MARCUS TULLIUS CICERO
    
DE LEGIBUS LIBRI TRES
    
~  Liber I  ~
  
( 52 BC )

 
( C. F. W. Mueller, M. Tullius Cicero, De legibus libri tres, Leipzig, 1933 ).
 

  
I  II  III  IV  V  VI  VII  VIII  IX  X  XI  XII  XIII  XIV  XV  XVI  XVII  XVIII  XIX  XX  XXI  XXII  XXIII  XXIV
   

 

I.
 

   [1] Atticus. – Lucus quidem ille et haec Arpinatium quercus agnoscitur, saepe a me lectus in Mario : si enim manet illa quercus, haec est profecto ; etenim est sane vetus.

   Quintus. – Manet vero Attice noster et semper manebit : sata est enim ingenio. Nullius autem agricolae cultu stirps tam diuturna quam poetae versu seminari potest.

   Atticus. – Quo tandem modo Quinte ? Aut quale est istuc quod poetae serunt ? Mihi enim videris fratrem laudando suffragari tibi.

   [2] Quintus. – Sit ita sane [verum] ; verum tamen dum Latinae loquentur litterae, quercus huic loco non deerit quae Mariana dicatur, eaque ut ait Scaevola de fratris mei Mario, „canescet saeclis innumerabilibus“,  nisi forte Athenae tuae sempiternam in arce oleam tenere potuerunt, aut quam Homericus Ulixes Deli se proceram et teneram palmam vidisse dixit, hodie monstrant eandem, multaque alia multis locis diutius commemoratione manent quam natura stare potuerunt. Quare glandifera illa quercus ex qua olim evolavit „nuntia fulva Iovis, miranda visa figura“, nunc sit haec. Sed cum eam tempestas vetustasve consumpserit, tamen erit his in locis quercus quam Marianam quercum voca<bu>nt.

   [3] Atticus. – Non dubito id quidem. Sed hoc iam non ex te Quinte quaero, verum ex ipso poeta, tuine versus hanc quercum severint, an ita factum de Mario ut scribis acceperis.

   Marcus. – Respondebo tibi equidem, sed non ante quam mihi tu ipse responderis Attice, certen non longe a tuis aedibus inambulans post excessum suum Romulus Proculo Iulio dixerit se deum esse et Quirinum vocari, templumque sibi dedicari in eo loco iusserit, et verumne sit <ut> Athenis non longe item a tua illa antiqua domo Orithyiam Aquilo sustulerit ; sie enim est traditum.

   [4] Atticus. – Quorsum tandem aut cur ista quaeris ?

   Marcus. – Nihil sane nisi ne nimis diligenter inquiras in ea quae isto modo memoriae sint prodita.

   Atticus. – Atqui multa quaeruntur in Mario fictane an vera sint, et a nonnullis, quod et in recenti memoria et in Arpinati homine versere, veritas a te postulatur.

   Marcus. – Et mehercule ego me cupio non mendacem putari, sed tamen nonnulli isti Tite noster faciunt inperite, qui in isto periculo non ut a poeta sed ut a teste veritatem exigant, nec dubito quin idem et cum Egeria conlocutum Numam et ab aquila Tarquinio apicem inpositum putent.

   [5] Quintus. – Intellego te frater alias in historia leges observandas putare, alias in poemate.

   Marcus. – Quippe cum in illa ad veritatern Quinte <cuncta> referantur, in hoc ad delectationem pleraque ; quamquam et apud Herodotum patrem historiae et apud Theopompum sunt innumerabiles fabulae.

 
II.
 

   Atticus. – Teneo quam optabam occasionem neque omittam.

   Marcus. – Quam tandem Tite ?

   Atticus. – Postulatur a te iam diu vel flagitatur potius historia. Sic enim putant, te illam tractante effici posse, ut in hoc etiam genere Graeciae nihil cedamus. Atque ut audias quid ego ipse sentiam, non solum mihi videris eorum studiis qui litteris delectantur, sed etiam patriae debere hoc munus, ut ea, quae salva per te est, per te eundem sit ornata. Abest enim historia litteris nostris, ut et ipse intellego et ex te persaepe audio. Potes autem tu profecto satis facere in ea, quippe cum sit opus, ut tibi quidem videri solet, unum hoc oratorium maxime. [6] Quam ob rem adgredere quaesumus, et sume ad hanc rem tempus quae est a nostris hominibus adhuc aut ignorata aut relicta. Nam post annalis pontificum maximorum, quibus nihil potest esse ieiunius, si aut ad Fabium aut ad eum qui tibi semper in ore est Catonem, aut ad Pisonem aut ad Fannium aut ad Vennonium venias, quamquam ex his alius alio plus habet virium, tamen quid tam exile quam isti omnes ? Fannii autem aetati coniunctus <Coelius Anti>pater paulo inflavit vehementius, habuitque vires agrestis ille quidem atque horridas, sine nitore ac palaestra, sed tamen admonere reliquos potuit ut adcuratius scriberent. Ecce autem successere huic Gellius, Clodius, Asellio, nihil ad Coelium, sed potius ad antiquorum languorem et inscitiam. [7] Nam quid Macrum numerem ? Cuius loquacitas habet aliquid argutiarum, nec id tamen ex illa erudita Graecorum copia, sed ex librariolis Latinis ; in orationibus autem multa sed inepta elatio, summa inpudentia. Sisenna eius amicus omnis adhuc nostros scriptores – nisi qui forte nondum ediderunt, de quibus existimare non possumus – facile superavit. Is tamen neque orator in numero vestro unquam est habitus, et in historia puerile quiddam consectatur, ut unum Clitarchum neque praeterea quemquam de Graecis legisse videatur, eum tamen velle dumtaxat imitari : quem si adsequi posset, aliquantum ab optumo tamen abesset. Quare tuum est munus hoc, a te exspectatur ; nisi quid Quinto videtur secus.

 
III.
 

   [8] Quintus. – Mihi vero nihil, et saepe de isto conlocuti sumus ; sed est quaedam inter nos parva dissensio.

   Atticus. – Quae tandem ?

   Quintus. – A quibus temporibus scribendi capiatur exordium. Ego enim ab ultimis censeo, quoniam illa sic scripta sunt ut ne legantur quidem, ipse autem aequalem aetatis suae memoriam deposcit, ut ea conplectatur quibus ipse interfuit.

   Atticus. – Ego vero huic potius adsentior. Sunt enim maxumae res in hac memoria atque aetate nostra ; tum autem hominis amicissimi Cn. Pompei laudes inlustrabit, incurret etiam in <illustrem> illum et memorabilem annum suum : quae ab isto malo praedicari quam ut aiunt de Remo et Romulo.

   Marcus. – Intellego equidem a me istum laborem iam diu postulari Attice. Quem non recusarem, si mihi ullum tribueretur vacuum tempus et liberum. Neque enim occupata opera neque inpedito animo res tanta suscipi potest : utrumque opus est, et cura vacare et negotio.

   [9] Atticus. – Quid ? Ad cetera quae scripsisti plura quam quisquam e nostris, quod tibi tandem tempus vacuum fuit concessum ?

   Marcus. – Subsiciva quaedam tempora incurrunt, quae ego perire non patior, ut si qui dies ad rusticandum dati sint, ad eorum numerum adcommodentur quae scribimus. Historia vero nec institui potest nisi praeparato otio, nec exiguo tempore absolvi, et ego animi pendere soleo, cum semel quid orsus [si] traducor alio, neque tam facile interrupta contexo quam absolvo instituta.

   [10] Atticus. – Legationem aliquam nimirum ista oratio postulat, aut eius modi quampiam cessationem liberam atque otiosam.

   Marcus. – Ego vero aetatis potius vacationi confidebam, cum praesertim non recusarem quominus more patrio sedens in solio consulentibus responderem senectutisque non inertis grato atque honesto fungerer munere. Sic enim mihi liceret et isti rei quam desideras et multo uberioribus atque maioribus operae quantum vellem dare.

 
IV.
 

   [11] Atticus. – Atqui vereor ne istam causam nemo noscat tibique semper dicendum sit, et eo magis quod te ipse mutasti et aliud dicendi instituisti genus, ut quem ad modum Roscius familiaris tuus in senectute numeros in cantu remiserat ipsasque tardiores fecerat tibias, sic tu a con<ten>tionibus, quibus summis uti solebas, cotidie relaxes aliquid, ut iam oratio tua non multum a philosophorum lenitate absit. Quod sustinere cum vel summa senectus posse videatur, nullam tibi a causis vacationem video dari.

   [12] Quintus. – At mehereule ego arbitrabar posse id populo nostro probari, si te ad ius respondendum dedisses ; quam ob rem cum placebit experiendum tibi id censeo.

   Marcus. – Si quidem Quinte nullum esset in experiundo periculum. Sed vereor ne dum minuere velim laborem augeam, atque ad illam causarum operam, ad quam ego numquam nisi paratus et meditatus accedo, adiungatur haec iuris interpretatio, quae non tam mihi molesta sit propter laborem, quam quod dicendi cogitationem auferat, sine qua ad nullam maiorem umquam causam sum ausus accedere.

   [13] Atticus. – Quin igitur ista ipsa explicas nobis his subsicivis ut aiis temporibus et conscribis de iure civili subtilius quam ceteri ? Nam a primo tempore aetatis iuri studere te memini, quom ipse etiam ad Scaevolam ventitarem, neque umquam mihi visus es ita te ad dicendum dedisse, ut ius civile contemneres.

   Marcus. – In longum sermonem me vocas Attice, quem tamen nisi Quintus aliud quid nos agere mavult suscipiam, et quoniam vacui sumus dicam.

   Quintus. – Ego vero libenter audierim. Quid enim agam potius, aut in quo melius hunc consumam diem ?

   [14] Marcus. – Quin igitur ad illa spatia nostra sedesque pergimus ? Ubi cum satis erit ambulatum requiescemus, nec profecto nobis delectatio derit, aliud ex alio quaerentibus.

   Atticus. – Nos vero, et hac quidem ad Lirem si placet per ripam et umbram. Sed iam ordire explicare quaeso de iure civili quid sentias.

   Marcus. – Egone ? Summos fuisse in civitate nostra viros, qui id interpretari populo et responsitare soliti sint, sed eos magna professos in parvis esse versatos. Quid enim est tantum quantum ius civitatis ? Quid autem tam exiguum quam est munus hoc eorum qui consuluntur ? Quam<quam> est populo necessarium. Nec vero eos qui ei muneri praefuerunt universi iuris fuisse expertis existimo, sed hoc civile quod vocant eatenus exercuerunt, quoad populo praestare voluerunt ; id autem in cognitione tenue est, in usu necessarium. Quam ob rem quo me vocas, aut quid hortaris ? Ut libellos conficiam de stillicidiorum ac de parietum iure ? An ut stipulationum et iudiciorum formulas conponam ? Quae et conscripta a multis sunt diligenter, et sunt humiliora quam illa quae a nobis exspectari puto.

 
V.
 

   [15] Atticus. – Atqui si quaeris ego quid exspectem, quoniam scriptum est a te de optimo rei publicae statu, consequens esse videtur ut scribas tu idem de legibus : sic enim fecisse video Platonem illum tuum, quem tu admiraris, quem omnibus anteponis, quem maxime diligis.

   Marcus. – Visne igitur, ut ille cum Crete Clinia et cum Lacedaemonio Megillo aestivo quem ad modum describit die in cupressetis Gnosiorum et spatiis silvestribus, crebro insistens, interdum adquiescens, de institutis rerum publicarum ac de optimis legibus disputat, sic nos inter has procerissimas populos in viridi opacaque ripa inambulantes, tum autem residentes, quaeramus isdem de rebus aliquid ubenus quam forensis usus desiderat ?

   [16] Atticus. – Ego vero ista audire cupio.

   Marcus. – Quid ait Quintus ?

   Quintus. – Nulla de re magis.

   Marcus. – Et recte quidem ; nam sic habetote, nullo in genere disputando magis patefieri, quid sit homini a natura tributum, quantam vim rerum optimarum mens humana contineat, cuius muneris colendi efficiendique causa nati et in lucem editi simus, quae sit coniunctio hominum, quae naturalis societas inter ipsos. His enim explicatis fons legum et iuris inveniri potest.

   [17] Atticus. – Non ergo a praetoris edicto, ut plerique nunc, neque a duodecim tabulis, ut superiores, sed penitus ex intima philosophia hauriendam iuris disciplinam putas ?

   Marcus. – Non enim id quaerimus hoc sermone Pomponi, quem ad modum caveamus in iure, aut quid de quaque consultatione respondeamus. Sit ista res magna sicut est, quae quondam a multis claris viris, nunc ab uno summa auctoritate et scientia sustinetur ; sed nobis ita conplectenda in hac disputatione tota causa est universi iuris ac legum, ut hoc civile quod dicimus in parvum quendam et angustum locum concludatur [naturae] : natura enim iuris explicanda nobis est, eaque ab hominis repetenda natura, considerandae leges quibus civitates regi debeant ; tum haec tractanda quae conposita sunt et descripta iura et iussa populorum, in quibus ne nostri quidem populi latebunt quae vocantur iura civilia.

 
VI.
 

   [18] Quintus. – Alte vero et ut oportet a capite frater repetis quod quaerimus, et qui aliter ius civile tradunt, non tam iustitiae quam litigandi tradunt vias.

   Marcus. – Non ita est Quinte, ac potius ignoratio iuris litigiosa est quam scientia. Sed hoc posterius : nunc iuris principia videamus.
   Igitur doctissimis viris proficisci placuit a lege, haud scio an recte, si modo ut idem definiunt lex est ratio summa, insita in natura, quae iubet ea quae facienda sunt, prohibetque contraria. Eadem ratio cum est in hominis mente confirmata et perfecta, lex est. [19] Itaque arbitrantur prudentiam esse legem, cuius ea vis sit ut recte facere iubeat, vetet delinquere, eamque rem illi Graeco putant nomine <nomon a> suum cuique tribuendo appellatam, ego nostro a legendo. Nam ut illi aequitatis, sic nos delectus vim in lege ponimus, et proprium tamen utrumque legis est. Quod si ita recte dicitur, ut mihi quidem plerumque videri solet, a lege ducendum est iuris exordium. Ea est enim naturae vis, ea mens ratioque prudentis, ea iuris atque iniuriae regula. Sed quoniam in populari ratione omnis nostra versatur oratio, populariter interdum loqui necesse erit et appellare eam legem, quae scripta sancit quod vult aut iubendo <aut vetando>, ut vulgus appellat. Constituendi vero iuris ab illa summa lege capiamus exordium, quae saeclis innumerabilibus ante nata est quam scripta lex ulla aut quam omnino civitas constituta.

   [20] Quintus. – Commodius vero et ad rationem instituti sermonis sapientius.

   Marcus. – Visne ergo ipsius iuris ortum a fonte repetamus ? Quo invento non erit dubium quo sint haec referenda quae quaerimus.

   Quintus. – Ego vero ita esse faciendum censeo.

   Atticus. – Me quoque adscribe fratris sententiae.

   Marcus. – Quoniam igitur eius rei publicae, quam optumam esse docuit in illis sex libris Scipio, tenendus est nobis et servandus status, omnesque leges adcommodandae ad illud civitatis genus, serendi etiam mores nec scriptis omnia sancienda, repetam stirpem iuris a natura, qua duce nobis omnis est disputatio explicanda.

   Atticus. – Rectissime, et quidem ista duce errari nullo pacto potest.

 
VII.
 

   [21] Marcus. – Dasne igitur hoc nobis Pomponi - nam Quinti novi sententiam -, deorum inmortahum vi [natura] ratione potestate mente numine, sive quod est aliud verbum quo planius significem quod volo, naturam omnem regi ? Nam si hoc non probas, ab eo nobis causa ordienda est potissimum.

   Atticus. – Do sane si postulas ; etenim propter hunc concentum avium strepitumque fluminum non vereor condiscipulorum ne quis exaudiat.

   Marcus. – Atqui cavendum est ; solent enim, id quod virorum bonorum est, admodum irasci, nec vero ferent si audierint te primum caput viri optimi prodidisse, in quo scripsit nihil curare deum nec sui nec alieni.

   [22] Atticus. – Perge quaeso. Nam id quod tibi concessi quorsus pertineat exspecto.

   Marcus. – Non faciam longius. Huc enim pertinet : animal hoc providum sagax multiplex acutum memor plenum rationis et consilii, quem vocamus hominem, praeclara quadam condicione generatum esse a supremo deo. Solum est enim ex tot animantium generibus atque naturis particeps rationis et cogitationis, quom cetera sint omnia expertia. Quid est autem, non dicam in homine sed in omni caelo atque terra, ratione divinius ? Quae quom adolevit atque perfecta est, nominatur rite sapientia. [23] Est igitur, quoniam nihil est ratione melius eaque <est> et in homine et in deo, prima homini cum deo rationis societas. Inter quos autem ratio, inter eosdem etiam recta ratio [et] communis est : quae cum sit lex, lege quoque consociati homines cum dis putandi sumus. Inter quos porto est communio legis, inter eos communio iuris est. Quibus autem haec sunt [inter eos] communia, ei civitatis eiusdem habendi sunt. Si vero isdem imperiis et potestatibus parent, multo etiam magis ; parent autem huic caelesti discriptioni mentique divinae et praepotenti deo, ut iam universus hic mundus una civitas communis deorum atque hominum <sit> existimanda. Et quod in civitatibus ratione quadam, de qua dicetur idoneo loco, agnationibus familiarum distinguuntur status, id in rerum natura tanto est magnificentius tantoque praeclarius ut homines deorum agnatione et gente teneantur.

 
VIII.
 

   [24] Nam cum de natura hominis quaeritur, disputari solet – <et> nimirum ita est ut disputatur –, perpetuis cursibus conversionibus<que> caelestibus exstitisse quandam maturitatem serendi generis humani, quod sparsum in terras atque satum divino auctum sit animorum munere, quomque alia quibus cohaererent homines e mortali genere sumpserint, quae fragilia essent et caduca, animum esse ingeneratum a deo. Ex quo vere vel agnatio nobis cum caelestibus vel genus vel stirps <communis> appellari potest. Itaque ex tot generibus nullum est animal praeter hominem quod habeat notitiam aliquam dei, ipsisque in hominibus nulla gens est neque tam mansueta neque tam fera, quae non etiamsi ignoret qualem haberi deum deceat, tamen habendum sciat.
   [25] Ex quo efficitur illud ut is agnoscat deum, qui unde ortus sit quasi recordetur [agnoscat]. Iam veto virtus eadem in homine ac deo est, neque alio ullo in genere praeterea ; est autem virtus nihil aliud nisi perfecta et ad summum perducta natura : est igitur homini cum deo similitudo. Quod cum ita sit, quae tandem esse potest propior certiorve cognatio ? Itaque ad hominum commoditates et usus tantam rerum ubertatem natura largita est, ut ea quae gignuntur donata consulto nobis, non fortuito nata videantur, nec solum ea quae frugibus atque bacis terrae fetu profunduntur, sed etiam pecudes quas perspicuum sit partim esse ad usum hominum, partim ad fructum, partim ad vescendum procreatas.
   [26] Artes vero innumerabiles repertae sunt docente natura, quam imitata ratio res ad vitam necessatias sollerter consecuta est.

 
IX.
 

   Ipsum autem hominem eadem natura non solum celeritate mentis ornavit, sed <ei> et sensus tamquam satellites attribuit ac nuntios et rerum plurimarum obscuras nec satis <expressas> intellegentias inchoavit, quasi fundamenta quaedam scientiae, figuramque corporis habilem et aptam ingenio humano dedit. Nam cum ceteras animantis abiecisset ad pastum, solum hominem erexit et ad caeli quasi cognationis domiciliique pristini conspectum excitavit, tum speciem ita formavit oris, ut in ea penitus reconditos mores effingeret.
   [27] Nam et oculi nimis argute quem ad modum animo affecti simus locuntur, et is qui appellatur vultus, qui nullo in animante esse praeter hominem potest, indicat mores, quoius vim Graeci norunt, nomen omnino non habent. Omitto opportunitates habilitatesque reliqui corporis, moderationem vocis, orationis vim, quae conciliatrix est humanae maxime societatis. Neque enim omnia sunt huius disputationis ac temporis, et hunc locum satis ut mihi videtur in iis libris quos legistis expressit Scipio. Nunc quoniam hominem, quod principium reliquarum rerum esse voluit, <ita> generavit et ornavit deus, perspicuum fit illud – ne omnia disserantur –, ipsam per se naturam longius progredi, quae etiam nullo docente, profecta ab iis quorum ex prima et inchoata intellegentia genera cognovit, confirmat ipsa per se rationem et perficit.

 
X.
 

   [28] Atticus. – Di inmortales, quam tu longe iuris principia repetis, atque ita ut ego non modo ad illa non properem, quae exspectabam a te de iure civili, sed facile patiar te hunc diem vel totum in isto sermone consumere. Sunt enim haec maiora, quae aliorum causa fortasse conplecteris, quam ipsa illa quorum haec causa praeparantur.

   Marcus. – Sunt haec quidem magna, quae nunc breviter attinguntur. Sed omnium, quae in hominum doctorum disputatione versantur, nihil est profecto praestabilius, quam plane intellegi, nos ad iustitiam esse natos, neque opinione sed natura constitutum esse ius. Id iam patebit si hominum inter ipsos societatem coniunctionemque perspexeris.
   [29] Nihil est enim unum uni tam simile, tam par, quam omnes inter nosmet ipsos sumus. Quodsi depravatio consuetudinum, si opinionum varietas non inbecillitatem animorum torqueret et flecteret quocumque coepisset, sui nemo ipse tam similis esset quam omnes essent omnium. Itaque quaecumque est hominis definitio, una in omnis valet.
   [30] Quod argumenti satis est nullam dissimilitudinem esse in genere. Quae si esset, non una omnis definitio contineret. Etenim ratio, qua una praestamus beluis, per quam coniectura valemus, argumentamur, refellimus, disserimus, conficimus aliquid, concludimus, certe est communis, doctrina differens, discendi quidem facultate par. Nam et sensibus eadem omnium conprehenduntur, et ea quae movent sensus, itidem movent omnium, quaeque in animis inprimuntur, de quibus ante dixi, inchoatae intellegentiae, similiter in omnibus inprimuntur, interpresque mentis oratio verbis discrepat, sententiis congruens. Nec est quisquam gentis ullius, qui ducem nactus <naturam> ad virtutem pervenire non possit.

 
XI.
 

   [31] Nec solum in rectis sed etiam in pravitatibus insignis est humani generis similitudo. Nam et voluptate capiuntur omnes, quae etsi est inlecebra turpitudinis, tamen habet quiddam simile naturalis boni ; levitate est enim et suavitate delectans. Sic ab errore mentis tamquam salutare aliquid adsciscitur, similique inscitia mors fugitur quasi dissolutio naturae, vita expetitur quia nos in quo nati sumus continet, dolor in maximis malis ducitur, cum sua asperitate, tum quod naturae interitus videtur sequi ; [32] propterque honestatis et gloriae similitudinem beati qui honorati sunt videntur, miseri autem qui sunt inglorii. Molestiae, laetitiae, cupiditates, timores similiter omnium mentes pervagantur, nec si opiniones aliae sunt apud alios, idcirco qui canem et felem ut deos colunt non eadem superstitione qua ceterae gentes conflictantur. Quae autem natio non comitatem, non benignitatem, non gratum animum et beneficii memorem diligit ? Quae superbos, quae maleficos, quae crudeles, quae ingratos non aspernatur, non odit ? Quibus ex rebus cum omne genus hominum sociatum inter se esse intellegatur, illud extremum est * quod reete vivendi ratio <omnis> meliores efficit. Quae si adprobatis, pergam<us> ad reliqua ; sin quid requiritis, id explicemus prius.

   Atticus. – Nos vero nihil, ut pro utroque respondeam.

 
XII.
 

   [33] Marcus. – Sequitur igitur ad participandum alium <cum> alio communicandumque inter omnes ius nos natura esse factos. Atque hoc in omni hac disputatione sic intellegi volo, <ius> quod dicam natura esse, tantam autem esse corruptelam malae consuetudinis, ut ab ca tamquam igniculi exstinguantur a natura dati, exorianturque et confirmentur vitia contraria. Quodsi, quo modo est natura, sic iudicio homines humani – ut ait poeta – nihil a se alienum putarent, coleretur ius aeque ab omnibus. Quibus enim ratio a natura data est, isdem etiam recta ratio data est ; ergo et lex, quae est recta ratio in iubendo et vetando ; si lex, ius quoque. At omnibus ratio : ius igitur datum est omnibus, recteque Socrates exsecrari eum solebat qui primus utilitatem a iure seiunxisset ; id enim querebatur caput esse exitiorum omnium. Unde enim illa Pythagorea vox de amicitia ? † locus *
 

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .  Cf. fragmenta  . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
 

   [34] * Ex quo perspicitur, quom hanc benivolentiam tam late longe<que> diffusam vir sapiens in aliquem pari virtute praeditum contulerit, tum illud effici quod quibusdam incredibile videatur, sit autem necessarium, uti nihilo sepse plus quam alterum diligat : quid enim est quod differat quom sint cuncta paria ? Quod si interesse quippiam tantulum modo potuerit in (amicitia), amicitiae nomen iam occiderit, cuius est ea vis ut simul atque sibi aliquid <alter quam> alteri maluerit, nulla sit.
   Quae praemuniuntur omnia reliquo sermoni disputationique nostrae, quo facilius ius in natura esse positum intellegi possit. De quo quom perpauca dixero, tum ad ius civile veniam, ex quo haec omnis est nata oratio.

   Quintus. – Tu vero iam perpauca scilicet <Attico>. Ex his enim quae dixisti [Attico] videtur mihi quidem certe ex natura ortum esse ius.

 
XIII.
 

   [35] Atticus. – An mihi aliter videri possit, cum haec iam perfecta sint, primum quasi muneribus deorum nos esse instructos et ornatos, secundo autem loco unam esse hominum inter ipsos vivendi parem communem<que> rationem, deinde omnes inter se naturali quadam indulgentia et benivolentia, tum etiam societate iuris contineri ? Quae quom vera esse recte ut arbitror concesserimus, qui iam licet nobis a natura leges et iura seiungere ?

   [36] Marcus. – Recte dicis, et res se sic habet. Verum philosophorum more, non veterum quidem illorum, sed eorum qui quasi officinas instruxerunt sapientiae, quae fuse olim disputabantur ac libere, ea nunc articulatim dissecta dicuntur. nec enim satis fieri censent huic loco qui nunc est in manibus, nisi separatim hoc ipsum, natura esse ius, disputarint.

   Atticus. – Et scilicet tua libertas disserendi amissa est, aut tu is es qui in disputando non tuum iudicium sequare, sed auctoritati aliotum pareas !

   [37] Marcus. – Non semper Tite, sed iter huius sermonis quod sit vides : ad res publicas firmandas et ad stabilienda iura sanandos<que> populos omnis nostra pergit oratio. Quocirca vereor committere ut non bene provisa et diligenter explorata principia ponantur, nec tamen ut omnibus probentur – nam id fieri non potest –, sed ut eis qui omnia recta atque honesta per se expetenda duxerunt, et aut nihil omnino in bonis numerandum nisi quod per se ipsum laudabile esset, aut certe nullum habendum magnum bonum, nisi quod vere laudari sua sponte posset : [38] iis omnibus, sive in Academia vetere cum Speusippo Xenocrate Polemone manserunt, sive Aristotelem et Theophrastum, cum illis congruentis re, genere docendi paulum differentis, secuti sunt, sive, ut Zenoni visum est, rebus non commutatis inmutaverunt vocabula, sive etiam Aristonis difficilem atque arduam, sed iam tamen fractam et convictam sectam secuti sunt, ut virtutibus exceptis atque vitiis cetera in summa aequalitate ponerent : omnibus haec quae dixi probentur ; [39] sibi autem indulgentis et corpori deservientis, atque omnia quae sequantur in vita quaeque fugiant voluptatibus et doloribus ponderantis, etiam si vera dicant – nihil enim opus est hoc loco litibus –, in hortulis suis iubeamus dicere, atque etiam ab omni societate rei publicae, quoius partem nec norunt ullam neque umquam nosse voluerunt, paulisper facessant rogemus. Pertutbatricem autem harum omnium rerum Academiam, hanc ab Arcesila et Carneade recentem, exoremus ut sileat. Nam si invaserit in haec quae satis scite nobis instructa et conposita videntur, nimias edet ruinas. Quam quidem ego placare cupio, submovere non audeo. *
 

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

 
XIV.
 

   [40] *nam et in iis sine illius suffimentis expiati sumus. At vero scelerum in homines atque in d<eos inp>ietatum nulla expiatio est. Itaque poenas luunt, non tam iudiciis – quae quondam nusquam erant, hodie multifariam nulla sunt, ubi sunt tamen, persaepe falsa sunt –, at eos agitant insectanturque Furiae, non ardentibus taedis sicut in fabulis, sed angore conscientiae fraudisque cruciatu. Quodsi homines ab iniuria poena, non natura arcere deberet, quaenam sollicitudo vexaret impios sublato suppliciorum metu ? Quorum tamen nemo tam audax umquam fuit, quin aut abnueret a se commissum esse facinus, aut iusti sui doloris causam aliquam fingeret defensionemque facinoris a naturae iure aliquo quaereret. Quae si appellare audent inpii, quo tandem studio colentur a bonis ! Quodsi poena, si metus supplicii, non ipsa turpitudo deterret ab iniuriosa facinerosaque vita, nemo est iniustus, aut incauti potius habendi sunt inprobi.
   [41] Tum autem qui non ipso honesto movemur ut boni viri simus, sed utilitate aliqua atque fructu, callidi sumus, non boni.
Nam quid faciet is homo in tenebris qui nihil timet nisi testem et iudicem ? Quid in deserto quo loco nactus quem multo auro spoliare possit, inbecillum atque solum ? Noster quidem hic natura iustus vir ac bonus etiam conloquetur, invabit, in viam deducet. Is vero qui nihil alterius causa faciet et metietur suis commodis omnia, videtis credo quid sit acturus ! Quodsi negabit se illi vitam erepturum et aurum abla turum, numquam ob eam causam negabit quod id natura turpe iudicet, sed quod metuat ne emanet, id est ne malum habeat. 0 rem dignam in qua non modo docti sed etiam agrestes erubescant !

 
XV.
 

   [42] Iam vero illud stultissimum, existimare omnia iusta esse quae scita sint in populorum institutis aut legibus. Etiamne si quae leges sint tyrannorum ? Si triginta illi Athenis leges inponere voluissent, etsi omnes Athenienses delectarentur tyrannicis legibus, num idcirco eae leges iustae haberentur ? Nihilo credo magis illa quam interrex noster tulit, ut dictator quem vellet civium vel indicta causa inpune posset occidere. Est enim unum ius, quo devincta est hominum societas et quod lex constituit una, quae lex est recta ratio imperandi atque prohibendi. Quam qui ignorat, is est iniustus, sive est illa scripta uspiam sive nusquam. Quodsi iustitia est obtemperatio scriptis legibus institutisque populorum, et si ut eidem dicunt utilitate omnia metienda sunt, negleget leges easque perrumpet si potent is qui sibi eam rem fructuosam putabit fore. Ita fit ut nulla sit omnino iustitia, si neque natura est, ea<que> quae propter utilitatem constituitur utilitate illa convellitur, [43] utque si natura confirmatura ius non erit, <virtutes omnes> tollantur. Ubi enim liberalitas, ubi patriae caritas, ubi pietas, ubi aut bene merendi de altero aut referendae gratiae voluntas potent existere ? Nam haec nascuntur ex eo quod natura propensi sumus ad diligendos homines, quod fundamentum iuris est. Neque solum in homines obsequia, sed etiam in deos caerimoniae religionesque tollentur, quas non metu, sed ea coniunctione quae est homini cum deo conservandas puto.

 
XVI.
 

   Quodsi populorum iussis, si principum decretis, si sententiis iudicum iura constituerentur, ius esset latrocinari, ius adulterare, ius testamenta falsa supponere, si haec suffragiis aut scitis multitudinis probarentur.
   [44] Quodsi tanta potestas est stultorum sententiis atque iussis, ut eorum suffragiis rerum natura vertatur, cur non sanciunt ut quae mala perniciosaque sunt, habeantur pro bonis et salutaribus ? Aut cur cum ius ex iniuria lex facere possit, bonum eadem facere non possit ex malo ? Atqui nos legem bonam a mala nulla alia nisi naturae norma diiudicare possumus. Nec solum ius et iniuria natura diiudicatur, sed omnino omnia honesta et turpia. Nam ita communis intellegentias nobis natura effecit, easque in animis nostris inchoavit, <ut> honesta in virtute ponantur, in viriis turpia.
   [45] Ea autem in opinione existimare, non in natura posita dementis est. Nam nec arboris nec equi virtus quae dicitur – in quo abutimur nomine – in opinione <po>sita est sed in natura. Quod si ita est, honesta quoque et turpia natura diiudicanda sunt. Nam si opinione universa virtus, eadem eius etiam partes probarentur. Quis igitur prudentem et ut ita dicam catum non ex ipsius habitu sed ex aliqua re externa iudicet ? Est enim virtus perfecta ratio, quod certe in natura est : igitur omnis honestas eodem modo.

 
XVII.
 

   Nam ut vera et falsa, ut consequentia et contraria sua sponte, non aliena indicantur, sic constans et perpetua ratio vitae, quae virtus est, itemque inconstantia, quod est vitium, sua natura <iudicabitur. An arboris aut equi ingenium natura> probabimus, ingenia invenum non item ? [46] An ingenia natura, virtutes et vitia, quae existunt ab ingeniis, aliter iudicabuntur ? An ea non aliter, honesta et turpia non ad naturam referri necesse erit ? <Si> quod laudabile bonum est, in se habeat quo laudetur necesse est ; ipsum enim bonum non est opinionibus sed natura. Nam ni ita esset, beati quoque opinione essent, quo quid dici potest stultius ? Quare quom et bonum et malum natura iudicetur, et ea sint principia naturae, certe honesta quoque et turpia simili ratione diiudicanda et ad naturam referenda sunt.
   [47] Sed perturbat nos opinionum varietas hominumque dissensio, et quia non idem contingit in sensibus, hos natura certos putamus, illa quae aliis sic aliis secus nec isdem semper uno modo videntur, ficta esse dicimus. Quod est longe aliter. Nam sensus nostros non parens, non nutrix, non magister, non poeta, non scaena depravat, non multitudinis consensus abducit a vero. Animis omnes tenduntur insidiae, vel ab iis quos modo enumeravi, qui teneros et rudes quom acceperunt, inficiunt et flectunt ut volunt, vel ab ea quae penitus in omni sensu inplicata insidet, imitatrix boni voluptas, malorum autem mater omnium ; quoius blanditus corrupti, quae natura bona sunt, quia dulcedine hac et scabie carent, non cernunt[ur] satis.

 
XVIII.
 

   [48] Sequitur – ut conclusa mihi iam haec sit omnis oratio –, id quod ante oculos ex iis est quae dicta sunt, et ius et omne honestum sua sponte esse expetendum. etenim omnes viri boni ipsam aequitatem et ius ipsum amant, nec est viri boni errare et diligere quod per se non sit diligendum : per se igitur ius est expetendum et colendum. Quod si ius, etiam iustitia ; sin ea, reliquae quoque virtutes per se colendae sunt. Quid liberalitas ? <Quid benignitas ?> Gratuitane est an mercennaria ? Si <quis> sine praemio benignus est, gratuita ; si cum mercede, conducta. nec est dubium quin is qui liberalis benignusve dicitur, officium, non fructum sequatur. Ergo item iustitia nihil expetit praemii, nihil pretii per se igitur expetitur, eademque omnium virtutum causa atque sententia est.
   [49] Atque etiam si emolumentis, non suapte <vi> virtus expetitur, una erit virtus quae malitia rectissime dicetur. Ut enim quisque maxume ad suum commodum refert quaecumque agit, ita minime est vir bonus, et qui virtutem praemio metiuntur, nullam virtutem nisi malitiam putant. Ubi enim beneficus, si nemo alterius causa benigne facit ? Ubi gratus, si non eum ipsi cernunt grati quoi referant gratiam ? Ubi illa sancta amicitia, si non ipse amicus per se amatur toto pectore ut dicitur ? Qui etiam deserendus et abiciendus est desperatis emolumentis et fructibus ; quo quid potest dici inmanius ? Quodsi amicitia per se colenda est, societas quoque hominum et aequalitas et iustitia per se expetenda. Quod ni ita est, omnino iustitia nulla est. Id enim iniustissimum ipsum est, iustitiae mercedem quaerere.

 
XIX.
 

   [50] Quid vero de modestia, quid de temperantia, quid de continentia, quid de verecundia pudore pudicitiaque dicemus ? Infamiaene metu non esse petulantis, an legum et iudiciorum ? Continentes ergo et verecundi sunt ut bene audiant, et ut rumorem bonum colligant erubescunt ? Pudet iam loqui de pudicitia ac me istorum philosophorum pudet qui ullum iudicium vitari <posse> nisi vitio ipso vitato putant. [51] Quid enim ? Possumus eos, qui a stupro arcentur infamiae metu, pudicos dicere, quom ipsa infamia propter rei turpitudinem consequatur ? Nam quid aut laudari rite aut vituperari potest, si ab eius natura recesseris quod aut laudandum aut vituperandum putes ? An corporis pravitates, si erunt perinsignes, habebunt aliquid offensionis, animi deformitas non habebit ? Cuius turpitudo ex ipsis vitiis facillime perspici potest. Quid enim foedius avaritia, quid inmanius libidine, quid contemptius timiditate, quid abiectius tarditate et stultitia dici potest ? Quid ergo ? Eos qui singulis vitiis excellunt aut etiam pluribus, propter damna aut detrimenta aut cruciatus aliquos miseros esse dicemus, an propter vim turpitudinemque vitiorum ? Quod item ad contrariam laudem de virtute dici potest.
   [52]
 Postremo si propter alias res virtus expetitur, melius esse aliquid quam virtutem necesse est : pecuniamne igitur an honores an formam an valetudinem ? Quae et quom adsunt perparva sunt, et quam diu adfutura sint, certum sciri nullo modo potest. An id quod turpissimum dictu est, voluptatem ? At in ea quidem spernenda et repudianda virtus vel maxime cernitur. Sed videtisne quanta series rerum sententiarumque sit, atque ut ex alio alia nectantur ? Quin labebar longius nisi me retinuissem.

 
XX.
 

   Quintus. – Quo tandem ? Lubenter enim frater <quo>quo d<uces> istam orationem tecum prolabar.

   Marcus. – Ad finem bonorum quo referuntur et quoius a<pi>scendi causa sunt facienda omnia, controversam rem et plenam dissensionis inter doctissimos, sed aliquando tamen iudicandam.

   [53] Atticus. – Qui istuc fieri potest L. Gellio mortuo ?

   Marcus. – Quid tandem id ad rem ?

   Atticus. – Quia me Athenis audire ex Phaedro meo memini, Gellium familiarem tuum, quom pro consule ex praetura in Graeciam venisset <esset>que Athenis, philosophos qui tum erant in locum unum convocasse, ipsisque magno opere auctorem fuisse, ut aliquando controversiarum aliquem facerent modum. Quodsi essent eo animo ut nollent aetatem in litibus conterere, posse rem convenire, et simul operam suam illis esse pollicitum, si posset inter eos aliquid convenire.

   Marcus. – Ioculare istuc quidem Pomponi et a multis saepe derisum. Sed ego plane vellem me arbitrum inter antiquam Academiam et Zenonem datum.

   Atticus. – Quo tandem istuc modo ?

   Marcus. – Quia de re una solum dissident, de ceteris mirifice congruunt.

   Atticus. – Ain tandem ? Unane est solum dissensio ?

   [54] Marcus. – Quae quidem ad rem pertineat una, quippe quom antiqui omne quod secundum naturam esset <et> quo iuvaremur in vita, bonum esse decreverint, hic nisi quod honestum esset <non> putarit bonum.

   Atticus. – Parvam vero controversiam dicis, at non eam quae dirimat omnia.

   Marcus. – Probe quidem sentires, si re ac non verbis dissiderent.

 
XXI.
 

   Atticus. – Ergo adsentiris Antiocho familiari meo – magistro enim non audeo dicere –, quocum vixi et qui me ex nostris paene convellit hortulis deduxitque in Academiam perpauculis passibus.

   Marcus. – Vir iste fuit ille quidem acutus et prudens et in suo genere perfectus mihique ut scis familiaris, quoi tamen ego adsentiar in omnibus necne mox videro. Hoc dico, controversiam totam istam posse sedari.

   Atticus. – Qui istuc tandem vides ?

   [55] Marcus. – Quia si, ut Chius Aristo, dixisset solum bonum esse quod honestum esset, malumque quod turpe, ceteras res omnis plane paris, ac ne minimum quidem utrum adessent an abessent interesse, valde a Xenocrate et Aristotele et ab illa Platonis familia discreparet, esset<que> inter eos de re maxima et de omni vivendi ratione dissensio. Nunc vero quom decus, quod antiqui summum bonum esse dixerant, hic solum bonum dicat, itemque dedecus illi summum malum, hic solum, divitias valetudinem pulchritudinem commodas res appellet, non bonas, paupertatem debilitatem dolorem incommodas, non malas, sentit idem quod Xenocrates, quod Aristoteles, loquitur alio modo. Ex hac autem non rerum sed verborum discordia controversia est nata de finibus, in qua, quoniam usus capionem duodecim tabulae intra quinque pedes esse noluerunt, depasci veterem possessionem Academiae ab hoc acuto homine non sinemus, nec Mamilia lege singuli, sed e XII tres arbitri finis regemus.

   [56] Quintus. – Quamnam igitur sententiam dicimus ?

   Marcus. – Requiri placere terminos quos Socrates pegerit, iisque parere.

   Quintus. – Praeclare frater iam nunc a te verba usurpantur civilis iuris et legum, quo de genere expecto disputationem tuam. Nam ista quidem magna diiudicatio est, ut ex te ipso saepe cognovi. Sed certe ita res se habet ut ex natura vivere summum bonum sit, id est vita modica et apta virtute perfrui, aut naturam sequi et eius quasi lege vivere, id est nihil quantum in ipso sit praetermittere quominus ea quae natura postulet consequatur, quod † iter hoc velit virtute tamquam lege vivere. Quapropter hoc diiudicari nescio an numquam, sed hoc sermone certe non potest, si quidem id quod suscepimus perfecturi sumus.

 
XXII.
 

   [57] Atticus. – At ego huc declinabam nec invitus.

   Quintus. – Licebit alias. Nunc id agamus quod coepimus, quom praesertim ad id nihil pertineat haec de summo malo bonoque dissensio.

   Marcus. – Prudentissime Quinte dicis. Nam quae a me adhuc dicta sunt *
 

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
 

   <Quintus>. – * nec Lycurgi leges neque Solonis neque Charondae neque Zaleuci nec nostras duodecim tabulas nec plebiscita desidero, sed te existimo cum populis tum etiam singulis hodierno sermone leges vivendi et disciplinam daturum.

   [58] Marcus. – Est huius vero disputationis Quinte proprium id quod expectas, atque utinam esset etiam facultatis meae ! Sed profecto ita se res habet, ut quoniam vitiorum emendatricem legem esse oportet commendatricemque virtutum, ab ea vivendi doctrina ducatur. Ita fit ut mater omnium bonarum rerum sit sapientia, a quoius amore Graeco verbo philosophia nomen invenit, qua nihil a dis inmortalibus uberius, nihil florentius, nihil praestabilius hominum vitae datum est. Haec enim una nos cum ceteras res omnes, tum quod est difficillimum docuit, ut nosmet ipsos nosceremus, cuius praecepti tanta vis et tanta sententia est, ut ea non homini quoipiam sed Delphico deo tribueretur.
   [59] Nam qui se ipse norit, primum aliquid se habere sentiet divinum ingeniumque in se suum sicut simulacrum aliquod dicatum putabit, tantoque munere deorum semper dignum aliquid et faciet et sentiet, et quom se ipse perspexerit totum-que temptarit, intelleget quem ad modum a natura subornatus in vitam venerit, quantaque instrumenta habeat ad obtinendam adipiscendamque sapientiam, quoniam principio rerum omnium quasi adumbratas intellegentias animo ac mente conceperit, quibus inlustratis sapientia duce bonum virum et ob eam ipsam causam cernat se beatum fore.

 
XXIII.
 

   [60] Nam quom animus cognitis perceptisque virtutibus a corporis obsequio indulgentiaque discesserit, voluptatemque sicut labem aliquam dedecoris oppresserit, omnemque mortis dolorisque timorem effugerit, societatemque caritatis coierit cum suis, omnisque natura coniunctos suos duxerit, cultumque deorum et puram religionem susceperit, et exacuerit illam ut oculorum sic ingenii aciem ad bona seligenda et reicienda contraria, quae virtus ex providendo est appellata prudentia, quid eo dici aut cogitari poterit beatius ?
   [61] Idemque quom caelum terras maria rerumque omnium naturam perspexerit, eaque unde generata, quo recur<sur>a, quando, quo modo obitura, quid in iis mortale et caducum, quid divinum aeternumque sit viderit, ipsumque ea moderantem et regentem <deum> paene prenderit, seseque non omnino circumdatum moenibus popularem alicuius definiti loci, sed civem totius mundi quasi unius urbis agnoverit, in hac ille magnificentia rerum atque in hoc conspectu et cognitione naturae, dii inmortales, quam se ipse noscet [quod Apollo praecepit Pythius], quam contemnet, quam despiciet, quam pro nihilo putabit ea quae volgo dicuntur amplissima !

 
XXIV.
 

   [62] Atque haec omnia quasi saepimento aliquo vallabit disserendi ratione, veri et falsi <di>iudicandi scientia et arte quadam intellegendi quid quamque rem sequatur et quid sit quoique contrarium. Quomque se ad civilem societatem natum senserit, non solum illa subtili disputatione sibi utendum putabit, sed etiam fusa latius perpetua oratione, qua regat populos, qua stabiliat leges, qua castiget improbos, qua tueatur bonos, qua laudet claros viros, qua praecepta salutis et laudis apte ad persuadendum edat suis civibus, qua hortari ad decus, revocare a flagitio, consolari possit adflictos, factaque et consulta fortium et sapientium cum improborum ignominia sempiternis monumentis prodere. Quae quom tot res tantaeque sint, quae inesse in homine perspiciantur ab iis qui se ipsi velint nosse, earum parens est educatrixque sapientia.

   [63] Atticus. – Laudata quidem a te graviter et vere. Sed quorsus hoc pertinet ?

   Marcus. – Primum ad ea Pomponi de quibus acturi iam sumus, quae tanta esse volumus. Non enim erunt, nisi ea fuerint unde illa manant amplissima. Deinde facio et lubenter et ut spero recte, quod eam quoius studio teneor quaeque me eum quicumque sum effecit, non possum silentio praeterire.

   Atticus. – Re<cte> vero facis et merito et pie, fuitque id ut dicis in hoc sermone faciundum.