CAII
VELLEII PATERCULI HISTORIAE ROMANAE AD M. VINICIUM COS. LIBRI DUO ~ Liber prior ~ ( AD 30 ) |
|
( F. W. Shipley, Velleius Paterculus, Compendium of Roman History, London, 1924 ). 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 |
|
1. – Epeus
tempestate distractus a duce suo Nestore Metapontum condidit. Teucer,
non receptus a patre Telamone ob segnitiam non vindicatae fratris
iniuriae, Cyprum adpulsus cognominem patriae suae Salamina constituit.
Pyrrhus, Achillis filius, Epirum occupavit, Phidippus Ephyram in Thesprotia.
At rex regum Agamemnon tempestate in Cretam insulam reiectus tres
ibi urbes statuit, duas a patriae nomine, unam a victoriae memoria,
Mycenas, Tegeam, Pergamum. Idem mox scelere patruelis fratris Aegisthi, hereditarium exercentis in eum odium, et facinore uxoris oppressus occiditur. Regni potitur Aegisthus per annos septem. Hunc Orestes matremque socia consiliorum omnium sorore Electra, virilis animi femina, obtruncat. Factum eius a diis comprobatum spatio vitae et felicitate imperii apparuit; quippe vixit annis nonaginta, regnavit septuaginta. Quin se etiam a Pyrrho Achillis filio virtute vindicavit; nam quod pactae eius Menelai atque Helenae filiae Hermiones nuptias occupaverat, Delphis eum interfecit. Per haec tempora Lydus et Tyrrhenus fratres cum regnarent in Lydia, sterilitate frugum compulsi sortiti sunt, uter cum parte multitudinis patria decederet. Sors Tyrrhenum contigit. Pervectus in Italiam et loco et incolis et mari nobile ac perpetuum a se nomen dedit. Post Orestis interitum filii eius Penthilus et Tisamenus regnavere triennio. 2. – Tum
fere anno octogesimo post Troiam captam, centesimo et vicesimo quam
Hercules ad deos excesserat, Pelopis progenies, quae omni hoc tempore
pulsis Heraclidis Peloponnesi imperium obtinuerat, ab Herculis progenie
expellitur. Duces recuperandi imperii fuere Temenus, Cresphontes,
Aristodemus, quorum abavus fuerat. 3. – Tum
Graecia maximis concussa est motibus. Achaei ex Laconica pulsi eas
occupavere sedes, quas nunc obtinent; Pelasgi Athenas commigravere,
acerque belli iuvenis nomine Thessalus, natione Thesprotius, cum
magna civium manu eam regionem armis occupavit, quae nunc ab eius
nomine Thessalia appellatur, ante Myrmidonum vocitata civitas. 4. – Athenienses
in Euboea Chalcida et Eretriam colonis occupavere, Lacedaemonii
in Asia Magnesiam. Nec multo post Chalcidenses orti, ut praediximus,
Atticis Hippocle et Megasthene ducibus Cumas in Italia condiderunt.
Huius classis cursum esse directum alii columbae antecedentis volatu
ferunt, alii nocturno aeris sono, qualis Cerealibus sacris cieri
solet. Pars horum civium magno post intervallo Neapolim condidit.
Utriusque urbis eximia semper in Romanos fides facit eas nobilitate
atque amoenitate sua dignissimas. Sed illis diligentior ritus patrii
mansit custodia, Cumanos Osca mutavit vicinia. Vires autem veteres
earum urbium hodieque magnitudo ostentat moenium. 5. – Clarissimum deinde Homeri inluxit ingenium, sine exemplo maximum, qui magnitudine operis et fulgore carminum solus appellari poeta meruit; in quo hoc maximum est, quod neque ante illum, quem ipse imitaretur, neque post illum, qui eum imitari posset, inventus est. Neque quemquam alium, cuius operis primus auctor fuerit, in eo perfectissimum praeter Homerum et Archilochum reperiemus. Hic longius a temporibus belli, quod composuit, Troici, quam quidam rentur, abfuit; nam ferme ante annos nongentos quinquaginta floruit, intra mille natus est. Quo nomine non est mirandum, quod saepe illud usurpat « HOIOI NYN BROTOI EISIN » ; hoc enim ut hominum, ita saeculorum notatur differentia. Quem si quis caecum genitum putat, omnibus sensibus orbus est. 6. – Insequenti
tempore imperium Asiaticum ab Assyriis, qui id obtinuerant annis
mille septuaginta, translatum est ad Medos, abhinc annos ferme octingentos
septuaginta. Quippe Sardanapalum eorum regem mollitiis fluentem
et nimium felicem malo suo, tertio et tricensimo loco ab Nino et
Semiramide, qui Babylona condiderant, natum, ita ut semper successor
regni paterni foret filius, Arbaces Medus imperio vitaque privavit. 7. – Huius
temporis aequalis Hesiodus fuit, circa centum et viginti annos distinctus
ab Homeri aetate, vir perelegantis ingenii et mollissima dulcedine
carminum memorabilis, otii quietisque cupidissimus, ut tempore tanto
viro, ita operis auctoritate proximus. Qui vitavit, ne in id quod
Homerus incideret, patriamque et parentes testatus est, sed patriam,
quia multatus ab ea erat, contumeliosissime. 8. – Clarissimum
deinde omnium ludicrum certamen et ad excitandam corporis animique
virtutem efficacissimum Olympiorum initium habuit, auctorem Iphitum
Elium. Is eos ludos mercatumque instituit ante annos, quam tu, M. Vinici,
consulatum inires, DCCCXXIII. Hoc sacrum eodem loco instituisse
fertur abhinc annos ferme mille ducentos quinquaginta Atreus, cum
Pelopi patri funebres ludos faceret, quo quidem in ludicro omnisque
generis certaminum Hercules victor extitit. Nec minus clarus ea tempestate fuit Miltiadis filius Cimon. 9. – *
* * quam timuerat hostis, expetit. Nam biennio adeo varia fortuna
cum consulibus conflixerat, ut plerumque superior fuerit magnamque
partem Graeciae in societatem suam perduceret. Quin Rhodii quoque,
fidelissimi antea Romanis, tum dubia fide speculati fortunam proniores
regis partibus fuisse visi sunt; et rex Eumenes in eo bello medius
fuit animo, neque fratris initiis neque suae respondit consuetudini.
Tum senatus populusque Romanus L. Aemilium Paulum, qui et praetor
et consul triumphaverat, virum in tantum laudandum, in quantum intellegi
virtus potest, consulem creavit, filium eius Pauli, qui ad Cannas
quam tergiversanter perniciosam rei publicae pugnam inierat, tam
fortiter in ea mortem obierat. Is Persam ingenti proelio apud urbem
nomine Pydnam in Macedonia fusum fugatumque castris exuit deletisque
eius copiis destitutum omni spe coëgit e Macedonia profugere,
quam ille linquens in insulam Samothraciam perfugit templique se
religioni supplicem credidit. Ad eum Cn. Octavius praetor,
qui classi praeerat, pervenit et ratione magis quam vi persuasit,
ut se Romanorum fidei committeret. Ita Paulus maximum nobilissimumque
regem in triumpho duxit. 10. – Per
idem tempus, cum Antiochus Epiphanes, qui Athenis Olympieum inchoavit,
tum rex Syriae, Ptolemaeum puerum Alexandriae obsideret, missus
est ad eum legatus M. Popilius Laenas, qui iuberet incepto desistere.
Mandataque exposuit et regem deliberaturum se dicentem circumscripsit
virgula iussitque prius responsum reddere, quam egrederetur finito
harenae circulo. Sic cogitationem regiam Romana disiecit constantia
oboeditumque imperio. 11. – Post
victum captumque Persen, qui quadriennio post in libera custodia
Albae decessit, Pseudophilippus a mendacio simulatae originis appellatus,
qui se Philippum regiaeque stirpis ferebat, cum esset ultimae, armis
occupata Macedonia, adsumptis regni insignibus brevi temeritatis
poenas dedit; quippe Q. Metellus praetor, cui ex virtute Macedonici
nomen inditum erat, praeclara victoria ipsum gentemque superavit,
et immani etiam Achaeos rebellare incipientis fudit acie. 12. – Universa
deinde instincta in bellum Achaia, cuius pars magna, ut praediximus,
eiusdem Metelli Macedonici virtute armisque fracta erat, maxime
Corinthiis in arma cum gravibus etiam in Romanos contumeliis instigantibus,
destinatus ei bello gerendo consul L. Mummius. 13. – Ante
triennium quam Carthago deleretur, M. Cato, perpetuus diruendae
eius auctor, L. Censorino M. Manilio consulibus mortem
obiit. Eodem anno, quo Carthago concidit, L. Mummius Corinthum
post annos nongentos quinquaginta duos, quam ab Alete Hippotis filio
erat condita, funditus eruit. Uterque imperator devictae a se gentis
nomine honoratus, alter Africanus, alter appellatus est Achaicus;
nec quisquam ex novis hominibus prior Mummio cognomen virtute partum
vindicavit. 14. – Cum
facilius cuiusque rei in unam contracta species quam divisa temporibus
oculis animisque inhaereat, statui priorem huius voluminis posterioremque
partem non inutili rerum notitia in artum contracta distinguere
atque huic loco inserere, quae quoque tempore post Romam a Gallis
captam deducta sit colonia iussu senatus; nam militarium et causae
et auctores ex ipsarum praefulgent nomina. Huic rei per idem tempus
civitates propagatas auctumque Romanum nomen communione iuris haud
intempestive subtexturi videmur. 15. – Deinde neque dum Hannibal in Italia moratur, neque proximis post excessum eius annis vacavit Romanis colonias condere, cum esset in bello conquirendus potius miles quam dimittendus et post bellum vires refovendae magis quam spargendae. Cn. autem Manlio Volsone et Fulvio Nobiliore consulibus Bononia deducta colonia abhinc annos ferme ducentos septendecim, et post quadriennium Pisaurum ac Potentia interiectoque triennio Aquileia et Gravisca et post quadriennium Luca. Eodem temporum tractu, quamquam apud quosdam ambigitur, Puteolos Salernumque et Buxentum missi coloni, Auximum autem in Picenum abhinc annos ferme centum octoginta quinque, ante triennium quam Cassius censor a Lupercali in Palatium versus theatrum facere instituit, cui in eo moliendo eximia civitatis severitas et consul Scipio restitere, quod ego inter clarissima publicae voluntatis argumenta numeraverim. Cassio autem Longino et Sextio Calvino, qui Sallues apud aquas, quae ab eo Sextiae appellantur, devicit, consulibus Fabrateria deducta est abhinc annos ferme centum quinquaginta tris. Et post annum Scolacium Minervium, Tarentum Neptunia, Carthagoque in Africa, prima, ut praediximus, extra Italiam colonia condita est. De Dertona ambigitur, Narbo autem Martius in Gallia Porcio Marcioque consulibus abhinc annos circiter centum quadraginta sex deducta colonia est. Post duodeviginti annos in Bagiennis Eporedia Mario sextum Valerioque Flacco consulibus. Neque facile memoriae mandaverim quae, nisi militaris, post hoc tempus deducta sit. 16. – Cum haec particula operis velut formam propositi excesserit, quamquam intellego mihi in hac tam praecipiti festinatione, quae me rotae pronive gurgitis ac verticis modo nusquam patitur consistere, paene magis necessaria praetereunda quam supervacua amplectenda, nequeo tamen temperare mihi, quin rem saepe agitatam animo meo neque ad liquidum ratione perductam signem stilo. Quis enim abunde mirari potest, quod eminentissima cuiusque professionis ingenia in eandem formam et in idem artati temporis congruere spatium, et quemadmodum clausa capso aliove saepto diversi generis animalia nihilo minus separata alienis in unum quodque corpus congregantur, ita cuiusque clari operis capacia ingenia in similitudine et temporum et profectuum semet ipsa ab aliis separaverunt. Una neque multorum annorum spatio divisa aetas per divini spiritus viros, Aeschylum Sophoclen Euripiden, inlustravit tragoediam; una priscam illam et veterem sub Cratino Aristophaneque et Eupolide comoediam; ac novam comicam Menander aequalesque eius aetatis magis quam operis Philemo ac Diphilus et invenere intra paucissimos annos neque imitandam reliquere. Philosophorum quoque ingenia Socratico ore defluentia omnium, quos paulo ante enumeravimus, quanto post Platonis Aristotelisque mortem floruere spatio? Quid ante Isocratem, quid post eius auditores eorumque discipulos clarum in oratoribus fuit? Adeo quidem artatum angustiis temporum, ut nemo memoria dignus alter ab altero videri nequiverint. 17. – Neque
hoc in Graecis quam in Romanis evenit magis. Nam nisi aspera ac
rudia repetas et inventi laudanda nomine, in Accio circaque eum
Romana tragoedia est; dulcesque Latini leporis facetiae per Caecilium
Terentiumque et Afranium subpari aetate nituerunt. Historicos etiam,
ut Livium quoque priorum aetati adstruas, praeter Catonem et quosdam
veteres et obscuros minus octoginta annis circumdatum aevum tulit,
ut nec poëtarum in antiquius citeriusve processit ubertas.
At oratio ac vis forensis perfectumque prosae eloquentiae decus,
ut idem separetur Cato (pace P. Crassi Scipionisque et Laelii
et Gracchorum et Fannii et Servii Galbae dixerim) ita universa sub
principe operis sui erupit Tullio, ut delectari ante eum paucissimis,
mirari vero neminem possis nisi aut ab illo visum aut qui illum
viderit. Hoc idem evenisse grammaticis, plastis, pictoribus, scalptoribus
quisquis temporum institerit notis, reperiet, eminentiam cuiusque
operis artissimis temporum claustris circumdatam. |
|