MARCUS
TULLIUS CICERO DE LEGIBUS LIBRI TRES ~ Liber II ~ ( 52 BC ) |
( C. F. W. Mueller, M. Tullius Cicero, De legibus libri tres, Leipzig, 1933 ). I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI XXII XXIII XXIV XXV XXVI XXVII |
I. [1] Atticus. – Sed
visne, quoniam et satis iam ambulatum est, et tibi aliud dicendi
initium sumendum est, locum mutemus et in insula quae est in Fibreno
– nam opinor <id> illi alteri flumini nomen est –
sermoni reliquo demus operam sedentes ? Marcus. – Sane quidem. Nam illo loco libentissime soleo uti, sive quid
mecum ipse cogito, sive aliquid scribo aut lego. [2] Atticus. – Equidem,
qui nunc potissimum huc venerim, satiari non queo, magnificasque
villas et pavimenta marmorea et laqueata tecta contemno. Ductus
vero aquarum, quos isti Nilos et Euripos vocant, quis non cum haec
videat inriserit ? Itaque ut tu paulo ante de lege et de iure disserens
ad naturam referebas omnia, sic in his ipsis rebus, quae ad requietem
animi delectationemque quaeruntur, natura dominatur. Quare antea
mirabar – nihil enim his in locis nisi saxa et montis cogitabam,
itaque ut facerem et narrationibus inducebar tuis et versibus –,
sed mirabar ut dixi, te tam valde hoc loco delectari. Nunc contra
miror te cum Roma absis usquam potius esse. [3] Marcus. – Ego
veto, cum licet pluris dies abesse, praesertim hoc tempore anni,
et amoenitatem et salubritatem hanc sequor ; raro autem licet. Sed
nimirum me alia quoque causa delectat, quae te non attingit Tite. Atticus. – Quae tandem ista causa est ? Marcus. – Quia si verum dicimus, haec est mea et huius fratris mei germana
patria. Hic enim orti stirpe antiquissima sumus, hic sacra, hic
genus, hic maiorum multa vestigia. Quid plura ? Hanc vides villam,
ut nunc quidem est, lautius aedificatam patris nostri studio, qui
cum esset infirma valetudine, hic fere aetatem egit in litteris.
Sed hoc ipso in loco, cum avos viveret et antiquo more parva esset
villa, ut illa Curiana in Sabinis, me scito esse natum. Qua re inest
nescio quid et latet in animo ac sensu meo, quo me plus hic locus
fortasse delectet, si quidem etiam ille sapientissimus vir Ithacam
ut videret inmortalitatem scribitur repudiasse. [4] Atticus. – Ego
vero tibi istam iustam causam puto, cur huc libentius venias atque
hunc locum diligas. Quin ipse, vere dicam, sum illi villae amicior
modo factus atque huic omni solo, in quo tu ortus et procreatus
es. Movemur enim nescio quo pacto locis ipsis, in quibus eorum quos
diligimus aut admiramur adsunt vestigia. Me quidem ipsae illae nostrae
Athenae non tam operibus magnificis exquisitisque antiquorum artibus
delectant, quam recordatione summorum virorum, ubi quisque habitare,
ubi sedere, ubi disputare sit solitus, studioseque eorum etiam sepulcra
contemplor. Quare istum ubi tu es natus plus amabo posthac locum. Marcus. – Gaudeo igitur me incunabula paene mea tibi ostendisse. [5] Atticus. – Equidem
me cognosse admodum gaudeo. Sed illud tamen quale est quod paulo
ante dixisti, hunc locum – id enim ego te accipio dicere Arpinum
– germanam patriam esse vestram ? Numquid duas habetis patrias,
an est una illa patria communis ? Nisi forte sapienti illi Catoni
fuit patria non Roma sed Tusculum. Marcus. – Ego mehercule et illi et omnibus municipibus duas esse censeo
patrias, unam naturae, alteram civitatis : ut ille Cato, quom esset
Tusculi natus, in populi Romani civitatem susceptus est, ita<que>
quom ortu Tusculanus esset, civitate Romanus, habuit alteram loci
patriam, alteram iuris ; ut vestri Attici, priusquam Theseus eos
demigrare ex agris et in astu quod appellatur omnis conferre se
iussit, et sui erant idem et Attici, sic nos et eam patriam dicimus
ubi nati, et illam <a> qua excepti sumus. Sed necesse est
caritate eam praestare <e> qua rei publicae nomen universae
civitati est, pro qua mori et cui nos totos dedere et in qua nostra
omnia ponere et quasi consecrare debemus. Dulcis autem non multo
secus est ea quae genuit quam illa quae excepit. Itaque ego hanc
meam esse patriam prorsus numquam negabo, dum illa sit maior, haec
in ea contineatur. <* duas> habet civitatis,
sed unam illas civitatem putat. [6] Atticus. – Recte igitur Magnus ille noster me audiente posuit in iudicio, quom pro
Ampio tecum simul diceret, rem publicam nostram iustissimas huic
municipio gratias agere posse, quod ex eo duo sui conservatores
exstitissent, ut iam videar adduci, hanc quoque quae te procrearit
esse patriam tuam. [7] Marcus. – Est
vero ita. Sed tamen huic amoenitate, quem ex Quinto saepe audio,
Thyamis Epirotes tuus ille nihil opinor concesserit. Quintus. – Est ita ut dicis. Cave enim putes Attici nostri Amalthio platanisque
illis quicquam esse praeclarius. Sed si videtur considamus hic in
umbra, atque ad eam partem sermonis ex qua egressi sumus revertamur. Marcus. – Praeclare exigis Quinte – at ego effugisse arbitrabar
–, et tibi horum nihil deberi potest. Quintus. – Ordire igitur, nam hunc tibi totum dicamus diem. Marcus. – „A Iove Musarum primordia“, sicut in Aratio carmine
orsi sumus. Quintus. – Quorsum istuc ? Marcus. – Quia nunc item ab eodem et a ceteris diis immortalibus sunt
nobis agendi capienda primordia. [8] Quintus. – Optime
vero frater, et fieri sic decet. Marcus. – Videamus igitur rursus, priusquam adgrediamur ad leges singulas,
vim naturamque legis, ne quom referenda sint ad eam nobis omnia,
labamur interdum errore sermonis, ignoremusque vim rationis eius
qua iura nobis definienda sint. Quintus. – Sane quidem hercle, et est ista recta docendi via. Marcus. – Hanc igitur video sapientissimorum fuisse sententiam, legem
neque hominum ingeniis excogitatam, nec scitum aliquod esse populorum,
sed aeternum quiddam, quod universum mundum regeret imperandi prohibendique
sapientia. Ita principem legem illam et ultimam mentem esse dicebant
omnia ratione aut cogentis aut vetantis dei. Ex quo illa lex, quam
di humano generi dederunt, recte est laudata : est enim ratio
mensque sapientis ad iubendum et ad deterrendum idonea. [9] Quintus. – Aliquotiens
iam iste iocus a te tactus est. Sed antequam ad populares leges
venias, vim istius caelestis legis explana si placet, ne aestus
nos consuetudinis absorbeat et ad sermonis morem usitati trahat. Marcus. – A parvis enim Quinte didicimus, ,si in ius vocat‘ atque
alia eius modi leges [alias] nominare. Sed vero intellegi sic oportet,
et hoc et alia iussa ac vetita populorum vim habere ad recte facta
vocandi et a peccatis avocandi, quae vis non modo senior est quam
aetas populorum et civitatium, sed aequalis illius caelum atque
terras tuentis et regentis dei. [11] Quintus. – Adsentior
frater, ut quod est rectum verumque, <aeternum quoque> sit,
neque cum litteris quibus scita scribuntur aut oriatur aut occidat. Marcus. – Ergo ut illa divina mens summa lex est, item quom in homine
est perfecta <ratio, est> in mente sapientis. Quae sunt autem
varie et ad tempus descriptae populis, favore magis quam re legum
nomen tenent. Omnem enim legem, quae quidem recte lex appellari
possit, esse laudabilem qui[bus]dam talibus argumentis docent. Constare
profecto ad salutem civium civitatumque incolumitatem vitamque hominum
quietam et beatam inventas esse leges, eosque qui primum eiusmodi
scita sanxerint, populis ostendisse ea se scripturos atque laturos,
quibus illi adscitis susceptisque honeste beateque viverent, quaeque
ita conposita sanctaque essent, eas leges videlicet nominarent.
Ex quo intellegi par est, eos qui perniciosa et iniusta populis
iussa descripserint, quom contra fecerint quam polliciti professique
sint, quidvis potius tulisse quam leges, ut perspicuum esse possit,
in ipso nomine legis interpretando inesse vim et sententiam iusti
et veri legendi. Quintus. – Ac maxumis quidem. Marcus. – Lege autem carens civitas estne ob <id> ipsum habenda
nullo loco ? Quintus. – Dici aliter non potest. Marcus. – Necesse est igitur legem haberi
in rebus optimis. Quintus. – Prorsus adsentior. [13] Marcus. – Quid
quod multa perniciose, multa pestifere sciscuntur in populis, quae
non magis legis nomen adtingunt, quam si latrones aliqua consensu
suo sanxerint ? Nam neque medicorum praecepta dici vere possunt,
si quae inscii inperitique pro salutaribus mortifera conscripserint,
neque in populo lex, cuicuimodi fuerit illa, etiam si perniciosum
aliquid populus acceperit. Ergo est lex iustorum iniustorumque distinctio,
ad illam antiquissimam et rerum omnium principem expressa naturam,
ad quam leges hominum diriguntur, quae supplicio inprobos adficiunt,
defendunt ac tuentur bonos. Quintus. – Praeclare intellego, nec vero iam aliam esse ullam legem puto
non modo habendam sed ne appellandam quidem. [14] Marcus. – Igitur
tu Titias et Apuleias leges nullas putas ? Quintus. – Ego vero ne Livias quidem. Marcus. – Et recte, quae praesertim uno versiculo senatus puncto temporis
sublatae sint. Lex autem illa, cuius vim explicavi, neque tolli
neque abrogari potest. Quintus. – Eas tu igitur leges rogabis videlicet quae numquam abrogentur. Marcus. – Certe, si modo acceptae a duobus vobis erunt. Sed ut vir doctissimus
fecit Plato atque idem gravissimus philosophorum omnium, qui princeps
de re publica conscripsit idemque separatim de legibus [eius], id<em>
mihi credo esse faciundum, ut priusquam ipsam legem recitem, de
eius legis laude dicam. Quod idem et Zaleucum et Charondam fecisse
video, quom quidem illi non studii et delectationis sed rei publicae
causa leges civitatibus suis scripserint. Quos imitatus Plato videlicet
hoc quoque legis putavit esse, persuadere aliquid, non omnia vi
ac minis cogere. [15] Quintus. – Quid
quod Zaleucum istum negat ullum fuisse Timaeus ? Marcus. – At <ait> Theophrastus, auctor haud deterior mea quidem
sententia – meliorem multi nominant –, commemorant vero
ipsius cives, nostri clientes, Locri. Sed sive fuit sive non fuit,
nihil ad rem : loquimur quod traditum est. Sit
igitur hoc iam a principio persuasum civibus, dominos esse omnium
rerum ac moderatores deos, eaque quae gerantur eorum geri iudicio
ac numine, eosdemque optime de genere hominum mereri, et qualis
quisque sit, quid agat, quid in se admittat, qua mente, qua pietate
colat religiones, intueri, piorumque et impiorum habere rationem. [17] Quintus. – Habeo
vero frater, et in hoc admodum delector quod in aliis rebus aliisque
sententiis versaris atque ille. Nihil enim tam dissimile quam vel
ea quae ante dixisti, vel hoc ipsum de deis exordium. Unum illud
mihi videris imitari, orationis genus. Marcus. – Velle fortasse : quis enim id potest aut umquam poterit imitari
? Nam sententias interpretari perfacile est, quod quidem ego facerem,
nisi plane esse vellem meus. Quid enim negotii est eadem prope verbis
isdem conversa dicere ? Quintus. – Prorsus adsentior. Verum ut modo tute dixisti, te esse malo
tuum. Sed iam exprome si placet istas leges de religione. [18] Marcus. – Expromam
equidem ut potero, et quoniam et locus et sermo <haudquaquam>
familiaris est, legum leges voce proponam. Quintus. – Quidnam id est ? Marcus. – Sunt certa legum verba Quinte, neque ita prisca ut in veteribus
XII sacratisque legibus, et tamen, quo plus auctoritatis habeant,
paulo antiquiora quam hic sermo <noster> est. Eum morem igitur
cum brevitate si potuero consequar. Leges autem a me edentur non
perfectae – nam esset infinitum –, sed ipsae summae
rerum atque sententiae. Quintus. – Ita vero necesse est. Quare audiamus. [19] Marcus. – Ad divos adeunto caste, pietatem adhibento, opes amovento. Qui
secus faxit, deus ipse vindex erit.‘ ,Foederum
pacis belli indotiarum ratorum fetiales iudices non<tii> sunto,
bella disceptanto.‘ [23] Atticus. – Conclusa
quidem est a te magna lex sane quam brevi ! Sed ut mihi quidem videtur,
non multum discrepat ista constitutio religionum a legibus Numae
nostrisque moribus. Marcus. – An censes, quom in illis de re publica libris persuadere videatur
Africanus, omnium rerum publicarum nostram veterem illam fuisse
optumam, non necesse esse optumae rei publicae leges dare consentaneas
? Atticus. – Immo prorsus ita censeo. Marcus. – Ergo adeo expectate leges, quae genus illud optumum rei publicae
contineant, et si quae forte a me hodie rogabuntur, quae non sint
in nostra re publica nec fuerint, tamen <fu>erunt fere in
more maiorum, qui tum ut lex valebat. [24] Atticus. – Suade
igitur si placet istam ipsam legem, ut ego ,utei tu rogas‘
possim dicere. Marcus. – Ain tandem Attice ? Non es dicturus aliter ? Atticus. – Prorsus maiorem quidem rem nullam sciscam aliter, in minoribus
si voles remittam hoc tibi. Quintus. – Atque mea quidem <eadem> sententia est. Marcus. – At ne longum fiat videte. Atticus. – Utinam quidem ! Quid enim agere malimus ? Marcus. – Caste iubet lex adire ad deos, animo videlicet in quo sunt
omnia ; nec tollit castimoniam corporis, sed hoc oportet intellegi,
quom multum animus corpori praestet, observeturque ut casto corpore
adeatur, multo esse in animis id servandum magis. Nam illud vel
aspersione aquae vel dierum numero tollitur, animi labes nec diuturnitate
evanescere nec amnibus ullis elui potest. Melius
Graii atque nostri, qui ut augerent pietatem in deos, easdem illos
urbis quas nos incolere voluerunt. Adfert enim haec opinio religionem
utilem civitatibus, si quidem et illud bene dictum est a Pythagora
doctissimo viro, tum maxume et pietatem et religionem versari in
animis, cum rebus divinis operam daremus, et quod Thales qui sapientissimus
in septem fuit, homines existimare oportere, omnia <quae>
cernerent deorum esse plena ; fore enim omnis castioris, veluti
quom in fanis essent maxime religiosis. Est enim quaedam opinione
species deorum in oculis, non solum in mentibus. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . [29] Tum
feriarum festorumque dierum ratio in liberis requietem habet litium
et iurgiorum, in servis operum et laborum ; quas conpositio anni
conferre debet ad perfectionem operum rusticorum. Quod <ad>
tempus ut sacrificiorum libamenta serventur fetusque pecorum quae
dicta in lege sunt, diligenter habenda ratio intercalandi est, quod
institutum perite a Numa posteriorum pontificum neglegentia dissolutum
est. Iam illud ex institutis pontificum et haruspicum non mutandum
est, quibus hostiis immolandum quoique deo, cui maioribus, cui lactentibus,
cui maribus, cui feminis. [32] Atticus. – Age
iam ista video fateorque esse magna. Sed est in conlegio vestro
inter Marcellum et Appium optimos augures magna dissensio –
nam eorum ego in libros incidi –, cum alteri placeat auspicia
ista ad utilitatem esse rei publicae composita, alteri disciplina
vestra quasi divinari videatur posse. Hac tu de re quaero quid sentias. Marcus. – Egone ? Divinationem, quam Graeci µavtikeev appellant,
esse sentio, et huius hanc ipsam partem quae est in avibus ceterisque
signis [quod] disciplinae nostrae. Si enim deos esse concedimus,
eorumque mente mundum regi, et eosdem hominum consulere generi,
et posse nobis signa rerum futurarum ostendere, non video cur esse
divinationem negem. [34] Atticus. – Credo
hercle ita esse, istique rationi potissimum adsentior. Sed redde cetera. Marcus. – Reddam vero, et id si potero brevi. Sequitur enim de iure
belli, in quo et suscipiendo et gerendo et deponendo ius ut plurimum
valeret et fides, eorumque ut publici interpretes essent, lege sanximus. Atticus. – Adsentior, quoniam omnis haec in religione versatur oratio. Marcus. – At vero quod sequitur quo modo aut tu adsentiare <aut>
ego reprehendam sane quaero Tite. Atticus. – Quid tandem id est ? [35] Marcus. – De
nocturnis sacrificiis mulierum. Atticus. – Ego vero adsentior, excepto
praesertim in ipsa lege sollemni sacrificio ac publico. Marcus. – Quid ergo aget Iacchus
Eumolpidaeque vostri et augusta illa mysteria, si quidem sacra nocturna
tollimus ? Non enim populo Romano
sed omnibus bonis firmisque populis leges damus. [36] Atticus. – Excipis
credo illa quibus ipsi initiati sumus. Marcus. – Ego vero excipiam. Nam
mihi cum multa eximia divinaque videntur Athenae tuae peperisse
atque in vitam hominum attulisse, tum nihil meilus illis mysteriis,
quibus ex agresti immanique vita exculti ad humanitatem et mitigati
sumus, initiaque ut appellantur ita re vera principia vitae cognovimus,
neque solum cum laetitia vivendi rationem accepimus, sed etiam cum
spe meliore moriendi. Quid autem mihi displiceat in nocturnis, poetae
indicant comici. Qua licentia Romae data quidnam egisset ille qui
in saerificium cogitatam libidinem intulit, quo ne inprudentiam
quidem oculorum adici fas fuit ? Atticus. – Tu vero istam Romae legem rogato, nobis nostras ne ademeris. [37] Marcus. – Ad
nostras igitur revertor. Quibus profecto diligentissime sanciendum
est, ut mulierum famam multorum oculis lux clara custodiat, initienturque
eo ritu Cereri quo Romae initiantur. Quo in genere severitatem maiorum
senatus vetus auctoritas de Bacchanalibus et consulum exercitu adhibito
quaestio animadversioque declarat. Atque omnia nocturna –
ne nos duriores forte videamur – in media Graecia Pagondas
Thebanus lege perpetua sustulit. Novos vero deos et in his colendis
nocturnas pervigilationes sic Aristophanes facetissumus poeta veteris
comoediae vexat, ut apud eum Sabazius et quidam alii dei peregrini
iudicati e civitate eiciantur. [40] Deinceps
in lege est ut de ritibus patriis colantur optuma. De quo cum[que]
consulerent Athenienses Apollinem Pythium, quas potissimum religiones
tenerent, oraclum editum est ,eas quae essent in more maiorum‘.
Quo cum iterum venissent maiorumque morem dixissent saepe esse mutatum,
quaesissentque quem morem potissimum sequerentur e variis, respondit
,optumum‘. Et profecto ita est ut id habendum sit antiquissimum
et deo proximum, quod sit optumum. [42] Omnia
tum perditorum civium scelere discessu meo religionum iura polluta
sunt, vexati nostri Lares familiares, in eorum sedibus exaedificatum
templum Licentiae, pulsus a delubris is qui illa servarat :
circumspicite celeriter animo – nihil enim attinet quemquam
nominari –, qui sint rerum exitus consecuti : nos, qui
illam custodem urbis omnibus ereptis nostris rebus ac perditis violari
ab impiis passi non sumus eamque ex nostra domo in ipsius patris
domum detulimus, iudicia senatus, Italiac, gentium denique omnium
conservatae patriae consecuti sumus. Quo quid accidere potuit homini
praeclarius ? Quorum scelere religiones tum prostratae adflictaeque
sunt, partim ex illis distracti ac dissipati iacent ; qui vero ex
iis et horum scelerum principes fuerant et praeter ceteros in omni
religione inpii, non solum <nullo in> vita cruciatu atque
dedecore, verum etiam sepultura et iustis exsequiarum carent. [43] Quintus. – Equidem
ista agnosco frater, et meritas dis gratias ago. Sed nimis saepe
secus aliquanto videmus evadere. Marcus. – Non enim Quinte recte existimamus quae poena divina sit, sed
opinionibus vulgi rapimur in errorem, nec vera cernimus. Morte aut
dolore corporis aut luctu animi aut offensione iudicii hominum miserias
ponderamus, quae fateor humana esse et multis bonis viris accidisse.
Sceleri <ipsi in>est poena tristis et praeter eos eventus
qui secuntur per se ipsa maxima est : vidimus eos, qui nisi odissent
patriam numquam inimici nobis fuissent, ardentis tum cupiditate,
tum metu, tum conscientia quid<quid> agerent, modo timentis,
vicissim contemnentis religiones, iudicia corrupta ab isdem [corrupta]
– hominum, non deorum. [45] Agri
autem ne consecrentur, Platoni prorsus adsentior, qui si modo interpretari
potuero, his fere verbis utitur : ,Terra igitur ut focus domiciliorum
sacra deorum omnium est. Quocirca ne quis iterum idem consecrato.
Aurum autem et argentum in urbibus et privatim et in fanis invidiosa
res est. Tum ebur ex inani<mi> corpore extractum haud satis
castum donum deo. Iam aes atque ferrum duelli instrumenta, non fani.
Ligneum autem quod <quis>que voluerit uno e ligno <di>cato,
itemque lapideum, in delubris communibus, textile ne operosius quam
mulieris opus menstruum. Color autem albus praecipue decorus deo
est, cum in cetero tum maxime in textili ; tincta vero absint nisi
a bellicis insignibus. Divinissima autem dona aves et formae ab
uno pictore uno absolutae die, itemque cetera huius exempli dona
sunto.‘ Haec illi placent. Sed ego cetera non tam restricte
praefinio, vel hominum <di>vitiis vel subsidiis temporum inductus
: terrae cultum segniorem suspicor fore, si ad eam utendam ferroque
subigendam superstitionis aliquid accesscrit. Atticus. – Habeo ista. Nunc de sacris perpetuis et de Manium iure restat. Marcus. – O miram memoriam Pomponi
tuam ! At mihi ista exciderant. [46] Atticus. – Ita
credo. Sed tamen hoc magis eas res et memini et <ex>specto,
quod et ad pontificium ius et ad civile pertinent. Marcus. – Vero, et a peritissimis sunt istis de rebus et responsa et
scripta multa, et ego in hoc omni sermone nostro, quod ad cumque
legis genus me disputatio nostra deduxerit, tractabo quoad potero
eius ipsius generis ius civile nostrum, sed ita locus ut ipse notus
sit, ex quo ducatur quaeque pars iuris, ut non difficile sit, qui
modo ingenio possit moveri, quaecumque nova causa consultatiove
acciderit, eius tenere ius, quom scias a quo sit capite repetendum. [47] Sed
iuris consulti, sive erroris obiciundi causa, quo plura et difficiliora
scire videantur, sive, quod similius veri est, ignoratione docendi
– nam non solum scire aliquid artis est, sed quaedam ars <est>
etiam docendi – saepe quod positum est in una cognitione,
id in infinita dispertiuntur. Velut in hoc ipso genere, quam magnum
illud Scaevolae faciunt, pontifices ambo et eidem iuris peritissimi
! „Sae<pe>“ inquit Publi filius „ex patre
audivi, pontificem bonum neminem esse, nisi qui ius civile cognosset.“
Totumne ? Quid ita ? Quid enim ad pontificem de iure parietum
aut aquarum aut luminum <ni>si eo quod cum religione coniunctum
est ? Id autem quantulum est ! De sacris credo, de votis, de feriis
et de sepulcris, et si quid eius modi est. Cur igitur haec tanta
facimus, cum cetera perparva sint, de sacris autem, qui locus patet
latius, haec sit una sententia, ut conserventur semper et deinceps
familiis prodantur, et ut in lege posui perpetua sint sacra ? Haec
nos a Scaevola didicimus, non ita descripta ab antiquis. Nam illi
quidem his verbis docebant : tribus modis sacris adstringitur
: hereditate, aut si maiorem partem pecuniae capiat, aut si maior
pars pecuniae legata est, si inde quippiam ceperit. [52] Hoc
ego loco multisque aliis quaero a vobis Scaevolae, pontifices maximi
et homines meo quidem iudicio acutissimi, quid sit quod ad ius pontificium
civile adpetatis ; civilis enim iuris scientia pontificium quodam
modo tollitis. Nam sacra cum pecunia pontificum
auctoritate, nulla lege coniuncta sunt. Itaquc si vos tantummodo pontifices essetis, pontificalis
maneret auctoritas ; sed quod idem iuris civilis estis peritissimi,
hac scientia illam eludistis. Placuit P. Scaevolae et Ti. Coruncanio
pontificibus maximis itemque ceteris, eos qui tantundem caperent
quantum omnes heredes sacris alligari. Habeo ius pontificium. [Cf. Plut.,
Quaest. Rom., 34] . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . [54] <Venio
ad Manium iura, quae maiores nostri et sapientissime instituerunt
et religiosissime coluerent. Februario autem mense, qui tum extremus
anni mensis erat, mortuis parentari voluerunt ; quod tamen
D. Brutus, ut scriptum a Sisenna est, Decembri facere solebat. Cuius
ego rei causam cum mecum quaererem, Brutum reperiebam in hac re
idcirco a more maiorum discessisse - nam Sisennam video causam,
cur ille vetus institutum non servaret, ignorare, Brutum antem maiorum
nostrorum institutum temere neglexisse non fit mihi veri simile,>
doctum hominem sane, cuius fuit Accius perfamiliaris – ; sed
mensem credo extremum anni ut veteres Februarium sic hic Decembrem
sequebatur. Hostia autem maxima parentare pietatis esse adiunctum
putabat. [55] Iam
tanta religio est sepulcrorum, ut extra sacra et gentem inferri
fas negent esse, idque apud maiores nostros A. Torquatus in gente
Popillia iudicavit. Nec vero tam denicales, quae a nece appellatae
sunt quia residentur mortuis, quam ceterorum caelestium quieti dies
feriae nominarentur, nisi maiores eos qui ex hac vita migrassent
in deorum numero esse voluissent. Eas in eos dies conferre ius,
ut nec ipsius neque publicae feriae sint. Totaque huius iuris conpositio
pontificalis magnam religionem caerimoniamque declarat, neque necesse
est edisseri a nobis, quae finis funestae familiae, quod genus sacrificii
Lari vervecibus fiat, quem ad modum os resectum terra obtegatur,
quaeque in porca contracta iura sint, quo tempore incipiat sepulcrum
esse et religione teneatur. [58] Atticus. – Video
quae sint in pontificio iure, sed quaero ecquidnam sit in legibus. Marcus. – Pauca sane Tite, et ut arbitror non ignota vobis. Sed ea non tam ad religionem
spectant quam ad ius sepulcrorum. ,Hominem mortuum‘ inquit
lex in XII ,in urbe ne sepelito neve urito.‘ Credo vel propter
ignis periculum. Quod autem addit ,neve urito‘, indicat non
qui uratur sepelin, sed qui humetur. Atticus. – Quid quod post XII in urbe
sepulti sunt clari viri ? Marcus. – Credo Tite fuisse aut eos
quibus hoc ante hanc legem virtutis causa tributum est, ut Poplicolae,
ut Tuberto, quod eorum posteri iure tenuerunt, aut eos si qui hoc
ut C. Fabricius virtutis causa soluti legibus consecuti sunt. Sed
<ut> in urbe sepeliri lex vetat, sic decretum a pontificum
collegio, non esse ius in loco publico fieri sepulcrum. Nostis extra
portam Collinam aedem Honoris. Aram in eo loco fuisse memoriae proditum
est. Ad eam cum lamina esset inventa, et in ea scriptum [lamina]
,Honoris‘, ea causa fuit <ut> aedis haec dedicare<tur>.
Sed quom multa in eo loco sepulcra fuissent, exarata sunt. Statuit
enim collegium locum publicum non potuisse privata religione obligari. [60] Cetera
item funebria quibus luctus augetur XII sustulerulit. ,Homini‘
inquit ,mortuo ne ossa legito quoi pos funus faciat.‘ Excipit
bellicam peregrinamque mortem. Haec praeterea sunt in legibus :
[De uncturaque] ,servilis unctura tollitor omnisque circumpotatio.‘
Quae et recte tolluntur, neque tollerentur nisi <in usu> fuissent.
,Ne sumptuosa respersio, ne longae coronae nec acerrae praeferantur.‘
Illa iam significatio est laudis ornamenta ad mortuos pertinere,
quod coronam virtute partam et ei qui peperisset et eius parenti
sine fraude esse lex inpositam iubet. Credoque quod erat factitatum
ut uni plura funera fierent lectique plures sternerentur, id quoque
ne fieret lege sanctum est. Qua in lege quom esset ,neve aurum addito‘,
<videtote> quam humane excipiat altera lex [praecipit altera
lege] : ,At cui auro dentes iuncti escunt, ast im cum ub sepeliet
uretve, se fraude esto.‘ Et simul illud videtote, aliud habitum
esse sepelire et urere. Atticus. – Gaudeo nostra iura ad naturam
accommodari, maiorumque sapientia admodum delector. Sed requiro
ut ceteri sumptus sic etiam sepulcrorum modum. Marcus. – Recte requiris. Quos enim
ad sumptus progressa iam ista res sit, in C. Figuli sepulcro vidisse
<te> credo. Minimam olim istius rei fuisse cupiditatem multa
extant exempla maiorum. Nostrae quidem legis interpretes, quo capite
iubentur sumptum et luctum removere a deorum Manium iure, hoc intellegant
in primis, sepulcrorum magnificentiam esse minuendam. De
sepulcris autem nihil est apud Solonem amplius quam ,ne quis ea
deleat neve alienum inferat‘, poenaque est, ,si quis bustum‘
– nam id puto appellari tuµbos – ,aut monimentum‘
inquit ,aut columnam violarit deiecerit fregerit‘. Sed post
aliquanto propter has amplitudines sepulcrorum, quas in Ceramico
videmus, lege sanctum est, ,ne quis sepulcrum faceret operosius
quam quod decem homines effecerint triduo‘ ; [67] Haec
igitur Athenienses tui. Sed videamus Platonem, qui iusta funerum
reicit ad interpretes religionum ; quem nos morem tenemus. De sepulcris
autem dicit haec : vetat ex agro culto, eove qui coli possit, ullam
partem sumi sepulcro ; sed quae natura agri tantum modo efficere
possit, ut mortuorum corpora sine detrimento vivorum recipiat, ea
potissimum ut conpleatur ; quae autem terra fruges ferre et ut mater
cibos suppeditare possit, eam ne quis nobis minuat neve vivos neve
mortuos. [69] Habetis
igitur explicatum omnem ut arbitror religionum locum. Quintus. – Nos vero frater, et copiose quidem ; sed perge cetera. Marcus. – Pergam equidem, et quoniam libitum est vobis me ad haec inpellere,
hodierno sermone conficiam, spero, hoc praesertim die ; video enim
Platonem idem fecisse, omnemque orationem eius de legibus peroratam
esse uno aestivo die. Sic igitur faciam, et dicam de magistratibus.
Id enim est profecto quod constituta religione rem publieam contineat
maxime. Atticus. – Tu vero dic et istam rationem quam coepisti tene. |
|