto.‘
,Ast quando consules magisterve populi nec erunt,
auspicia patrum sunto, ollique ec se produnto qui comitiatu creare
consules rite possit.‘
,Imperia potestates legationes, cum senatus creverit
populusve jusserit, ex urbe exeunto, duella iusta iuste gerunto,
sociis parcunto, se et suos continento, populi [sui] gloriam augento,
domum cum laude redeunto.‘
,Rei suae ergo ne quis legatus esto.‘
,Plebes quos pro se contra vim auxilii ergo decem
creassit, ei tribuni eius sunto, quodque ei prohibessint quodque
plebem rogassint, ratum esto ; sanctique sunto ; neve plebem orbam
tribunis relinquunto.‘
[10] ,Omnes magistratus auspicium iudiciumque habento, exque is senatus esto.
Eius decreta rata sunto. Ast potestas
par maiorve prohibessit, perscripta servanto.‘
,Is
ordo vitio vacato, ceteris specimen esto.‘
,Creatio magistratuum, iudicia populi, iussa vetita
cum cosciscentur, suffragia optumatibus nota, plebi libera sunto.‘
IV.
,Ast
quid erit quod extra magistratus coerari oesus sit, qui coeret populus
creato eique ius coerandi dato.‘
,Cum populo patribusque agendi ius esto consuli
praetori magistro populi equitumque, eique quem patres prodent consulum
rogandorum ergo ; tribunisque quos sibi plebes creassit ius
esto cum patribus agendi ; idem ad plebem quod oesus erit ferunto.‘
,Quae cum populo quaeque in patribus agentur,
modica sunto.‘
[11] ,Senatori
qui nec aderit aut causa aut culpa esto. Loco senator et modo orato,
causas populi teneto.‘
,Vis
in populo abesto. Par maiorve potestas
plus valeto. Ast quid turbassitur in agendo, fraus actoris esto.
Intercessor rei malae salutaris civis esto.‘
,Qui agent auspicia servanto, auguri publico parento,
promulgata proposita in aerario † cognita agunto ; nec
plus quam de singulis rebus semel consulunto ; rem populum docento,
doceri a magistratibus privatisque patiunto.‘
,Privilegia ne inroganto. De capite civis nisi
per maximum comitiatum ollosque quos censores in partibus populi
locassint ne ferunto.‘
,Donum
ne capiunto neve danto neve petenda neve gerenda neve gesta potestate.
Quod quis earum rerum migrassit, noxiae poena par esto.‘
,Censoris
fidem legum custodiunto. Privati ad eos acta referunto, nec eo magis
lege liberi sunto.‘
Lex
recitata est : discedere et tabellam iubebo dari.
V.
[12] Quintus. – Quam
brevi frater in conspectu posita est a te omnium magistratuum discriptio,
sed ea paene nostrae civitatis, etsi a te paulum adlatum est novi.
Marcus. – Rectissime Quinte animadvertis. Haec est enim quam Scipio
laudat in <illis> libris et quam maxime probat temperationem
rei publicae, quae effici non potuisset nisi tali discriptione magistratuum.
Nam sic habetote, magistratibus iisque qui praesint contineri rem
publicam, et ex eorum conpositione quod cuiusque rei publicae genus
sit intellegi. Quae res cum sapientissime moderatissimeque constituta
esset a maioribus nostris, nihil habui sane <aut> non multum
quod putarem novandum in legibus.
[13] Atticus. – Reddes
igitur nobis, ut in religionis lege fecisti admonitu et rogatu meo,
sic de magistratibus, ut disputes, quibus de causis maxime placeat
ista discriptio.
Marcus. – Faciam Attice ut vis, et locum istum totum, ut a doctissimis
Graeciae quaesitum et disputatum est, explicabo, et ut institui
nostra iura attingam.
Atticus. – Istud maxime exspecto disserendi genus.
Marcus. – Atqui pleraque sunt dicta in illis libris, quod faciendum
fuit quom de optuma re publica quaereretur. Sed huius loci de magistratibus
sunt propria quaedam, a Theophrasto primum, deinde a Dio<ge>ne
Stoico quaesita subtilius.
VI.
[14] Atticus. – Ain
tandem ? Etiam a Stoicis ista tractata sunt ?
Marcus. – Non sane nisi ab eo quem modo nominavi, et postea a magno
homine et in primis erudito Panaetio. Nam veteres verbo tenus acute
illi quidem, sed non ad hunc usum popularem atque civilem, de re
publica disserebant. Ab Academia magis ista manarunt Platone principe.
Post Aristoteles inlustravit omnem hunc civilem in disputando locum,
Heraclidesque Ponticus profectus ab eodem Platone. Theophrastus
vero institutus ab Aristotele habitavit ut scitis in eo genere rerum,
ab eodemque Aristotele doctus Dicaearchus huic rationi studioque
non defuit. Post a Theophrasto Phalereus ille Demetrius, de quo
feci supra mentionem, mirabiliter doctrinam ex umbraculis eruditorum
otioque non modo in solem atque in pulverem, sed in ipsum discrimen
aciemque produxit. Nam et mediocriter doctos magnos in re publica
viros, et doctissimos homines non nimis in re publica versatos multos
commemorare possumus : qui vero utraque re excelleret, ut et doctrinae
studiis et regenda civitate princeps esset, quis facile praeter
hunc inveniri potest ?
Atticus. – Puto posse, et quidem aliquem de tribus nobis. Sed perge ut
coeperas.
VII.
[15] Marcus. – Quaesitum
igitur ab illis est, placeretne unum in civitate esse magistratum
cui reliqui parerent. Quod exactis regibus intellego placuisse nostris
maioribus. Sed quoniam regale civitatis genus, probatum quondam,
postea non tam regni quam regis vitiis repudiatum est, nomen tantum
videbitur regis repudiatum, res manebit si unus omnibus reliquis
magistratibus imperabit. [16] Quare
nec ephori Lacedaemone sine causa a Theopompo oppositi regibus,
nec apud nos consulibus tribuni. Nam illud quidem ipsum quod in
iure positum est habet consul, ut ei reliqui magistratus omnes pareant,
excepto tribuno, qui post exstitit ne id quod fuerat esset. Hoc
enim primum minuit consulare ius, quod exstitit ipse qui eo non
teneretur, deinde quod attulit auxilium reliquis non modo magistratibus,
sed etiam privatis consuli non parentibus.
[17] Quintus. – Magnum
dicis malum. Nam ista potestate nata gravitas optimatium cecidit,
convaluitque vis multitudinis.
Marcus. – Non est Quinte ita. Non ius enim illud solum superbius populo,
<sed> et violentius videri necesse erat. Quo posteaquam modica
et sapiens temperatio accessit, † convertem lex in omnis est. *
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Cf. fragmenta . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
VIII.
[18] ,Domum
cum laude redeunto.‘ Nihil enim praeter laudem bonis atque
innocentibus neque ex hostibus neque a sociis reportandum.
Iam illud apertum est profecto nihil esse turpius
quam quemquam legari nisi rei publicae causa. Omitto quem ad modum
isti se gerant atque gesserint, qui legatione hereditates aut syngraphas
suas persecuntur. In hominibus est hoc fortasse vitium. Sed quaero
quid reapse sit turpius, quam sine procuratione senator legatus,
sine mandatis, sine ullo rei publicae munere ? Quod quidem genus
legationis ego consul, quamquam ad commodum senatus pertinere videbatur,
tamen adprobante senatu frequentissimo, nisi mihi levis tribunus
plebis tum intercessisset, sustulissem. Minui tamen tempus, et quod
erat infinitum, annuum feci. Ita turpitudo manet, diutunitate sublata.
Sed iam si placet de provinciis decedatur, in
urbemque redeatur.
Atticus. – Nobis vero placet, sed iis qui in provinciis sunt minime placet.
[19] Marcus. – At
vero Tite si parebunt his legibus, nihil erit iis urbe, nihil domo
sua dulcius, nec laboriosius molestiusque provincia.
Sed sequitur lex quae sancit eam tribunorum plebis
potestatem, quae est in re publica nostra. De qua disseri nihil
necesse est.
Quintus. – At mehercule ego frater quaero, de ista potestate quid sentias.
Nam mihi quidem pestifera videtur, quippe quae in seditione et ad
seditionem nata sit. Cuius primum ortum si recordari volumus, inter
arma civium et occupatis et obsessis urbis locis procreatum videmus.
Deinde quom esset cito necatus tamquam ex XII tabulis insignis ad
deformitatem puer, brevi tempore nescio quo pacto recreatus
multoque taetrior et foedior natus est.
IX.
Quae
enim ille non edidit ? Qui primum, ut inpio dignum fuit, patribus
omnem honorem eripuit, omnia infima summis paria fecit, turbavit,
miscuit. Cum adflixisset prineipum gravitatem, numquam tamen conquievit.
[20] Namque ut C. Flaminium
atque ea quae iam prisca videntur propter vetustatem relinquam,
quid iuris bonis viris Tiberi Gracchi tribunatus reliquit ? Etsi
quinquennio ante D<ecim>um Brutum et P. Scipionem consules
– quos et quantos viros ! – homo omnium infimus et sordidissimus
tribunus plebis C. Curiatius in vincula coniecit, quod ante
factum non erat. C. vero Gracchi tribunatus sicis quas ipse
se proiecisse in forum dixit, quibus digladiarentur inter se cives,
nonne omnem rei publicae statum perturbavit ? Quid iam de Saturnino,
Sulpicio, reliquis dicam ? Quos ne depellere quidem a se sine ferro
potuit res publica. [21] Cur
autem aut vetera aut aliena proferam potius quam et nostra et recentia
? Quis, inquam, tam audax, tam nobis inimicus fuisset, ut cogitaret
umquam de statu nostro labefactando, nisi mucronem aliquem tribunicium
exacuisset in nos ? Quem quom homines scelerati ac perditi non modo
ulla in domo, sed nulla in gente reperirent, gentis sibi in tenebris
rei publicae perturbandas putaverunt. Quod nobis quidem egregium
et ad inmortalitatem memoriae gloriosum, neminem in nos mercede
ulla tribunum potuisse reperiri, nisi cui ne esse quidem licuisset
tribuno. [22] Sed ille
quas strages edidit ! Eas videlicet quas sine ratione ac sine ulla
spe bona furor edere potuit inpurae beluae, multorum inflammatus
furoribus. Quam ob rem in ista quidem re vehementer Sullam probo,
qui tribunis plebis sua lege iniuriae faciendae potestatem ademerit,
auxilii ferendi reliquerit, Pompeiumque nostrum <in> ceteris
rebus omnibus semper amplissimis summisque ecfero laudibus, de tribunicia
potestate taceo. Nec enim reprehendere libct, nec laudare possum.
X.
[23] Marcus. – Vitia
quidem tribunatus praeclare Quinte perspicis, sed est iniqua in
omni re accusanda praetermissis bonis malorum enumeratio vitiorumque
selectio. Nam isto quidem modo vel consulatus vitupe<rari po>test,
si consulum quos enumerare nolo peccata collegeris. Ego enim fateor
in ista ipsa potestate inesse quiddam mali, sed bonum, quod est
quaesitum in ea, sine isto malo non haberemus. ,Nimia potestas est
tribunorum plebis.‘ Quis negat ? Sed vis populi multo saevior
multoque vehementior, quae ducem quom habet interdum lenior est,
quam si nullum haberet. Dux enim suo se periculo progredi cogitat,
populi impetus periculi rationem sui non habet. ,At aliquando
incenditur.‘ Et quidem saepe sedatur. [24] Quod
enim est tam desperatum collegium, in quo nemo e decem sana mente
sit ? Quin ipsum Ti. Gracchum non solum neglectus sed etiam
sublatus intercessor evertit. Quid enim illum aliud perculit, nisi quod potestatem
intercedenti collegae abrogavit ? Sed tu sapientiam maiorum in illo
vide : concessa plebei a patribus ista potestate arma ceciderunt,
restincta seditio est, inventum est temperamentum, quo tenuiores
cum principibus aequari se putarent, in quo uno fuit civitatis salus.
,At duo Gracchi fuerunt.‘ Et praeter eos quamvis enumeres
multos licct, cum deni creentur, <non>nullos in omni memoria
reperies perniciosos tribunos, leves etiam, non bonos, fortasse
plures : invidia quidem summus ordo caret, plebes de suo iure periculosas
contentione nullas facit. [25] Quam ob rem aut exigendi reges non
fuerunt, aut plebi re, non verbo, danda libertas. Quae tamen sic
data est, ut multis <institutis> praeclarissimis adduceretur,
ut auctoritati principum cederet.
XI.
Nostra
autem causa quae, optume et dulcissume frater, incidit in tribuniciam
potestatem, nihil habuit contentionis cum tribunatu. Non enim plebes
incitata nostris rebus invidit, sed vincula soluta sunt et servitia
concitata, adiuncto terrore etiam militari. Neque nobis cum illa
tum peste certamen fuit, sed cum gravissimo rei publicae tempore,
cui si non cessissem, non diuturnum beneficii mei patria fructum
tulisset. Atque haec rerum exitus indicavit : quis enim non modo
liber, sed etiam servus libertate dignus fuit, cui nostra salus
cara non esset ? [26] Quodsi
is casus fuisset rerum quas pro salute rei publicae gessimus, ut
non omnibus gratus esset, et si nos multitudinis furentis inflammata
invidia pepulisset, tribuniciaque vis in me populum, sicut Gracchus
in Laenatem, Saturninus in Metellum incitasset, ferremus o Quinte
frater, consolarenturque nos non tam philosophi qui Athenis fuerunt
– qui hoc facere debebant –, quam clarissimi vin qui
illa urbe pulsi carere ingrata civitate quam manere in <in>proba
maluerunt. Pompeium vero quod una ista in re non ita valde probas,
vix satis mihi illud videris attendere, non solum ei quid esset
optimum videndum fuisse, sed etiam quid necessarium. Sensit enim
deberi non posse huic civitati illam potestatem : quippe quam
tanto opere populus noster ignotam expetisset, qui posset carere
cognita ? Sapientis autem civis fuit, causam nec perniciosam et
ita popularem ut non posset obsisti, perniciose populari civi non
relinquere. – Scis solere frater in huius modi sermone, ut
transiri alio possit, dici ,admodum‘ aut ,prorsus ita est.‘
Quintus. – Haud equidem adsentior. Tu tamen ad reliqua pergas velim.
Marcus. – Perseveras tu quidem et in tua vetere sententia permanes.
Atticus. – Nec mehercule ego sane a Quinto nostro dissentio. Sed ea quae
restant audiamus.
XII.
[27] Marcus. – Deinceps
igitur omnibus magistratibus auspicia et iudicia dantur : iudicia
<ita> ut esset populi potestas ad quam provocaretur, auspicia
ut multos inutiles comitiatus probabiles inpedirent morae. Saepe
enim populi impetum iniustum auspiciis di immortales represserunt.
Ex iis autem qui magistratum ceperunt quod senatus
efficitur, populare <est> sane neminem in summum locum nisi
per populum venire, sublata cooptatione censoria. Sed praesto est
huius viti temperatio, quod senatus lege nostra confirmatur auctoritas.
[28] Sequitur enim : ,Eius
decreta rata sunto.‘ Nam ita se res habet, ut si senatus dominus
sit publici consilii, quodque is creverit defendant omnes, et si
ordines reliqui principis ordinis consilio rem publicam guber-nari
velint, possit ex temperatione iuris, cum potestas in populo, auctoritas
in senatu sit, teneri ille moderatus et concors civitatis status,
praesertim si proximae legi parebitur ; nam proximum est : ,Is ordo
vitio careto, ceteris specimen esto.‘
Quintus. – Praeclara vero frater ista lex, sed et late patet ut vitio
careat ordo, et censorem quaerit interpretem.
[29] Atticus. – Ille
vero etsi tuus est totus ordo, gratissimamque memoriam retinet consulatus
tui, pace tua dixerim : non modo censores sed etiam iudices omnes
potest defatigare.
XIII.
Marcus. – Omitte ista Attice ! Non enim de hoc senatu nec his de
hominibus qui nunc sunt, sed de futuris, si qui forte his legibus
parere voluerint, haec habetur oratio. Nam cum omni vitio carere
lex iubeat, ne veniet quidem in eum ordinem quisquam vitii particeps.
Id autem difficile factu est nisi educatione quadam et disciplina
; de qua dicemus aliquid fortasse, si quid fuerit loci aut temporis.
[30] Atticus. – Locus
certe non derit, quoniam tenes ordinem legum ; tempus vero largitur
longitudo diei. Ego autem, etiam si praeterieris, repetam a te istum
de educatione et de disciplina locum.
Marcus. – Tu vero et istum Attice, et si quem alium prae<teriero.
,Ce>teris specimen esto.‘ Quod si tenemus,
<tenemus> omnia. Ut enim cupiditatibus principum et vitiis
infici solet tota civitas, sic emendari et corrigi continentia.
vir magnus et nobis omnibus amicus L. Lucullus ferebatur, quasi
commodissime respondisset, cum esset obiecta magnificentia villae
Tusculanae, duo se habere vicinos, superiorem equitem Romanum, inferiorem
libertinum : quorum cum essent magnificae villae, concedi sibi oportere
quod iis qui inferioris ordinis essent liceret. Non vides Luculle
a te id ipsum natum ut illi cuperent quibus id si tu non faceres
non liceret ? [31] Quis
enim ferret istos, cum videret eorum villas signis et tabulis refertas,
partim publicis, partim etiam sacris et religiosis, quis non frangeret
eorum libidines, nisi illi ipsi qui eas frangere deberent cupiditatis
eiusdem tenerentur ?
XIV.
Nec
enim tantum mali est peccare principes, quamquam est magnum hoc
per se ipsum malum, quantum illud quod permulti imitatores principum
existunt. Nam licet videre, si velis replicare memoriam temporum,
qualescumquc summi civitatis viri fuerint, talem civitatem fuisse
; quaecumque mutatio morum in principibus extiterit, eandem in populo
secutam. [32] Idque haud
paulo est verius, quam quod Platoni nostro placet. Qui musicorum
cantibus ait mutatis mutari civitatum status : ego autem nobilium
vita victuque mutato mores mutari civitatum puto. Quo perniciosius
de re publica merentur vitiosi principes, quod non solum vitia concipiunt
ipsi, sed ea infundunt in civitatem, neque solum obsunt quod ipsi
corrumpuntur, sed etiam quod corrumpunt, plusque exemplo quam peccato
nocent. Atque haec lex, dilatata in ordinem cunctum, coangustari
etiam potest : pauci enim atque admodum pauci honore et gloria amplificati
vel corrumpere mores civitatis vel corrigere possunt. Sed haec et
nunc satis, et in illis libris tractata sunt diligentius. Quare
ad reliqua veniamus.
XV.
[33] Proximum
autem est de suifragiis, quae iubeo nota esse optimatibus, populo
libera.
Atticus. – Ita mehereule attendi, nec satis intellexi quid sibi lex aut
quid verba ista vellent.
Marcus. – Dicam Tite et versabor in re difficili ac multum et saepe
quaesita, suffragia in magistratu mandando ac de reo iudicando <sciscenda>que
in lege aut rogatione clam an palam ferri melius esset.
Quintus. – An etiam id dubium est ? Vereor ne a te rursus dissentiam.
Marcus. – Non facies Quinte. Nam ego in ista sum sententia qua te fuisse
semper scio, nihil ut fuerit in suffragiis voce melius ; sed optineri
an possit videndum est.
[34] Quintus. – Atqui
frater bona tua venia dixerim, ista sententia maxime et fallit imperitos,
et obest saepissime rei publicae, cum aliquid verum et rectum esse
dicitur, sed optineri id est obsisti posse populo negatur. Primum
enim obsistitur cum agitur severe, deinde vi opprimi in bona causa
est melius quam malae cedere. Quis autem non sentit omnem auctoritatem
optimatium tabellariam legem abstulisse ? Quam populus liber
numquam desideravit, idem oppressus dominatu ac potentia principum
flagitavit. Itaque graviora iudicia de potentissimis hominibus extant
vocis quam tabellae. Quam ob rem suffragandi nimia libido in non
bonis causis eripienda fuit potentibus, non latebra danda populo,
in qua bonis ignorantibus quid quisque sentiret, tabella vitiosum
occultaret suffragium. Itaque isti rationi neque lator quisquam
est inventus nec auctor umquam bonus.
XVI.
[35] Sunt
enim quattuor leges tabellariae, quarum prima de magistratibus mandandis
: ea est Gabinia, lata ab homine ignoto et sordido. Secuta biennio
post Cassia est de populi iudiciis, a nobili homine lata L. Cassio,
sed, pace familiae dixerim, dissidente a bonis atque omnis rumusculos
populari ratione aucupante. Carbonis est tertia de iubendis legibus
ac vetandis, seditiosi atque inprobi civis, cui ne reditus quidem
ad bonos salutem a bonis potuit adferre. [36] Uno
in genere relinqui videbatur vocis suffragium, quod ipse Cassius
exceperat, perduellionis. Dedit huic quoque iudicio C. Coelius
tabellam, doluitque quoad vixit se ut opprimeret C. Popillium
nocuisse rei publicae. Et avus quidem noster singulari virtute in
hoc municipio quoad vixit restitit M.Gratidio cuius in matrimonio
sororem aviam nostram habebat, ferenti legem tabellariam. Excitabat
enim fluctus in simpulo ut dicitur Gratidius, quos post filius eius
Marius in Aegaeo excitavit mari. Ac nostro quidem avo, cum res esset
ad se delata, M. Scaurus consul : ,Utinam‘ inquit ,M. Cicero
isto animo atque virtute in summa re publica nobiscum versari quam
in municipali maluisses !‘ [37] Quam
ob rem, quoniam non recognoscimus nunc leges populi Romani, sed
aut repetimus ereptas aut novas scribimus, non quid hoc populo optineri
possit, sed quid optimum sit tibi dicendum puto. Nam Cassiae legis
culpam Scipio tuus sustinet, quo auctore lata esse dicitur ; tu
si tabellariam tuleris, ipse praestabis. Nec enim mihi placet nec
Attico nostro quantum e vultu eius intellego.
XVII.
Atticus. – Mihi vero nihil umquam populare placuit, eamque optimam rem
publicam esse dico, quam hic consul constituerat, quae sit in potestate
optimorum.
[38] Marcus. – Vos
<qui>dem ut video legem antiquastis sine tabella. Sed ego,
etsi satis dixit pro se in illis libris Scipio, tamen ita libertatem
istam largior populo, ut auctoritate et valeant et utantur boni.
Sic enim a me recitata lex est de suffragiis : ,Optimatibus nota,
plebi libera sunto.‘ Quae lex hanc sententiam continet, ut
omnes leges tollat quae postea latae sunt quae tegunt omni ratione
suffragium, ne quis inspiciat tabellam, ne roget, ne appellet. Pontes
etiam lex Maria fecit angustos. [39] Quae
si opposita sunt ambitiosis, ut sunt fere, non reprehendo ; si non
valuerint tamen leges ut ne sit ambitus, habeat sane populus tabellam
quasi vindicem libertatis, dummodo haec optimo cuique et gravissimo
civi ostendatur ultroque offeratur, ut in eo sit ipso libertas [in]
quod populo potestas honeste bonis gratificandi datur. Eoque nunc
fit illud quod a te modo Quinte dictum est, ut minus multos tabella
condemnet, quam solebat vox, quia populo licere satis est : hoc
retento reliqua voluntas auctoritati aut gratiae traditur. Itaque,
ut omittam largitione corrupta suffragia, non vides, si quando ambitus
sileat, quaeri in suifragiis quid optimi viri sentiant ? Quam ob
rem lege nostra libertatis species datur, auctoritas bonorum retinetur,
contentionis causa tollitur.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
XVIII.
[40] Deinde
sequitur, quibus ius sit cum populo agendi aut cum senatu. <Tum>
gravis et ut arbitror praeclara lex : ,Quae cum populo quaeque in
patribus agentur, modica sunto‘, id est modesta atque sedata.
Actor enim moderatur et fingit non modo mentes ac voluntates, sed
paene vultus eorum apud quos agit. Quod <ni>si in senatu non
difficile ; est enim ipse senator is cuius non ad actorem referatur
animus, sed qui per se ipse spectari velit. Huic iussa tria sunt
: ut adsit, nam gravitatem res habet, cum frequens ordo est ; ut
loco dicat, id est rogatus ; ut modo, ne sit infinitus. Nam brevitas
non modo senatoris sed etiam oratoris magna laus est in sententia,
nec est umquam longa oratione utendum – quod fit ambitione
saepissime –, nisi aut peccante senatu nullo magistratu adiuvante
tolli diem utile est, aut cum tanta causa est ut opus sit oratoris
copia vel ad hortandum vel ad docendum ; quorum generum in utroque
magnus noster Cato est.
[41] Quodque addit
,causas populi teneto‘, est senatori necessarium nosse rem
publicam – idque late patet : quid habeat militum, quid
valeat aerario, quos socios res publica habeat, quos amicos, quos
stipendiarios, qua quisque sit lege, condicione, foedere –,
tenere consuetudinem decernendi, nosse exempla maiorum. Videtis
iam genus hoc omne scientiae, diligentiae, memoriae, sine quo paratus
esse senator nullo pacto potest.
[42] Deinceps sunt
cum populo actiones, in quibus primum et maximum ,vis abesto‘.
Nihil est enim exitiosius civitatibus, nihil tam contrarium iuri
ac legibus, nihil minus civile et inhumanius, quam composita et
constituta re publica quicquam agi per vim. Parere iubet intercessori,
quo nihil praest<abil>ius : inpediri enim bonam rem melius
quam concedi malae.
XIX.
Quod
vero actoris iubeo esse fraudem, id totum dixi ex Crassi sapientissimi
hominis sententia, quem est senatus secutus, cum decrevisset C. Claudio
consule de Cn. Carbonis seditione referente, invito eo qui
cum populo ageret seditionem non posse fieri, quippe cui liceat
concilium, simul atque intercessum turbarique coeptum sit, dimittere.
Quod qui <agere> perget cum agi nihil potest, vim quaerit,
cuius inpunitatem amittit hac lege.
Sequitur illud ,intecessor rei malae salutaris
civis esto‘. [43] Quis non
studiose rei publicae subvenerit hac tam praeclara legis voce laudatus
?
Sunt deinde posita deinceps quae habemus etiam
in publicis institutis atque legibus : ,Auspicia servanto, auguri
<publico> parento.‘ est autem boni auguris meminisse
<se> maximis rei publicae temporibus praesto esse debere,
Iovique optimo maximo se consiliarium atque administrum datum, ut
sibi eos quos in auspicio esse iusserit, caelique partes sibi definitas
esse traditas, e quibus saepe opem rei publicae ferre possit. Deinde
de promulgatione, de singulis rebus agendis, de privatis magistratibusve
audiendis.
[44] Tum leges
praeclarissimae de duodecim tabulis tralatae duae, quarum altera
privilegia tollit, altera de capite civis rogari nisi maximo comitiatu
vetat. Et nondum in<ven>tis seditiosis tribunis plebis, ne
cogitatis quidem, admirandum tantum maioris in posterum providisse.
In privatos homines leges ferri noluerunt, id est enim privilegium
: quo quid est iniustius, cum legis haec vis sit, <ut sit>
scitum et iussum in omnis ? Ferri de singulis <ni>si
centuriatis comitiis noluerunt. Discriptus enim populus censu ordinibus
aetatibus plus adhibet ad suffragium <con>silii quam fuse
in tribus convocatus. [45] Quo
verius in causa nostra vir magni ingenii summaque prudentia L. Cotta
dicebat, nihil omnino actum esse de nobis. Praeter enim quam quod
comitia illa essent armis gesta servilibus, praeterea neque tributa
capitis comitia rata esse posse neque ulla privilegii. Quocirca
nihil nobis opus esse lege, de quibus nihil omnino actum esset legibus.
Sed visum est et vobis et clarissimis viris melius, de quo servi
et latrones scivisse <se> aliquid dicerent, de hoc eodem cunctam
Italiam quid sentiret ostendere.
XX.
[46] Sequitur
de captis pecuniis et de ambitu. [Leges] quae cum magis iudiciis
quam <legum> verbis sancienda sint, adiungitur ,noxiae poena
par esto‘, ut in suo vitio quisque plectatur, vis capite,
avaritia multa, honoris cupiditas ignominia sanciatur.
Extremae
leges sunt nobis non usitatae, rei publicae necessariae. Legum custodiam
nullam habemus, itaque eae leges sunt quas apparitores nostri volunt
: a librariis petimus, publicis litteris consignatam memoriam publicam
nullam habemus. Graeci hoc diligentius, apud quos voµofulakoi
crea<ba>ntur, nec ei solum litteras – nam id quidem
etiam apud maiores nostros erat –, sed etiam facta hominum
observabant ad legesque revocabant. [47] Haec
detur cura censoribus, quando quidem eos in re publica semper volumus
esse. Apud eosdem qui magistratu abierint edant et exponant, quid
in magistratu gesserint, deque iis censores praeiudicent. Hoc in
Graecia fit publice constitutis accusatoribus, qui quidem graves
esse non possunt, nisi sunt voluntarii. Quocirca melius rationes
referri causamque exponi censoribus, integram tamen legi accusatori
iudicioque servari.
Sed satis iam disputatum est de magistratibus,
nisi forte quid desideratis.
Atticus. – Quid ? Si nos tacemus, locus ipse te non admonet, quid tibi
sit deinde dicendum ?
Marcus. – Mihine ? De iudiciis arbitror Pomponi ; id est enim iunctum
magistratibus.
[48] Atticus. – Quid
? De iure populi Romani, quem ad modum instituisti, dicendum nihil
putas ?
Marcus. – Quid tandem hoc loco est quod requiras ?
Atticus. – Egone ? Quod ignorari ab iis qui in re publica versantur turpissimum
puto. Nam ut modo a te dictum est leges a librariis peti, sic animadverto
<ple>rosque in magistratibus ignoratione iuris sui tantum
sapere quantum apparitores velint. Quam ob rem si de sacrorum alienatione
dicendum putasti, quom de religione leges proposueras, faciendum
tibi est ut magistratibus lege constitutis de potestatum iure disputes.
[49] Marcus. – Faciam
breviter si consequi potuero. Nam pluribus verbis scripsit ad patrem
tuum M. Iunius sodalis, perite meo quidem iudicio et diligenter.
Nos autem de iure nat<ur>ae cogitare per nos atque dicere
debemus, de iure populi Romani quae relicta sunt et tradita.
Atticus. – Sic prorsum censeo, et id ipsum quod dicis exspecto.*