1. – Potentiae
Romanorum prior Scipio viam aperuerat, luxuriae posterior aperuit:
quippe remoto Carthaginis metu sublataque imperii aemula non gradu,
sed praecipiti cursu a virtute descitum, ad vitia transcursum; vetus
disciplina deserta, nova inducta; in somnum a vigiliis, ab armis ad
voluptates, a negotiis in otium conversa civitas. Tum Scipio Nasica
in Capitolio porticus, tum, quas praediximus, Metellus, tum in circo
Cn. Octavius multo amoenissimam moliti sunt, publicamque magnificentiam
secuta privata luxuria est.
Triste deinde et contumeliosum bellum
in Hispania duce latronum Viriatho secutum est: quod ita varia fortuna
gestum est, ut saepius Romanorum gereretur adversa. Sed interempto
Viriatho fraude magis quam virtute Servilii Caepionis Numantinum gravius
exarsit. Haec urbs numquam plura quam decem milia propriae iuventutis
armavit, sed vel ferocia ingenii vel inscitia nostrorum ducum vel
fortunae indulgentia cum alios duces, tum Pompeium magni nominis virum
ad turpissima deduxit foedera (hic primus e Pompeis consul fuit),
nec minus turpia ac detestabilia Mancinum Hostilium consulem. Sed
Pompeium gratia impunitum habuit, Mancinum verecundia poenam non recusando
perduxit huc, ut per fetialis nudus ac post tergum religatis manibus
dederetur hostibus. Quem illi recipere se negaverunt, sicut quondam
Caudini fecerant, dicentes publicam violationem fidei non debere unius
lui sanguine.
2. – Inmanem
deditio Mancini civitatis movit dissensionem. Quippe Tiberius Gracchus,
Tiberii Gracchi clarissimi atque eminentissimi viri filius, P. Africani
ex filia nepos, quo quaestore et auctore id foedus ictum erat, nunc
graviter ferens aliquid a se pactum infirmari, nunc similis vel
iudicii vel poenae metuens discrimen, tribunus pl. creatus, vir
alioqui vita innocentissimus, ingenio florentissimus, proposito
sanctissimus, tantis denique adornatus virtutibus, quantas perfecta
et natura et industria mortalis condicio recipit, P. Mucio Scaevola
L. Calpurnio consulibus abhinc annos centum sexaginta duos descivit
a bonis, pollicitusque toti Italiae civitatem, simul etiam promulgatis
agrariis legibus, omnibus statim concupiscentibus, summa imis miscuit
et in praeruptum atque anceps periculum adduxit rem publicam. Octavioque
collegae pro bono publico stanti imperium abrogavit, triumviros
agris dividendis colonisque deducendis creavit se socerumque suum,
consularem Appium, et Gaium fratrem admodum iuvenem.
3. – Tum
P. Scipio Nasica, eius qui optimus vir a senatu iudicatus erat,
nepos, eius qui censor porticus in Capitolio fecerat, filius, pronepos
autem Cn. Scipionis, celeberrimi viri P. Africani patrui, privatusque
et togatus, cum esset consobrinus Ti. Gracchi, patriam cognationi
praeferens et quidquid publice salutare non esset, privatim alienum
existimans (ob eas virtutes primus omnium absens pontifex maximus
factus est), circumdata laevo brachio togae lacinia ex superiore
parte Capitolii summis gradibus insistens hortatus est, qui salvam
vellent rem publicam, se sequerentur. Tum optimates, senatus atque
equestris ordinis pars melior et maior, et intacta perniciosis consiliis
plebs inruere in Gracchum stantem in area cum catervis suis et concientem
paene totius Italiae frequentiam. Is fugiens decurrensque clivo
Capitolino, fragmine subsellii ictus vitam, quam gloriosissime degere
potuerat, immatura morte finivit. Hoc initium in urbe Roma civilis
sanguinis gladiorumque impunitatis fuit. Inde ius vi obrutum potentiorque
habitus prior, discordiaeque civium antea condicionibus sanari solitae
ferro diiudicatae bellaque non causis inita, sed prout eorum merces
fuit. Quod haut mirum est: non enim ibi consistunt exempla, unde
coeperunt, sed quamlibet in tenuem recepta tramitem latissime evagandi
sibi viam faciunt, et ubi semel recto deerratum est, in praeceps
pervenitur, nec quisquam sibi putat turpe, quod alii fuit fructuosum.
4. – Interim,
dum haec in Italia geruntur, Aristonicus, qui mortuo rege Attalo,
a quo Asia populo Romano hereditate relicta erat, sicut relicta
postea est a Nicomede Bithynia, mentitus regiae stirpis originem
armis eam occupaverat, is victus a M. Perpenna ductusque in triumpho,
set a M. Aquilio, capite poenas dedit, cum initio belli Crassum
Mucianum, virum iuris scientissimum, decedentem ex Asia proconsulem
interemisset.
At P. Scipio Africanus Aemilianus,
qui Carthaginem deleverat, post tot acceptas circa Numantiam clades
creatus iterum consul missusque in Hispaniam fortunae virtutique
expertae in Africa respondit in Hispania, et intra annum ac tris
menses, quam eo venerat, circumdatam operibus Numantiam excisamque
aequavit solo. Nec quisquam ullius gentis hominum ante eum clariore
urbium excidio nomen suum perpetuae commendavit memoriae: quippe
excisa Carthagine ac Numantia ab alterius nos metu, alterius vindicavit
contumeliis. Hic, eum interrogante tribuno Carbone, quid de Ti.
Gracchi caede sentiret, respondit, si is occupandae rei publicae
animum habuisset, iure caesum. Et cum omnis contio adclamasset,
hostium, inquit, armatorum totiens clamore non territus, qui possum
vestro moveri, quorum noverca est Italia? Reversus in urbem intra
breve tempus, M. Aquilio C. Sempronio consulibus abhinc annos
centum et sexaginta, post duos consulatus duosque triumphos et bis
excisos terrores rei publicae mane in lectulo repertus est mortuus,
ita ut quaedam elisarum faucium in cervice reperirentur notae. De
tanti viri morte nulla habita est quaestio eiusque corpus velato
capite elatum est, cuius opera super totum terrarum orbem Roma extulerat
caput. Seu fatalem, ut plures, seu conflatam insidiis, ut aliqui
prodidere memoriae, mortem obiit, vitam certe dignissimam egit,
quae nullius ad id temporis praeterquam avito fulgore vinceretur.
Decessit anno ferme sexto et quinquagesimo: de quo si quis ambiget,
recurrat ad priorem consulatum eius, in quem creatus est anno octavo
et tricesimo: ita dubitare desinet.
5. – Ante
tempus excisae Numantiae praeclara in Hispania militia D. Bruti
fuit, qui penetratis omnibus Hispaniae gentibus ingenti vi hominum
urbiumque potitus numero, aditis quae vix audita erant, Gallaeci
cognomen meruit.
Et ante eum paucis annis tam severum
illius Q. Macedonici in his gentibus imperium fuit, ut, cum
urbem Contrebiam nomine in Hispania oppugnaret, pulsas praecipiti
loco quinque cohortes legionarias eodem protinus subire iuberet,
facientibusque omnibus in procinctu testamenta, velut ad certam
mortem eundum foret, non deterritus proposito, quem moriturum miserat
militem victorem recepit: tantum effecit mixtus timori pudor spesque
desperatione quaesita. Hic virtute ac severitate facti, at Fabius
Aemilianus Pauli exemplo disciplina in Hispania fuit clarissimus.
6. – Decem
deinde interpositis annis, qui Ti. Gracchum, idem Gaium fratrem
eius occupavit furor, tam virtutibus eius omnibus quam huic errori
similem, ingenio etiam eloquentiaque longe praestantiorem. Qui cum
summa quiete animi civitatis princeps esse posset, vel vindicandae
fraternae mortis gratia vel praemuniendae regalis potentiae eiusdem
exempli tribunatum ingressus, longe maiora et acriora petens dabat
civitatem omnibus Italicis, extendebat eam paene usque Alpis, dividebat
agros, vetabat quemquam civem plus quingentis iugeribus habere,
quod aliquando lege Licinia cautum erat, nova constituebat portoria,
novis coloniis replebat provincias, iudicia a senatu transferebat
ad equites, frumentum plebi dari instituerat; nihil immotum, nihil
tranquillum, nihil quietum, nihil denique in eodem statu relinquebat;
quin alterum etiam continuavit tribunatum.
Hunc L. Opimius consul, qui praetor
Fregellas exciderat, persecutus armis unaque Fulvium Flaccum, consularem
ac triumphalem virum, aeque prava cupientem, quem C. Gracchus
in locum Tiberii fratris triumvirum nominaverat, eumque socium regalis
adsumpserat potentiae, morte adfecit. Id unum nefarie ab Opimio
proditum, quod capitis non dicam Gracchi, sed civis Romani pretium
se daturum idque auro repensurum proposuit. Flaccus in Aventino
armatos ac pugnam ciens cum filio maiore iugulatus est; Gracchus
profugiens, cum iam comprehenderetur ab iis, quos Opimius miserat,
cervicem Euporo servo praebuit, qui non segnius se ipse interemit,
quam domino succurrerat. Quo die singularis Pomponii equitis Romani
in Gracchum fides fuit, qui more Coclitis sustentatis in ponte hostibus
eius, gladio se transfixit. Ut Ti. Gracchi antea corpus, ita Gai
mira crudelitate victorum in Tiberim deiectum est.
7. – Hunc
Ti. Gracchi liberi, P. Scipionis Africani nepotes, viva adhuc
matre Cornelia, Africani filia, viri optimis ingeniis male usi,
vitae mortisque habuere exitum: qui si civilem dignitatis concupissent
modum, quidquid tumultuando adipisci gestierunt, quietis obtulisset
res publica.
Huic atrocitati adiectum scelus unicum.
Quippe iuvenis specie excellens necdum duodevicesimum transgressus
annum immunisque delictorum paternorum, Fulvii Flacci filius, quem
pater legatum de condicionibus miserat, ab Opimio interemptus est.
Quem cum haruspex Tuscus amicus flentem in vincula duci vidisset,
quin tu hoc potius, inquit, facis? Protinusque inliso capite in
postem lapideum ianuae carceris effusoque cerebro expiravit.
Crudelesque mox quaestiones in amicos
clientesque Gracchorum habitae sunt. Sed Opimium, virum alioqui
sanctum et gravem, damnatum postea iudicio publico memoria istius
saevitiae nulla civilis prosecuta est misericordia. Eadem Rupilium
Popiliumque, qui consules asperrime in Tiberii Gracchi amicos saevierant,
postea iudiciorum publicorum merito oppressit invidia.
Rei tantae parum ad notitiam pertinens
interponetur. Hic est Opimius, a quo consule celeberrimum Opimiani
vini nomen; quod iam nullum esse spatio annorum colligi potest,
cum ab eo sint ad te, M. Vinici, consulem anni centum et quinquaginta.
Factum Opimii, quod inimicitiarum
quaesita erat ultio, minor secuta auctoritas, et visa ultio privato
odio magis quam publicae vindictae data.
In legibus Gracchi inter perniciosissima
numerarim, quod extra Italiam colonias posuit. Id maiores, cum viderent
tanto potentiorem Tyro Carthaginem, Massiliam Phocaea, Syracusas
Corintho, Cyzicum ac Byzantium Mileto, genitali solo, diligenter
vitaverant et civis Romanos ad censendum ex provinciis in Italiam
revocaverant. Prima autem extra Italiam colonia Carthago condita
est. Subinde Porcio Marcioque consulibus deducta colonia Narbo Martius.
8. – Mandetur
deinde memoriae severitas iudiciorum. Quippe C. Cato consularis,
M. Catonis nepos, Africani sororis filius, repetundarum ex
Macedonia damnatus est, cum lis eius HS. quattuor milibus aestimaretur:
adeo illi viri magis voluntatem peccandi intuebantur quam modum,
factaque ad consilium dirigebant et quid, non in quantum admissum
foret, aestimabant.
Circa eadem tempora M. C. Metelli
fratres uno die triumphaverunt. Non minus clarum exemplum et adhuc
unicum Fulvii Flacci, eius qui Capuam ceperat, filiorum, sed alterius
in adoptionem dati, in collegio consulatus fuit; adoptivus in Acidini
Manlii familiam datus. Nam censura Metellorum patruelium, non germanorum
fratrum fuit, quod solis contigerat Scipionibus.
Tum Cimbri et Teutoni transcendere
Rhenum, multis mox nostris suisque cladibus nobiles. Per eadem tempora
clarus eius Minucii, qui porticus, quae hodieque celebres sunt,
molitus est, ex Scordiscis triumphus fuit.
9. – Eodem
tractu temporum nituerunt oratores Scipio Aemilianus Laeliusque,
Ser. Galba, duo Gracchi, C. Fannius, Carbo Papirius; nec praetereundus
Metellus Numidicus et Scaurus, et ante omnes L. Crassus et M. Antonius:
quorum aetati ingeniisque successere C. Caesar Strabo, P. Sulpicius;
nam Q. Mucius iuris scientia quam proprie eloquentiae nomine celebrior
fuit.
Clara etiam per idem aevi spatium
fuere ingenia in togatis Afranii, in tragoediis Pacuvii atque Accii,
usque in Graecorum ingeniorum comparationem evecti, magnumque inter
hos ipsos facientis operi suo locum, adeo quidem, ut in illis limae,
in hoc paene plus videatur fuisse sanguinis, celebre et Lucilii
nomen fuit, qui sub P. Africano Numantino bello eques militaverat.
Quo quidem tempore iuvenes adhuc Iugurtha ac Marius sub eodem Africano
militantes in iisdem castris didicere, quae postea in contrariis
facerent. Historiarum auctor iam tum Sisenna erat iuvenis, sed opus
belli civilis Sullanique post aliquot annos ab eo seniore editum
est. Vetustior Sisenna fuit Caelius, aequalis Sisennae Rutilius
Claudiusque Quadrigarius et Valerius Antias. Sane non ignoremus
eadem aetate fuisse Pomponium sensibus celebrem, verbis rudem et
novitate inventi a se operis commendabilem.
10. – Prosequamur
nota severitatem censorum Cassii Longini Caepionisque, qui abhinc
annos centum quinquaginta tris Lepidum Aemilium augurem, quod sex
milibus HS. aedes conduxisset, adesse iusserunt. At nunc si quis
tanti habitet, vix ut senator agnoscitur: adeo natura a rectis in
prava, a pravis in vitia, a vitiis in praecipitia pervenitur.
Eodem tractu temporum et Domitii ex
Arvernis et Fabii ex Allobrogibus victoria fuit nobilis; Fabio Pauli
nepoti ex victoria cognomen Allobrogico inditum. Notetur Domitiae
familiae peculiaris quaedam et ut clarissima, ita artata numero
felicitas. Septem ante hunc nobilissimae simplicitatis iuvenem,
Cn. Domitium, fuere, singuli omnes parentibus geniti, sed omnes
ad consulatum sacerdotiaque, ad triumphi autem paene omnes pervenerunt
insignia.
11. – Bellum
deinde Iugurthinum gestum est per Q. Metellum nulli secundum
saeculi sui. Huius legatus fuit C. Marius, quem praediximus,
natus agresti loco, hirtus atque horridus vitaque sanctus, quantum
bello optimus, tantum pace pessimus, immodicus gloriae, insatiabilis,
impotens semperque inquietus. Hic per publicanos aliosque in Africa
negotiantis criminatus Metelli lentitudinem, trahentis iam in tertium
annum bellum, et naturalem nobilitatis superbiam morandique in imperiis
cupiditatem effecit, ut, cum commeatu petito Romam venisset, consul
crearetur bellique paene patrati a Metello, qui bis Iugurtham acie
fuderat, summa committeretur sibi. Metelli tamen et triumphus fuit
clarissimus et meritum ex virtute ei cognomen Numidici inditum.
Ut paulo ante Domitiae familiae, ita Caeciliae notanda claritudo
est. Quippe intra duodecim ferme annos huius temporis consules fuere
Metelli aut censores aut triumpharunt amplius duodecies, ut appareat,
quemadmodum urbium imperiorumque, ita gentium nunc florere fortunam,
nunc senescere, nunc interire.
12. – At
C. Marius L. Sullam iam tunc ut praecaventibus fatis copulatum sibi
quaestorem habuit et per eum missum ad regem Bocchum Iugurtha rege
abhinc annos ferme centum triginta quattuor potitus est; designatusque
iterum consul in urbem reversus secundi consulatus initio Kal. Ianuariis
eum in triumpho duxit. Effusa, ut praediximus, immanis vis Germanarum
gentium, quibus nomen Cimbris ac Teutonis erat, cum Caepionem Manliumque
consules et ante Carbonem Silanumque fudissent fugassentque in Galliis
et exuissent exercitu, Scaurumque Aurelium consularem et alios celeberrimi
nominis viros trucidassent, populus Romanus non alium repellendis
tantis hostibus magis idoneum imperatorem quam Marium est ratus.
Tum multiplicati consulatus eius. Tertius in apparatu belli consumptus;
quo anno Cn. Domitius tribunus plebis legem tulit, ut sacerdotes,
quos antea conlegae sufficiebant, populus crearet. Quarto trans
Alpis circa Aquas Sextias cum Teutonis conflixit, amplius centum
quinquaginta milia hostium priore ac postero die ab eo trucidata
gensque excisa Teutonum. Quinto citra Alpis in campis, quibus nomen
erat Raudiis, ipse consul et proconsul Q. Lutatius Catulus fortunatissimo
decertavere proelio; caesa aut capta amplius centum milia hominum.
Hac victoria videtur meruisse Marius, ne eius nati rem publicam
paeniteret, ac mala bonis repensasse. Sextus consulatus veluti praemium
ei meritorum datus. Non tamen huius consulatus fraudetur gloria,
quo Servilii Glauciae Saturninique Apulei furorem continuatis honoribus
rem publicam lacerantium et gladiis quoque et caede comitia discutientium,
consul armis compescuit hominesque exitiabiles in Hostilia curia
morte multavit.
13. – Deinde
interiectis paucis annis tribunatum iniit M. Livius Drusus,
vir nobilissimus, eloquentissimus, sanctissimus, meliore in omnia
ingenio animoque quam fortuna usus. Qui cum senatui priscum restituere
cuperet decus et iudicia ab equitibus ad eum transferre ordinem
(quippe eam potestatem nacti equites Gracchanis legibus cum in multos
clarissimos atque innocentissimos viros saevissent, tum P. Rutilium,
virum non saeculi sui, sed omnis aevi optimum, interrogatum lege
repetundarum maximo cum gemitu civitatis damnaverant), in iis ipsis,
quae pro senatu moliebatur, senatum habuit adversarium non intellegentem,
si qua de plebis commodis ab eo agerentur, veluti inescandae inliciendaeque
multitudinis causa fieri, ut minoribus perceptis maiora permitteret.
Denique ea fortuna Drusi fuit, ut malefacta collegarum quam quaevis
optime ab ipso cogitata senatus probaret magis, et honorem, qui
ab eo deferebatur, sperneret, iniurias, quae ab illis intendebantur,
aequo animo reciperet, et huius summae gloriae invideret, illorum
modicam ferret.
14. – Tum
conversus Drusi animus, quando bene incepta male cedebant, ad dandam
civitatem Italiae. Quod cum moliens revertisset e foro, immensa
illa et incondita, quae eum semper comitabatur, cinctus multitudine
in area domus suae cultello percussus, qui adfixus lateri eius relictus
est, intra paucas horas decessit. Sed cum ultimum redderet spiritum,
intuens circumstantium maerentiumque frequentiam, effudit vocem
convenientissimam conscientiae suae: ecquandone, inquit, propinqui
amicique, similem mei civem habebit res publica? Hunc finem clarissimus
iuvenis vitae habuit: cuius morum minime omittatur argumentum. Cum
aedificaret domum in Palatio in eo loco, ubi est quae quondam Ciceronis,
mox Censorini fuit, nunc Statilii Sisennae est, promitteretque ei
architectus, ita se eam aedificaturum, ut liber a conspectu immunisque
ab omnibus arbitris esset neque quisquam in eam despicere posset,
tu vero, inquit, si quid in te artis est, ita compone domum meam,
ut, quidquid agam, ab omnibus perspici possit.
15. – Mors
Drusi iam pridem tumescens bellum excitavit Italicum; quippe L. Caesare
et P. Rutilio consulibus abhinc annos centum viginti, universa
Italia, cum id malum ab Asculanis ortum esset (quippe Servilium
praetorem Fonteiumque legatum occiderant) ac deinde a Marsis exceptum
in omnis penetrasset regiones, arma adversus Romanos cepit. Quorum
ut fortuna atrox, ita causa fuit iustissima: petebant enim eam civitatem,
cuius imperium armis tuebantur: per omnis annos atque omnia bella
duplici numero se militum equitumque fungi neque in eius civitatis
ius recipi, quae per eos in id ipsum pervenisset fastigium, per
quod homines eiusdem et gentis et sanguinis ut externos alienosque
fastidire posset.
Id bellum amplius trecenta milia iuventutis
Italicae abstulit. Clarissimi autem imperatores fuerunt Romani eo
bello Cn. Pompeius, Cn. Pompei Magni pater, C. Marius, de quo praediximus,
L. Sulla anno ante praetura functus, Q. Metellus, Numidici
filius, qui meritum cognomen Pii consecutus erat: quippe expulsum
civitate a L. Saturnino tribuno plebis, quod solus in leges
eius iurare noluerat, pietate sua, auctoritate senatus, consensu
rei publicae restituit patrem. Nec triumphis honoribusque quam aut
causa exilii aut exilio aut reditu clarior fuit Numidicus.
16. – Italicorum
autem fuerunt celeberrimi duces Silo Popaedius, Herius Asinius,
Insteius Cato, C. Pontidius, Telesinus Pontius, Marius Egnatius,
Papius Mutilus. Neque ego verecundia domestici sanguinis gloriae
quidquam, dum verum refero, subtraham: quippe multum Minatii Magii,
atavi mei, Aeculanensis, tribuendum est memoriae, qui nepos Decii
Magii, Campanorum principis, celeberrimi et fidelissimi viri, tantam
hoc bello Romanis fidem praestitit, ut cum legione, quam ipse in
Hirpinis conscripserat, Herculaneum simul cum T. Didio caperet,
Pompeios cum L. Sulla oppugnaret Compsamque occuparet: cuius de
virtutibus cum alii, tum maxime dilucide Q. Hortensius in annalibus
suis rettulit. Cuius illi pietati plenam populus Romanus gratiam
rettulit ipsum viritim civitate donando, duos filios eius creando
praetores, cum seni adhuc crearentur.
Tam varia atque atrox fortuna Italici
belli fuit, ut per biennium continuum duo Romani consules, Rutilius
ac deinde Cato Porcius, ab hostibus occiderentur, exercitus populi
Romani multis in locis funderentur, utque ad saga iretur diuque
in eo habitu maneretur. Caput imperii sui Corfinium legerant atque
appellarant Italicam. Paulatim deinde recipiendo in civitatem, qui
arma aut non ceperant aut deposuerant maturius, vires refectae sunt,
Pompeio Sullaque et Mario fluentem procumbentemque rem populi Romani
restituentibus.
17. – Finito
ex maxima parte, nisi quae Nolani belli manebant reliquiae, Italico
bello, quo quidem Romani victis adflictisque ipsi exarmati quam
integri universis civitatem dare maluerunt, consulatum inierunt
Q. Pompeius et L. Cornelius Sulla, vir qui neque ad finem
victoriae satis laudari neque post victoriam abunde vituperari potest.
Hic natus familia nobili, sextus a Cornelio Rufino, qui bello Pyrrhi
inter celeberrimos fuerat duces, cum familiae eius claritudo intermissa
esset, diu ita se gessit, ut nullam petendi consulatum cogitationem
habere videretur: deinde post praeturam inlustratus bello Italico
et ante in Gallia legatione sub Mario, qua eminentissimos duces
hostium fuderat, ex successu animum sumpsit petensque consulatum
paene omnium civium suffragiis factus est; sed eum honorem undequinquagesimo
aetatis suae anno adsecutus est.
18. – Per
ea tempora Mithridates, Ponticus rex, vir neque silendus neque dicendus
sine cura, bello acerrimus, virtute eximius, aliquando fortuna,
semper animo maximus, consiliis dux, miles manu, odio in Romanos
Hannibal, occupata Asia necatisque in ea omnibus civibus Romanis,
quos quidem eadem die atque hora redditis civitatibus litteris ingenti
cum pollicitatione praemiorum interimi iusserat, quo tempore neque
fortitudine adversus Mithridatem neque fide in Romanos quisquam
Rhodiis par fuit (horum fidem Mytilenaeorum perfidia inluminavit,
qui M. Aquilium aliosque Mithridati vinctos tradiderunt, quibus
libertas in unius Theophanis gratiam postea a Pompeio restituta
est), cum terribilis Italiae quoque videretur imminere, sorte obvenit
Sullae Asia provincia.
Is egressus urbe cum circa Nolam moraretur
(quippe ea urbs pertinacissime arma retinebat exercituque Romano
obsidebatur, velut paeniteret eius fidei, quam omnium sanctissimam
bello praestiterat Punico), P. Sulpicius tribunus plebis, disertus,
acer, opibus gratia amicitiis vigore ingenii atque animi celeberrimus,
cum antea rectissima voluntate apud populum maxumam quaesisset dignitatem,
quasi pigeret eum virtutum suarum et bene consulta ei male cederent,
subito pravus et praeceps se C. Mario post septuagesimum annum omnia
imperia et omnis provincias concupiscenti addixit legemque ad populum
tulit, qua Sullae imperium abrogaretur, C. Mario bellum decerneretur
Mithridaticum, aliasque leges perniciosas et exitiabiles neque tolerandas
liberae civitati tulit. Quin etiam Q. Pompei consulis filium
eundemque Sullae generum per emissarios factionis suae interfecit.
19. – Tum
Sulla contracto exercitu ad urbem rediit eamque armis occupavit,
duodecim auctores novarum pessimarumque rerum, inter quos Marium
cum filio et P. Sulpicio, urbe exturbavit ac lege lata exules
fecit. Sulpicium etiam adsecuti equites in Laurentinis paludibus
iugulavere, caputque eius erectum et ostentatum pro rostris velut
omen inminentis proscriptionis fuit. Marius post sextum consulatum
annumque septuagesimum nudus ac limo obrutus, oculis tantummodo
ac naribus eminentibus, extractus arundineto circa paludem Maricae,
in quam se fugiens consectantis Sullae equites abdiderat, iniecto
in collum loro in carcerem Minturnensium iussu duumviri perductus
est. Ad quem interficiendum missus cum gladio servus publicus natione
Germanus, qui forte ab imperatore eo bello Cimbrico captus erat,
ut agnovit Marium, magno eiulatu expromens indignationem casus tanti
viri abiecto gladio profugit e carcere. Tum cives, ab hoste misereri
paulo ante principis viri docti, instructum eum viatico conlataque
veste in navem imposuerunt. At ille adsecutus circa insulam Aenariam
filium cursum in Africam direxit inopemque vitam in tugurio ruinarum
Carthaginiensium toleravit, cum Marius aspiciens Carthaginem, illa
intuens Marium, alter alteri possent esse solacio.
20. – Hoc
primum anno sanguine consulis Romani militis imbutae manus sunt;
quippe Q. Pompeius, collega Sullae, ab exercitu Cn. Pompei
proconsulis seditione, sed quam dux creaverat, interfectus est.
Non erat Mario Sulpicioque Cinna temperatior.
Itaque cum ita civitas Italiae data esset, ut in octo tribus contribuerentur
novi cives, ne potentia eorum et multitudo veterum civium dignitatem
frangeret plusque possent recepti in beneficium quam auctores beneficii,
Cinna in omnibus tribubus eos se distributurum pollicitus est: quo
nomine ingentem totius Italiae frequentiam in urbem acciverat. E
qua pulsus collegae optimatiumque viribus cum in Campaniam tenderet,
ex auctoritate senatus consulatus ei abrogatus est suffectusque
in eius locum L. Cornelius Merula flamen dialis. Haec iniuria
homine quam exemplo dignior fuit. Tum Cinna corruptis primo centurionibus
ac tribunis, mox etiam spe largitionis militibus, ab eo exercitu,
qui circa Nolam erat, receptus est. Is cum universus in verba eius
iurasset, retinens insignia consulatus patriae bellum intulit, fretus
ingenti numero novorum civium, e quorum delectu trecentas amplius
cohortes conscripserat ac triginta legionum instar impleverat. Opus
erat partibus auctoritate, cuius augendae gratia C. Marium cum filio
de exilio revocavit quique cum iis pulsi erant.
21. – Dum
bellum autem infert patriae Cinna, Cn. Pompeius, Magni pater,
cuius praeclara opera bello Marsico praecipue circa Picenum agrum,
ut praescripsimus, usa erat res publica quique Asculum ceperat,
circa quam urbem, cum in multis aliis regionibus exercitus dispersi
forent, quinque et septuaginta milia civium Romanorum, amplius sexaginta
Italicorum una die conflixerant, frustratus spe continuandi consulatus
ita se dubium mediumque partibus praestitit, ut omnia ex proprio
usu ageret temporibusque insidiari videretur, et huc atque illuc,
unde spes maior adfulsisset potentiae, sese exercitumque deflecteret.
Sed ad ultimum magno atrocique proelio cum Cinna conflixit: cuius
commissi patratique sub ipsis moenibus focisque urbis Romanae pugnantibus
spectantibusque quam fuerit eventus exitiabilis, vix verbis exprimi
potest. Post hoc cum utrumque exercitum velut parum bello exhaustum
laceraret pestilentia, Cn. Pompeius decessit. Cuius interitus voluptas
amissorum aut gladio aut morbo civium paene damno repensata est,
populusque Romanus quam vivo iracundiam debuerat, in corpus mortui
contulit.
Seu duae seu tres Pompeiorum fuere
familiae, primus eius nominis ante annos fere centum sexaginta septem
Q. Pompeius cum Cn. Servilio consul fuit.
Cinna et Marius haud incruentis utrimque
certaminibus editis urbem occupaverunt, sed prior ingressus Cinna
de recipiendo Mario legem tulit.
22. – Mox
C. Marius pestifero civibus suis reditu intravit moenia. Nihil
illa victoria fuisset crudelius, nisi mox Sullana esset secuta;
neque licentia gladiorum in mediocris saevitum, sed excelsissimi
quoque atque eminentissimi civitatis viri variis suppliciorum generibus
adfecti. In iis consul Octavius, vir lenissimi animi, iussu Cinnae
interfectus est. Merula autem, qui se sub adventum Cinnae consulatu
abdicaverat, incisis venis superfusoque altaribus sanguine, quos
saepe pro salute rei publicae flamen dialis precatus erat deos,
eos in execrationem Cinnae partiumque eius tum precatus optime de
re publica meritum spiritum reddidit. M. Antonius, princeps civitatis
atque eloquentiae, gladiis militum, quos ipsos facundia sua moratus
erat, iussu Marii Cinnaeque confossus est. Q. Catulus, et aliarum
virtutum et belli Cimbrici gloria, quae illi cum Mario communis
fuerat, celeberrimus, cum ad mortem conquireretur, conclusit se
loco nuper calce harenaque perpolito inlatoque igni, qui vim odoris
excitaret, simul exitiali hausto spiritu, simul incluso suo mortem
magis voto quam arbitrio inimicorum obiit.
Omnia erant praecipitia in re publica,
nec tamen adhuc quisquam inveniebatur, qui bona civis Romani aut
donare auderet aut petere sustineret. Postea id quoque accessit,
ut saevitiae causam avaritia praeberet et modus culpae ex pecuniae
modo constitueretur et qui fuisset locuples, fieret is nocens, suique
quisque periculi merces foret, nec quidquam videretur turpe, quod
esset quaestuosum.
23. – Secundum
deinde consulatum Cinna et septimum Marius in priorum dedecus iniit,
cuius initio morbo oppressus decessit, vir in bello hostibus, in
otio civibus infestissimus quietisque impatientissimus. In huius
locum suffectus Valerius Flaccus, turpissimae legis auctor, qua
creditoribus quadrantem solvi iusserat, cuius facti merita eum poena
intra biennium consecuta est. Dominante in Italia Cinna maior pars
nobilitatis ad Sullam in Achaiam ac deinde post in Asiam perfugit.
Sulla interim cum Mithridatis praefectis
circa Athenas Boeotiamque et Macedoniam ita dimicavit, ut et Athenas
reciperet et plurimo circa multiplicis Piraei portus munitiones
labore expleto amplius ducenta milia hostium interficeret nec minus
multa caperet. Si quis hoc rebellandi tempus, quo Athenae oppugnatae
a Sulla sunt, imputat Atheniensibus, nimirum veri vetustatisque
ignarus est: adeo enim certa Atheniensium in Romanos fides fuit,
ut semper et in omni re, quidquid sincera fide gereretur, id Romani
Attica fieri praedicarent. Ceterum tum oppressi Mithridatis armis
homines miserrimae condicionis cum ab inimicis tenerentur, oppugnabantur
ab amicis et animos extra moenia, corpora necessitati servientes
intra muros habebant. Transgressus deinde in Asiam Sulla parentem
ad omnia supplicemque Mithridatem invenit, quem multatum pecunia
ac parte navium Asia omnibusque aliis provinciis, quas armis occupaverat,
decedere coëgit, captivos recepit, in perfugas noxiosque animadvertit,
paternis, id est Ponticis finibus contentum esse iussit.
24. – C.
Flavius Fimbria, qui praefectus equitum ante adventum Sullae Valerium
Flaccum consularem virum interfecerat exercituque occupato imperator
appellatus forti Mithridatem pepulerat proelio, sub adventu Sullae
se ipse interemit, adulescens, quae pessime ausus erat, fortiter
executus. Eodem anno P. Laenas tribunus plebis Sex. Lucilium, qui
priore anno tribunus plebis fuerat, saxo Tarpeio deiecit, et cum
collegae eius, quibus diem dixerat, metu ad Sullam profugissent,
aqua ignique iis interdixit.
Tum Sulla compositis transmarinis
rebus, cum ad eum primum omnium Romanorum legati Parthorum venissent,
et in iis quidam magi ex notis corporis respondissent caelestem
eius vitam et memoriam futuram, revectus in Italiam haud plura quam
triginta armatorum milia adversum ducenta amplius hostium exposuit
Brundusii. Vix quidquam in Sullae operibus clarius duxerim, quam
quod cum per triennium Cinnanae Marianaeque partes Italiam obsiderent,
neque inlaturum se bellum iis dissimulavit nec quod erat in manibus
omisit, existimavitque ante frangendum hostem quam ulciscendum civem,
repulsoque externo metu, ubi quod alienum esset vicisset, superaret
quod erat domesticum. Ante adventum L. Sullae Cinna seditione orta
ab exercitu interemptus est, vir dignior, qui arbitrio victorum
moreretur quam iracundia militum. De quo vere dici potest, ausum
esse eum quae nemo auderet bonus, perfecisse quae a nullo nisi fortissimo
perfici possent, et fuisse eum in consultando temerarium, in exequendo
virum. Carbo nullo suffecto collega solus toto anno consul fuit.
25. – Putares
Sullam venisse in Italiam non belli vindicem, sed pacis auctorem:
tanta cum quiete exercitum per Calabriam Apuliamque cum singulari
cura frugum, agrorum, hominum, urbium perduxit in Campaniam temptavitque
iustis legibus et aequis condicionibus bellum componere; sed iis,
quibus et res pessima et immodica cupiditas erat, non poterat pax
placere. Crescebat interim in dies Sullae exercitus confluentibus
ad eum optimo quoque et sanissimo. Felici deinde circa Capuam eventu
Scipionem Norbanumque consules superat, quorum Norbanus acie victus,
Scipio ab exercitu suo desertus ac proditus inviolatus a Sulla dimissus
est. Adeo enim Sulla dissimilis fuit bellator ac victor, ut dum
vincit, mitis ac iustissimo lenior, post victoriam audito fuerit
crudelior. Nam et consulem, ut praediximus, exarmatum Quintumque
Sertorium, pro quanti mox belli facem! et multos alios, potitus
eorum, dimisit incolumes, credo ut in eodem homine duplicis ac diversissimi
animi conspiceretur exemplum. Post victoriam — namque ascendens
montem Tifata cum C. Norbano concurrerat — Sulla gratis
Dianae, cuius numini regio illa sacrata est, solvit; aquas salubritate
medendisque corporibus nobiles agrosque omnis addixit deae. Huius
gratae religionis memoriam et inscriptio templi adfixa posti hodieque
et tabula testatur aerea intra aedem.
26. – Deinde
consules Carbo tertium et C. Marius, septiens consulis filius,
annos natus sex et viginti, vir animi magis quam aevi paterni, multa
fortiterque molitus neque usquam inferior nomine suo. Is apud Sacriportum
pulsus a Sulla acie Praeneste, quod ante natura munitum praesidiis
firmaverat, se exercitumque contulit.
Ne quid usquam malis publicis deesset,
in qua civitate semper virtutibus certatum erat, certabatur sceleribus,
optimusque sibi videbatur, qui fuerat pessimus. Quippe dum ad Sacriportum
dimicatur, Damasippus praetor Domitium consularem, Scaevolam Mucium,
pontificem maximum et divini humanique iuris auctorem celeberrimum,
et C. Carbonem praetorium, consulis fratrem, et Antistium aedilicium
velut faventis Sullae partibus in curia Hostilia trucidavit. Non
perdat nobilissimi facti gloriam Calpurnia, Bestiae filia, uxor
Antistii, quae iugulato, ut praediximus, viro gladio se ipsa transfixit.
Quantum huius gloriae famaeque accessit nunc virtute feminae! nec
propria latet.
27. – At
Pontius Telesinus, dux Samnitium, vir domi bellique fortissimus
penitusque Romano nomini infestissimus, contractis circiter quadraginta
milibus fortissimae pertinacissimaeque in retinendis armis iuventutis,
Carbone ac Mario consulibus abhinc annos centum et novem Kal. Novembribus
ita ad portam Collinam cum Sulla dimicavit, ut ad summum discrimen
et eum et rem publicam perduceret, quae non maius periculum adiit
Hannibalis intra tertium miliarium castra conspicata, quam eo die,
quo circumvolans ordines exercitus sui Telesinus dictitansque adesse
Romanis ultimum diem vociferabatur eruendam delendamque urbem, adiiciens
numquam defuturos raptores Italicae libertatis lupos, nisi silva,
in quam refugere solerent, esset excisa. Post primam demum horam
noctis et Romana acies respiravit et hostium cessit. Telesinus postera
die semianimis repertus est, victoris magis quam morientis vultum
praeferens, cuius abscisum caput ferro figi gestarigue circa Praeneste
Sulla iussit.
Tum demum desperatis rebus suis C.
Marius adulescens per cuniculos, qui miro opere fabricati in diversas
agrorum partis ferebant, conatus erumpere, cum foramine e terra
emersisset, a dispositis in id ipsum interemptus est. Sunt qui sua
manu, sunt qui concurrentem mutuis ictibus cum minore fratre Telesini
una obsesso et erumpente occubuisse prodiderint. Utcumque cecidit,
hodieque tanta patris imagine non obscuratur eius memoria. De quo
iuvene quid existimaverit Sulla, in promptu est; occiso enim demum
eo Felicis nomen adsumpsit, quod quidem usurpasset iustissime, si
eundem et vincendi et vivendi finem habuisset.
Oppugnationi autem Praenestis ac Marii
praefuerat Ofella Lucretius, qui cum antea Marianarum fuisset partium
praetor, ad Sullam transfugerat. Felicitatem diei, quo Samnitium
Telesinique pulsus est exercitus, Sulla perpetua ludorum circensium
honoravit memoria, qui sub eius nomine Sullanae Victoriae celebrantur.
28. – Paulo
ante quam Sulla ad Sacriportum dimicaret, magnificis proeliis partium
eius viri hostium exercitum fuderant, duo Servilii apud Clusium,
Metellus Pius apud Faventiam, M. Lucullus circa Fidentiam.
Videbantur finita belli civilis mala,
cum Sullae crudelitate aucta sunt. Quippe dictator creatus (cuius
honoris usurpatio per annos centum et viginti intermissa; nam proximus
post annum quam Hannibal Italia excesserat, uti adpareat populum
Romanum usum dictatoris ut in metu desiderasse tali quo timuisset
potestatem) imperio, quo priores ad vindicandam maximis periculis
rem publicam olim usi erant, eo in inmodicae crudelitatis licentiam
usus est. Primus ille, et utinam ultimus, exemplum proscriptionis
invenit, ut in qua civitate petulantis convicii iudicium histrioni
ex albo redditur, in ea iugulati civis Romani publice constitueretur
auctoramentum, plurimumque haberet, qui plurimos interemisset, neque
occisi hostis quam civis uberius foret praemium fieretque quisque
merces mortis suae. Nec tantum in eos, qui contra arma tulerant,
sed in multos insontis saevitum. Adiectum etiam, ut bona proscriptorum
venirent exclusique paternis opibus liberi etiam petendorum honorum
iure prohiberentur simulque, quod indignissimum est, senatorum filii
et onera ordinis sustinerent et iura perderent.
29. – Sub
adventum in Italiam L. Sullae Cn. Pompeius, eius Cn. Pompei filius,
quem magnificentissimas res in consulatu gessisse bello Marsico
praediximus, tris et viginti annos natus, abhinc annos centum et
tredecim privatis ut opibus, ita consiliis magna ausus magnificeque
conata executus, ad vindicandam restituendamque dignitatem patriae
firmum ex agro Piceno, qui totus paternis eius clientelis refertus
erat, contraxit exercitum: cuius viri magnitudo multorum voluminum
instar exigit, sed operis modus paucis eum narrari iubet.
Fuit hic genitus matre Lucilia stirpis
senatoriae, forma excellens, non ea, qua flos commendatur aetatis,
sed ea dignitate constantiaque, quae in illam conveniens amplitudinem
fortunamque eum ad ultimum vitae comitata est diem; innocentia eximius,
sanctitate praecipuus, eloquentia medius, potentiae, quae honoris
causa ad eum deferretur, non vi ab eo occuparetur, cupidissimus,
dux bello peritissimus, civis in toga, nisi ubi vereretur ne quem
haberet parem, modestissimus, amicitiarum tenax, in offensis exorabilis,
in reconcilianda gratia fidelissimus, in accipienda satisfactione
facillimus, potentia sua numquam aut raro ad impotentiam usus, paene
omnium vitiorum expers, nisi numeraretur inter maxima in civitate
libera dominaque gentium indignari, cum omnes cives iure haberet
pares, quemquam aequalem dignitate conspicere. Hic a toga virili
adsuetus commilitio prudentissimi ducis, parentis sui, bonum et
capax recta discendi ingenium singulari rerum militarium prudentia
excoluerat, ut a Sertorio Metellus laudaretur magis, Pompeius timeretur
validius.
30. – Tum
M. Perpenna praetorius, e proscriptis, gentis clarioris quam animi,
Sertorium inter cenam Oscae interemit Romanisque certam victoriam,
partibus suis excidium, sibi turpissimam mortem pessimo auctoravit
facinore. Metellus et Pompeius ex Hispaniis triumphaverunt; sed
Pompeius, hoc quoque triumpho adhuc eques Romanus, ante diem quam
consulatum iniret, curru urbem invectus est. Quem virum quis non
miretur per tot extraordinaria imperia in summum fastigium evectum
iniquo tulisse animo, C. Caesaris absentis in altero consulatu petendo
senatum populumque Romanum rationem habere: adeo familiare est hominibus
omnia sibi ignoscere, nihil aliis remittere, et invidiam rerum non
ad causam, sed ad voluntatem personasque dirigere. Hoc consulatu
Pompeius tribuniciam potestatem restituit, cuius Sulla imaginem
sine re reliquerat.
Dum Sertorianum bellum in Hispania
geritur, quattuor et sexaginta fugitivi e ludo gladiatorio Capua
profugientes duce Spartaco, raptis ex ea urbe gladiis, primo Vesuvium
montem petiere, mox crescente in dies multitudine gravibus variisque
casibus adfecere Italiam. Quorum numerus in tantum adulevit, ut
qua ultima dimicavere acie, nonaginta milia hominum se Romano exercitui
opposuerint. Huius patrati gloria penes M. Crassum fuit, mox rei
publicae omnium consensu principem.
31. – Converterat
Cn. Pompei persona totum in se terrarum orbem et per omnia maior
civi habebatur. Qui cum consul perquam laudabiliter iurasset se
in nullam provinciam ex eo magistratu iturum idque servasset, post
biennium A. Gabinius tribunus legem tulit, ut cum belli more,
non latrociniorum, orbem classibus iam, non furtivis expeditionibus
piratae terrerent quasdamque etiam Italiae urbes diripuissent, Cn. Pompeius
ad eos opprimendos mitteretur essetque ei imperium aequum in omnibus
provinciis cum proconsulibus usque ad quinquagesimum miliarium a
mari. Quo scito paene totius terrarum orbis imperium uni viro deferebatur;
sed tamen idem hoc ante septennium in M. Antonii praetura decretum
erat. Sed interdum persona ut exemplo nocet, ita invidiam auget
aut levat: in Antonio homines aequo animo passi erant; raro enim
invidetur eorum honoribus, quorum vis non timetur: contra in iis
homines extraordinaria reformidant, qui ea suo arbitrio aut deposituri
aut retenturi videntur et modum in voluntate habent. Dissuadebant
optimates, sed consilia impetu victa sunt.
32. – Digna
est memoria Q. Catuli cum auctoritas tum verecundia. Qui cum
dissuadens legem in contione dixisset esse quidem praeclarum virum
Cn. Pompeium, sed nimium iam liberae rei publicae neque omnia in
uno reponenda adiecissetque: "si quid huic acciderit, quem
in eius locum substituetis?" subclamavit universa contio, te,
Q. Catule. Tum ille victus consensu omnium et tam honorifico
civitatis testimonio e contione discessit. Hic hominis verecundiam,
populi iustitiam mirari libet, huius, quod non ultra contendit,
plebis, quod dissuadentem et adversarium voluntatis suae vero testimonio
fraudare noluit.
Per idem tempus Cotta iudicandi munus,
quod C. Gracchus ereptum senatui ad equites, Sulla ab illis ad senatum
transtulerant, aequaliter in utrumque ordinem partitus est; Otho
Roscius lege sua equitibus in theatro loca restituit.
At Cn. Pompeius multis et praeclaris
viris in id bellum adsumptis discriptoque paene in omnis recessus
maris praesidio navium, brevi inexsuperabili manu terrarum orbem
liberavit praedonesque saepe multis iam aliis locis victos circa
Ciliciam classe adgressus fudit ac fugavit; et quo maturius bellum
tam late diffusum conficeret, reliquias eorum contractas in urbibus
remotoque mari loco in certa sede constituit. Sunt qui hoc carpant,
sed quamquam in auctore satis rationis est, tamen ratio quemlibet
magnum auctorem faceret; data enim facultate sine rapto vivendi
rapinis arcuit.
33. – Cum
esset in fine bellum piraticum et L. Lucullus, qui ante septem
annos ex consulatu sortitus Asiam Mithridati oppositus erat magnasque
et memorabiles res ibi gesserat, Mithridatem saepe multis locis
fuderat, egregia Cyzicum liberarat victoria, Tigranem, regum maximum,
in Armenia vicerat ultimamque bello manum paene magis noluerat imponere
quam non potuerat, quia alioqui per omnia laudabilis et bello paene
invictus pecuniae pellebatur cupidine, idem bellum adhuc administraret,
Manilius tribunus plebis, semper venalis et alienae minister potentiae,
legem tulit, ut bellum Mithridaticum per Cn. Pompeium administraretur.
Accepta ea magnisque certatum inter imperatores iurgiis, cum Pompeius
Lucullo infamiam pecuniae, Lucullus Pompeio interminatam cupiditatem
obiiceret imperii neuterque ab altero quod arguebat mentitus argui
posset. Nam neque Pompeius, ut primum ad rem publicam adgressus
est, quemquam omnino parem tulit, et in quibus rebus primus esse
debebat, solus esse cupiebat (neque eo viro quisquam aut alia omnia
minus aut gloriam magis concupiit, in adpetendis honoribus inmodicus,
in gerendis verecundissimus, ut qui eos ut libentissime iniret,
ita finiret aequo animo, et quod cupisset, arbitrio suo sumeret,
alieno deponeret) et Lucullus, summus alioqui vir, profusae huius
in aedificiis convictibusque et apparatibus luxuriae primus auctor
fuit, quem ob iniectas moles mari et receptum suffossis montibus
in terras mare haud infacete Magnus Pompeius Xerxen togatum vocare
adsueverat.
34. – Per
id tempus a Q. Metello Creta insula in populi Romani potestatem
redacta est, quae ducibus Panare et Lasthene quattuor et viginti
milibus iuvenum coactis, velocitate pernicibus, armorum laborumque
patientissimis, sagittarum usu celeberrimis, per triennium Romanos
exercitus fatigaverat. Ne ab huius quidem usura gloriae temperavit
animum Cn. Pompeius, quin victoriae partem conaretur vindicare.
Sed et Luculli et Metelli triumphum cum ipsorum singularis virtus,
tum etiam invidia Pompei apud optimum quemque fecit favorabilem.
Per haec tempora M. Cicero, qui
omnia incrementa sua sibi debuit, vir novitatis nobilissimae et
ut vita clarus, ita ingenio maximus, quique effecit, ne quorum arma
viceramus, eorum ingenio vinceremur, consul Sergii Catilinae Lentulique
et Cethegi et aliorum utriusque ordinis virorum coniurationem singulari
virtute, constantia, vigilia curaque aperuit. Catilina metu consularis
imperii urbe pulsus est; Lentulus consularis et praetor iterum Cethegusque
et alii clari nominis viri auctore senatu, iussu consulis in carcere
necati sunt.
35. – Ille
senatus dies, quo haec acta sunt, virtutem M. Catonis iam multis
in rebus conspicuam atque praenitentem in altissimo culmine locavit.
Hic genitus proavo M. Catone, principe illo familiae Porciae,
homo Virtuti simillimus et per omnia ingenio diis quam hominibus
propior, qui numquam recte fecit, ut facere videretur, sed quia
aliter facere non potuerat, cuique id solum visum est rationem habere,
quod haberet iustitiam, omnibus humanis vitiis immunis semper fortunam
in sua potestate habuit. Hic tribunus plebis designatus et adhuc
admodum adulescens, cum alii suaderent, ut per municipia Lentulus
coniuratique custodirentur, paene inter ultimos interrogatus sententiam,
tanta vi animi atque ingenii invectus est in coniurationem, eo ardore
oris orationem omnium lenitatem suadentium societate consilii suspectam
fecit, sic impendentia ex ruinis incendiisque urbis et commutatione
status publici pericula exposuit, ita consulis virtutem amplificavit,
ut universus senatus in eius sententiam transiret animadvertendumque
in eos, quos praediximus, censeret maiorque pars ordinis eius Ciceronem
prosequerentur domum.
At Catilina non segnius conata obiit,
quam sceleris conandi consilia inierat: quippe fortissime dimicans
quem spiritum supplicio debuerat, proelio reddidit.
36. – Consulatui
Ciceronis non mediocre adiecit decus natus eo anno divus Augustus
abhinc annos LXXXII, omnibus omnium gentium viris magnitudine sua
inducturus caliginem.
Iam paene supervacaneum videri potest
eminentium ingeniorum notare tempora. Quis enim ignorat diremptos
gradibus aetatis floruisse hoc tempore Ciceronem, Hortensium, anteque
Crassum, Cottam, Sulpicium, moxque Brutum, Calidium, Caelium, Calvum
et proximum Ciceroni Caesarem eorumque velut alumnos Corvinum ac
Pollionem Asinium, aemulumque Thucydidis Sallustium, auctoresque
carminum Varronem ac Lucretium neque ullo in suscepto carminis sui
opere minorem Catullum. Paene stulta est inhaerentium oculis ingeniorum
enumeratio, inter quae maxime nostri aevi eminent princeps carminum
Vergilius Rabiriusque et consecutus Sallustium Livius Tibullusque
et Naso, perfectissimi in forma operis sui; nam vivorum ut magna
admiratio, ita censura difficilis est.
37. – Dum
haec in urbe Italiaque geruntur, Cn. Pompeius memorabile adversus
Mithridaten, qui post Luculli profectionem magnas novi exercitus
viris reparaverat, bellum gessit. At rex fusus fugatusque et omnibus
exutus copiis Armeniam Tigranemque socer generum petiit, regem eius
temporis, nisi qua Luculli armis erat infractus, potentissimum.
Simul itaque duos persecutus Pompeius intravit Armeniam. Prior filius
Tigranis, sed discors patri, pervenit ad Pompeium; mox ipse supplex
et praesens se regnumque dicioni eius permisit, praefatus neminem
alium neque Romanum neque ullius gentis virum futurum fuisse, cuius
se societati commissurus foret, quam Cn. Pompeium; proinde omnem
sibi vel adversam vel secundam, cuius auctor ille esset, fortunam
tolerabilem futuram: non esse turpe ab eo vinci, quem vincere esset
nefas, neque inhoneste aliquem summitti huic, quem fortuna super
omnis extulisset. Servatus regi honos imperii, sed multato ingenti
pecunia, quae omnis, sicuti Pompeio moris erat, redacta in quaestoris
potestatem ac publicis descripta litteris. Syria aliaeque, quas
occupaverat, provinciae ereptae, et aliae restitutae populo Romano,
aliae tum primum in eius potestatem redactae, ut Syria, quae tum
primum facta est stipendiaria. Finis imperii regii terminatus Armenia.
38. – Haud
absurdum videtur propositi operis regulae paucis percurrere, quae
cuiusque ductu gens ac natio redacta in formulam provinciae stipendiaria
facta sit, ut quae partibus notavimus, facilius simul universa conspici
possint.
Primus in Siciliam traiecit exercitum
consul Claudius, set provinciam eam post annos ferme duos et quinquaginta
captis Syracusis fecit Marcellus Claudius. Primus Africam Regulus
nono ferme anno primi Punici belli aggressus est;sed post centum
et novem annos P. Scipio Aemilianus eruta Carthagine abhinc annos
centum septuaginta tris Africam in formulam redegit provinciae.
Sardinia inter primum et secundum bellum Punicum ductu T. Manlii
consulis certum recepit imperi iugum. Immane bellicae civitatis
argumentum, quod semel sub regibus, iterum hoc T. Manlio consule,
tertio Augusto principe certae pacis argumentum Ianus geminus clausus
dedit. In Hispaniam primi omnium duxere exercitus Cn. et P. Scipiones
initio secundi belli Punici abhinc annos ducentos quinquaginta;
inde varie possessa et saepe amissa partibus, universa ductu Augusti
facta stipendiaria est. Macedoniam Paulus, Mummius Achaiam, Fulvius
Nobilior subegit Aetoliam, Asiam L. Scipio, Africani frater,
eripuit Antiocho, sed beneficio senatus populique Romani mox ab
Attalis possessam regibus M. Perpenna capto Aristonico fecit
tributariam. Cyprus devicta nullius adsignanda gloriae est; quippe
senatus consulto, ministerio Catonis, regis morte, quam ille conscientia
acciverat, facta provincia est. Creta Metelli ductu longissimae
libertatis fine multata est. Syria Pontusque Cn. Pompei virtutis
monumenta sunt.
39. – Gallias
primum a Domitio Fabioque, nepote Pauli, qui Allobrogicus vocatus
est, intratas cum exercitu, magna mox clade nostra, saepe et adfectavimus
et omisimus. Sed fulgentissimum C. Caesaris opus in his conspicitur;
quippe eius ductu auspiciisque infractae paene idem, quod totus
terrarum orbis, in aerarium conferunt stipendium. Ab eodem facta
* * * Numidicus. Ciliciam perdomuit Isauricus et post bellum Antiochinum
Vulso Manlius Gallograeciam. Bithynia, ut praediximus, testamento
Nicomedis relicta hereditaria. Divus Augustus praeter Hispanias
aliasque gentis, quarum titulis forum eius praenitet, paene idem
facta Aegypto stipendiaria, quantum pater eius Galliis, in aerarium
reditus contulit. At Ti. Caesar quam certam Hispanis parendi confessionem
extorserat parens, Illyriis Delmatisque extorsit. Raetiam autem
et Vindelicos ac Noricos Pannoniamque et Scordiscos novas imperio
nostro subiunxit provincias. Ut has armis, ita auctoritate Cappadociam
populo Romano fecit stipendiariam. Sed revertamur ad ordinem.
40. – Secuta
deinde Cn. Pompei militia, gloriae laborisne maioris incertum est.
Penetratae cum victoria Media, Albania, Hiberia; deinde flexum agmen
ad eas nationes, quae dextra atque intima Ponti incolunt, Colchos
Heniochosque et Achaeos, et oppressus auspiciis Pompei, insidiis
filii Pharnacis Mithridates, ultimus omnium iuris sui regum praeter
Parthicos. Tum victor omnium quas adierat gentium Pompeius suoque
et civium voto maior et per omnia fortunam hominis egressus revertit
in Italiam. Cuius reditum favorabilem opinio fecerat; quippe plerique
non sine exercitu venturum in urbem adfirmarunt et libertati publicae
statuturum arbitrio suo modum. Quo magis hoc homines timuerant,
eo gratior civilis tanti imperatoris reditus fuit: omni quippe Brundusii
dimisso exercitu nihil praeter nomen imperatoris retinens cum privato
comitatu, quem semper illi astare moris fuit, in urbem rediit magnificentissimumque
de tot regibus per biduum egit triumphum longeque maiorem omni ante
se inlata pecunia in aerarium, praeterquam a Paulo, ex manubiis
intulit.
Absente Cn. Pompeio T. Ampius
et T. Labienus tribuni plebis legem tulerant, ut is ludis circensibus
corona aurea et omni cultu triumphantium uteretur, scaenicis autem
praetexta coronaque aurea. Id ille non plus quam semel, et hoc sane
nimium fuit, usurpare sustinuit. Huius viri fastigium tantis auctibus
fortuna extulit, ut primum ex Africa, iterum ex Europa, tertio ex
Asia triumpharet et, quot partes terrarum orbis sunt, totidem faceret
monumenta victoriae suae. Numquam tamen eminentia invidia carent.
Itaque et Lucullus et Metellus Creticus memor tamen acceptae iniuriae,
non iniuste querens (quippe ornamentum triumphi eius captivos duces
Pompeius subduxerat) et cum iis pars optimatium refragabatur, ne
aut promissa civitatibus a Pompeio aut bene meritis praemia ad arbitrium
eius persolverentur.
41. – Secutus
deinde est consulatus C. Caesaris, qui scribenti manum iniicit et
quamlibet festinantem in se morari cogit. Hic nobilissima Iuliorum
genitus familia et, quod inter omnis antiquitatis studiosos constabat,
ab Anchise ac Venere deducens genus, forma omnium civium excellentissimus,
vigore animi acerrimus, munificentia effusissimus, animo super humanam
et naturam et fidem evectus, magnitudine cogitationum, celeritate
bellandi, patientia periculorum Magno illi Alexandro, sed sobrio
neque iracundo simillimus, qui denique semper et cibo et somno in
vitam, non in voluptatem uteretur, cum fuisset C. Mario sanguine
coniunctissimus atque idem Cinnae gener, cuius filiam ut repudiaret
nullo metu compelli potuit, cum M. Piso consularis Anniam, quae
Cinnae uxor fuerat, in Sullae dimisisset gratiam, habuissetque fere
duodeviginti annos eo tempore, quo Sulla rerum potitus est, magis
ministris Sullae adiutoribusque partium quam ipso conquirentibus
eum ad necem mutata veste dissimilemque fortunae suae indutus habitum
nocte urbe elapsus est. Idem postea admodum iuvenis, cum a piratis
captus esset, ita se per omne spatium, quo ab iis retentus est,
apud eos gessit, ut pariter iis terrori venerationique esset, neque
umquam aut nocte aut die (cur enim quod vel maximum est, si narrari
verbis speciosis non potest, omittatur?) aut excalcearetur aut discingeretur,
in hoc scilicet, ne si quando aliquid ex solito variaret, suspectus
iis, qui oculis tantummodo eum custodiebant, foret.
42. – Longum
est narrare, quid et quotiens ausus sit, quanto opere conata eius
qui obtinebat Asiam magistratus populi Romani metu suo destituerit.
Illud referatur documentum tanti mox evasuri viri: quae nox eam
diem secuta est, qua publica civitatium pecunia redemptus est, ita
tamen, ut cogeret ante obsides a piratis civitatibus dari, et privatus
et contracta classe tumultuaria invectus in eum locum, in quo ipsi
praedones erant, partem classis fugavit, partem mersit, aliquot
navis multosque mortalis cepit; laetusque nocturnae expeditionis
triumpho ad suos revectus est, mandatisque custodiae quos ceperat,
in Bithyniam perrexit ad proconsulem Iuncum (idem enim eam Asiamque
obtinebat) petens, ut auctor fieret sumendi de captivis supplicii:
quod ille se facturum negasset venditurumque captivos dixisset (quippe
sequebatur invidia inertiam), incredibili celeritate revectus ad
mare, priusquam de ea re ulli proconsulis redderentur epistulae,
omnes, quos ceperat, suffixit cruci.
43. – Idem
mox ad sacerdotium ineundum (quippe absens pontifex factus erat
in Cottae consularis locum, cum paene puer a Mario Cinnaque flamen
dialis creatus victoria Sullae, qui omnia ab iis acta fecerat irrita,
amisisset id sacerdotium) festinans in Italiam, ne conspiceretur
a praedonibus omnia tunc obtinentibus maria et merito iam infestis
sibi, quattuor scalmorum navem una cum duobus amicis decemque servis
ingressus effusissimum Adriatici maris traiecit sinum. Quo quidem
in cursu conspectis, ut putabat, piratarum navibus cum exuisset
vestem alligassetque pugionem ad femur alterutri se fortunae parans,
mox intellexit frustratum esse visum suum arborumque ex longinquo
ordinem antemnarum praebuisse imaginem.
Reliqua eius acta in urbe, nobilissima
Cn. Dolabellae accusatio et maior civitatis in ea favor, quam reis
praestari solet, contentionesque civiles cum Q. Catulo atque
aliis eminentissimis viris celeberrimae, et ante praeturam victus
in maximi pontificatus petitione Q. Catulus, omnium confessione
senatus princeps, et restituta in aedilitate adversante quidem nobilitate
monumenta C. Marii, simulque revocati ad ius dignitatis proscriptorum
liberi, et praetura quaesturaque mirabili virtute atque industria
obita in Hispania (cum esset quaestor sub Vetere Antistio, avo huius
Veteris consularis atque pontificis, duorum consularium et sacerdotum
patris, viri in tantum boni, in quantum humana simplicitas intellegi
potest) quo notiora sunt, minus egent stilo.
44. – Hoc
igitur consule inter eum et Cn. Pompeium et M. Crassum inita
potentiae societas, quae urbi orbique terrarum nec minus diverso
cuique tempore ipsis exitiabilis fuit. Hoc consilium sequendi Pompeius
causam habuerat, ut tandem acta in transmarinis provinciis, quibus,
ut praediximus, multi obtrectabant, per Caesarem confirmarentur
consulem, Caesar autem, quod animadvertebat se cedendo Pompei gloriae
aucturum suam et invidia communis potentiae in illum relegata confirmaturum
vires suas, Crassus, ut quem principatum solus adsequi non poterat,
auctoritate Pompei, viribus teneret Caesaris, adfinitas etiam inter
Caesarem Pompeiumque contracta nuptiis, quippe Iuliam, filiam C. Caesaris,
Cn. Magnus duxit uxorem.
In hoc consulatu Caesar legem tulit,
ut ager Campanus plebei divideretur, suasore legis Pompeio. Ita
circiter viginti milia civium eo deducta et ius urbis restitutum
post annos circiter centum quinquaginta duos quam bello Punico ab
Romanis Capua in formam praefecturae redacta erat. Bibulus, collega
Caesaris, cum actiones eius magis vellet impedire quam posset, maiore
parte anni domi se tenuit. Quo facto dum augere vult invidiam collegae,
auxit potentiam. Tum Caesari decretae in quinquennium Galliae.
45. – Per
idem tempus P. Clodius, homo nobilis, disertus, audax, quique neque
dicendi neque faciendi ullum nisi quem vellet nosset modum, malorum
propositorum executor acerrimus, infamis etiam sororis stupro et
actus incesti reus ob initum inter religiosissima populi Romani
sacra adulterium, cum graves inimicitias cum M. Cicerone exerceret
(quid enim inter tam dissimiles amicum esse poterat?) et a patribus
ad plebem transisset, legem in tribunatu tulit, qui civem Romanum
indemnatum interemisset, ei aqua et igni interdiceretur: cuius verbis
etsi non nominabatur Cicero, tamen solus petebatur. Ita vir optime
meritus de re publica conservatae patriae pretium calamitatem exilii
tulit. Non caruerunt suspicione oppressi Ciceronis Caesar et Pompeius.
Hoc sibi contraxisse videbatur Cicero, quod inter viginti viros
dividendo agro Campano esse noluisset. Idem intra biennium sera
Cn. Pompei cura, verum ut coepit intenta, votisque Italiae ac decretis
senatus, virtute atque actione Annii Milonis tribuni plebis dignitati
patriaeque restitutus est. Neque post Numidici exilium aut reditum
quisquam aut expulsus invidiosius aut receptus est laetius. Cuius
domus quam infeste a Clodio disiecta erat, tam speciose a senatu
restituta est.
Idem P. Clodius in tribunatu sub honorificentissimo
ministerii titulo M. Catonem a re publica relegavit: quippe legem
tulit, ut is quaestor cum iure praetorio, adiecto etiam quaestore,
mitteretur in insulam Cyprum ad spoliandum regno Ptolemaeum, omnibus
morum vitiis eam contumeliam meritum. Sed ille sub adventum Catonis
vitae suae vim intulit. Unde pecuniam longe sperata maiorem Cato
Romam retulit. Cuius integritatem laudari nefas est, insolentia
paene argui potest, quod una cum consulibus ac senatu effusa civitate
obviam, cum per Tiberim subiret navibus, non ante iis egressus est,
quam ad eum locum pervenit, ubi erat exponenda pecunia.
46. – Cum
deinde inmanis res vix multis voluminibus explicandas C. Caesar
in Gallia gereret nec contentus plurimis ac felicissimis victoriis
innumerabilibusque caesis et captis hostium milibus etiam in Britanniam
traiecisset exercitum, alterum paene imperio nostro ac suo quaerens
orbem, vetus par consulum, Cn. Pompeius et M. Crassus, alterum iniere
consulatum, qui neque petitus honeste ab iis neque probabiliter
gestus est. Caesari lege, quam Pompeius ad populum tulit, prorogatae
in idem spatium temporis provinciae, Crasso bellum Parthicum iam
animo molienti Syria decreta. Qui vir cetera sanctissimus immunisque
voluptatibus neque in pecunia neque in gloria concupiscenda aut
modum norat aut capiebat terminum. Hunc proficiscentem in Syriam
diris cum ominibus tribuni plebis frustra retinere conati. Quorum
execrationes si in ipsum tantummodo valuissent, utile imperatoris
damnum salvo exercitu fuisset rei publicae. Transgressum Euphraten
Crassum petentemque Seleuciam circumfusus inmanibus copiis equitum
rex Orodes una cum parte maiore Romani exercitus interemit. Reliquias
legionum C. Cassius, atrocissimi mox auctor facinoris, tum quaestor,
conservavit Syriamque adeo in populi Romani potestate retinuit,
ut transgressos in eam Parthos felici rerum eventu fugaret ac funderet.
47. – Per
haec insequentiaque et quae praediximus tempora amplius quadringenta
milia hostium a C. Caesare caesa sunt, plura capta; pugnatum
saepe derecta acie, saepe in agminibus, saepe eruptionibus, bis
penetrata Britannia, novem denique aestatibus vix ulla non iustissimus
triumphus emeritus. Circa Alesiam vero tantae res gestae, quantas
audere vix hominis, perficere paene nullius nisi dei fuerit.
Quarto ferme anno Caesar morabatur
in Galliis, cum medium iam ex invidia potentiae et viva illa male
cohaerentis inter Cn. Pompeium et C. Caesarem concordiae pignus
Iulia, uxor Magni, decessit: atque omnia inter destinatos tanto
discrimini duces dirimente fortuna filius quoque parvus Pompei,
Iulia natus, intra breve spatium obiit. Tum in gladios caedesque
civium furente ambitu, cuius neque finis reperiebatur nec modus,
tertius consulatus soli Cn. Pompeio etiam adversantium antea dignitati
eius iudicio delatus est, cuius ille honoris gloria veluti reconciliatis
sibi optimatibus maxime a C. Caesare alienatus est; sed eius consulatus
omnem vim in coërcitionem ambitus exercuit.
Quo tempore P. Clodius a Milone candidato
consulatus exemplo inutili, facto salutari rei publicae circa Bovillas
contracta ex occursu rixa iugulatus est. Milonem reum non magis
invidia facti quam Pompei damnavit voluntas. Quem quidem M. Cato
palam lata absolvit sententia. Qui si maturius tulisset, non defuissent
qui sequerentur exemplum probarentque eum civem occisum, quo nemo
perniciosior rei publicae neque bonis inimicior vixerat.
48. – Intra
breve deinde spatium belli civilis exarserunt initia, cum iustissimus
quisque et a Caesare et a Pompeio vellet dimitti exercitus; quippe
Pompeius in secundo consulatu Hispanias sibi decerni voluerat easque
per triennium absens ipse ac praesidens urbi per Afranium et Petreium,
consularem ac praetorium, legatos suos, administrabat et iis, qui
a Caesare dimittendos exercitus contendebant, adsentabatur, iis,
qui ab ipso quoque, adversabatur. Qui si ante biennium, quam ad
arma itum est, perfectis muneribus theatri et aliorum operum, quae
ei circumdedit, gravissima temptatus valetudine decessisset in Campania
(quo quidem tempore universa Italia vota pro salute eius primi omnium
civium suscepit) defuisset fortunae destruendi eius locus, et quam
apud superos habuerat magnitudinem, inlibatam detulisset ad inferos.
Bello autem civili et tot, quae deinde per continuos viginti annos
consecuta sunt, malis non alius maiorem flagrantioremque quam C.
Curio tribunus plebis subiecit facem, vir nobilis, eloquens, audax,
suae alienaeque et fortunae et pudicitiae prodigus, homo ingeniosissime
nequam et facundus malo publico cuius animo voluptatibus vel libidinibus
neque opes ullae neque cupiditates sufficere possent. Hic primo
pro Pompei partibus, id est, ut tunc habebatur, pro re publica,
mox simulatione contra Pompeium et Caesarem, sed animo pro Caesare
stetit. Id gratis an accepto centies sestertio fecerit, ut accepimus,
in medio relinquemus. Ad ultimum saluberrimas coalescentis condiciones
pacis, quas et Caesar iustissimo animo postulabat et Pompeius aequo
recipiebat, discussit ac rupit, unice cavente Cicerone concordiae
publicae.
Harum praeteritarumque rerum ordo
cum iustis aliorum voluminibus promatur, tum, uti spero, nostris
explicabitur. Hunc proposito operi sua forma reddatur, si prius
gratulatus ero Q. Catulo, duobus Lucullis Metelloque et Hortensio,
qui, cum sine invidia in re publica floruissent eminuissentque sine
periculo, quieta aut certe non praecipitata fatali ante initium
bellorum civilium morte functi sunt.
49. – Lentulo
et Marcello consulibus post urbem conditam annis septingentis et
tribus, et annos octo et septuaginta ante quam tu, M. Vinici, consulatum
inires, bellum civile exarsit. Alterius ducis causa melior videbatur,
alterius erat firmior: hic omnia speciosa, illic valentia: Pompeium
senatus auctoritas, Caesarem militum armavit fiducia. Consules senatusque
causae non Pompeio summam imperii detulerunt. Nihil relictum a Caesare,
quod servandae pacis causa temptari posset, nihil receptum a Pompeianis,
cum alter consul iusto esset ferocior, Lentulus vero salva re publica
salvus esse non posset, M. autem Cato moriendum ante, quam ullam
condicionem civis accipiendam rei publicae contenderet. Vir antiquus
et gravis Pompei partes laudaret magis, prudens sequeretur Caesaris,
et illa gloriosiora, haec terribiliora duceret.
Ut deinde spretis omnibus quae Caesar
postulaverat, tantummodo contentus cum una legione titulum retinere
provinciae, privatus in urbem veniret et se in petitione consulatus
suffragiis populi Romani committeret decrevere, ratus bellandum
Caesar cum exercitu Rubiconem transiit. Cn. Pompeius consulesque
et maior pars senatus relicta urbe ac deinde Italia transmisere
Dyrrachium.
50. – At
Caesar Domitio legionibusque, Corfinii quae una cum eo fuerant,
potitus, duce aliisque, qui voluerant abire ad Pompeium, sine dilatione
dimissis, persecutus Brundusium, ita ut appareret malle integris
rebus et condicionibus finire bellum quam opprimere fugientis, cum
transgressos reperisset consules, in urbem revertit redditaque ratione
consiliorum suorum in senatu et in contione ac miserrimae necessitudinis,
cum alienis armis ad arma compulsus esset, Hispanias petere decrevit.
Festinationem itineris eius aliquamdiu
morata Massilia est, fide melior quam consilio prudentior, intempestive
principalium armorum arbitria captans, quibus hi se debent interponere,
qui non parentem coërcere possunt. Exercitus deinde, qui sub
Afranio consulari ac Petreio praetorio fuerat, ipsius adventus vigore
ac fulgore occupatus se Caesari tradidit; uterque legatorum et quisquis
cuiusque ordinis sequi eos voluerat, remissi ad Pompeium.
51. – Proximo
anno cum Dyrrachium ac vicina ei urbi regio castris Pompei obtineretur,
qui accitis ex omnibus transmarinis provinciis legionibus, equitum
ac peditum auxiliis, regumque et tetrarcharum simulque dynastarum
copiis inmanem exercitum confecerat et mare praesidiis classium,
ut rebatur, saepserat, quo minus Caesar legiones posset transmittere,
sua et celeritate et fortuna C. Caesar usus nihil in mora habuit,
quo minus eo quo vellet ipse exercitusque classibus perveniret,
et primo paene castris Pompei sua iungeret, mox etiam obsidione
munimentisque eum complecteretur. Sed inopia obsidentibus quam obsessis
erat gravior. Tum Balbus Cornelius excedente humanam fidem temeritate
ingressus castra hostium saepiusque cum Lentulo conlocutus consule,
dubitante quanti se venderet, illis incrementis fecit viam, quibus
non in Hispania ex cive natus, sed Hispanus, in triumphum et pontificatum
adsurgeret fieretque ex privato consularis. Variatum deinde proeliis,
sed uno longe magis Pompeianis prospero, quo graviter impulsi sunt
Caesaris milites.
52. – Tum
Caesar cum exercitu fatalem victoriae suae Thessaliam petiit. Pompeius,
longe diversa aliis suadentibus, quorum plerique hortabantur, ut
in Italiam transmitteret (neque hercules quidquam partibus illis
salubrius fuit), alii, ut bellum traheret, quod dignatione partium
in dies ipsis magis prosperum fieret, usus impetu suo hostem secutus
est.
Aciem Pharsalicam et illum cruentissimum
Romano nomini diem tantumque utriusque exercitus profusum sanguinis
et conlisa inter se duo rei publicae capita effossumque alterum
Romani imperii lumen et tot talesque Pompeianarum partium caesos
viros non recipit enarranda hic scripturae modus. Illud notandum
est: ut primum C. Caesar inclinatam vidit Pompeianorum aciem,
neque prius neque antiquius quidquam habuit, quam ut in omnes partes,*
* * ut militari verbo ex consuetudine utar, dimitteret. Pro dii
immortales, quod huius voluntatis erga Brutum suae postea vir tam
mitis pretium tulit! Nihil in illa victoria mirabilius, magnificentius,
clarius fuit, quam quod neminem nisi acie consumptum civem patria
desideravit: sed munus misericordiae corrupit pertinacia, cum libentius
vitam victor iam daret, quam victi acciperent.
53. – Pompeius
profugiens cum duobus Lentulis consularibus Sextoque filio et Favonio
praetorio, quos comites ei fortuna adgregaverat, aliis, ut Parthos,
aliis, ut Africam peteret, in qua fidelissimum partium suarum haberet
regem Iubam, suadentibus, Aegyptum petere proposuit memor beneficiorum,
quae in patrem eius Ptolemaei, qui tum puero quam iuveni propior
regnabat Alexandriae, contulerat. Sed quis in adversis beneficiorum
servat memoriam? Aut quis ullam calamitosis deberi putat gratiam?
Aut quando fortuna non mutat fidem? Missi itaque ab rege, qui venientem
Cn. Pompeium (is iam a Mytilenis Corneliam uxorem receptam
in navem fugae comitem habere coeperat) consilio Theodoti et Achillae
exciperent hortarenturque, ut ex oneraria in eam navem, quae obviam
processerat, transcenderet; quod cum fecisset, princeps Romani nominis
imperio arbitrioque Aegyptii mancipii C. Caesare P. Servilio
consulibus iugulatus est. Hic post tres consulatus et totidem triumphos
domitumque terrarum orbem sanctissimi atque praestantissimi viri
in id evecti, super quod ascendi non potest, duodesexagesimum annum
agentis pridie natalem ipsius vitae fuit exitus, in tantum in illo
viro a se discordante fortuna, ut cui modo ad victoriam terra defuerat,
deesset ad sepulturam.
Quid aliud quam nimium occupatos dixerim,
quos in aetate et tanti et paene nostri saeculi viri fefellit quinquennium,
cum a C. Atilio et Q. Servilio consulibus tam facilis esset annorum
digestio? Quod adieci, non ut arguerem, sed ne arguerer.
54. – Non
fuit maior in Caesarem, quam in Pompeium fuerat, regis eorumque,
quorum is auctoritate regebatur, fides. Quippe cum venientem eum
temptassent insidiis ac deinde bello lacessere auderent, utrique
summorum imperatorum, alteri mortuo, alteri superstiti meritas poenas
luere suppliciis.
Nusquam erat Pompeius corpore, adhuc
ubique vivebat nomine. Quippe ingens partium eius favor bellum excitaverat
Africum, quod ciebat rex Iuba et Scipio, vir consularis, ante biennium
quam extingueretur Pompeius, lectus ab eo socer, eorumque copias
auxerat M. Cato, ingenti cum difficultate itinerum locorumque inopia
perductis ad eos legionibus. Qui vir cum summum ei a militibus deferretur
imperium, honoratiori parere maluit.
55. – Admonet
promissae brevitatis fides, quanto omnia transcursu dicenda sint.
Sequens fortunam suam Caesar pervectus in Africam est, quam occiso
C. Curione, Iulianarum duce partium, Pompeiani obtinebant exercitus.
Ibi primo varia fortuna, mox pugnavit sua, inclinataeque hostium
copiae: nec dissimilis ibi adversus victos quam in priores clementia
Caesaris fuit.
Victorem Africani belli Caesarem gravius
excepit Hispaniense (nam victus ab eo Pharnaces vix quidquam gloriae
eius adstruxit), quod Cn. Pompeius, Magni filius, adulescens
impetus ad bella maximi, ingens ac terribile conflaverat, undique
ad eum adhuc paterni nominis magnitudinem sequentium ex toto orbe
terrarum auxiliis confluentibus. Sua Caesarem in Hispaniam comitata
fortuna est, sed nullum umquam atrocius periculosiusque ab eo initum
proelium, adeo ut plus quam dubio Marte descenderet equo consistensque
ante recedentem suorum aciem, increpata prius fortuna, quod se in
eum servasset exitum, denuntiaret militibus vestigio se non recessurum:
proinde viderent, quem et quo loco imperatorem deserturi forent.
Verecundia magis quam virtute acies restituta, et a duce quam a
milite fortius. Cn. Pompeius gravis vulnere inventus inter
solitudines avias interemptus est; Labienum Varumque acies abstulit.
56. – Caesar
omnium victor regressus in urbem, quod humanam excedat fidem, omnibus,
qui contra se arma tulerant, ignovit, magnificentissimisque gladiatorii
muneris, naumachiae et equitum peditumque, simul elephantorum certaminis
spectaculis epulique per multos dies dati celebratione replevit
eam. Quinque egit triumphos: Gallici apparatus ex citro, Pontici
ex acantho, Alexandrini testudine, Africi ebore, Hispaniensis argento
rasili constitit. Pecunia ex manubiis lata paulo amplius sexiens
miliens sestertium.
Neque illi tanto viro et tam clementer
omnibus victoriis suis uso plus quinque mensium principalis quies
contigit. Quippe cum mense Octobri in urbem revertisset, idibus
Martiis, coniurationis auctoribus Bruto et Cassio, quorum alterum
promittendo consulatum non obligaverat, contra differendo Cassium
offenderat, adiectis etiam consiliariis caedis familiarissimis omnium
et fortuna partium eius in summum evectis fastigium, D. Bruto
et C. Trebonio aliisque clari nominis viris, interemptus est.
Cui magnam invidiam conciliarat M. Antonius, omnibus audendis
paratissimus, consulatus collega, inponendo capiti eius Lupercalibus
sedentis pro rostris insigne regium, quod ab eo ita repulsum erat,
ut non offensus videretur.
57. – Laudandum
experientia consilium est Pansae atque Hirtii, qui semper praedixerant
Caesari ut principatum armis quaesitum armis teneret. Ille dictitans
mori se quam timere malle dum clementiam, quam praestiterat, expectat,
incautus ab ingratis occupatus est, cum quidem plurima ei praesagia
atque indicia dii immortales futuri obtulissent periculi. Nam et
haruspices praemonuerant, ut diligentissime iduum Martiarum caveret
diem, et uxor Calpurnia territa nocturno visu, ut ea die domi subsisteret,
orabat, et libelli coniurationem nuntiantes dati neque protinus
ab eo lecti erant. Sed profecto ineluctabilis fatorum vis, cuiuscumque
fortunam mutare constituit, consilia corrumpit.
58. – Quo
anno id patravere facinus Brutus et Cassius, praetores erant, D.
Brutus consul designatus. hi una cum coniurationis globo, stipati
gladiatorum D. Bruti manu, Capitolium occupavere. Tum consul
Antonius (quem cum simul interimendum censuisset Cassius testamentumque
Caesaris abolendum, Brutus repugnaverat dictitans nihil amplius
civibus praeter tyranni — ita enim appellari Caesarem facto
eius expediebat — petendum esse sanguinem) convocato senatu,
cum iam Dolabella, quem substituturus sibi Caesar designaverat consulem,
fasces atque insignia corripuisset consulis, velut pacis auctor
liberos suos obsides in Capitolium misit fidemque descendendi tuto
interfectoribus Caesaris dedit. Et illud decreti Atheniensium celeberrimi
exemplum, relatum a Cicerone, oblivionis praeteritarum rerum decreto
patrum comprobatum est.
59. – Caesaris
deinde testamentum apertum est, quo C. Octavium, nepotem sororis
suae Iuliae, adoptabat. De cuius origine, etiam si praeveniet, pauca
dicenda sunt. Fuit C. Octavius ut non patricia, ita admodum
speciosa equestri genitus familia, gravis, sanctus, innocens, dives.
Hic praetor inter nobilissimos viros creatus primo loco, cum ei
dignatio Iulia genitam Atiam conciliasset uxorem, ex eo honore sortitus
Macedoniam appellatusque in ea imperator, decedens ad petitionem
consulatus obiit praetextato relicto filio. Quem C. Caesar,
maior eius avunculus, educatum apud Philippum vitricum dilexit ut
suum, natumque annos duodeviginti Hispaniensis militiae adsecutum
se postea comitem habuit, numquam aut alio usum hospitio quam suo
aut alio vectum vehiculo, pontificatusque sacerdotio puerum honoravit.
Et patratis bellis civilibus ad erudiendam liberalibus disciplinis
singularis indolem iuvenis Apolloniam eum in studia miserat, mox
belli Getici ac deinde Parthici habiturus commilitonem. Cui ut est
nuntiatum de caede avunculi, cum protinus ex vicinis legionibus
centuriones suam suorumque militum operam ei pollicerentur neque
eam spernendam Salvidienus et Agrippa dicerent, ille festinans pervenire
in urbem omnem ordinem ac rationem et necis et testamenti Brundusii
comperit. Cui adventanti Romam inmanis amicorum occurrit frequentia,
et cum intraret urbem, solis orbis super caput eius curvatus aequaliter
rotundatusque in colorem arcus velut coronam tanti mox viri capiti
imponens conspectus est.
60. – Non
placebat Atiae matri Philippoque vitrico adiri nomen invidiosae
fortunae Caesaris, sed adserebant salutaria rei publicae terrarumque
orbis fata conditorem conservatoremque Romani nominis. Sprevit itaque
caelestis animus humana consilia et cum periculo potius summa quam
tuto humilia proposuit sequi maluitque avunculo et Caesari de se
quam vitrico credere, dictitans nefas esse, quo nomine Caesari dignus
esset visus, semet ipsum sibi videri indignum. Hunc protinus Antonius
consul superbe excipit (neque is erat contemptus, sed metus) vixque
admisso in Pompeianos hortos loquendi secum tempus dedit, mox etiam
velut insidiis eius petitus sceleste insimulare coepit, in quo turpiter
deprehensa eius vanitas est. Aperte deinde Antonii ac Dolabellae
consulum ad nefandam dominationem erupit furor. Sestertium septiens
miliens, depositum a C. Caesare ad aedem Opis, occupatum ab
Antonio, actorum eiusdem insertis falsis civitatibus inmunitatibusque
corrupti commentarii atque omnia pretio temperata, vendente rem
publicam consule. Idem provinciam D. Bruto designato consuli
decretam Galliam occupare statuit, Dolabella transmarinas decrevit
sibi; interque naturaliter dissimillimos ac diversa volentis crescebat
odium, eoque C. Caesar iuvenis cotidianis Antonii petebatur insidiis.
61. – Torpebat
oppressa dominatione Antonii civitas. Indignatio et dolor omnibus,
vis ad resistendum nulli aderat, cum C. Caesar undevicesimum
annum ingressus, mira ausus ac summa consecutus privato consilio
maiorem senatu pro re publica animum habuit primumque a Calatia,
mox a Casilino veteranos excivit paternos; quorum exemplum secuti
alii brevi in formam iusti coiere exercitus. Mox cum Antonius occurrisset
exercitui, quem ex transmarinis provinciis Brundusium venire iusserat,
legio Martia et quarta cognita et senatus voluntate et tanti iuvenis
indole sublatis signis ad Caesarem se contulerunt. Eum senatus honoratum
equestri statua, quae hodieque in rostris posita aetatem eius scriptura
indicat (qui honor non alii per trecentos annos quam L. Sullae et
Cn. Pompeio et C. Caesari contigerat), pro praetore una cum consulibus
designatis Hirtio et Pansa bellum cum Antonio gerere iussit. Id
ab eo annum agente vicesimum fortissime circa Mutinam administratum
est et D. Brutus obsidione liberatus. Antonius turpi ac nuda fuga
coactus deserere Italiam, consulum autem alter in acie, alter post
paucos dies ex volnere mortem obiit.
62. – Omnia
ante quam fugaretur Antonius honorifice a senatu in Caesarem exercitumque
eius decreta sunt maxime auctore Cicerone; sed ut recessit metus,
erupit voluntas protinusque Pompeianis partibus rediit animus. Bruto
Cassioque provinciae, quas iam ipsi sine ullo senatus consulto occupaverant,
decretae, laudati quicumque se iis exercitus tradidissent, omnia
transmarina imperia eorum commissa arbitrio. Quippe M. Brutus et
C. Cassius, nunc metuentes arma Antonii, nunc ad augendam eius invidiam
simulantes se metuere, testati edictis libenter se vel in perpetuo
exilio victuros, dum rei publicae constaret concordia, nec ullam
belli civilis praebituros materiam, plurimum sibi honoris esse in
conscientia facti sui, profecti urbe atque Italia, intento ac pari
animo sine auctoritate publica provincias exercitusque occupaverant
et, ubicumque ipsi essent, praetexentes esse rem publicam, pecunias
etiam, quae ex transmarinis provinciis Romam ab quaestoribus deportabantur,
a volentibus acceperant. Quae omnia senatus decretis comprensa et
comprobata sunt et D. Bruto, quod alieno beneficio viveret,
decretus triumphus, Pansae atque Hirtii corpora publica sepultura
honorata, Caesaris adeo nulla habita mentio, ut legati, qui ad exercitum
eius missi erant, iuberentur summoto eo milites adloqui. Non fuit
tam ingratus exercitus, quam fuerat senatus; nam cum eam iniuriam
dissimulando Caesar ipse ferret, negavere milites sine imperatore
suo ulla se audituros mandata. Hoc est illud tempus, quo Cicero
insito amore Pompeianarum partium Caesarem laudandum et tollendum
censebat, cum aliud diceret, aliud intellegi vellet.
63. – Interim
Antonius fuga transgressus Alpes, primo per conloquia repulsus a
M. Lepido, qui pontifex maximus in C. Caesaris locum furto creatus
decreta sibi Hispania adhuc in Gallia morabatur, mox saepius in
conspectum veniens militum (cum et Lepido omnes imperatores forent
meliores et multis Antonius, dum erat sobrius), per aversa castrorum
proruto vallo a militibus receptus est. Qui titulo imperii cedebat
Lepido, cum summa virium penes eum foret. Sub Antonii ingressum
in castra Iuventius Laterensis, vir vita ac morte consentaneus,
cum acerrime suasisset Lepido, ne se cum Antonio hoste iudicato
iungeret, inritus consilii gladio se ipse transifixit. Plancus deinde
dubia, id est sua, fide, diu quarum esset partium secum luctatus
ac sibi difficile consentiens, et nunc adiutor D. Bruti designati
consulis, collegae sui, senatuique se litteris venditans, mox eiusdem
proditor, Asinius autem Pollio firmus proposito et Iulianis partibus
fidus, Pompeianis adversus, uterque exercitus tradidere Antonio.
64. – D.
Brutus desertus primo a Planco, postea etiam insidiis eiusdem petitus,
paulatim relinquente eum exercitu fugiens in hospitis cuiusdam nobilis
viri, nomine Cameli, domo ab iis, quos miserat Antonius, iugulatus
est iustissimasque optime de se merito viro C. Caesari poenas dedit,
cuius cum primus omnium amicorum fuisset, interfector fuit et fortunae,
ex qua fructum tulerat, invidiam in auctorem relegabat censebatque
aequum, quae acceperat a Caesare retinere, Caesarem, qui illa dederat,
perire.
Haec sunt tempora, quibus M. Tullius
continuis actionibus aeternas Antonii memoriae inussit notas, sed
hic fulgentissimo et caelesti ore, at tribunus Cannutius canina
rabie lacerabat Antonium. Utrique vindicta libertatis morte stetit;
sed tribuni sanguine commissa proscriptio, Ciceronis velut satiato
Antonio paene finita. Lepidus deinde a senatu hostis iudicatus est,
ut ante fuerat Antonius.
65. – Tum
inter eum Caesaremque et Antonium commercia epistularum et condicionum
facta mentio, cum Antonius subinde Caesarem admoneret, quam inimicae
ipsi Pompeianae partes forent et in quod iam emersissent fastigium
et quanto Ciceronis studio Brutus Cassiusque attollerentur, denuntiaretque
se cum Bruto Cassioque, qui iam decem et septem legionum potentes
erant, iuncturum vires suas, si Caesar eius aspernaretur concordiam,
diceretque plus Caesarem patris quam se amici ultioni debere. Tum
inita potentiae societas et hortantibus orantibusque exercitibus
inter Antonium etiam et Caesarem facta adfinitas, cum esset privigna
Antonii desponsata Caesari. Consulatumque iniit Caesar pridie quam
viginti annos impleret decimo Kal. Octobres cum collega Q. Pedio
post urbem conditam annis septingentis et novem, ante duos et septuaginta,
quam tu, M. Vinici, consulatum inires.
Vidit hic annus Ventidium, per quam
urbem inter captivos Picentium in triumpho ductus erat, in ea consularem
praetextam iungentem praetoria. Idem hic postea triumphavit.
66. – Furente
deinde Antonio simulque Lepido, quorum uterque, ut praediximus,
hostes iudicati erant, cum ambo mallent sibi nuntiari, quid passi
essent, quam quid meruissent, repugnante Caesare, sed frustra adversus
duos, instauratum Sullani exempli malum, proscriptio. Nihil tam
indignum illo tempore fuit, quam quod aut Caesar aliquem proscribere
coactus est aut ab ullo Cicero proscriptus est. Abscisaque scelere
Antonii vox publica est, cum eius salutem nemo defendisset, qui
per tot annos et publicam civitatis et privatam civium defenderat.
Nihil tamen egisti, M. Antoni, (cogit enim excedere propositi formam
operis erumpens animo ac pectore indignatio) nihil, inquam, egisti
mercedem caelestissimi oris et clarissimi capitis abscisi numerando
auctoramentoque funebri ad conservatoris quondam rei publicae tantique
consulis inritando necem. Rapuisti tu M. Ciceroni lucem sollicitam
et aetatem senilem et vitam miseriorem te principe quam sub te triumviro
mortem, famam vero gloriamque factorum atque dictorum adeo non abstulisti,
ut auxeris. Vivit vivetque per omnem saeculorum memoriam, dumque
hoc vel forte vel providentia vel utcumque constitutum rerum naturae
corpus, quod ille paene solus Romanorum animo vidit, ingenio complexus
est, eloquentia inluminavit, manebit incolume, comitem aevi sui
laudem Ciceronis trahet omnisque posteritas illius in te scripta
mirabitur, tuum in eum factum execrabitur citiusque e mundo genus
hominum quam Ciceronis nomen cedet huius.
67. – Huius
totius temporis fortunam ne deflere quidem quisquam satis digne
potuit, adeo nemo exprimere verbis potest. Id tamen notandum est,
fuisse in proscriptos uxorum fidem summam, libertorum mediam, servorum
aliquam, filiorum nullam: adeo difficilis est hominibus utcumque
conceptae spei mora. Ne quid ulli sanctum relinqueretur, velut in
dotem invitamentumque sceleris Antonius L. Caesarem avunculum,
Lepidus Paulum fratrem proscripserant; nec Planco gratia defuit
ad impetrandum, ut frater eius Plancus Plotius proscriberetur. Eoque
inter iocos militaris, qui currum Lepidi Plancique secuti erant,
inter execrationem civium usurpabant hunc versum:
De germanis, non de Gallis duo triumphant
consules.
68. – Suo
praeteritum loco referatur; neque enim persona umbram actae rei
capit. Dum in acie Pharsalica acriter de summa rerum Caesar dimicat,
M. Caelius, vir eloquio animoque Curioni simillimus, sed in utroque
perfectior nec minus ingeniose nequam, cum ne modica quidem re servari
posset (quippe peior illi res familiaris quam mens erat), in praetura
novarum tabularum auctor extitit nequiitque senatus et consulis
auctoritate deterreri; accito etiam Milone Annio, qui non impetrato
reditu Iulianis partibus infestus erat, in urbe seditionem, in agris
haud occulte bellicum tumultum movens, primo summotus a re publica,
mox consularibus armis auctore senatu circa Thurios oppressus est.
In incepto pari similis fortuna Milonis fuit, qui Compsam in Hirpinis
oppugnans ictusque lapide cum P. Clodio, tum patriae, quam armis
petebat, poenas dedit, vir inquies et ultra fortem temerarius.
Quatenus autem aliquid ex omissis
peto, notetur immodica et intempestiva libertate usos adversus C. Caesarem
Marullum Epidium Flavumque Caesetium tribunos plebis, dum arguunt
in eo regni voluntatem, paene vim dominationis expertos. In hoc
tamen saepe lacessiti principis ira excessit, ut censoria potius
contentus nota quam animadversione dictatoria summoveret eos a re
publica testareturque esse sibi miserrimum, quod aut natura sua
ei excedendum foret aut minuenda dignitas. Sed ad ordinem revertendum
est.
69. – Iam
et Dolabella in Asia C. Trebonium consularem, cui succedebat, fraude
deceptum Zmyrnae occiderat, virum adversus merita Caesaris ingratissimum
participemque caedis eius, a quo ipse in consulare provectus fastigium
fuerat; et C. Cassius acceptis a Statio Murco et Crispo Marcio,
praetoriis viris imperatoribusque, praevalidis in Syria legionibus,
inclusum Dolabellam, qui praeoccupata Asia in Syriam pervenerat,
Laodiciae expugnata ea urbe interfecerat (ita tamen, ut ad ictum
servi sui Dolabella non segniter cervicem daret) et decem legiones
in eo tractu sui iuris fecerat; et M. Brutus C. Antonio, fratri
M. Antonii, in Macedonia Vatinioque circa Dyrrachium volentis legiones
extorserat (sed Antonium bello lacessierat, Vatinium dignatione
obruerat, cum et Brutus cuilibet ducum praeferendus videretur et
Vatinius nulli non esset postferendus, in quo deformitas corporis
cum turpitudine certabat ingenii, adeo ut animus eius dignissimo
domicilio inclusus videretur) eratque septem legionibus validus.
At lege Pedia, quam consul Pedius
collega Caesaris tulerat, omnibus, qui Caesarem patrem interfecerant,
aqua ignique interdictum erat. Quo tempore Capito, patruus meus,
vir ordinis senatorii, Agrippae subscripsit in C. Cassium. Dumque
ea in Italia geruntur, acri atque prosperrimo bello Cassius Rhodum,
rem inmanis operis, ceperat, Brutus Lycios devicerat, et inde in
Macedoniam exercitus traiecerant, cum per omnia repugnans naturae
suae Cassius etiam Bruti clementiam vinceret. Neque reperias, quos
aut pronior fortuna comitata sit aut veluti fatigata maturius destituerit
quam Brutum et Cassium.
70. – Tum
Caesar et Antonius traiecerunt exercitus in Macedoniam et apud urbem
Philippos cum Bruto Cassioque acie concurrerunt. Cornu, cui Brutus
praeerat, impulsis hostibus castra Caesaris cepit (nam ipse Caesar,
etiamsi infirmissimus valetudine erat, obibat munia ducis, oratus
etiam ab Artorio medico, ne in castris remaneret, manifesta denuntiatione
quietis territo), id autem, in quo Cassius fuerat, fugatum ac male
mulcatum in altiora se receperat loca. Tum Cassius ex sua fortuna
eventum collegae aestimans, cum dimisisset evocatum iussissetque
nuntiare sibi, quae esset multitudo ac vis hominum, quae ad se tenderet,
tardius eo nuntiante, cum in vicino esset agmen cursu ad eum tendentium
neque pulvere facies aut signa denotari possent, existimans hostes
esse, qui irruerent, lacerna caput circumdedit extentamque cervicem
interritus liberto praebuit. Deciderat Cassii caput, cum evocatus
advenit nuntians Brutum esse victorem. Qui cum imperatorem prostratum
videret, sequar, inquit, eum, quem mea occidit tarditas, et ita
in gladium incubuit.
Post paucos deinde dies Brutus conflixit
cum hostibus et victus acie cum in tumulum nocte ex fuga se recepisset,
impetravit a Stratone Aegeate, familiari suo, ut manum morituro
commodaret sibi; reiectoque laevo super caput brachio, cum mucronem
gladii eius dextera tenens sinistrae admovisset mammillae ad eum
ipsum locum, qua cor emicat, impellens se in vulnus uno ictu transfixus
expiravit protinus.
71. – Messalla,
fulgentissimus iuvenis, proximus in illis castris Bruti Cassiique
auctoritati, cum essent qui eum ducem poscerent, servari beneficio
Caesaris maluit quam dubiam spem armorum temptare amplius; nec aut
Caesari quidquam ex victoriis suis fuit laetius quam servasse Corvinum
aut maius exemplum hominis grati ac pii, quam Corvinus in Caesarem
fuit. Non aliud bellum cruentius caede clarissimorum virorum fuit.
Tum Catonis filius cecidit; eadem Lucullum Hortensiumque, eminentissimorum
civium filios, fortuna abstulit; nam Varro ad ludibrium moriturus
Antonii digna illo ac vera de exitu eius magna cum libertate ominatus
est. Drusus Livius, Iuliae Augustae pater, et Varus Quintilius ne
temptata quidem hostis misericordia alter se ipse in tabernaculo
interemit, Varus autem liberti, quem id facere coëgerat, manu,
cum se insignibus honorum velasset, iugulatus est.
72. – Hunc
exitum M. Bruti partium septimum et tricesimum annum agentis fortuna
esse voluit, incorrupto animo eius in diem, quae illi omnes virtutes
unius temeritate facti abstulit. Fuit autem dux Cassius melior,
quanto vir Brutus: e quibus Brutum amicum habere malles, inimicum
magis timeres Cassium; in altero maior vis, in altero virtus: qui
si vicissent, quantum rei publicae interfuit Caesarem potius habere
quam Antonium principem, tantum retulisset habere Brutum quam Cassium.
Cn. Domitius, pater L. Domitii
nuper a nobis visi, eminentissimae ac nobilissimae simplicitatis
viri, avus huius Cn. Domitii, clarissimi iuvenis, occupatis navibus
cum magno sequentium consilia sua comitatu fugae fortunaeque se
commisit, semet ipso contentus duce partium. Statius Murcus, qui
classi et custodiae maris praefuerat, cum omni commissa sibi parte
exercitus naviumque Sex. Pompeium, Cn. Magni filium, qui ex
Hispania revertens Siciliam armis occupaverat, petiit. Ad quem et
e Brutianis castris et ex Italia aliisque terrarum partibus, quos
praesenti periculo fortuna subduxerat, proscripti confluebant: quippe
nullum habentibus statum quilibet dux erat idoneus, cum fortuna
non electionem daret, sed perfugium ostenderet, exitialemque tempestatem
fugientibus statio pro portu foret.
73. – Hic
adulescens erat studiis rudis, sermone barbarus, impetu strenuus,
manu promptus, cogitatu celer, fide patri dissimillimus, libertorum
suorum libertus servorumque servus, speciosis invidens, ut pareret
humillimis. Quem senatus paene totus adhuc e Pompeianis constans
partibus post Antonii a Mutina fugam eodem illo tempore, quo Bruto
Cassioque transmarinas provincias decreverat, revocatum ex Hispania,
ubi adversus eum clarissimum bellum Pollio Asinius praetorius gesserat,
in paterna bona restituerat et orae maritimae praefecerat. Is tum,
ut praediximus, occupata Sicilia servitia fugitivosque in numerum
exercitus sui recipiens magnum modum legionum effecerat perque Menam
et Menecraten paternos libertos, praefectos classium, latrociniis
ac praedationibus infestato mari ad se exercitumque tuendum rapto
utebatur, cum eum non depuderet vindicatum armis ac ductu patris
sui mare infestare piraticis sceleribus.
74. – Fractis
Brutianis Cassianisque partibus Antonius transmarinas obiturus provincias
substitit. Caesar in Italiam se recepit eamque longe quam speraverat
tumultuosiorem repperit. Quippe L. Antonius consul, vitiorum fratris
sui consors, sed virtutum, quae interdum in illo erant, expers,
modo apud veteranos criminatus Caesarem, modo eos, qui iussa divisione
praediorum nominatisque coloniis agros amiserant, ad arma conciens
magnum exercitum conflaverat. Ex altera parte uxor Antonii Fulvia,
nihil muliebre praeter corpus gerens, omnia armis tumultuque miscebat.
Haec belli sedem Praeneste ceperat; Antonius pulsus undique viribus
Caesaris Perusiam se contulerat: Plancus, Antonianarum adiutor partium,
spem magis ostenderat auxilii, quam opem ferebat Antonio. Usus Caesar
virtute et fortuna sua Perusiam expugnavit. Antonium inviolatum
dimisit, in Perusinos magis ira militum quam voluntate saevitum
ducis: urbs incensa, cuius initium incendii princeps eius loci fecit
Macedonicus, qui subiecto rebus ac penatibus suis igni transfixum
se gladio flammae intulit.
75. – Per
eadem tempora exarserat in Campania bellum, quod professus eorum,
qui perdiderant agros, patrocinium ciebat Ti. Claudius Nero
praetorius et pontifex, Ti. Caesaris pater, magni vir animi
doctissimique et ingenii. Id quoque adventu Caesaris sepultum atque
discussum est.
Quis fortunae mutationes, quis dubios
rerum humanarum casus satis mirari queat? Quis non diversa praesentibus
contrariaque expectatis aut speret aut timeat? Livia, nobilissimi
et fortissimi viri Drusi Claudiani filia, genere, probitate, forma
Romanarum eminentissima, quam postea coniugem Augusti vidimus, quam
transgressi ad deos sacerdotem ac filiam, tum fugiens mox futuri
sui Caesaris arma ac manus bimum hunc Tiberium Caesarem, vindicem
Romani imperii futurumque eiusdem Caesaris filium, gestans sinu,
per avia itinerum vitatis militum gladiis uno comitante, quo facilius
occultaretur fuga, pervenit ad mare et cum viro Nerone pervecta
in Siciliam est.
76. – Quod
alieno testimonium redderem, eo non fraudabo avum meum. Quippe C. Velleius,
honoratissimo inter illos trecentos et sexaginta iudices loco a
Cn. Pompeio lectus, eiusdem Marcique Bruti ac Ti. Neronis praefectus
fabrum, vir nulli secundus, in Campania digressu Neronis a Neapoli,
cuius ob singularem cum eo amicitiam partium adiutor fuerat, gravis
iam aetate et corpore cum comes esse non posset, gladio se ipse
transfixit.
Inviolatam excedere Italia Caesar
passus est Fulviam Plancumque, muliebris fugae comitem. Nam Pollio
Asinius cum septem legionibus, diu retenta in potestate Antonii
Venetia, magnis speciosisque rebus circa Altinum aliasque eius regionis
urbes editis, Antonium petens, vagum adhuc Domitium, quem digressum
e Brutianis castris post caedem eius praediximus et propriae classis
factum ducem, consiliis suis inlectum ac fide data iunxit Antonio:
quo facto, quisquis aequum se praestiterit, sciat non minus a Pollione
in Antonium quam ab Antonio in Pollionem esse conlatum. Adventus
deinde in Italiam Antonii apparatusque contra eum Caesaris habuit
belli metum, sed pax circa Brundusium composita.
Per quae tempora Rufi Salvidieni scelesta
consilia patefacta sunt. Qui natus obscurissimis initiis parum habebat
summa accepisse et proximus a Cn. Pompeio ipsoque Caesare equestris
ordinis consul creatus esse, nisi in id ascendisset, e quo infra
se et Caesarem videret et rem publicam.
77. – Tum
expostulante consensu populi, quem gravis urebat infesto mari annona,
cum Pompeio quoque circa Misenum pax inita, qui haud absurde, cum
in navi Caesaremque et Antonium cena exciperet, dixit in carinis
suis se cenam dare, referens hoc dictum ad loci nomen, in quo paterna
domus ab Antonio possidebatur. In hoc pacis foedere placuit Siciliam
Achaiamque Pompeio concedere, in quo tamen animus inquies manere
non potuit. Id unum tantummodo salutare adventu suo patriae attulit,
quod omnibus proscriptis aliisque, qui ad eum ex diversis causis
fugerant, reditum salutemque pactus est: quae res et alios clarissimos
viros et Neronem Claudium et M. Silanum Sentiumque Saturninum
et Arruntium ac Titium restituit rei publicae. Statium autem Murcum,
qui adventu suo classisque celeberrimae vires eius duplicaverat,
insimulatum falsis criminationibus, quia talem virum collegam officii
Mena et Menecrates fastidierant, Pompeius in Sicilia interfecerat.
78. – Hoc
tractu temporum Octaviam, sororem Caesaris, M. Antonius duxit
uxorem. Redierat Pompeius in Siciliam, Antonius in transmarinas
provincias, quas magnis momentis Labienus, ex Brutianis castris
profectus ad Parthos, perducto eorum exercitu in Syriam interfectoque
legato Antonii concusserat: qui virtute et ductu Ventidii una cum
Parthorum copiis celeberrimoque iuvenum Pacoro, regis filio, extinctus
est.
Caesar per haec tempora, ne res disciplinae
inimicissima, otium, corrumperet militem, crebris in Illyrico Delmatiaque
expeditionibus patientia periculorum bellique experientia durabat
exercitum. Eadem tempestate Calvinus Domitius, cum ex consulatu
obtineret Hispaniam, gravissimi comparandique antiquis exempli auctor
fuit: quippe primi pili centurionem nomine Vibillium ob turpem ex
acie fugam fusti percussit.
79. – Crescente
in dies et classe et fama Pompei Caesar molem belli eius suscipere
statuit. Aedificandis navibus contrahendoque militi ac remigi navalibusque
adsuescendo certaminibus atque exercitationibus praefectus est M. Agrippa,
virtutis nobilissimae, labore, vigilia, periculo invictus parendique,
sed uni, scientissimus, aliis sane imperandi cupidus et per omnia
extra dilationes positus consultisque facta coniungens. Hic in Averno
ac Lucrino lacu speciosissima classe fabricata cotidianis exercitationibus
militem remigemque ad summam et militaris et maritimae rei perduxit
scientiam. Hac classi Caesar, cum prius despondente ei Nerone, cui
ante nupta fuerat Livia, auspicatis rei publicae ominibus duxisset
eam uxorem, Pompeio Siciliaeque bellum intulit. Sed virum humana
ope invictum graviter eo tempore fortuna concussit: quippe longe
maiorem partem classis circa Veliam Palinurique promontorium adorta
vis Africi laceravit ac distulit. Ea patrando bello mora fuit, quod
postea dubia et interdum ancipiti fortuna gestum est. Nam et classis
eodem loco vexata est tempestate, et ut navali primo proelio apud
Mylas ductu Agrippae pugnatum prospere, ita inopinato Pompeianae
classis adventu gravis sub ipsius Caesaris oculis circa Tauromenium
accepta clades; neque ab ipso periculum abfuit. Legiones, quae cum
Cornificio erant, legato Caesaris, expositae in terram paene a Pompeio
oppressae sunt. Sed ancipitis fortuna temporis mature virtute correcta:
explicatis quippe utriusque partis classibus paene omnibus exutus
navibus Pompeius Asiam fuga petivit iussuque M. Antonii, cuius opem
petierat, dum inter ducem et supplicem tumultuatur et nunc dignitatem
retinet, nunc vitam precatur, a Titio iugulatus est. Cui in tantum
duravit hoc facinore contractum odium, ut mox ludos in theatro Pompei
faciens execratione populi spectaculo, quod praebebat, pelleretur.
80. – Acciverat
gerens contra Pompeium bellum ex Africa Caesar Lepidum cum duodecim
semiplenis legionibus. Hic vir omnium vanissimus neque ulla virtute
tam longam fortunae indulgentiam meritus exercitum Pompei, quia
propior fuerat, sequentem non ipsius, sed Caesaris auctoritatem
ac fidem, sibi iunxerat inflatusque amplius viginti legionum numero
in id furoris processerat, ut inutilis alienae victoriae comes,
quam diu moratus erat, dissidendo in consiliis Caesari et semper
diversa iis, quae aliis placebant, dicendo, totam victoriam ut suam
interpretabatur audebatque denuntiare Caesari, excederet Sicilia.
Non ab Scipionibus aliisque veteribus Romanorum ducum quidquam ausum
patratumque fortius quam tunc a Caesare. Quippe cum inermis et lacernatus
esset, praeter nomen nihil trahens, ingressus castra Lepidi, evitatis
telis, quae iussu hominis pravissimi in eum iacta erant, cum lacerna
eius perforata esset lancea, aquilam legionis rapere ausus est.
Scires, quid interesset inter duces: armati inermem secuti sunt
decimoque anno quam ad indignissimam vita sua potentiam pervenerat,
Lepidus et a militibus et a fortuna desertus pulloque velatus amiculo
inter ultimam confluentium ad Caesarem turbam latens genibus eius
advolutus est. Vita rerumque suarum dominium concessa ei sunt, spoliata,
quam tueri non poterat, dignitas.
81. – Subita
deinde exercitus seditio, qui plerumque contemplatus frequentiam
suam a disciplina desciscit et, quod cogere se putat posse, rogare
non sustinet, partim severitate, partim liberalitate discussa principis,
speciosumque per idem tempus adiectum supplementum Campanae coloniae
* eius relicti erant publici: pro his longe uberiores reditus duodecies
sestertium in Creta insula redditi et aqua promissa, quae hodieque
singulare et salubritatis instrumentum et amoenitatis ornamentum
est.
Insigne coronae classicae, quo nemo
umquam Romanorum donatus erat, hoc bello Agrippa singulari virtute
meruit. Victor deinde Caesar reversus in urbem contractas emptionibus
complures domos per procuratores, quo laxior fieret ipsius, publicis
se usibus destinare professus est, templumque Apollinis et circa
porticus facturum promisit, quod ab eo singulari exstructum munificentia
est.
82. – Qua
aestate Caesar tam prospere sepelivit in Sicilia bellum, fortuna,
in Caesare et in re publica mitis, saeviit ad Orientem. Quippe Antonius
cum tredecim legionibus egressus Armeniam ac deinde Mediam et per
eas regiones Parthos petens habuit regem eorum obvium. Primoque
duas legiones cum omnibus impedimentis tormentisque et Statiano
legato amisit, mox saepius ipse cum summo totius exercitus discrimine
ea adiit pericula, a quibus servari se posse desperaret, amissaque
non minus quarta parte militum captivi cuiusdam, sed Romani, consilio
ac fide servatus est, qui clade Crassiani exercitus captus, cum
fortuna non animum mutasset, accessit nocte ad stationem Romanam
praedixitque, ne destinatum iter peterent, sed diverso silvestrique
pervaderent. Hoc M. Antonio ac tot illis legionibus saluti fuit;
de quibus tamen totoque exercitu haud minus pars quarta, ut praediximus,
militum, calonum servitiique desiderata tertia est; impedimentorum
vix ulla superfuit. Hanc tamen Antonius fugam suam, quia vivus exierat,
victoriam vocabat. Qui tertia aestate reversus in Armeniam regem
eius Artavasden fraude deceptum catenis, sed, ne quid honori deesset,
aureis vinxit. Crescente deinde et amoris in Cleopatram incendio
et vitiorum, quae semper facultatibus licentiaque et adsentationibus
aluntur, magnitudine, bellum patriae inferre constituit, cum ante
novum se Liberum Patrem appellari iussisset, cum redimitus hederis
crocotaque velatus aurea et thyrsum tenens cothurnisque succinctus
curru velut Liber Pater vectus esset Alexandriae.
83. – Inter
hunc apparatum belli Plancus, non iudicio recta legendi neque amore
rei publicae aut Caesaris, quippe haec semper impugnabat, sed morbo
proditor, cum fuisset humillimus adsentator reginae et infra servos
cliens, cum Antonii librarius, cum obscenissimarum rerum et auctor
et minister, cum in omnia et omnibus venalis, cum caeruleatus et
nudus caputque redimitus arundine et caudam trahens, genibus innixus
Glaucum saltasset in convivio, refrigeratus ab Antonio ob manifestarum
rapinarum indicia transfugit ad Caesarem. Et idem postea clementiam
victoris pro sua virtute interpretabatur, dictitans id probatum
a Caesare, cui ille ignoverat; mox autem hunc avunculum Titius imitatus
est. Haud absurde Coponius, vir e praetoriis gravissimus, P. Silii
socer, cum recens transfuga multa ac nefanda Plancus absenti Antonio
in senatu obiceret, multa, inquit, mehercules fecit Antonius pridie
quam tu illum relinqueres.
84. – Caesare
deinde et Messala Corvino consulibus debellatum apud Actium, ubi
longe ante quam dimicaretur exploratissima Iulianarum partium fuit
victoria. Vigebat in hac parte miles atque imperator, in illa marcebant
omnia; hinc remiges firmissimi, illinc inopia adfectissimi; navium
haec magnitudo modica nec celeritati adversa, illa specie terribilior;
hinc ad Antonium nemo, illinc ad Caesarem cotidie aliquis transfugiebat;
rex Amyntas meliora et utiliora secutus; nam Dellius exempli sui
tenax ut a Dolabella ad Cassium, a Cassio ad Antonium, ita ab Antonio
transiit ad Caesarem; virque clarissimus Cn. Domitius, qui solus
Antonianarum partium numquam reginam nisi nomine salutavit, maximo
et praecipiti periculo transmisit ad Caesarem. Denique in ore atque
oculis Antonianae classis per M. Agrippam Leucas expugnata, Patrae
captae, Corinthus occupata, bis ante ultimum discrimen classis hostium
superata.
85. – Advenit
deinde maximi discriminis dies, quo Caesar Antoniusque productis
classibus pro salute alter, in ruinam alter terrarum orbis dimicavere.
Dextrum navium Iulianarum cornu M. Lurio commissum, laevum Arruntio,
Agrippae omne classici certaminis arbitrium; Caesar ei parti destinatus,
in quam a fortuna vocaretur, ubique aderat. Classis Antonii regimen
Publicolae Sosioque commissum. At in terra locatum exercitum Taurus
Caesaris, Antonii regebat Canidius. Ubi initum certamen est, omnia
in altera parte fuere, dux, remiges, milites, in altera nihil praeter
milites. Prima occupat fugam Cleopatra. Antonius fugientis reginae
quam pugnantis militis sui comes esse maluit, et imperator, qui
in desertores saevire debuerat, desertor exercitus sui factus est.
Illis etiam detracto capite in longum fortissime pugnandi duravit
constantia et desperata victoria in mortem dimicabatur. Caesar,
quos ferro poterat interimere, verbis mulcere cupiens clamitansque
et ostendens fugisse Antonium, quaerebat, pro quo et cum quo pugnarent.
At illi cum diu pro absente dimicassent duce, aegre summissis armis
cessere victoriam, citiusque vitam veniamque Caesar promisit, quam
illis ut eam precarentur persuasum est; fuitque in confesso milites
optimi imperatoris, imperatorem fugacissimi militis functum officio,
ut dubites, suone an Cleopatrae arbitrio victoriam temperaturus
fuerit, qui ad eius arbitrium direxerit fugam. Idem locatus in terra
fecit exercitus, cum se Canidius praecipti fuga rapuisset ad Antonium.
86. – Quid
ille dies terrarum orbi praestiterit, ex quo in quem statum pervenerit
fortuna publica, quis in hoc transcursu tam artati operis exprimere
audeat? Victoria vero fuit clementissima, nec quisquam interemptus
est, paucissimi summoti, qui ne deprecari quidem pro se sustinerent.
Ex qua lenitate ducis colligi potuit, quem aut initio triumviratus
sui aut in campis Philippiis, si ei licuisset, victoriae suae facturus
fuerit modum. At Sosium L. Arruntii prisca gravitate celeberrimi
fides, mox, diu cum clementia luctatus sua, Caesar servavit incolumem.
Non praetereatur Asinii Pollionis factum et dictum memorabile: namque
cum se post Brundusinam pacem continuisset in Italia neque aut vidisset
umquam reginam aut post enervatum amore eius Antonii animum partibus
eius se miscuisset, rogante Caesare, ut secum ad bellum proficisceretur
Actiacum: mea, inquit, in Antonium maiora merita sunt, illius in
me beneficia notiora; itaque discrimini vestro me subtraham et ero
praeda victoris.
87. – Proximo
deinde anno persecutus reginam Antoniumque Alexandream, ultimam
bellis civilibus imposuit manum. Antonius se ipse non segniter interemit,
adeo ut multa desidiae crimina morte redimeret. At Cleopatra frustratis
custodibus inlata aspide in morsu et sane eius expers muliebris
metus spiritum reddidit. Fuitque et fortuna et clementia Caesaris
dignum, quod nemo ex iis, qui contra eum arma tulerant, ab eo iussuve
eius interemptus est. D. Brutum Antonii interemit crudelitas.
Sextum Pompeium ab eo devictum idem Antonius, cum dignitatis quoque
servandae dedisset fidem, etiam spiritu privavit. Brutus et Cassius
ante, quam victorum experirentur animum, voluntaria morte obierunt.
Antonii Cleopatraeque quis fuisset exitus narravimus. Canidius timidius
decessit, quam professioni ei, qua semper usus erat, congruebat.
Ultimus autem ex interfectoribus Caesaris Parmensis Cassius morte
poenas dedit, ut dederat Trebonius primus.
88. – Dum
ultimam bello Actiaco Alexandrinoque Caesar imponit manum, M. Lepidus,
iuvenis forma quam mente melior, Lepidi eius, qui triumvir fuerat
rei publicae constituendae, filius, Iunia Bruti sorore natus, interficiendi,
simul in urbem revertisset, Caesaris consilia inierat. Erat tunc
urbis custodiis praepositus C. Maecenas equestri, sed splendido
genere natus, vir, ubi res vigiliam exigeret, sane exsomnis, providens
atque agendi sciens, simul vero aliquid ex negotio remitti posset,
otio ac mollitiis paene ultra feminam fluens, non minus Agrippa
Caesari carus, sed minus honoratus — quippe vixit angusti
clavi paene contentus—, nec minora consequi potuit, sed non
tam concupivit. Hic speculatus est per summam quietem ac dissimulationem
praecipitis consilia iuvenis et mira celeritate nullaque cum perturbatione
aut rerum aut hominum oppresso Lepido inmane novi ac resurrecturi
belli civilis restinxit initium. Et ille quidem male consultorum
poenas exsolvit. Aequetur praedictae iam Antistii Servilia Lepidi
uxor, quae vivo igni devorato praematura morte immortalem nominis
sui pensavit memoriam.
89. – Caesar
autem reversus in Italiam atque urbem quo occursu, quo favore hominum
omnium generum, aetatium, ordinum exceptus sit, quae magnificentia
triumphorum eius, quae fuerit munerum, ne in operis quidem iusti
materia, nedum huius tam recisi digne exprimi potest. Nihil deinde
optare a dis homines, nihil dii hominibus praestare possunt, nihil
voto concipi, nihil felicitate consummari, quod non Augustus post
reditum in urbem rei publicae populoque Romano terrarumque orbi
repraesentaverit. Finita vicesimo anno bella civilia, sepulta externa,
revocata pax, sopitus ubique armorum furor, restituta vis legibus,
iudiciis auctoritas, senatui maiestas, imperium magistratuum ad
pristinum redactum modum, tantummodo octo praetoribus adlecti duo.
Prisca illa et antiqua rei publicae forma revocata. Rediit cultus
agris, sacris honos, securitas hominibus, certa cuique rerum suarum
possessio; leges emendatae utiliter, latae salubriter; senatus sine
asperitate nec sine severitate lectus. Principes viri triumphisque
et amplissimis honoribus functi adhortatu principis ad ornandam
urbem inlecti sunt. Consulatus tantummodo usque ad undecimum quin
continuaret Caesar, cum saepe obnitens repugnasset, impetrare non
potuit: nam dictaturam quam pertinaciter ei deferebat populus, tam
constanter repulit. Bella sub imperatore gesta pacatusque victoriis
terrarum orbis et tot extra Italiam domique opera omne aevi sui
spatium impensurum in id solum opus scriptorem fatigarent: nos memores
professionis universam imaginem principatus eius oculis animisque
subiecimus.
90. – Sepultis,
ut praediximus, bellis civilibus coalescentibusque rei publicae
membris, et coaluere quae tam longa armorum series laceraverat.
Dalmatia, annos viginti et ducentos rebellis, ad certam confessionem
pacata est imperii. Alpes feris incultisque nationibus celebres
perdomitae. Hispaniae nunc ipsius praesentia, nunc Agrippae, quem
usque in tertium consulatum et mox collegium tribuniciae potestatis
amicitia principis evexerat, multo varioque Marte pacatae. In quas
provincias cum initio Scipione et Sempronio Longo consulibus primo
anno secundi belli Punici abhinc annos quinquaginta et ducentos
Romani exercitus missi essent duce Cn. Scipione, Africani patruo,
per annos ducentos in iis multo mutuoque ita certatum est sanguine,
ut amissis populi Romani imperatoribus exercitibusque saepe contumelia,
nonnumquam etiam periculum Romano inferretur imperio. Illae enim
provinciae Scipiones consumpserunt; illae contumelioso decem annorum
bello sub duce Viriatho maiores nostros exercuerunt; illae terrore
Numantini belli populum Romanum concusserunt; in illis turpe Q. Pompei
foedus turpiusque Mancini senatus cum ignominia dediti imperatoris
rescidit; illa tot consulares, tot praetorios absumpsit duces, patrumque
aetate in tantum Sertorium armis extulit, ut per quinquennium diiudicari
non potuerit, Hispanis Romanisne in armis plus esset roboris et
uter populus alteri pariturus foret. Has igitur provincias tam diffusas,
tam frequentis, tam feras ad eam pacem abhinc annos ferme quinquaginta
perduxit Caesar Augustus, ut quae maximis bellis numquam vacaverant,
eae sub C. Antistio ac deinde P. Silio legato ceterisque postea
etiam latrociniis vacarent.
91. – Dum
pacatur occidens, ab oriente ac rege Parthorum signa Romana, quae
Crasso oppresso Orodes, quae Antonio pulso filius eius Phraates
ceperant, Augusto remissa sunt. Quod cognomen illi iure Planci sententia
consensus universi senatus populique Romani indidit. Erant tamen
qui hunc felicissimum statum odissent: quippe L. Murena et
Fannius Caepio diversis moribus (nam Murena sine hoc facinore potuit
videri bonus, Caepio et ante hoc erat pessimus) cum iniissent occidendi
Caesaris consilia, oppressi auctoritate publica, quod vi facere
voluerant, iure passi sunt. Neque multo post Rufus Egnatius, per
omnia gladiatori quam senatori propior, collecto in aedilitate favore
populi, quem extinguendis privata familia incendiis in dies auxerat,
in tantum quidem, ut ei praeturam continuaret, mox etiam consulatum
petere ausus, cum esset omni flagitiorum scelerumque conscientia
mersus nec melior illi res familiaris quam mens foret, adgregatis
simillimis sibi interimere Caesarem statuit, ut quo salvo salvus
esse non poterat, eo sublato moreretur. Quippe ita se mores habent,
ut publica quisque ruina malit occidere quam sua proteri et idem
passurus minus conspici. Neque hic prioribus in occultando felicior
fuit, abditusque carceri cum consciis facinoris mortem dignissimam
vita sua obiit.
92. – Praeclarum
excellentis viri factum C. Sentii Saturnini circa ea tempora
consulis ne fraudetur memoria. Aberat ordinandis Asiae Orientisque
rebus Caesar, circumferens terrarum orbi praesentia sua pacis suae
bona. Tum Sentius, forte et solus et absente Caesare consul, cum
alia prisca severitate, summaque constantia, vetere consulum more
ac severitate, gessisset, protraxisset publicanorum fraudes, punisset
avaritiam, regessisset in aerarium pecunias publicas, tum in comitiis
habendis praecipuum egit consulem: nam et quaesturam petentes, quos
indignos iudicavit, profiteri vetuit, et, cum id facturos se perseverarent,
consularem, si in campum descendissent, vindictam minatus est, et
Egnatium florentem favore publico sperantemque ut praeturam aedilitati,
ita consulatum praeturae se iuncturum, profiteri vetuit, et cum
id non obtinuisset, iuravit, etiam si factus esset consul suffragiis
populi, tamen se eum non renuntiaturum. Quod ego factum cuilibet
veterum consulum gloriae comparandum reor, nisi quod naturaliter
audita visis laudamus libentius et praesentia invidia, praeterita
veneratione prosequimur et his nos obrui, illis instrui credimus.
93. – Ante
triennium fere, quam Egnatianum scelus erumperet, circa Murenae
Caepionisque coniurationis tempus, abhinc annos quinquaginta, M. Marcellus,
sororis Augusti Octaviae filius, quem homines ita, si quid accidisset
Caesari, successorem potentiae eius arbitrabantur futurum, ut tamen
id per M. Agrippam securo ei posse contingere non existimarent,
magnificentissimo munere aedilitatis edito decessit admodum iuvenis,
sane, ut aiunt, ingenuarum virtutum laetusque animi et ingenii fortunaeque,
in quam alebatur, capax. Post cuius obitum Agrippa, qui sub specie
ministeriorum principalium profectus in Asiam, ut fama loquitur,
ob tacitas cum Marcello offensiones praesenti se subduxerat tempori,
reversus inde filiam Caesaris Iuliam, quam in matrimonio Marcellus
habuerat, duxit uxorem, feminam neque sibi neque rei publicae felicis
uteri.
94. – Hoc
tractu temporum Ti. Claudius Nero, quo trimo, ut praediximus,
Livia, Drusi Claudiani filia, despondente Ti. Nerone, cui ante nupta
fuerat, Caesari nupserat, innutritus caelestium praeceptorum disciplinis,
iuvenis genere, forma, celsitudine corporis, optimis studiis maximoque
ingenio instructissimus, qui protinus quantus est, sperari potuerat
visuque praetulerat principem, quaestor undevicesimum annum agens
capessere coepit rem publicam maximamque difficultatem annonae ac
rei frumentariae inopiam ita Ostiae atque in urbe mandatu vitrici
moderatus est, ut per id, quod agebat, quantus evasurus esset, eluceret.
Nec multo post missus ab eodem vitrico cum exercitu ad visendas
ordinandasque, quae sub Oriente sunt, provincias, praecipuis omnium
virtutum experimentis in eo tractu editis, cum legionibus ingressus
Armeniam, redacta ea in potestatem populi Romani regnum eius Artavasdi
dedit. Quin rex quaque Parthorum tanti nominis fama territus liberos
suos ad Caesarem misit obsides.
95. – Reversum
inde Neronem Caesar haud mediocris belli mole experiri statuit,
adiutore operis dato fratre ipsius Druso Claudio, quem intra Caesaris
penates enixa erat Livia. Quippe uterque e diversis partibus Raetos
Vindelicosque adgressi, multis urbium castellorum oppugnationibus
nec non derecta quoque acie feliciter functi gentes locis tutissimas,
aditu difficillimas, numero frequentes, feritate truces maiore cum
periculo quam damno Romani exercitus plurimo cum earum sanguine
perdomuerunt.
Ante quae tempora censura Planci et
Pauli acta inter discordiam neque ipsis honori neque rei publicae
usui fuerat, cum alteri vis censoria, alteri vita deesset, Paulus
vix posset implere censorem, Plancus timere deberet, nec quidquam
obiicere posset adulescentibus aut obiicientes audire, quod non
agnosceret senex.
96. – Mors
deinde Agrippae, qui novitatem suam multis rebus nobilitaverat atque
in hoc perduxerat, ut et Neronis esset socer, cuiusque liberos nepotes
suos divus Augustus praepositis Gai ac Lucii nominibus adoptaverat,
admovit propius Neronem Caesari: quippe filia Iulia eius, quae fuerat
Agrippae nupta, Neroni nupsit.
Subinde bellum Pannonicum, quod inchoatum
ab Agrippa, Marco Vinicio, avo tuo consule, magnum atroxque et perquam
vicinum imminebat Italiae, per Neronem gestum est. Gentes Pannoniorum
Delmatarumque nationes situmque regionum ac fluminum numerumque
et modum virium excelsissimasque et multiplices eo bello victorias
tanti imperatoris alio loco explicabimus: hoc opus servet formam
suam. Huius victoriae compos Nero ovans triumphavit.
97. – Sed
dum in hac parte imperii omnia geruntur prosperrime, accepta in
Germania clades sub legato M. Lollio, homine in omnia pecuniae quam
recte faciendi cupidiore et inter summam vitiorum dissimulationem
vitiosissimo, amissaque legionis quintae aquila vocavit ab urbe
in Gallias Caesarem. Cura deinde atque onus Germanici belli delegata
Druso Claudio, fratri Neronis, adulescenti tot tantarumque virtutum,
quot et quantas natura mortalis recipit vel industria perficit.
Cuius ingenium utrum bellicis magis operibus an civilibus suffecerit
artibus, in incerto est: morum certe dulcedo ac suavitas et adversus
amicos aequa ac par sui aestimatio inimitabilis fuisse dicitur;
nam pulchritudo corporis proxima fraternae fuit. Sed illum magna
ex parte domitorem Germaniae, plurimo eius gentis variis in locis
profuso sanguine, fatorum iniquitas consulem, agentem annum tricesimum,
rapuit. Moles deinde eius belli translata in Neronem est: quod is
sua et virtute et fortuna administravit peragratusque victor omnis
partis Germaniae sine ullo detrimento commissi exercitus, quod praecipue
huic duci semper curae fuit, sic perdomuit eam, ut in formam paene
stipendiariae redigeret provinciae. Tum alter triumphus cum altero
consulatu ei oblatus est.
98. – Dum
ea, quae diximus, in Pannonia Germaniaque geruntur, atrox in Thracia
bellum ortum, omnibus eius gentis nationibus in arma accensis, L. Pisonis,
quem hodieque diligentissimum atque eundem lenissimum securitatis
urbanae custodem habemus, virtus compressit (quippe legatus Caesaris
triennio cum iis bellavit gentesque ferocissimas plurimo cum earum
excidio nunc acie, nunc expugnationibus in pristinum pacis redegit
modum) eiusque patratione Asiae securitatem, Macedoniae pacem reddidit.
De quo viro hoc omnibus sentiendum ac praedicandum est, esse mores
eius vigore ac lenitate mixtissimos et vix quemquam reperiri posse,
qui aut otium validius diligat aut facilius sufficiat negotio et
magis quae agenda sunt curet sine ulla ostentatione agendi.
99. – Brevi
interiecto spatio Ti. Nero duobus consulatibus totidemque triumphis
actis tribuniciae potestatis consortione aequatus Augusto, civium
post unum, et hoc, quia volebat, eminentissimus, ducum maximus,
fama fortunaque celeberrimus et vere alterum rei publicae lumen
et caput, mira quadam et incredibili atque inenarrabili pietate,
cuius causae mox detectae sunt, cum Gaius Caesar sumpsisset iam
virilem togam, Lucius item maturus esset viribus, ne fulgor suus
orientium iuvenum obstaret initiis, dissimulata causa consilii sui,
commeatum ab socero atque eodem vitrico adquiescendi a continuatione
laborum petiit. Quis fuerit eo tempore civitatis habitus, qui singulorum
animi, quae digredientium a tanto viro omnium lacrimae, quam paene
ei patria manum iniecerit, iusto servemus operi: illud etiam in
hoc transcursu dicendum est, ita septem annos Rhodi moratum, ut
omnes, qui pro consulibus legatique in transmarinas sunt profecti
provincias, visendi eius gratia Rhodum deverterint atque eum convenientes
semper privato, si illa maiestas privata umquam fuit, fasces suos
summiserint fassique sint otium eius honoratius imperio suo.
100. – Sensit
terrarum orbis digressum a custodia Neronem urbis: nam et Parthus
desciscens a societate Romana adiecit Armeniae manum et Germania
aversis domitoris sui oculis rebellavit.
At in urbe eo ipso anno, quo magnificentissimis
gladiatorii muneris naumachiaeque spectaculis divus Augustus abhinc
annos triginta se et Gallo Caninio consulibus, dedicato Martis templo
animos oculosque populi Romani repleverat, foeda dictu memoriaque
horrenda in ipsius domo tempestas erupit. Quippe filia eius Iulia,
per omnia tanti parentis ac viri immemor, nihil, quod facere aut
pati turpiter posset femina, luxuria libidineve infectum reliquit
magnitudinemque fortunae suae peccandi licentia metiebatur, quidquid
liberet pro licito vindicans. Tum Iulus Antonius, singulare exemplum
clementiae Caesaris, violator eius domus, ipse sceleris a se commissi
ultor fuit (quem victo eius patre non tantum incolumitate donaverat,
sed sacerdotio, praetura, consulatu, provinciis honoratum, etiam
matrimonio sororis suae filiae in artissimam adfinitatem receperat),
Quintiusque Crispinus, singularem nequitiam supercilio truci protegens,
et Appius Claudius et Sempronius Gracchus ac Scipio aliique minoris
nominis utriusque ordinis viri, quas cuiuslibet uxore violata poenas
pependissent, pependere, cum Caesaris filiam et Neronis violassent
coniugem. Iulia relegata in insulam patriaeque et parentum subducta
oculis, quam tamen comitata mater Scribonia voluntaria exilii permansit
comes.
101. – Breve
ab hoc intercesserat spatium, cum C. Caesar ante aliis provinciis
ad visendum obitis in Syriam missus, convento prius Ti. Nerone,
cui omnem honorem ut superiori habuit, tam varie se ibi gessit,
ut nec laudaturum magna nec vituperaturum mediocris materia deficiat.
Cum rege Parthorum, iuvene excelsissimo, in insula quam amnis Euphrates
ambiebat, aequato utriusque partis numero coiit. Quod spectaculum
stantis ex diverso hinc Romani, illinc Parthorum exercitus, cum
duo inter se eminentissima imperiorum et hominum coirent capita,
perquam clarum et memorabile sub initia stipendiorum meorum tribuno
militum mihi visere contigit: quem militiae gradum ante sub patre
tuo, M. Vinici, et P. Silio auspicatus in Thracia Macedoniaque,
mox Achaia Asiaque et omnibus ad Orientem visis provinciis et ore
atque utroque maris Pontici latere, haud iniucunda tot rerum, locorum,
gentium, urbium recordatione perfruor. Prior Parthus apud Gaium
in nostra ripa, posterior hic apud regem in hostili epulatus est.
102. – Quo
tempore M. Lollii, quem veluti moderatorem iuventae filii sui
Augustus esse voluerat, perfida et plena subdoli ac versuti animi
consilia, per Parthum indicata Caesari, fama vulgavit. Cuius mors
intra paucos dies fortuita an voluntaria fuerit ignoro. Sed quam
hunc decessisse laetati homines, tam paulo post obiisse Censorinum
in iisdem provinciis graviter tulit civitas, virum demerendis hominibus
genitum. Armeniam deinde Gaius ingressus prima parte introitus rem
prospere gessit; mox in conloquio, cui se temere crediderat, circa
Artageram graviter a quodam, nomine Adduo, vulneratus, ex eo ut
corpus minus habile, ita animum minus utilem rei publicae habere
coepit. Nec defuit conversatio hominum vitia eius adsentatione alentium
(etenim semper magnae fortunae comes adest adulatio), per quae eo
ductus erat, ut in ultimo ac remotissimo terrarum orbis angulo consenescere
quam Romam regredi mallet. Diu deinde reluctatus invitusque revertens
in Italiam in urbe Lyciae (Limyra nominant) morbo obiit, cum ante
annum ferme L. Caesar frater eius Hispanias petens Massiliae decessisset.
103. – Sed
fortuna, quae subduxerat spem magni nominis, iam tum rei publicae
sua praesidia reddiderat: quippe ante utriusque horum obitum patre
tuo P. Vinicio consule Ti. Nero reversus Rhodo incredibili
laetitia patriam repleverat. Non est diu cunctatus Caesar Augustus;
neque enim quaerendus erat quem legeret, sed legendus qui eminebat.
Itaque quod post Lucii mortem adhuc Gaio vivo facere voluerat atque
eo vehementer repugnante Nerone erat inhibitus, post utriusque adulescentium
obitum facere perseveravit, ut et tribuniciae potestatis consortionem
Neroni constitueret, multum quidem eo cum domi tum in senatu recusante,
et eum Aelio Cato C. Sentio consulibus V. Kal. Iulias, post urbem
conditam annis septingentis quinquaginta quattuor, abhinc annos
septem et viginti adoptaret. Laetitiam illius diei concursumque
civitatis et vota paene inserentium caelo manus spemque conceptam
perpetuae securitatis aeternitatisque Romani imperii vix in illo
iusto opere abunde persequi poterimus, nedum hic implere temptemus,
contenti id unum dixisse quam ille omnibus faustus fuerit. Tum refulsit
certa spes liberorum parentibus, viris matrimoniorum, dominis patrimonii,
omnibus hominibus salutis, quietis, pacis, tranquillitatis, adeo
ut nec plus sperari potuerit nec spei responderi felicius.
104. – Adoptatus
eadem die etiam M. Agrippa, quem post mortem Agrippae Iulia
enixa erat, sed in Neronis adoptione illud adiectum his ipsis Caesaris
verbis: hoc, inquit, rei publicae causa facio. Non diu vindicem
custodemque imperii sui morata in urbe patria protinus in Germaniam
misit, ubi ante triennium sub M. Vinicio, avo tuo, clarissimo viro,
immensum exarserat bellum. Erat id ab eo quibusdam in locis gestum,
quibusdam sustentatum feliciter, eoque nomine decreta ei cum speciosissima
inscriptione operum ornamenta triumphalia.
Hoc tempus me, functum ante tribunatu,
castrorum Ti. Caesaris militem fecit: quippe protinus ab adoptione
missus cum eo praefectus equitum in Germaniam, successor officii
patris mei, caelestissimorum eius operum per annos continuos novem
praefectus aut legatus spectator, tum pro captu mediocritatis meae
adiutor fui. Neque illi spectaculo, quo fructus sum, simile condicio
mortalis recipere videtur mihi, cum per celeberrimam Italiae partem
tractumque omnem Galliae provinciarum veterem imperatorem et ante
meritis ac virtutibus quam nomine Caesarem revisentes sibi quisque
quam illi gratularentur plenius. At vero militum conspectu eius
elicitae gaudio lacrimae alacritasque et salutationis nova quaedam
exultatio et contingendi manum cupiditas non continentium protinus
quin adiicerent, "videmus te, imperator? Salvum recepimus?"
Ac deinde "ego tecum, imperator, in Armenia, ego in Raetia
fui, ego a te in Vindelicis, ego in Pannonia, ego in Germania donatus
sum" neque verbis exprimi et fortasse vix mereri fidem potest.
105. – Intrata
protinus Germania, subacti Canninefates, Attuarii, Bructeri, recepti
Cherusci (gentis eius Arminius mox nostra clade nobilis), transitus
Visurgis, penetrata ulteriora, cum omnem partem asperrimi et periculosissimi
belli Caesar vindicaret sibi, iis, quae minoris erant discriminis,
Sentium Saturninum, qui iam legatus patris eius in Germania fuerat,
praefecisset, virum multiplicem virtutibus, gnavum, agilem, providum
militariumque officiorum patientem ac peritum pariter, sed eundem,
ubi negotia fecissent locum otio, liberaliter lauteque eo abutentem,
ita tamen, ut eum splendidum aut hilarem potius quam luxuriosum
aut desidem diceres. De cuius viri claro ingenio celebrique consulatu
praediximus. Anni eius aestiva usque in mensem Decembrem producta
inmanis emolumentum fecere victoriae. Pietas sua Caesarem paene
obstructis hieme Alpibus in urbem traxit, at tutela imperii eum
veris initio reduxit in Germaniam, in cuius mediis finibus ad caput
Lupiae fluminis hiberna digrediens princeps locaverat.
106. – Pro
dii boni, quanti voluminis opera insequenti aestate sub duce Tiberio
Caesare gessimus! Perlustrata armis tota Germania est, victae gentes
paene nominibus incognitae, receptae Cauchorum nationes: omnis eorum
iuventus infinita numero, immensa corporibus, situ locorum tutissima,
traditis armis una cum ducibus suis saepta fulgenti armatoque militum
nostrorum agmine ante imperatoris procubuit tribunal. Fracti Langobardi,
gens etiam Germana feritate ferocior; denique quod numquam antea
spe conceptum, nedum opere temptatum erat, ad quadringentesimum
miliarium a Rheno usque ad flumen Albim, qui Semnonum Hermundurorumque
fines praeterfluit, Romanus cum signis perductus exercitus. Et eadem
mira felicitate et cura ducis, temporum quoque observantia, classis,
quae Oceani circumnavigaverat sinus, ab inaudito atque incognito
ante mari flumine Albi subvecta, cum plurimarum gentium victoria
parta cum abundantissima rerum omnium copia exercitui Caesarique
se iunxit.
107. – Non
tempero mihi quin tantae rerum magnitudini hoc, qualecumque est,
inseram. Cum citeriorem ripam praedicti fluminis castris occupassemus
et ulterior armata hostium virtute fulgeret, sub omnem motum conatumque
nostrarum navium protinus refugientium, unus e barbaris aetate senior,
corpore excellens, dignitate, quantum ostendebat cultus, eminens,
cavatum, ut illis mos est, ex materia conscendit alveum solusque
id navigii genus temperans ad medium processit fluminis et petiit,
liceret sibi sine periculo in eam, quam armis tenebamus, egredi
ripam ac videre Caesarem. Data petenti facultas. Tum adpulso lintre
et diu tacitus contemplatus Caesarem, nostra quidem, inquit, furit
iuventus, quae cum vestrum numen absentium colat, praesentium potius
arma metuit quam sequitur fidem. Sed ego beneficio ac permissu tuo,
Caesar, quos ante audiebam, hodie vidi deos, nec feliciorem ullum
vitae meae aut optavi aut sensi diem. Impetratoque ut manum contingeret,
reversus in naviculam, sine fine respectans Caesarem ripae suorum
adpulsus est. Victor omnium gentium locorumque, quos adierat Caesar,
incolumi inviolatoque et semel tantummodo magna cum clade hostium
fraude eorum temptato exercitu in hiberna legiones reduxit, eadem
qua priore anno festinatione urbem petens.
108. – Nihil
erat iam in Germania, quod vinci posset, praeter gentem Marcomannorum,
quae Maroboduo duce excita sedibus suis atque in interiora refugiens
incinctos Hercynia silva campos incolebat. Nulla festinatio huius
viri mentionem transgredi debet. Maroboduus, genere nobilis, corpore
praevalens, animo ferox, natione magis quam ratione barbarus, non
tumultuarium neque fortuitum neque mobilem et ex voluntate parentium
constantem inter suos occupavit principatum, sed certum imperium
vimque regiam complexus animo statuit avocata procul a Romanis gente
sua eo progredi, ubi cum propter potentiora arma refugisset, sua
faceret potentissima. Occupatis igitur, quos praediximus, locis
finitimos omnis aut bello domuit aut condicionibus iuris sui fecit.
109. – Corpus
suum custodientium imperium, perpetuis exercitiis paene ad Romanae
disciplinae formam redactum, brevi in eminens et nostro quoque imperio
timendum perduxit fastigium gerebatque se ita adversus Romanos,
ut neque bello nos lacesseret, et si lacesseretur, superesse sibi
vim ac voluntatem resistendi ostenderet. Legati, quos mittebat ad
Caesares, interdum ut supplicem commendabant, interdum ut pro pari
loquebantur. Gentibus hominibusque a nobis desciscentibus erat apud
eum perfugium, in totumque ex male dissimulato agebat aemulum; exercitumque,
quem septuaginta milium peditum, quattuor equitum fecerat, adsiduis
adversus finitimos bellis exercendo maiori quam, quod habebat, operi
praeparabat: eratque etiam eo timendus, quod cum Germaniam ad laevam
et in fronte, Pannoniam ad dextram, a tergo sedium suarum haberet
Noricos, tamquam in omnes semper venturus ab omnibus timebatur.
Nec securam incrementi sui patiebatur esse Italiam, quippe cum a
summis Alpium iugis, quae finem Italiae terminant, initium eius
finium haud multo plus ducentis milibus passuum abesset. Hunc virum
et hanc regionem proximo anno diversis e partibus Ti. Caesar
adgredi statuit. Sentio Saturnino mandatum, ut per Cattos excisis
continentibus Hercyniae silvis legiones Boiohaemum (id regioni,
quam incolebat Maroboduus, nomen est) duceret, ipse a Carnunto,
qui locus Norici regni proximus ab hac parte erat, exercitum, qui
in Illyrico merebat, ducere in Marcomannos orsus est.
110. – Rumpit
interdum, interdum moratur proposita hominum fortuna. Praeparaverat
iam hiberna Caesar ad Danubium admotoque exercitu non plus quam
quinque dierum iter a primis hostium aberat, legionesque quas Saturninum
admovere placuerat, paene aequali divisae intervallo ab hoste intra
paucos dies in praedicto loco cum Caesare se iuncturae erant, cum
universa Pannonia, insolens longae pacis bonis, adulta viribus,
Delmatia omnibusque tractus eius gentibus in societatem adductis
consilii, arma corripuit. Tum necessaria gloriosis praeposita neque
tutum visum abdito in interiora exercitu vacuam tam vicino hosti
relinquere Italiam. Gentium nationumque, quae rebellaverant, omnis
numerus amplius octingentis milibus explebat; ducenta fere peditum
colligebantur armis habilia, equitum novem. Cuius immensae multitudinis,
parentis acerrimis ac peritissimis ducibus, pars petere Italiam
decreverat iunctam sibi Nauporti ac Tergestis confinio, pars in
Macedoniam se effuderat, pars suis sedibus praesidium esse destinaverat.
Maxima duobus Batonibus ac Pinneti ducibus auctoritas erat. Omnibus
autem Pannoniis non disciplinae tantummodo, sed linguae quoque notitia
Romanae, plerisque etiam litterarum usus et familiaris animorum
erat exercitatio. Itaque hercules nulla umquam natio tam mature
consilio belli bellum iunxit ac decreta patravit. Oppressi cives
Romani, trucidati negotiatores, magnus vexillariorum numerus ad
internecionem ea in regione, quae plurimum ab imperatore aberat,
caesus, occupata armis Macedonia, omnia et in omnibus locis igni
ferroque vastata. Quin etiam tantus huius belli metus fuit, ut stabilem
illum et firmatum tantorum bellorum experientia Caesaris Augusti
animum quateret atque terreret.
111. – Habiti
itaque dilectus, revocati undique et omnes veterani, viri feminaeque
ex censu libertinum coactae dare militem. Audita in senatu vox principis,
decimo die, ni caveretur, posse hostem in urbis Romae venire conspectum.
Senatorum equitumque Romanorum exactae ad id bellum operae, pollicitati.
Omnia haec frustra praeparassemus, nisi qui illa regeret fuisset.
Itaque ut praesidium ultimum res publica ab Augusto ducem in bellum
poposcit Tiberium.
Habuit in hoc quoque bello mediocritas
nostra speciosi ministerii locum. Finita equestri militia designatus
quaestor necdum senator aequatus senatoribus, etiam designatis tribunis
plebei, partem exercitus ab urbe traditi ab Augusto perduxi ad filium
eius. In quaestura deinde remissa sorte provinciae legatus eiusdem
ad eundem missus sum.
Quas nos primo anno acies hostium
vidimus! Quantis prudentia ducis opportunitatibus furentes eorum
viris universas elusimus, fudimus partibus! Quanto cum temperamento
simul civilitatis res auctoritate imperatoria agi vidimus! Qua prudentia
hiberna disposita sunt! Quanto opere inclusus custodiis exercitus
nostri, ne qua posset erumpere inopsque copiarum et intra se furens
viribus hostis elanguesceret!
112. – Felix
eventu, forte conatu prima aestate belli Messalini opus mandandum
est memoriae. Qui vir animo etiam quam gente nobilior dignissimusque,
qui et patrem Corvinum habuisset et cognomen suum Cottae fratri
relinqueret, praepositus Illyrico subita rebellione cum semiplena
legione vicesima circumdatus hostili exercitu amplius viginti milia
fudit fugavitque et ob id ornamentis triumphalibus honoratus est.
Ita placebat barbaris numerus suus,
ita fiducia virium, ut ubicumque Caesar esset, nihil in se reponerent.
Pars exercitus eorum, proposita ipsi duci et ad arbitrium utilitatemque
nostram macerata perductaque ad exitiabilem famem, neque instantem
sustinere neque cum facientibus copiam pugnandi derigentibusque
aciem ausa congredi occupato monte Claudio munitione se defendit.
At ea pars, quae obviam se effuderat exercitui, quem A. Caecina
et Silvanus Plautius consulares ex transmarinis adducebant
provinciis, circumfusa quinque legionibus nostris auxiliaribusque
et equitatui regio (quippe magnam Thracum manum iunctus praedictis
ducibus Rhoemetalces, Thraciae rex, in adiutorium eius belli secum
trahebat) paene exitiabilem omnibus cladem intulit: fusa regiorum
equestris acies, fugatae alae, conversae cohortes sunt, apud signa
quoque legionum trepidatum. Sed Romani virtus militis plus eo tempore
vindicavit gloriae quam ducibus reliquit, qui multum a more imperatoris
sui discrepantes ante in hostem inciderunt, quam per exploratores,
ubi hostis esset, cognoscerent. Iam igitur in dubiis rebus semet
ipsae legiones adhortatae, iugulatis ab hoste quibusdam tribunis
militum, interempto praefecto castrorum praefectisque cohortium,
non incruentis centurionibus, e quibus etiam primi ordinis cecidere,
invasere hostes nec sustinuisse contenti perrupta eorum acie ex
insperato victoriam vindicaverunt.
Hoc fere tempore Agrippa, qui eodem
die quo Tiberius adoptatus ab avo suo naturali erat et iam ante
biennium, qualis esset, apparere coeperat, mira pravitate animi
atque ingenii in praecipitia conversus patris atque eiusdem avi
sui animum alienavit sibi, moxque crescentibus in dies vitiis dignum
furore suo habuit exitum.
113. – Accipe
nunc, M. Vinici, tantum in bello ducem, quantum in pace vides
principem. Iunctis exercitibus, quique sub Caesare fuerant quique
ad eum venerant, contractisque in una castra decem legionibus, septuaginta
amplius cohortibus, decem alis et pluribus quam decem veteranorum
milibus, ad hoc magno voluntariorum numero frequentique equite regio,
tanto denique exercitu, quantus nullo umquam loco post bella fuerat
civilia, omnes eo ipso laeti erant maximamque fiduciam victoriae
in numero reponebant. At imperator, optimus eorum quae agebat iudex
et utilia speciosis praeferens quodque semper eum facientem vidi
in omnibus bellis, quae probanda essent, non quae utique probarentur
sequens, paucis diebus exercitum, qui venerat, ad refovendas ex
itinere eius vires moratus, cum eum maiorem, quam ut temperari posset,
neque habilem gubernaculo cerneret, dimittere statuit; prosecutusque
longo et perquam laborioso itinere, cuius difficultas narrari vix
potest, ut neque universos quisquam auderet adgredi et partem digredientium,
suorum quisque metu finium, universi temptare non possent, remisit
eo, unde venerant, et ipse asperrimae hiemis initio regressus Sisciam
legatos, inter quos ipsi fuimus, partitis praefecit hibernis.
114. – O
rem dictu non eminentem, sed solida veraque virtute atque utilitate
maximam, experientia suavissimam, humanitate singularem! Per omne
belli Germanici Pannonicique tempus nemo e nobis gradumve nostrum
aut praecedentibus aut sequentibus imbecillus fuit, cuius salus
ac valetudo non ita sustentaretur Caesaris cura, tamquam distractissimus
ille tantorum onerum mole huic uni negotio vacaret animus. Erat
desiderantibus paratum iunctum vehiculum, lectica eius publicata,
cuius usum cum alii tum ego sensi: iam medici, iam apparatus cibi,
iam in hoc solum uni portatum instrumentum balinei nullius non succurrit
valetudini; domus tantum ac domestici deerant, ceterum nihil, quod
ab illis aut praestari aut desiderari posset. Adiciam illud, quod,
quisquis illis temporibus interfuit, ut alia, quae retuli, agnoscet
protinus: solus semper equo vectus est, solus cum iis, quos invitaverat,
maiore parte aestivarum expeditionum cenavit sedens; non sequentibus
disciplinam, quatenus exemplo non nocebatur, ignovit; admonitio
frequens, interdum et castigatio, vindicta tamen rarissima, agebatque
medium plurima dissimulantis, aliqua inhibentis.
Hiems emolumentum patrati belli contulit,
sed insequenti aestate omnis Pannonia reliquiis totius belli in
Delmatia manentibus pacem petiit. Ferocem illam tot milium iuventutem,
paulo ante servitutem minatam Italiae, conferentem arma, quibus
usa erat, apud flumen nomine Bathinum prosternentemque se universam
genibus imperatoris, Batonemque et Pinnetem excelsissimos duces,
captum alterum, alterum a se deditum iustis voluminibus ordine narrabimus,
ut spero.
Autumno victor in hiberna reducitur
exercitus, cuius omnibus copiis a Caesare M. Lepidus praefectus
est, vir nomini ac fortunae Caesarum proximus, quem in quantum quisque
aut cognoscere aut intellegere potuit, in tantum miratur ac diligit
tantorumque nominum, quibus ortus est, ornamentum iudicat.
115. – Caesar
ad alteram belli Delmatici molem animum atque arma contulit. In
qua regione quali adiutore legatoque fratre meo Magio Celere Velleiano
usus sit, ipsius patrisque eius praedicatione testatum est et amplissimorum
donorum, quibus triumphans eum Caesar donavit, signat memoria. Initio
aestatis Lepidus educto hibernis exercitu per gentis integras immunesque
adhuc clade belli et eo feroces ac truces tendens ad Tiberium imperatorem
et cum difficultate locorum et cum vi hostium luctatus, magna cum
clade obsistentium excisis agris, exustis aedificiis, caesis viris,
laetus victoria praedaque onustus pervenit ad Caesarem, et ob ea,
quae si propriis gessisset auspiciis, triumphare debuerat, ornamentis
triumphalibus consentiente cum iudicio principum voluntate senatus
donatus est.
Illa aestas maximi belli consummavit
effectus: quippe Perustae et Desidiates Delmatae, situ locorum ac
montium, ingeniorum ferocia, mira etiam pugnandi scientia et praecipue
angustiis saltuum paene inexpugnabiles, non iam ductu, sed manibus
atque armis ipsius Caesaris tum demum pacati sunt, cum paene funditus
eversi forent.
Nihil in hoc tanto bello, nihil in
Germania aut videre maius aut mirari magis potui, quam quod imperatori
numquam adeo ulla opportuna visa est victoriae occasio, quam damno
amissi pensaret militis semperque visum est gloriosissimum, quod
esset tutissimum, et ante conscientiae quam famae consultum nec
umquam consilia ducis iudicio exercitus, sed exercitus providentia
ducis rectus est.
116. – Magna
in bello Delmatico experimenta virtutis in incultos ac difficilis
locos praemissus Germanicus dedit; celebri etiam opera diligentique
Vibius Postumus vir consularis, praepositus Delmatiae, ornamenta
meruit triumphalia: quem honorem ante paucos annos Passienus et
Cossus, viri quamquam diversis virtutibus celebres, in Africa meruerant.
Sed Cossus victoriae testimonium etiam in cognomen filii contulit,
adulescentis in omnium virtutum exempla geniti. At Postumi operum
L. Apronius particeps illa quoque militia eos, quos mox consecutus
est, honores excellenti virtute meruit.
Utinam non maioribus experimentis
testatum esset, quantum in omni re fortuna posset! Sed in hoc quoque
genere abunde agnosci vis eius potest. Nam et Aelius Lamia, vir
antiquissimi moris et priscam gravitatem semper humanitate temperans,
in Germania Illyricoque et mox in Africa splendidissimis functus
ministeriis, non merito, sed materia adipiscendi triumphalia defectus
est, et A. Licinius Nerva Silianus, P. Silii filius, quem
virum ne qui intellexit quidem abunde miratus est, in eo nihil non
optimo civi simplicissimo duci superesse praeferens, inmatura morte
et fructu amplissimae principis amicitiae et consummatione evectae
in altissimum paternumque fastigium imaginis defectus est. Horum
virorum mentioni si quis quaesisse me dicet locum, fatentem arguet;
neque enim iustus sine mendacio candor apud bonos crimini est.
117. – Tantum
quod ultimam imposuerat Pannonico ac Delmatico bello Caesar manum,
cum intra quinque consummati tanti operis dies funestae ex Germania
epistulae nuntium attulere caesi Vari trucidatarumque legionum trium
totidemque alarum et sex cohortium, velut in hoc saltem tantummodo
indulgente nobis fortuna, ne occupato duce tanta clades inferretur.
Sed et causa et persona moram exigit.
Varus Quintilius inlustri magis quam
nobili ortus familia, vir ingenio mitis, moribus quietus, ut corpore,
ita animo immobilior, otio magis castrorum quam bellicae adsuetus
militiae, pecuniae vero quam non contemptor, Syria, cui praefuerat,
declaravit, quam pauper divitem ingressus dives pauperem reliquit;
is cum exercitui, qui erat in Germania, praeesset, concepit esse
homines, qui nihil praeter vocem membraque haberent hominum, quique
gladiis domari non poterant, posse iure mulceri. Quo proposito mediam
ingressus Germaniam velut inter viros pacis gaudentes dulcedine
iurisdictionibus agendoque pro tribunali ordine trahebat aestiva.
118. – At
illi, quod nisi expertus vix credat, in summa feritate versutissimi
natumque mendacio genus, simulantes fictas litium series et nunc
provocantes alter alterum in iurgia, nunc agentes gratias quod ea
Romana iustitia finiret feritasque sua novitate incognitae disciplinae
mitesceret et solita armis discerni iure terminarentur, in summam
socordiam perduxere Quintilium, usque eo, ut se praetorem urbanum
in foro ius dicere, non in mediis Germaniae finibus exercitui praeesse
crederet. Tum iuvenis genere nobilis, manu fortis, sensu celer,
ultra barbarum promptus ingenio, nomine Arminius, Sigimeri principis
gentis eius filius, ardorem animi vultu oculis praeferens, adsiduus
militiae nostrae prioris comes, iure etiam civitatis Romanae decus
equestris consecutus gradus, segnitia ducis in occasionem sceleris
usus est, haud imprudenter speculatus neminem celerius opprimi,
quam qui nihil timeret, et frequentissimum initium esse calamitatis
securitatem. Primo igitur paucos, mox pluris in societatem consilii
recepti; opprimi posse Romanos et dicit et persuadet, decretis facta
iungit, tempus insidiarum constituit. Id Varo per virum eius gentis
fidelum clarique nominis, Segesten, indicatur. Postulabat etiam
vinciri socios. Sed praevalebant iam fata consiliis omnemque animi
eius aciem praestrinxerant: quippe ita se res habet, ut plerumque
cuius fortunam mutaturus est deus, consilia corrumpat efficiatque,
quod miserrimum est, ut, quod accidit, etiam merito accidisse videatur
et casus in culpam transeat. Negat itaque se credere speciemque
in se benevolentiae ex merito aestimare profitetur. Nec diutius
post primum indicem secundo relictus locus.
119. – Ordinem
atrocissimae calamitatis, qua nulla post Crassi in Parthis damnum
in externis gentibus gravior Romanis fuit, iustis voluminibus ut
alii, ita nos conabimur exponere: nunc summa deflenda est. Exercitus
omnium fortissimus, disciplina, manu experientiaque bellorum inter
Romanos milites princeps, marcore ducis, perfidia hostis, iniquitate
fortunae circumventus, cum ne pugnandi quidem egrediendive occasio
nisi inique, nec in quantum voluerant, data esset immunis, castigatis
etiam quibusdam gravi poena, quia Romanis et armis et animis usi
fuissent, inclusus silvis, paludibus, insidiis ab eo hoste ad internecionem
trucidatus est, quem ita semper more pecudum trucidaverat, ut vitam
aut mortem eius nunc ira nunc venia temperaret. Duci plus ad moriendum
quam ad pugnandum animi fuit: quippe paterni avitique successor
exempli se ipse transfixit. At e praefectis castrorum duobus quam
clarum exemplum L. Eggius, tam turpe Ceionius prodidit, qui,
cum longe maximam partem absumpsisset acies, auctor deditionis supplicio
quam proelio mori maluit. At Vala Numonius, legatus Vari, cetera
quietus ac probus, diri auctor exempli, spoliatum equite peditem
relinquens fuga cum alis Rhenum petere ingressus est. Quod factum
eius fortuna ulta est; non enim desertis superfuit, sed desertor
occidit. Vari corpus semiustum hostilis laceraverat feritas; caput
eius abscisum latumque ad Marboduum et ab eo missum ad Caesarem
gentilicii tamen tumuli sepultura honoratum est.
120. – His
auditis revolat ad patrem Caesar; perpetuus patronus Romani imperii
adsuetam sibi causam suscipit. Mittitur ad Germaniam, Gallias confirmat,
disponit exercitus, praesidia munit et se magnitudine sua, non fiducia
hostis metiens, qui Cimbricam Teutonicamque militiam Italiae minabatur,
ultro Rhenum cum exercitu transgreditur. Arma infert hosti quem
arcuisse pater et patria contenti erant; penetrat interius, aperit
limites, vastat agros, urit domos, fundit obvios maximaque cum gloria,
incolumi omnium, quos transduxerat, numero in hiberna revertitur.
Reddatur verum L. Asprenati testimonium,
qui legatus sub avunculo suo Varo militans gnava virilique opera
duarum legionum, quibus praeerat, exercitum immunem tanta calamitate
servavit matureque ad inferiora hiberna descendendo vacillantium
etiam cis Rhenum sitarum gentium animos confirmavit. Sunt tamen,
qui ut vivos ab eo vindicatos, ita iugulatorum sub Varo occupata
crediderint patrimonia hereditatemque occisi exercitus, in quantum
voluerit, ab eo aditam. L. etiam Caedicii praefecti castrorum
eorumque, qui una circumdati Alisone immensis Germanorum copiis
obsidebantur, laudanda virtus est, qui omnibus difficultatibus superatis,
quas inopia rerum intolerabilis, vis hostium faciebat inexsuperabilis,
nec temerario consilio nec segni providentia usi speculatique opportunitatem
ferro sibi ad suos peperere reditum. Ex quo apparet Varum, sane
gravem et bonae voluntatis virum, magis imperatoris defectum consilio
quam virtute destitutum militum se magnificentissimumque perdidisse
exercitum. Cum in captivos saeviretur a Germanis, praeclari facinoris
auctor fuit Caldus Caelius, adulescens vetustate familiae suae dignissimus,
qui complexus catenarum, quibus vinctus erat, seriem, ita illas
inlisit capiti suo, ut protinus pariter sanguinis cerebrique effluvio
expiraret.
121. – Eadem
virtus et fortuna subsequenti tempore ingressi Germaniam imperatoris
Tiberii fuit, quae initio fuerat. Qui concussis hostium viribus
classicis peditumque expeditionibus, cum res Galliarum maximae molis
accensasque plebis Viennensium dissensiones coërcitione magis
quam poena mollisset, senatus populusque Romanus postulante patre
eius, ut aequum ei ius in omnibus provinciis exercitibusque esset,
quam erat ipsi, decreto complexus est. Etenim absurdum erat non
esse sub illo, quae ab illo vindicabantur, et qui ad opem ferendam
primus erat, ad vindicandum honorem non iudicari parem. In urbem
reversus iam pridem debitum, sed continuatione bellorum dilatum
ex Pannoniis Delmatisque egit triumphum. Cuius magnificentiam quis
miretur in Caesare? Fortunae vero quis non miretur indulgentiam?
Quippe omnis eminentissimos hostium duces non occisos fama narravit,
sed vinctos triumphus ostendit; quem mihi fratrique meo inter praecipuos
praecipuisque donis adornatos viros comitari contigit.
122. – Quis
non inter reliqua, quibus singularis moderatio Ti. Caesaris
elucet atque eminet, hoc quoque miretur, quod, cum sine ulla dubitatione
septem triumphos meruerit, tribus contentus fuit? Quis enim dubitare
potest, quin ex Armenia recepta et ex rege praeposito ei, cuius
capiti insigne regium sua manu imposuerat, ordinatisque rebus Orientis
ovans triumphare debuerit, et Vindelicorum Raetorumque victor curru
urbem ingredi? Fractis deinde post adoptionem continua triennii
militia Germaniae viribus idem illi honor et deferendus et recipiendus
fuerit? Et post cladem sub Varo acceptam, expectato ocius prosperrimo
rerum eventu eadem excisa Germania triumphus summi ducis adornari
debuerit? Sed in hoc viro nescias utrum magis mireris quod laborum
periculorumque semper excessit modum an quod honorum temperavit.
123. – Venitur
ad tempus, in quo fuit plurimum metus. Quippe Caesar Augustus cum
Germanicum nepotem suum reliqua belli patraturum misisset in Germaniam,
Tiberium autem filium missurus esset in Illyricum ad firmanda pace
quae bello subegerat, prosequens eum simulque interfuturus athletarum
certaminis ludicro, quod eius honori sacratum a Neapolitanis est,
processit in Campaniam. Quamquam iam motus imbecillitatis inclinataeque
in deterius principia valetudinis senserat, tamen obnitente vi animi
prosecutus filium digressusque ab eo Beneventi ipse Nolam petiit:
et ingravescente in dies valetudine, cum sciret, quis volenti omnia
post se salva remanere accersendus foret, festinanter revocavit
filium; ille ad patrem patriae expectato revolavit maturius. Tum
securum se Augustus praedicans circumfususque amplexibus Tiberii
sui, commendans illi sua atque ipsius opera nec quidquam iam de
fine, si fata poscerent, recusans, subrefectus primo conspectu alloquioque
carissimi sibi spiritus, mox, cum omnem curam fata vincerent, in
sua resolutus initia Pompeio Apuleioque consulibus septuagesimo
et sexto anno animam caelestem caelo reddidit.
124. – Quid
tunc homines timuerint, quae senatus trepidatio, quae populi confusio,
quis urbis metus, in quam arto salutis exitiique fuerimus confinio,
neque mihi tam festinanti exprimere vacat neque cui vacat potest.
Id solum voce publica dixisse satis habeo: cuius orbis ruinam timueramus,
eum ne commotum quidem sensimus, tantaque unius viri maiestas fuit,
ut nec pro bonis neque contra malos opus armis foret. Una tamen
veluti luctatio civitatis fuit, pugnantis cum Caesare senatus populique
Romani, ut stationi paternae succederet, illius, ut potius aequalem
civem quam eminentem liceret agere principem. Tandem magis ratione
quam honore victus est, cum quidquid tuendum non suscepisset, periturum
videret, solique huic contigit paene diutius recusare principatum,
quam, ut occuparent eum, alii armis pugnaverant.
Post redditum caelo patrem et corpus
eius humanis honoribus, numen divinis honoratum, primum principalium
eius operum fuit ordinatio comitiorum, quam manu sua scriptam divus
Augustus reliquerat. Quo tempore mihi fratrique meo, candidatis
Caesaris, proxime a nobilissimis ac sacerdotalibus viris destinari
praetoribus contigit, consecutis quidem, ut neque post nos quemquam
divus Augustus neque ante nos Caesar commendaret Tiberius.
125. – Tulit
protinus et voti et consilii sui pretium res publica, neque diu
latuit aut quid non impetrando passuri fuissemus aut quid impetrando
profecissemus. Quippe exercitus, qui in Germania militabat praesentisque
Germanici imperio regebatur, simulque legiones, quae in Illyrico
erant, rabie quadam et profunda confundendi omnia cupiditate novum
ducem, novum statum, novam quaerebant rem publicam; quin etiam ausi
sunt minari daturos se senatui, daturos principi leges; modum stipendii,
finem militiae sibi ipsi constituere conati sunt. Processum etiam
in arma ferrumque strictum est et paene in ultima gladiorum erupit
impunitas, defuitque, qui contra rem publicam duceret, non qui sequerentur.
Sed haec omnia veteris imperatoris maturitas, multa inhibentis,
aliqua cum gravitate pollicentis, et inter severam praecipue noxiorum
ultionem mitis aliorum castigatio brevi sopiit ac sustulit.
Quo quidem tempore ut pleraque non
ignave Germanicus, ita Drusus, qui a patre in id ipsum plurimo quidem
igne emicans incendium militaris tumultus missus erat, prisca antiquaque
severitate usus ancipitia sibi maluit tenere quam exemplo perniciosa,
et his ipsis militum gladiis, quibus obsessus erat, obsidentes coërcuit,
singulari adiutore in eo negotio usus Iunio Blaeso, viro nescias
utiliore in castris an meliore in toga: qui post paucos annos proconsul
in Africa ornamenta triumphalia cum appellatione imperatoria meruit.
At Hispanias exercitumque in iis cum
M. Lepidus, de cuius virtutibus celeberrimaque in Illyrico
militia praediximus, cum imperio obtineret, in summa pace et quiete
continuit, cum ei pietas rectissima sentiendi et auctoritas quae
sentiebat obtinendi superesset. Cuius curam ac fidem Dolabella quoque,
vir simplicitatis generosissimae, in maritima parte Illyrici per
omnia imitatus est.
126. – Horum
sedecim annorum opera quis cum ingerantur oculis animisque omnium,
partibus eloquatur? Sacravit parentem suum Caesar non imperio, sed
religione, non appellavit eum, sed fecit deum. Revocata in forum
fides, summota e foro seditio, ambitio campo, discordia curia, sepultaeque
ac situ obsitae iustitia, aequitas, industria civitati redditae;
accessit magistratibus auctoritas, senatui maiestas, iudiciis gravitas;
compressa theatralis seditio, recte faciendi omnibus aut incussa
voluntas aut imposita necessitas: honorantur recta, prava puniuntur,
suspicit potentem humilis, non timet, antecedit, non contemnit humiliorem
potens. Quando annona moderatior, quando pax laetior? Diffusa in
orientis occidentisque tractus et quidquid meridiano aut septentrione
finitur, pax augusta omnis terrarum orbis angulos a latrociniorum
metu servat immunes. Fortuita non civium tantummodo, sed urbium
damna principis munificentia vindicat. Restitutae urbes Asiae, vindicatae
ab iniuriis magistratuum provinciae: honor dignis paratissimus,
poena in malos sera, sed aliqua: superatur aequitate gratia, ambitio
virtute; nam facere recte civis suos princeps optimus faciendo docet,
cumque sit imperio maximus, exemplo maior est.
127. – Raro
eminentes viri non magnis adiutoribus ad gubernandam fortunam suam
usi sunt, ut duo Scipiones duobus Laeliis, quos per omnia aequaverunt
sibi, ut divus Augustus M. Agrippa et proxime ab eo Statilio
Tauro, quibus novitas familiae haut obstitit quominus ad multiplicis
consulatus triumphosque et complura eveherentur sacerdotia. Etenim
magna negotia magnis adiutoribus egent interestque rei publicae
quod usu necessarium est, dignitate eminere utilitatemque auctoritate
muniri. Sub his exemplis Ti. Caesar Seianum Aelium, principe
equestris ordinis patre natum, materno vero genere clarissimas veteresque
et insignes honoribus complexum familias, habentem consularis fratres,
consobrinos, avunculum, ipsum vero laboris ac fidei capacissimum,
sufficiente etiam vigori animi compage corporis, singularem principalium
onerum adiutorem in omnia habuit atque habet, virum severitatis
laetissimae, hilaritatis priscae, actu otiosis simillimum, nihil
sibi vindicantem eoque adsequentem omnia, semperque infra aliorum
aestimationes se metientem, vultu vitaque tranquillum, animo exsomnem.
128. – In
huius virtutum aestimatione iam pridem iudicia civitatis cum iudiciis
principis certant; neque novus hic mos senatus populique Romani
est putandi, quod optimum sit, esse nobilissimum. Nam et illi qui
ante bellum Punicum abhinc annos trecentos Ti. Coruncanium,
hominem novum, cum aliis omnibus honoribus tum pontificatu etiam
maximo ad principale extulere fastigium, et qui equestri loco natum
Sp. Carvilium et mox M. Catonem, novum etiam Tusculo urbis
inquilinum, Mummiumque Achaicum in consulatus, censuras et triumphos
provexere, et qui C. Marium ignotae originis usque ad sextum
consulatum sine dubitatione Romani nominis habuere principem, et
qui M. Tullio tantum tribuere, ut paene adsentatione sua quibus
vellet principatus conciliaret, quique nihil Asinio Pollioni negaverunt,
quod nobilissimis summo cum sudore consequendum foret, profecto
hoc senserunt, in cuiuscumque animo virtus inesset, ei plurimum
esse tribuendum. Haec naturalis exempli imitatio ad experiendum
Seianum Caesarem, ad iuvanda vero onera principis Seianum propulit
senatumque et populum Romanum eo perduxit, ut, quod usu optimum
intellegit, id in tutelam securitatis suae libenter advocet.
129. – Sed
proposita quasi universa principatus Ti. Caesaris forma singula
recenseamus. Qua ille prudentia Rhascuporim, interemptorem fratris
sui filii Cotyis consortisque eiusdem imperii, Romam evocavit! Singulari
in eo negotio usus opera Flacci Pomponii consularis viri, nati ad
omnia, quae recte facienda sunt, simplicique virtute merentis semper,
numquam captantis gloriam. Cum quanta gravitate ut senator et iudex,
non ut princeps, causam Drusi Libonis audivit! Quam celeriter ingratum
et nova molientem oppressit! Quibus praeceptis instructum Germanicum
suum imbutumque rudimentis militiae secum actae domitorem recepit
Germaniae! Quibus iuventam eius exaggeravit honoribus, respondente
cultu triumphi rerum, quas gesserat, magnitudini! Quotiens populum
congiariis honoravit senatorumque censum, cum id senatu auctore
facere potuit, quam libenter explevit, ut neque luxuriam invitaret
neque honestam paupertatem pateretur dignitate destitui! Quanto
cum honore Germanicum suum in transmarinas misit provincias! Qua
vi consiliorum suorum, ministro et adiutore usus Druso filio suo,
Maroboduum inhaerentem occupati regni finibus, pace maiestatis eius
dixerim, velut serpentem abstrusam terrae salubribus medicamentis
coëgit egredi! Quam illum ut honorate, sic secure continet!
Quantae molis bellum principe Galliarum ciente Sacroviro Floroque
Iulio mira celeritate ac virtute compressit, ut ante populus Romanus
vicisse se quam bellare cognosceret nuntiosque periculi victoriae
praecederet nuntius! Magni etiam terroris bellum Africum et cotidiano
auctu maius auspiciis consiliisque eius brevi sepultum est.
130. – Quanta
suo suorumque nomine exstruxit opera! Quam pia munificentia superque
humanam evecta fidem templum patri molitur! Quam magnifico animi
temperamento Cn. quoque Pompei munera absumpta igni restituit!
Quidquid enim umquam claritudine eminuit, id veluti cognatum censet
tuendum. Qua liberalitate cum alias, tum proxime incenso monte Caelio
omnis ordinis hominum iacturae patrimonio succurrit suo! Quanta
cum quiete hominum rem perpetui praecipuique timoris, supplementum,
sine trepidatione dilectus providet! Si aut natura patitur aut mediocritas
recipit hominum, audeo cum deis queri: quid hic meruit, primum ut
scelerata Drusus Libo iniret consilia? Deinde ut Silium Pisonemque
tam infestos haberet, quorum alterius dignitatem constituit, auxit
alterius? Ut ad maiora transcendam, quamquam et haec ille duxit
maxima, quid, ut iuvenes amitteret filios? Quid, ut nepotem ex Druso
suo? Dolenda adhuc retulimus: veniendum ad erubescenda est. Quantis
hoc triennium, M. Vinici, doloribus laceravit animum eius!
Quam diu abstruso, quod miserrimum est, pectus eius flagravit incendio,
quod ex nuru, quod ex nepote dolere, indignari, erubescere coactus
est! Cuius temporis aegritudinem auxit amissa mater, eminentissima
et per omnia deis quam hominibus similior femina, cuius potentiam
nemo sensit nisi aut levatione periculi aut accessione dignitatis.
131. – Voto
finiendum volumen est. Iuppiter Capitoline, et auctor ac stator Romani
nominis Gradive Mars, perpetuorumque custos Vesta ignium et quidquid
numinum hanc Romani imperii molem in amplissimum terrarum orbis fastigium
extulit, vos publica voce obtestor atque precor: custodite, servate,
protegite hunc statum, hanc pacem, hunc principem, eique functo longissima
statione mortali destinate successores quam serissimos, sed eos, quorum
cervices tam fortiter sustinendo terrarum orbis imperio sufficiant,
quam huius suffecisse sensimus, consiliaque omnium civium aut pia
fovete aut impia opprimite.