VALERIUS MAXIMUS

FACTORUM ET DICTORUM MEMORABILIUM LIBRI NOVEM

~  Liber IV  ~

( About AD 30 )

 


 
( C. Kempf, Valerii Maximi Factorum et dictorum memorabilium libri novem, 2nd ed., Leipzig, 1888 ).
 

 
1  2  3  4  5  6  7  8
 

I. DE MODERATIONE.
 

INITIUM.  Transgrediar ad saluberrimam partem animi, moderationem, quae mentes nostras inpotentiae <et> temeritatis incursu transuersas ferri non patitur. quo euenit ut reprehensionis morsu sit uacua et laudis quaestu sit opulentissima. itaque effectus suos in claris uiris recognoscat.

EXEMPLUM 1.  Atque ut <ab> incunabulis summi honoris incipiam, P. Valerius, qui populi maiestatem uenerando Publicolae nomen adsecutus est, cum exactis regibus imperii eorum uim uniuersam omniaque insignia sub titulo consulatus in se translata cerneret, inuidiosum magistratus fastigium moderatione ad tolerabilem habitum deduxit fasces securibus uacuefaciendo et in contione populo summittendo. numerum quoque eorum dimidia ex parte minuit ultro Sp. Lucretio collega adsumpto, ad quem, quia maior natu erat, priorem fasces transferri iussit. legem etiam comitiis centuriatis tulit, ne quis magistratus ciuem Romanum aduersus prouocationem uerberare aut necare uellet. ita, quo ciuitatis condicio liberior esset, imperium suum paulatim destruxit. quid quod aedes suas diruit, quia excelsiore loco positae instar arcis habere uidebantur, nonne quantum domo inferior, tantum gloria superior euasit?

EXEMPLUM 2.  Vix iuuat abire a Publicola, sed uenire ad Furium Camillum libet, cuius tam moderatus ex magna ignominia ad summum imperium transitus fuit, ut, cum praesidium eius ciues capta urbe a Gallis Ardeae exulantis petissent, non prius Veios ad accipiendum exercitum iret quam de dictatura sua omnia sollemni iure acta conperisset. magnificus Camilli Veientanus triumphus, egregia Gallica uictoria, sed ista cunctatio longe admirabilior: multo enim multoque se ipsum quam hostem superare operosius est, nec aduersa praepropera festinatione fugientem nec secunda effuso gaudio adprehendentem.

EXEMPLUM 3.  Par Furio moderatione Marcius Rutilus Censorinus: iterum enim censor creatus ad contionem populum uocatum quam potuit grauissima oratione corripuit, quod eam potestatem bis sibi detulisset, cuius maiores, quia nimis magna uideretur, tempus coartandum iudicassent. uterque recte, et Censorinus et populus: alter enim ut moderate honores crederent praecepit, alter [se] moderato credidit.

EXEMPLUM 4.  Age, L. Quintius Cincinnatus qualem consulem gessit! cum honorem eius patres conscripti continuare uellent non solum propter illius egregia opera, sed etiam quod populus eosdem tribunos in proximum annum creare conabatur, quorum neutrum iure fieri poterat, utrumque discussit senatus simul studium inhibendo et tribunos uerecundiae suae exemplum sequi cogendo atque unus causa fuit, ut amplissimus ordo populusque tutus esset ab iniusti facti reprehensione.

EXEMPLUM 5.  Fabius uero Maximus, cum a se quinquies et a patre, auo, proauo maioribusque suis saepe numero consulatum gestum animaduerteret, comitiis, quibus filius eius summo consensu consul creabatur, quam potuit constanter cum populo egit ut aliquando uacationem huius honoris Fabiae genti daret, non quod uirtutibus filii diffideret, erat enim inluster, sed ne maximum imperium in una familia continuaretur. quid hac moderatione efficacius aut ualentius, quae etiam patrios adfectus, qui potentissimi habentur, superauit?

EXEMPLUM 6.  Non defuit maioribus grata mens ad praemia superiori Africano exsoluenda, si quidem maxima eius merita paribus ornamentis decorare conati sunt. uoluerunt illi statuas in comitio, in rostris, in curia, in ipsa denique Iouis optimi maximi cella ponere, uoluerunt imaginem eius triumphali ornatu indutam Capitolinis puluinaribus adplicare, uoluerunt ei continuum per omnes uitae annos consulatum perpetuamque dictaturam tribuere: quorum <nihil> sibi neque plebiscito dari neque senatus consulto decerni patiendo paene tantum se in recusandis honoribus gessit, quantum egerat in emerendis.

Eodem robore mentis causam Hannibalis in senatu protexit, cum eum ciues sui missis legatis tamquam seditiones apud eos mouentem accusarent. adiecit quoque non oportere patres conscriptos se rei publicae Karthaginiensium interponere altissimaque moderatione alterius saluti consuluit, alterius dignitati, uictoria tenus utriusque hostem egisse contentus.

EXEMPLUM 7.  At M. Marcellus, qui primus et Hannibalem uinci et Syracusas capi posse docuit, cum in consulatu eius Siculi de eo questum in urbem uenissent, nec senatum illa de re habuit, quia collega Valerius Laeuinus forte aberat, ne ob id Siculi in querendo timidiores essent, et, ut is rediit, ultro de his admittendis retulit querentisque de se patienter sustinuit. iussos etiam a Laeuino discedere remanere, ut suae defensioni interessent, coegit, ac deinde, + utraque parte perorata excedentes curia subsecutus est, quo liberius senatus sententias ferret. inprobatis quoque eorum querellis supplices et orantes ut ab eo in clientelam reciperentur clementer excepit. super haec Siciliam sortitus ea prouincia collegae cessit. totiens laudatio Marcelli uariari non potest, quotiens ipse nouis gradibus moderationis aduersus socios usus est.

EXEMPLUM 8.  Quam Ti. etiam Gracchus admirabilem se exhibuit! tribunus enim pl., cum ex professo inimicitias cum Africano et Asiatico Scipionibus gereret, et Asiaticus iudicatae pecuniae satisdare non posset atque ideo a consule in uincula publica duci iussus esset appellassetque collegium tribunorum, nullo uolente intercedere secessit a collegis decretumque conposuit. nec quisquam dubitauit quin in eo scribendo ira tinctis aduersus Asiaticum uerbis usurus esset. at is primum iurauit se cum Scipionibus in gratiam non redisse, deinde tale decretum recitauit: cum L. Cornelius Scipio die triumphi sui ante currum actos hostium duces in carcerem coniecerit, indignum et alienum maiestate rei publicae uideri, eodem ipsum duci: itaque id non passurum fieri. libenter tunc opinionem suam populus Romanus a Graccho deceptam cognouit moderationemque eius debita laude prosecutus est.

EXEMPLUM 9.  C. quoque Claudius Nero inter cetera praecipuae moderationis exempla numerandus est. Liui Salinatoris in Hasdrubale opprimendo gloriae particeps fuerat. tamen eum triumphantem equo sequi quam triumpho, quem senatus ei aeque decreuerat, uti maluit, quia res in prouincia Salinatoris gesta erat. atque ita sine curru triumphauit, eo quidem clarius, quod illius uictoria tantummodo laudabatur, huius etiam moderatio.

EXEMPLUM 10.  Ne Africanus quidem posterior nos de se tacere patitur. qui censor, cum lustrum conderet inque solitaurilium sacrificio scriba ex publicis tabulis sollemne ei precationis carmen praeiret, quo di immortales ut populi Romani res meliores amplioresque facerent rogabantur, 'satis' inquit 'bonae et magnae sunt: itaque precor ut eas perpetuo incolumes seruent', ac protinus in publicis tabulis ad hunc modum carmen emendari iussit. qua uotorum uerecundia deinceps censores in condendis lustris usi sunt: prudenter enim sensit tunc incrementum Romano imperio petendum fuisse, cum intra septimum lapidem triumphi quaerebantur, maiorem autem totius terrarum orbis partem possidenti ut auidum esse quicquam ultra adpetere, ita abunde felix, si nihil ex eo, quod optinebat, amitteret. Neque alia eius in censura moderatio pro tribunali apparuit. centurias recognoscens equitum, postquam C. Licinium Sacerdotem citatum processisse animaduertit, dixit se scire illum uerbis conceptis peierasse: proinde, si quis eum accusare uellet, usurum testimonio suo. sed nullo ad id negotium accedente 'transduc equum' inquit, 'Sacerdos, ac lucrifac censoriam notam, ne ego in tua persona et accusatoris et testis et iudicis partes egisse uidear'.

EXEMPLUM 11.  Quod animi temperamentum etiam in Q. Scaeuola excellentissimo uiro adnotatum est: testis namque in reum productus, cum id respondisset, quod salutem periclitantis magnopere laesurum uidebatur, discedens adiecit ita sibi credi oportere, si et alii idem adseuerassent, quoniam unius testimonio aliquem cadere pessimi esset exempli. et religioni igitur suae debitam fidem et communi utilitati salubre consilium reddidit.

EXEMPLUM 12.  Sentio quos ciues quaeue facta eorum ac dicta quam angusto ambitu orationis amplectar. šsed cum magna mihi atque permulta breuiter dicenda sint, claritate excellentibus infinitis personis rebusque circumfusus utrumque praestare non potuit. itaque propositi quoque nostri ratio non laudanda sibi omnia, sed recordanda sumpsit. quapropter bona cum uenia duo Metelli, Macedonicus et Numidicus, maxima patriae ornamenta strictim se narrari patientur.

Acerrime cum Scipione Africano <Metellus> Macedonicus dissenserat, eorumque ab aemulatione uirtutis profecta concitatio ad graues testatasque inimicitias progressa fuerat: sed tamen, cum interemptum Scipionem conclamari audisset, in publicum se proripuit maestoque uultu et uoce confusa 'concurrite, concurrite' inquit, 'ciues! moenia nostrae urbis euersa sunt: Scipioni enim Africano intra suos penates quiescenti nefaria uis allata est'. o rem publicam pariter Africani morte miseram et Macedonici tam humana tamque ciuili lamentatione felicem! eodem enim tempore et quantum amisisset principem et qualem haberet recognouit. idem filios suos monuit ut funebri eius lecto humeros subicerent, atque huic exequiarum illum honorem uocis adiecit, non fore ut postea id officium ab illis maiori uiro praestari posset. ubi illa tot in curia iurgia? ubi tot [multae] pro rostris altercationes? ubi maximorum ciuium et ducum tantum non togata proelia? omnia nimirum ista praecipua ueneratione prosequenda deleuit moderatio.

EXEMPLUM 13.  Numidicus autem Metellus populari factione patria pulsus in Asiam secessit. in qua cum ei forte ludos Trallibus spectanti litterae redditae essent, quibus scriptum erat maximo senatus et populi consensu reditum illi in urbem datum, non e theatro prius abiit quam spectaculum ederetur, non laetitiam suam proxime sedentibus ulla ex parte patefecit, sed summum gaudium intra se continuit. eundem constat pari uultu et exulem fuisse et restitutum. adeo moderationis beneficio medius semper inter secundas et aduersas res animi firmitate uersatus est.

EXEMPLUM 14.  Tot familiis in uno genere laudis enumeratis Porcium nomen uelut expers huiusce gloriae silentio + praetereundum se negat fieri debere posterior Cato non paruo summae moderationis fisus indicio. Cypriacam pecuniam maxima cum diligentia et sanctitate in urbem deportauerat. cuius ministerii gratia senatus relationem interponi iubebat, ut praetoriis comitiis extra ordinem ratio eius haberetur. sed ipse id fieri passus non est, iniquum esse adfirmans quod nulli alii tribueretur sibi decerni, ac ne quid in persona sua nouaretur, campestrem experiri temeritatem quam curiae beneficio uti satius esse duxit.

EXEMPLUM 15.  Ad externa iam mihi exempla transire conanti M. Bibulus uir amplissimae dignitatis et summis honoribus functus manus inicit. qui, cum in Syria prouincia moraretur, duos egregiae indolis filios suos a Gabinianis militibus Aegypti occisos cognouit. quorum interfectores ad eum uinctos regina Cleopatra misit, ut grauissimae cladis ultionem arbitrio suo exigeret. at ille oblato beneficio, quo nullum maius lugenti tribui poterat, dolorem moderationi cedere coegit carnificesque sanguinis sui intactos e uestigio ad Cleopatram reduci iussit, dicendo potestatem huius uindictae non suam, sed senatus esse debere.

EXEMPLUM EXTERNUM 1.  Tarentinus Archytas, dum se Pythagorae praeceptis Metaponti penitus inmergit, magno labore longoque tempore solidum opus doctrinae conplexus, postquam in patriam reuertit ac rura sua reuisere coepit, animaduertit neglegentia uilici corrupta et perdita intuensque male meritum 'sumpsissem' inquit 'a te supplicium, nisi tibi iratus essem': maluit enim inpunitum dimittere quam propter iram iusto grauius punire.

EXEMPLUM EXTERNUM 2  Nimis liberalis Archytae moderatio, temperatior Platonis: nam cum <ad>uersus delictum serui uehementius exarsisset, ueritus ne ipse uindictae modum dispicere non posset, Speusippo amico castigationis arbitrium mandauit deforme sibi futurum existimans, si conmisisset ut parem reprehensionem culpa serui et animaduersio Platonis mereretur.

Quo minus miror quod in Xenocrate discipulo suo tam constanter moderatus fuit. audierat eum de se multa inpie locutum: sine ulla cunctatione criminationem respuit. instabat certo uultu index causam quaerens, cur sibi fides non haberetur: adiecit non esse credibile ut, quem tantopere amaret, ab eo inuicem non diligeretur. postremo, cum ad ius iurandum inimicitias serentis malignitas confugisset, ne de periurio eius disputaret, adfirmauit numquam Xenocratem illa dicturum fuisse, nisi ea dici expedire sibi iudicasset. non in corpore mortali, sed in arce caelesti et quidem armatum animum eius uitae stationem putes peregisse, humanorum uitiorum incursus a se inuicta pugna repellentem cunctosque uirtutis numeros altitudinis suae sinu clausos custodientem.

EXEMPLUM EXTERNUM 3.  Nequaquam Platoni litterarum commendatione par Syracusanus Dio, sed quod ad praestandam moderationem adtinuit, uehementioris experimenti. patria pulsus a Dionysio tyranno Megaram petierat ubi cum Theodorum principem eius urbis domi conuenire uellet neque admitteretur, multum diuque ante fores retentus comiti suo 'patienter hoc ferendum est' ait: 'forsitan enim et nos, cum in gradu dignitatis nostrae essemus, aliquid tale fecimus'. qua tranquillitate consilii ipse sibi condicionem exilii placidiorem reddidit.

EXEMPLUM EXTERNUM 4.  Thrasybulus etiam hoc loci adprehendendus est, qui populum Atheniensem tyrannorum saeuitia sedes suas relinquere coactum dispersamque et uagam uitam miserabiliter exigentem, animis pariter atque armis confirmatum in patriam reduxit. insignem deinde restitutione libertatis uictoriam clariorem aliquanto moderationis laude fecit: plebei enim scitum interposuit, ne qua praeteritarum rerum mentio fieret. haec obliuio, quam Athenienses amnestian uocant, concussum et labentem ciuitatis statum in pristinum habitum reuocauit.

EXEMPLUM EXTERNUM 5.  Non minoris admirationis illud. Stasippus Tegeates hortantibus amicis ut grauem in administratione rei publicae aemulum, sed alioqui probum et ornatum uirum qualibet ratione uel tolleret uel summoueret negauit se facturum, ne quem in tutela patriae bonus ciuis locum obtineret, malus et inprobus occuparet, seque potius uehementer <ab> aduersario urgueri quam patriam egregio aduocato carere praeoptauit.

EXEMPLUM EXTERNUM 6.  Pittaci quoque moderatione pectus instructum. qui Alcaeum poetam et amaritudine odii et uiribus ingenii aduersus se pertinacissime usum tyrannidem a ciuibus delatam adeptus tantum modo quid in <eo> opprimendo posset admonuit.

EXEMPLUM EXTERNUM 7.  Huius uiri mentio subicit ut de septem sapien tium moderatione referam. a piscatoribus in Milesia regione euerriculum trahentibus quidam iactum emerat. extracta deinde magni ponderis aurea Delphica mensa orta controuersia est, illis piscium se capturam uendidisse adfirmantibus, hoc fortunam ductus emisse dicente. qua cognitione propter nouitatem rei et magnitudinem pecuniae ad uniuersum ciuitatis eius populum delata placuit Apollinem Delphicum consuli cuinam adiudicari mensa deberet. deus respondit illi esse dandam, qui sapientia ceteros praestaret, his uerbis :

 
 

tum Milesii consensu Thaleti mensam dederunt. ille cessit ea Bianti, Bias Pittaco, is protinus alii, deincepsque per omnium vii sapientium orbem ad ultimum ad Solonem peruenit, qui et titulum amplissimae prudentiae et praemium ad ipsum Apollinem transtulit.

EXEMPLUM EXTERNUM 8.  Atque ut Theopompo quoque Spartanorum regi moderationis testimonium reddamus, [qui] cum primus instituisset ut ephori Lacedaemone crearentur, ita fu<tu>ri regiae potestati oppositi, quemadmodum Romae consulari imperio tribuni pl. sunt obiecti, atque illi cum uxor dixisset id egisse illum, ut filiis minorem potestatem relinqueret, 'relinquam' inquit, 'sed diuturniorem'. optime quidem: ea enim demum tuta est potentia, quae uiribus suis modum inponit. igitur Theopompus regnum legitimis uinculis constringendo, quo longius a licentia retraxit, hoc ad beniuolentiam ciuium propius admouit.

EXEMPLUM EXTERNUM 9.  Antiochus autem a L. Scipione ultra Taurum montem imperii finibus summotis, cum Asiam prouinciam uicinasque ei gentes amisisset, gratias agere populo Romano non dissimulanter tulit, quod nimis magna procuratione liberatus modicis regni terminis uteretur. et sane nihil est tam praeclarum aut tam magnificum, quod non moderatione temperari desideret.

 
II. QVI EX INIMICITIIS IVNCTI SVNT AMICITIA AVT NECESSITVDINE.
 

INITIUM.  Quae quoniam multis et claris auctoribus inlustrata est, transgrediamur ad egregium humani animi ab odio ad gratiam deflexum et quidem eum laeto stilo persequamur: nam si placidum mare ex aspero caelumque ex nubilo serenum hilari aspectu sentitur, si bellum pace mutatum plurimum gaudii adfert, offensarum etiam acerbitas deposita candida relatione celebranda est.

EXEMPLUM 1.  M. Aemilius Lepidus, bis consul et pontifex maximus splendorique honorum par<i> uitae grauitate, diutinas ac uehementes inimicitias cum Fuluio Flacco eiusdem amplitudinis uiro gessit. quas, ut simul censores renuntiati sunt, in campo deposuit existimans non oportere eos priuatis inimicitiis dissidere, qui publice summa iuncti essent potestate. id iudicium animi eius et praesens aetas conprobauit et nobis ueteres annalium scriptores laudandum tradiderunt.

EXEMPLUM 2.  Sicuti Liui quoque Salinatoris finiendarum simultatium inlustre consilium ignotum posteritati esse noluerunt: is namque, etsi Neronis odio ardens in exilium profectus fuerat testimonio eius praecipue adflictus, tamen, postquam eum inde reuocatum ciues collegam illi in consulatu dederunt, et ingenii sui, quod erat acerrimum, et iniuriae, quam grauissimam acceperat, obliuisci sibi imperauit, ne, si dissidente animo consortionem imperii usurpare uoluisset, pertinacem exhibendo inimicum malum consulem ageret. quae quidem mentis ad tranquilliorem habitum inclinatio in aspero ac difficili temporum articulo plurimum salutis urbi atque Italiae attulit, quia pari uirtutis inpetu conisi terribilis Punicas uires contuderunt.

EXEMPLUM 3.  Clarum etiam in Africano superiore ac Ti. Graccho depositarum inimicitiarum exemplum, si quidem ad cuius mensae sacra odio dissidentes uenerant, ab ea et amicitia et adfinitate iuncti discesserunt: non contentus enim Scipio auctore senatu in Capitolio Iouis epulo cum Graccho concordiam communicasse filiam quoque ei Corneliam protinus ibi despondit.

EXEMPLUM 4.  Sed huiusce generis humanitas etiam in M. Cicerone praecipua apparuit: Aulum namque Gabinium repetundarum reum summo studio defendit, qui eum in consulatu suo urbe expulerat, idemque P. Vatinium dignitati suae semper infestum duobus publicis iudiciis tutatus est, ut sine ullo crimine leuitatis, ita cum aliqua laude, quia speciosius aliquanto iniuriae beneficiis uincuntur quam mutui odii pertinacia pensantur.

EXEMPLUM 5.  Ciceronis autem factum adeo uisum est probabile, ut imitari id ne inimicissimus quidem illi P. Pulcher dubitauerit. qui incesti crimine a tribus Lentulis accusatus unum ex his ambitus reum patrocinio suo protexit atque in animum induxit et iudices et praetorem et Vestae aedem intuens amicum Lentulo agere, inter quae ille salutem eius foedo crimine obruere cupiens hostili uoce perorauerat.

EXEMPLUM 6.  Caninius autem Gallus reum pariter atque accusatorem admirabilem egit, et C. Antonii, quem damnauerat, filiam in matrimonium ducendo et M. Colonium, a quo damnatus fuerat, rerum suarum procuratorem habendo.

EXEMPLUM 7.  Caeli uero Rufi ut uita inquinata, ita misericordia, quam Q. Pompeio praestitit, probanda. cui a se publica quaestione prostrato, cum mater Cornelia fidei commissa praedia non redderet, atque iste auxilium suum litteris inplorasset, pertinacissime absenti adfuit: recitauit etiam eius epistolam <in> iudicio ultimae necessitatis indicem, qua impiam Corneliae auaritiam subuertit. factum propter eximiam humanitatem ne sub Caelio quidem auctore repudiandum.

 
III. DE ABSTINENTIA ET CONTINENTIA.
 

INITIUM.  Magna cura praecipuoque studio referendum est quantopere libidinis et auaritiae furori similis impetus ab inlustrium uirorum pectoribus consilio ac ratione summoti sint, quia ii demum penates, ea ciuitas, id regnum aeterno in gradu facile steterit, ubi minimum uirium ueneris pecuniaeque cupido sibi uindicauerit: nam quo istae generis humani certissimae pestes penetrarunt, iniuria dominatur, infamia flagrat, uis habitat, bella gignuntur. fauentibus igitur linguis contrarios his tam diris uitiis mores commemoremus.

EXEMPLUM 1.  Quartum et uicesimum annum agens Scipio, cum in Hispania Karthagine oppressa maioris Karthaginis capiendae sumpsisset auspicia multosque obsides, quos in ea urbe Poeni clausos habuerant, in suam potestatem redegisset, eximiae inter eos formae uirginem aetatis adultae et iuuenis et caelebs et uictor, postquam comperit inlustri loco inter Celtiberos natam nobilissimoque gentis eius Indibili desponsam, arcessitis parentibus et sponso inuiolatam tradidit. aurum quoque, quod pro redemptione puellae allatum erat, summae dotis adiecit. qua continentia ac munificentia Indibilis obligatus Celtiberorum animos Romanis adplicando meritis eius debitam gratiam retulit.

EXEMPLUM 2.  Verum ut huius uiri abstinentiae testis Hispania, ita M. Catonis Epiros, Achaia, Cyclades insulae, maritima pars Asiae, prouincia Cypros. unde cum pecuniae deportandae ministerium sustineret, tam auersum animum ab omni uenere quam a lucro habuit in maxima utriusque intemperantiae materia uersatus: nam et regiae diuitiae potestate ipsius continebatur et fertilissimae deliciarum tot Graeciae urbes necessaria totius nauigationis deuerticula erant. atque id Munatius Rufus Cypriacae expeditionis fidus comes scriptis suis significat. cuius testimonium non amplector: propio enim argumento laus ista nititur, quoniam ex eodem naturae utero et continentia nata est et Cato.

EXEMPLUM 3.  Drusum etiam Germanicum, eximiam Claudiae familiae gloriam patriaeque rarum ornamentum, et quod super omnia est, operum suorum pro habitu aetatis magnitudine uitrico pariter ac fratri Augustis duobus rei publicae diuinis oculis mirifice respondentem, constitit usum ueneris intra coniugis caritatem clausum tenuisse. Antonia quoque, femina laudibus uirilem familiae suae claritatem supergressa, amorem mariti egregia fide pensauit, quae post eius excessum forma <et> aetate florens conuictum socrus pro coniugio habuit, in eodemque toro alterius adulescentiae uigor extinctus est, alterius uiduitatis experientia consenuit. hoc cubiculum talibus experimentis summam inponat.

EXEMPLUM 4.  Deinceps et his uacemus, quorum animus aliquo in momento + ponendi pecuniam numquam uacuit. Cn. Marcius patriciae gentis adulescens, Anci regis clara progenies, cui Corioli Volscorum oppidum capti cognomen adiecerunt, cum editis conspicuae fortitudinis operibus a Postumo Cominio consule accurata oratione apud milites laudatus omnibus donis militaribus et agri centum iugeribus et x captiuorum electione et totidem ornatis equis, centenario boum grege argentoque, quantum sustinere ualuisset, donaretur, nihil ex his praeter unius hospitis captiui salutem equumque, quo in acie uteretur, accipere uoluit. qua tam circumspecta animi moderatione nescias utrum maiore cum laude praemia elegerit an reiecerit.

EXEMPLUM 5.  M'. autem Curius, exactissima norma Romanae frugalitatis idemque fortitudinis perfectissimum specimen, Samnitium legatis agresti se in scamno adsidentem foco eque ligneo catillo cenantem - quales epulas apparatus indicio est - spectandum praebuit: ille enim Samnitium diuitias contempsit, Samnites eius paupertatem mirati sunt: nam cum ad eum magnum pondus auri publice missum attulissent, benignis uerbis inuitatus ut eo uti uellet, uultum risu soluit <et> protinus 'superuacuae' inquit, 'ne dicam ineptae legationis ministri, narrate Samnitibus M'. Curium malle locupletibus imperare quam ipsum fieri locupletem, atque istud ut pretiosum, ita malo hominum excogitatum munus refertote et memento<te> me nec acie uinci nec pecunia corrumpi posse'. Idem, cum Italia Pyrrum regem exegisset, nihil omnino ex praeda regia, qua exercitum urbemque ditauerat, adtigit. decretis etiam <a> senatu septenis iugeribus agri populo, sibi autem quinquaginta, popularis adsignationis modum non excessit parum idoneum rei publicae ciuem existimans qui eo, quod reliquis tribueretur, contentus non es<se>t.

EXEMPLUM 6.  Idem sensit Fabricius Luscinus honoribus et auctoritate omni ciuitate temporibus suis maior, censu par unicuique pauperrimo, qui a Samnitibus, quos uniuersos in clientela habebat, x aeris et v pondo argenti et decem seruos sibi missos in Samnium remisit, continentiae suae beneficio sine pecunia praediues, sine usu familiae abunde comitatus, quia locupletem illum faciebat non multa possidere, sed modica desiderare. ergo domus eius quemadmodum aere et argento et mancipiis Samnitium uacua, ita gloria ex iis parta referta fuit. Consentanea repudiatis donis Fabricii uota extiterunt: legatus enim ad Pyrrum profectus, cum apud eum Cineam Thessalum narrantem audisset quendam Athenis esse clarum sapientia suadentem ne quid aliud homines quam uoluptatis causa facere uellent, pro monstro eam uocem accepit continuoque Pyrro et Samnitibus istam sapientiam deprecatus est. licet Athenae doctrina sua glorientur, uir tamen prudens Fabricii detestationem quam Epicuri malu<er>it praecepta. quod euentus quoque indicauit: nam quae urbs uoluptati plurimum tribuit, imperium maximum amisit, quae labore delectata est, occupauit, et illa libertatem tueri non ualuit, haec etiam donare potuit.

EXEMPLUM 7.  Curi et Fabrici Q. Tuberonem cognomine Catum discipulum fuisse merito quis existimauerit. cui consulatum gerenti cum Aetolorum gens omnis usus uasa argentea magno pondere et exquisita arte fabricata per legatos misisset, qui superiore tempore gratulandi causa ad eum profecti retulerant fictilia se in eius mensa uidisse, monitos ne continentiae quasi paupertati succurrendum putarent cum suis sarcinis abire iussit. quam bene Aetolicis domestica praetulerat, si frugalitatis eius exemplum posterior aetas sequi uoluisset! nunc quo uentum est? a seruis impetrari uix potest ne eam supellectilem fastidiant, qua tunc consul uti non erubuit.

EXEMPLUM 8.  At Perse rege deuicto Paulus, cum Macedonicis opibus ueterem atque hereditariam urbis nostrae paupertatem eo usque satiasset, ut illo tempore primum populus Romanus tributi praestandi onere se liberaret, penates suos nulla ex parte locupletiores fecit, praeclare secum actum existimans, quod ex illa uictoria alii pecuniam, ipse gloriam occupasset.

EXEMPLUM 9.  Atque huic animi eius iudicio Q. Fabius Gurges, N. F<abius> Pictor, Q. Ogulnius subscripserunt. qui legati <ad> Ptolomaeum regem missi munera, quae ab eo priuatim acceperant, in aerarium, et quidem prius quam ad senatum legationem referrent, detulerunt, scilicet de publico ministerio nihil cuiquam praeter laudem bene administrati officii accedere debere iudicantes. iam illud humanitatis senatus et attentae maiorum disciplinae indicium est: data sunt enim legatis quae in aerarium reposuerant non solum patrum conscriptorum decreto, sed etiam populi permissu + rum at quem legata quaestores prompta uni cuique distribuerunt. ita in isdem Ptolomaei liberalitas, legatorum abstinentia, senatus ac populi aequitas debitam probabilis facti portionem obtinuit.

EXEMPLUM 10.  Fabiorum et Ogulni continentiae Calpurnium Pisonem in consimili genere laudis aemulum fuisse res ipsa documento est. consul graui fugitiuorum bello a se liberata Sicilia eos, quorum praecipua opera usus fuerat, imperatorio more donis prosequebatur. inter quos filium suum aliquot locis proeliatum fortissime titulo trium librarum aureae coronae decorauit praefatus non oportere a magistratu e publica pecunia erogari quod in ipsius domum rediturum esset tantumque ponderis se testamento adulescenti legaturum promisit, ut honorem publice a duce, pretium priuatim a patre reciperet.

EXEMPLUM 11.  Age, si quis hoc saeculo uir inluster pellibus haedinis pro stragulis utatur tribusque seruis comitatus Hispaniam regat et quingentorum assium sumptu transmarinam prouinciam petat, eodem cibo eodemque uino quo nautae contentus sit, nonne miserabilis existimetur? atqui ista patientissime superior Cato tolerauit, quia illum grata frugalitatis consuetudo in hoc genere uitae cum summa dulcedine continebat.

EXEMPLUM 12.  Multum a prisca continentia spatio annorum posterior Cato discedit, utpote in ciuitate iam diuite et lautitia gaudente natus. is tamen, cum bellis ciuilibus interesset, filium secum trahens xii seruos habuit, numero plures quam superior, temporum diuersis moribus pauciores.

EXEMPLUM 13.  Exultat animus maximorum uirorum memoriam percurrens. Scipio Aemilianus post duos inclytos consulatus totidemque suae praecipuae gloriae triumphos septem seruis sequentibus officio legationis functus est. et, puto, Karthaginis ac Numantiae spoliis conparare plures potuerat, nisi operum suorum ad se laudem, manubias ad patriam redundare maluisset. itaque, cum per socios et exteras gentes iter faceret, non mancipia eius, sed uictoriae numerabantur, nec quantum auri et argenti, sed quantum amplitudinis pondus secum ferret aestimabatur.

EXEMPLUM 14.  Continentia uero etiam in uniuersae plebis animis saepe numero cognita est, sed abunde erit ex his duo exempla longe inter se distantium saeculorum retulisse. Pyrrus impetus sui terrore soluto ac iam Epiroticis armis languentibus beniuolentiam populi Romani mercari, quia uirtutem debilitare nequiuerat, cupiens paene totum regiarum opum apparatum in urbem nostram transtulerat. ceterum cum et magni pretii et uarii generis a legatis eius tam uirorum quam feminarum apta usui munera circa domos ferrentur, nulla cui<us>quam dono ianua patuit, Tarentinaeque petulantiae animosus magis quam efficax defensor haud scio maiore cum gloria huius urbis moribus <an armis> repulsus sit.

In illa quoque procella, quam C. Marius et L. Cinna rei publicae inflixerant, abstinentia populi Romani mirifica conspecta est: nam cum a se proscriptorum penates uulgi manibus diripiendos obiecissent, inueniri nemo potuit, qui ciuili luctu praedam peteret: unus enim quisque se ab his perinde ac si a sacris aedibus abstinuit. quae quidem tam misericors continentia plebis tacitum crudelium uictorum conuicium fuit.

EXEMPLUM EXTERNUM 1.  Ac ne eiusdem laudis commemorationem externis inuideamus, Pericles Atheniensium princeps, cum tragoediarum scriptorem Sophoclea in praetura collegam haberet, atque is publico officio una districtus pueri ingenui praetereuntis formam inpensioribus uerbis laudasset, intemperantiam eius increpans dixit praetoris non solum manus a pecuniae lucro, sed etiam oculos a libidinoso aspectu continentes esse debere.

EXEMPLUM EXTERNUM 2.  Sophocles autem aetate iam senior, cum ab eo quidam quaereret an etiam nunc rebus ueneriis uteretur, 'di meliora!' inquit: 'libenter enim istinc tamquam ex aliqua furiosa profugi dominatione'.

EXEMPLUM EXTERNUM 3.  Aeque abstinentis senectae Xenocratem fuisse accepimus. cuius opinionis non parua fides erit narratio, quae sequitur. in peruigilio Phryne nobile Athenis scortum iuxta eum uino grauem accubuit pignore cum quibusdam iuuenibus posito, an temperantiam eius corrumpere posset. quam nec tactu nec sermone aspernatus, quoad uoluerat in sinu suo moratam, propositi inritam dimisit. factum sapientia inbuti animi abstinens, sed meretriculae quoque dictum perquam facetum: deridentibus enim se adulescentibus, quod tam formosa tamque elegans poti senis animum inlecebris pellicere non potuisset, pactumque uictoriae pretium flagitantibus de homine se cum iis, non de statua pignus posuisse respondit. potestne haec Xenocratis continentia a quoquam magis uere magisque proprie demonstrari quam ab ipsa meretricula expressa est? Phryne pulchritudine sua nulla parte constantissimam eius abstinentiam labefecit: quid? rex Alexander diuitiis quatere potuit? ab illo quoque statuam et quidem aeque frustra temptatam putes. legatos ad eum cum aliquot talentis miserat. quos in academiam perductos solito sibi, id est modico apparatu et admodum paruulis copiis excepit. postero die interrogantibus cuinam adnumerari pecuniam uellet, 'quid? uos' inquit 'hesterna cena non intellexistis ea me non indigere?' ita rex philosophi amicitiam emere uoluit, philosophus regi suam uendere noluit.

EXEMPLUM EXTERNUM 4.  Alexander uero cognomen inuicti adsecutus continentiam Diogenis cynici uincere non potuit. ad quem cum in sole sedentem accessisset hortareturque ut, si qua praestari sibi uellet, indicaret, quemadmodum erat in crepidine conlocatus, sordidae appellationis, sed robustae uir praestantiae, 'mox' inquit 'de ceteris, interim uelim a sole mihi non obstes'. quibus uerbis illa nimirum inhaesit sententia: Alexander Diogenen gradu suo diuitiis pellere temptat, celerius Dareum armis. Idem Syracusis, cum holera ei lauanti Aristippus dixisset, si 'Dionysium adulari uelles, ista non esses', 'immo', inquit 'si tu ista esse uelles, non adulare<re> Dionysium'.

 
IV. DE PAVPERTATE.
 

INITIUM.  Maxima ornamenta esse matronis liberos, apud Pomponium Rufum collectorum libro * sic inuenimus: Cornelia Gracchorum mater, cum Campana matrona apud illam hospita ornamenta sua pulcherrima illius saeculi ostenderet, traxit eam sermone, <donec> e schola redirent liberi, et 'haec' inquit 'ornamenta sunt mea'. omnia nimirum habet qui nihil concupiscit, eo quidem certius + quam cuncta possidet, quia dominium rerum conlabi solet, bonae mentis usurpatio nullum tristioris fortunae recipit incursum. itaque quorsum attinet aut diuitias in prima felicitatis parte aut paupertatem in ultimo miseriarum statu ponere, cum et illarum frons hilaris multis intus amaritudinibus sit referta et huius horridior aspectus solidis et certis bonis abundet? quod melius personis quam uerbis repraesentabitur.

EXEMPLUM 1.  Regio imperio propter nimiam Tarquinii superbiam finito consulatus initium Valerius Publicola cum Iunio Bruto auspicatus est idemque postea tres consulatus acceptissimos populo Romano gessit et plurimorum ac maximorum operum praetexto titulum imaginum suarum amplificauit, cum interim fastorum illud columen patrimonio ne ad exequiarum quidem inpensam sufficiente decessit, ideoque publica pecunia ductae sunt. non adtinet ulteriore disputatione tanti uiri paupertatem scrutari: abunde enim patet quid uiuus possederit, cui mortuo lectus funebris et rogus defuit.

EXEMPLUM 2.  Quantae amplitudinis Menenium Agrippam fuisse arbitremur, quem senatus et plebs pacis in<ter> se faciendae auctorem legit? quantae scilicet esse debuit arbiter publicae salutis. hic, nisi a populo conlatis in capita sextantibus funeratus esset, - ita pecuniae inops decessit - sepulturae honore caruisset. uerum idcirco perniciosa seditione diuidua ciuitas manibus Agrippae in unum contrahi uoluit, quia eas pauperes quidem, sed sanctas animaduerterat. cuius ut superstitis nullum fuit, quod in censum deferretur, ita extincti hodieque amplissimum est patrimonium Romana concordia.

EXEMPLUM 3.  In C. uero Fabricii et Q. Aemilii Papi prin cipum saeculi sui domibus argentum fuisse confitear oportet: uterque enim patellam deorum et salinum habuit, sed eo lautius Fabricius, quod patellam suam corneo pediculo sustineri uoluit. Papus quoque satis animose, qui cum hereditatis nomine ea accepisset, religionis causa abalienanda non putauit.

EXEMPLUM 4.  Illi etiam praediuites, qui ab aratro arcessebantur, ut consules fierent, uoluptatis causa sterile atque aestuosissimum Pupiniae solum uersabant deliciarumque gratia uastissimas glebas plurimo cum sudore dissipabant? immo uero, quos pericula rei publicae imperatores adserebant, angustiae rei familiaris - quid cesso proprium nomen ueritati reddere? - bubulcos fieri cogebant.

EXEMPLUM 5.  Atilium autem, qui ad eum arcessendum a senatu missi erant ad imperium populi Romani suscipiendum, semen spargentem uiderunt. sed illae rustico opere adtritae manus salutem publicam stabilierunt, ingentes hostium copias pessum dederunt, quaeque modo arantium boum iugum rexerant, triumphalis currus habenas retinuerunt, nec fuit his rubor<i> eburneo scipione deposito agrestem stiuam aratri repetere. potest pauperes consolari Atilius, sed multo magis docere locupletes quam non sit necessaria solidae laudis cupidini anxia diuitiarum conparatio.

EXEMPLUM 6.  Eiusdem nominis et sanguinis Atilius Regulus, primi Punici belli qua gloria, qua clades maxima, cum in Africa insolentissimae Karthaginis opes crebris uictoriis contunderet ac prorogatum sibi ob bene gestas res in proximum annum imperium cognosset, consulibus scripsit uilicum in agello, quem vii iugerum in Pupinia habebat, mortuum esse, occasionemque nanctum mercennarium amoto inde rustico instrumento discessisse, ideoque petere ut sibi successor mitteretur, ne deserto agro non esset unde uxor ac liberi sui alerentur. quae postquam senatus a consulibus accepit, et agrum Atili ilico colendum locari et alimenta coniugi eius acliberis praeberi resque, quas amiserat, redimi publice iussit. tanti aerario nostro uirtutis Atilianae exemplum, quo omnis aetas Romana gloriabitur, stetit.

EXEMPLUM 7.  Aeque magna latifundia L. Quinti Cincinnati fuerunt: vii enim iugera agri possedit ex hisque tria, quae pro amico ad aerarium subsignauerat, multae nomine amisit. poenam quoque pro filio Caesone, quod ad causam dicendam non occurrisset, huius agelli reditu soluit. et tamen ei quattuor iugera aranti non solum dignitas patris familiae constitit, sed etiam dictatura delata est. anguste se habitare nunc putat cuius domus tantum patet, quantum Cincinnati rura patuerunt.

EXEMPLUM 8.  Quid Aelia familia, quam locuples! xvi eodem tempore Aeli fuerunt, quibus una domuncula erat eodem loci, quo nunc sunt Mariana monumenta, et unus in agro Veiente fundus minus multos cultores desiderans quam dominos habebat inque circo maximo et Flaminio spectaculi locus. quae quidem loca ob uirtutem publice donata possidebant.

EXEMPLUM 9.  Eadem gens nullum ante scripulum argenti habuit quam Paulus Perse deuicto Q. Aelio Tuberoni genero suo quinque pondo argenti ex praeda donaret: taceo enim quod princeps ciuitatis filiam ei nuptum dedit, cuius pecunia tam ieiunos penates uidebat. qui ipse quodque adeo inops decessit, ut, nisi fundus, quem unum reliquerat, uenisset, unde uxor eius dotem reciperet non extitisset. animi uirorum et feminarum uigebant in ciuitate, eorumque bonis dignitatis aestimatio cunctis in rebus ponderabatur. haec imperia conciliabant, haec iungebant adfinitates, haec in foro, haec intra priuatos parietes plurimum poterant: patriae enim rem unus quisque, non suam augere properabat pauperque in diuite quam diues in paupere imperio uersari malebat. atque huic tam praeclaro proposito illa merces reddebatur, quod nihil eorum, quae uirtuti debentur, emere pecunia licebat, inopiaeque inlustrium uirorum publice succurrebatur.

EXEMPLUM 10.  Itaque, cum secundo Punico bello Cn. Scipio ex Hispania senatui scripsisset petens ut sibi successor mitteretur, quia filiam uirginem adultae iam aetatis haberet, neque ei sine se dos expediri posset, senatus, ne res publica bono duce careret, patris sibi partes desumpsit consilioque uxoris ac propinquorum Scipionis constituta dote summam eius ex aerario erogauit ac puellam nuptum dedit. dotis modus xl milia aeris fuit, quo non solum humanitas patrum conscriptorum, sed etiam habitus ueterum patrimoniorum cognosci potest: namque adeo fuerunt arta, ut Tuccia Caesonis filia maximam dotem ad uirum x aeris attulisse uisa sit, et Megullia, quia cum quinquaginta milibus aeris mariti domum intrauit, Dotatae cognomen inuenerit. idem senatus Fabricii Luscini Scipionisque filias ab indotatis nuptiis liberalitate sua uindicauit, quoniam paternae hereditati praeter opimam gloriam nihil erat quod acceptum referrent.

EXEMPLUM 11.  M. autem Scaurus quantulam a patre hereditatem acceperit in primo libro eorum, quos de uita sua tres scripsit, refert: ait enim sibi sex sola mancipia totumque censum quinque atque milium nummum relictum. in hac ille pecunia futurus senatus princeps nutritus est spiritus.

Haec igitur exempla respicere, his adquiescere solaciis debemus, qui paruulos census nostros numquam querellis uacuos esse sinimus. nullum aut admodum parui ponderis argentum, paucos seruos, vii iugera aridae terrae, indigentia domesticae inpensae funera, inopes dotum filias, sed egregios consulatus, mirificas dictaturas, innumerabiles triumphos cernimus. quid ergo modicam fortunam quasi praecipuum generis humani malum diurnis <atque> nocturnis conuiciis laceramus, quae ut non abundantibus, ita fidis uberibus Publicolas, Aemilios, Fabricios, Curios, Scipiones, Scauros hisque paria robora uirtutis aluit. exurgamus potius animis pecuniaeque aspectu debilitatos spiritus pristini temporis memoria recreemus: namque per Romuli casam perque ueteris Capitolii humilia tecta et aeternos Vestae focos fictilibus etiam nunc uasis contentos iuro nullas diuitias talium uirorum paupertati posse praeferri.

 
V. DE VERECVNDIA.
 

INITIUM.  A qua tempestiuus ad uerecundiam transitus uidetur: haec enim iustissimis uirispraecepit ut priuatas facultates neglegerent, publicas quam amplissimas esse cuperent, digna cui perinde atque caelesti numini templa extruantur araeque consecrentur, quia parens est omnis honesti consilii, tutela sollemnium officiorum, magistra innocentiae, cara proximis, accepta alienis, omni loco, omni tempore fauorabilem prae se ferens uultum.

EXEMPLUM 1.  Sed ut a laudibus eius ad facta ueniamus, a condita urbe usque ad Africanum et Ti. Longum consules promiscuus senatui et populo spectandorum ludorum locus erat. numquam tamen quisquam ex plebe ante patres conscriptos in theatro spectare sus tinuit: adeo circumspecta ciuitatis nostrae uerecundia fuit. quae quidem certissimum sui documentum etiam illo die exhibuit, quo L. Flamininus extrema in parte theatri constitit, quia a M. Catone et L. Flacco censoribus senatu m<otus> fuerat, consulatus iam honore defunctus, frater etiam T. Flaminini Macedoniae Philippique uictoris: omnes enim transire eum in locum dignitati suae debitum coegerunt.

EXEMPLUM 2.  Confregit rem publicam Terentius Varro Cannensis pugnae temerario ingressu. idem delatam ab uniuerso senatu et populo dictaturam recipere non sustinendo pudore culpam maximae cladis redemit effecitque ut acies deorum irae, modestia ipsius moribus imputaretur. itaque titulo imaginis eius speciosius non recepta dictatura quam aliorum gesta adscribi potest.

EXEMPLUM 3.  Nos autem ad praeclarum uerecundiae opus transgrediamur. magna cum inuidia fortuna praetoriis comitiis Africani superioris filium Cn. Scipionem et scribam C. Cicereium in campum deduxerat, utque nimis inpotens sermone uulgi carpebatur, quod tanti uiri sanguinem clientelamque comitiali certamine confuderat. ceterum crimen eius in suam laudem Cicereius conuertit: nam ut uidit omnibus se centuriis Scipioni anteferri, templo descendit abiectaque candida toga conpetitoris sui suffragatorem agere coepit, ut scilicet praeturam melius Africani memoriae concederet quam sibi uindicaret. + nec maximum esse uerecundiae pretium: Scipio tunc honorem adeptus est, sed [si] Cicereio magis gratulati sunt.

EXEMPLUM 4.  Ac ne protinus comitiis abeamus, consulatum petens L. Crassus, cum omnium candidatorum more circum forum supplex populo ire cogeretur, numquam adduci potuit ut id praesente Q. Scaeuola grauissimo et sapientissimo uiro, socero suo, faceret. itaque rogabat eum ut a se, dum ineptae rei inseruiret, discederet, maiorem uerecundiam dignitatis eius quam candidae togae suae respectum agens.

EXEMPLUM 5.  Pompeius autem Magnus Pharsalica acie uictus a Caesare, cum postero die Larisam intraret, oppidique illius uniuersus populus obuiam ei processisset, 'ite' inquit 'et istud officium praestate uictori', dicerem, non dignus qui uinceretur, nisi a Caesare esset superatus, certe modestus in calamitate: nam quia dignitate sua uti iam non poterat, usus est uerecundia.

EXEMPLUM 6.  Quam praecipuam in C. quoque Caesare fuisse et saepe numero apparuit et ultimus eius dies significauit: conpluribus enim parricidarum uiolatus mucronibus inter ipsum illud tempus, quo diuinus spiritus mortali discernebatur a corpore, ne tribus quidem et xx uulneribus quin uerecundiae obsequeretur absterreri potuit, si quidem utraque togam manu demisit, ut inferior pars corporis tecta conlaberetur. in hunc modum non homines expirant, sed di immortales sedes suas repetunt.

EXEMPLUM EXTERNUM 1.  Quod sequitur externis adnectam, quia ante gestum est quam Etruriae ciuitas daretur. excellentis in ea regione pulchritudinis adulescens nomine Spurinna, cum mira specie conplurium feminarum inlustrium sollicitaret oculos ideoque uiris ac parentibus earum se suspectum esse sentiret, oris decorem uulneribus confudit deformitatemque sanctitatis suae fidem quam formam inritamentum alienae libidinis esse maluit.

EXEMPLUM EXTERNUM 2.  Athenis quidam ultimae senectutis, cum spectatum ludos in theatrum uenisset, eumque nemo e ciuibus sessum reciperet, ad Lacedaemoniorum legatos forte peruenit. qui hominis aetate moti canos eius et annos adsurgendi officio uenerati sunt sedemque ei inter ipsos honoratissimo loco dederunt. quod ubi fieri populus aspexit, maximo plausu alienae urbis uerecundiam conprobauit. ferunt tunc unum e Lacedaemoniis dixisse 'ergo Athenienses quid sit rectum sciunt, sed id facere neglegunt'.

 
VI. DE AMORE CONIVGALI.
 

INITIUM.  A placido et leni adfectu ad aeque honestum, uerum aliquanto ardentiorem et concitatiorem pergam legitimique amoris quasi quasdam imagines non sine maxima ueneratione contemplandas lectoris oculis subiciam, ualenter inter coniuges stabilitae fidei opera percurrens, ardua imitatu, ceterum cognosci utilia, quia excellentissima animaduertenti ne mediocria quidem praestare rubori oportet esse.

EXEMPLUM 1.  Ti. Gracchus anguibus domi suae mare <ac> femina deprehensis, certior factus ab aruspice mare dimisso uxori eius, femina ipsi celerem obitum instare, salutarem coniugi potius quam sibi partem augurii secutus marem necari, feminam dimitti iussit sustinuitque in conspectu suo se ipsum interitu serpentis occidi. itaque Corneliam nescio utrum feliciorem dixerim, quod talem uirum habuerit, an miseriorem, quod amiserit. o te, Thessaliae rex Admete, crudelis et duri facti crimine sub magno iudice damnatum, qui coniugis tuae fata pro tuis permutari passus es, eaque, ne tu extinguere<re>, uoluntario obitu consumpta lucem intueri potuisti, et certe parentum prius indulgentiam temptaueras!

EXEMPLUM 2.  Vilior Graccho iniquae fortunae uictima, quamuis senatorii uir ordinis, C. Plautius Numida, sed in consimili amore par exemplum: morte enim uxoris audita doloris inpotens pectus suum gladio percussit. interuentu deinde domesticorum inceptum exequi prohibitus colligatusque, ut primum occasio data est, scissis fasceis ac uulnere diuolso constanti dextra spiritum luctus acerbitate permixtum ex ipsis praecordiis et uisceribus hausit, tam uiolenta morte testatus quantum maritalis flammae illo pectore clausum habuisset.

EXEMPLUM 3.  Eiusdem ut nominis, ita amoris quoque M. Plautius: nam cum imperio senatus classem sociorum sexaginta nauium in Asiam reduceret Tarentumque appulisset, atque ibi uxor eius Orestilla, quae illuc eum prosecuta fuerat, morbo <op>pressa decessisset, funerata ea et in rogum inposita inter officium unguendi et osculandi stricto ferro incubuit. quem amici, sicut erat, togatum et calceatum corpori coniugis iunxerunt ac deinde subiectis facibus utrumque una cremauerunt. quorum ibi factum sepulcrum est, - Tarenti etiam nunc conspicitur - quod uocatur ΤΩΝ ΔΥΟ ΦΙΛΟΥΝΤΩΝ. nec dubito quin, si quis modo extinctis sensus inest, Plautius et Orestilla fati consortione gestientes uultus tenebris intulerint. saneque, ubi idem et maximus et honestissimus amor est, aliquanto praestat morte iungi quam distrahi uita.

EXEMPLUM 4.  Consimilis adfectus Iuliae C. Caesaris filiae adnotatus est. quae, cum aediliciis comitiis Pompei Magni coniugis sui uestem cruore respersam e campo domum relatam uidisset, territa metu ne qua ei uis esset adlata, exanimis concidit partumque, quem utero conceptum habebat, subita animi consternatione et graui dolore corporis eicere coacta est magno quidem cum totius terrarum orbis detrimento, cuius tranquillitas tot ciuilium bellorum truculentissimo furore perturbata non esset, si Caesaris et Pompei concordia communis sanguinis uinculo constricta mansisset.

EXEMPLUM 5.  Tuos quoque castissimos ignes, Porcia M. Catonis filia, cuncta saecula debita admiratione prosequentur. quae, cum apud Philippos uictum et interemptum uirum tuum Brutum cognosses, quia ferrum non dabatur, ardentes ore carbones haurire non dubitasti, muliebri spiritu uirilem patris exitum imitata. sed nescio an hoc fortius, quod ille usitato, <tu> nouo genere mortis absumpta e<s>.

EXEMPLUM EXTERNUM 1.  Sunt et alienigeni amores iusti obscuritate ignorantiae non obruti, e quibus paucos attigisse satis erit. gentis Cariae regina Artemisia uirum suum Mausolum fato absumptum quantopere desiderau<e><r>it leue est post conquisitorum omnis generis honorum monumentique usque ad vii miracula prouecti magnificentiam argumentari: quid enim aut eos colligas aut de illo inclito tumulto loquare, cum ipsa Mausoli uiuum ac spirans sepulcrum fieri concupierit eorum testimonio, qui illam extincti ossa potioni aspersa bibisse tradunt?

EXEMPLUM EXTERNUM 2.  Hypsicratea quoque regina Mitridatem coniugem suum effusis caritatis habenis amauit, propter quem praecipuum formae suae decorem in habitum uirilem conuertere uoluptatis loco habuit: tonsis enim capillis equo se et armis adsuefecit, quo facilius laboribus et periculis eius interesset. quin etiam uictum a Cn. Pompeio per efferatas gentes fugientem animo pariter et corpore infatigabili secuta est. cuius tanta fides asperarum atque difficilium rerum Mitridati maximum solacium et iucundissimum lenimentum fuit: cum domo enim et penatibus uagari se credidit uxore simul exulante.

EXEMPLUM EXTERNUM 3.  Verum quid Asiam, quid barbariae inmensas solitudines, quid latebras Pontici sinus scrutor, cum splendidissimum totius Graeciae decus Lacedaemon praecipuum uxoriae fidei specimen tantum non nostris ostentet oculis, plurimis et maximis patriae suae laudibus admiratione facti conparandum?

Minyae, quorum origo ex inclyto sociorum Iasonis numero Lemniorum in insula concepta per aliquot saeculorum uices stabili in sede manserat, + a Pelasgicis expulsi ramis, alienae opis indigentes excelsa Taygetorum montium iuga supplices occupauerunt. quos Spartana ciuitas respectu Tyndaridarum - amque in illo nobilis famae nauigio destinatum sideribus par fratrum fulserat - deductos inde legibus commodisque suis inmiscuit. sed hoc tantum beneficium in iniuriam bene meritae urbis regnum adfectantes uerterunt. igitur publicae custodiae inclusi capitali adseruabantur supplicio. quod cum uetere instituto Lacedaemoniorum nocturno tempore passuri essent, coniuges eorum inlustris ibi sanguinis uelut adlocuturae perituros uiros inpetrato a custodibus aditu carcerem intrauerunt commutataque ueste per simulationem doloris uelatis capitibus eos abire passae sunt. hoc loco quid aliud adiecerim quam dignas fuisse quibus Minyae nuberent?

 
VII. DE AMICITIA.
 

INITIUM.  Contemplemur nunc amicitiae uinculum potens et praeualidum neque ulla ex parte sanguinis uiribus inferius, hoc etiam certius et exploratius, quod illud nascendi sors, fortuitum opus, hoc unius cuiusque solido iudicio inchoata uoluntas contrahit. itaque celerius sine reprehensione propinquum auersere quam amicum, quia altera diremptio non utique iniquitatis, altera utique leuitatis crimini subiecta est: cum enim deserta sit futura uita hominis nullius amicitiae cincta praesidio, tam necessarium subsidium temere adsumi non debet, semel autem recte adprehensum sperni non conuenit. sincerae uero fidei amici praecipue in aduersis rebus cognoscuntur, in quibus quidquid praestatur totum a constanti beniuolentia proficiscitur. felicitatis cultus maiore ex parte adulatione quam caritate erogatur, certe suspectus est perinde ac plus semper petat quam inpendat. accedit huc, quod infractae fortunae homines magis amicorum studia desiderant uel praesidii uel solacii gratia: nam laeta quidem et prospera negotia, utpote cum diuina subfragatione foueantur, humana minus indigent. tenacius igitur eorum nomina posteritatis memoria adprehendit, qui aduersos casus amicorum non deseruerunt quam qui prosperum uitae cursum comitati sunt. nemo de Sardanapalli familiaribus loquitur, Orestes Pylade paene amico quam Agamemnone notior est patre, si quidem illorum amicitia in consortione deliciarum et luxuriae contabuit, horum durae atque asperae condicionis sodalicium ipsarum miseriarum experimento enituit. sed quid externa attingo, cum domesticis prius liceat uti?

EXEMPLUM 1.  Inimicus patriae fuisse Ti. Gracchus existimatus est, nec inmerito, quia potentiam suam saluti eius praetulerat. quam constantis tamen fidei amicum etiam in hoc tam prauo proposito C. Blossium Cumanum habuerit operae pretium est cognoscere. hostis iudicatus, ultimo supplicio adfectus, sepulturae honore spoliatus beniuolentia tamen eius non caruit: nam cum senatus Rupilio et Laenati consulibus mandasset ut in eos, qui cum Graccho consenserant, <more> maiorum animaduerte<re>nt, et ad Laelium, cuius consilio praecipue consules utebantur, pro se Blossius deprecatum uenisset familiaritatisque excusatione uteretur, atque is dixisset: 'quid? si te Gracchus templo Iouis optimi maximi faces subdere iussisset, obsecuturusne illius uoluntati propter istam, quam iactas, familiaritatem fuisti?' 'numquam istud' inquit 'Gracchus imperasset'. satis, immo etiam nimium: totius namque senatus consensu damnat<os ei>us mores defendere ausus est. uerum quod sequitur multo audacius multoque periculosius: conpressus enim perseueranti interrogatione Laeli in eodem constantiae gradu stetit seque etiam hoc, si modo Gracchus annuisset, facturum respondit. quis illum sceleratum putasset fuisse, si tacuisset? quis non etiam sapientem, si pro necessitate temporis locutus esset? at Blossius nec silentio honesto nec prudenti sermone salutem suam, ne qua ex parte infelicis amicitiae memoriam desereret, tueri uoluit.

EXEMPLUM 2.  In eadem domo aeque robusta constantis amicitiae exempla oboriuntur: prostratis enim iam et perditis C. Gracchi consiliis rebusque, cum tota eius conspiratio late quaereretur, desertum omni auxilio duo tantum amici Pomponius et Laetorius ab infestis et undique ruentibus telis oppositu corporum suorum texerunt. quorum Pomponius, quo is facilius euaderet, concitatum <in>sequentium agmen in porta trigemina aliquamdiu acerrima pugna inhibuit nec uiuus pelli potuit, sed multis confectus uulneribus transitum eis super cadauer suum, credo etiam post fata inuitus, dedit. Laetorius autem in ponte sublicio constitit et eum, donec Gracchus transiret, ardore spiritus sui saepsit ac ui iam multitudinis obrutus conuerso in se gladio celeri saltu profundum Tiberis petiit, quamque in eo ponte caritatem toti patriae Horatius Cocles exhibuerat, unius amicitiae adiecta uoluntaria morte praestitit. quam bonos Gracchi, si aut patris aut materni aui sectam uitae ingredi uoluissent, habere milites potuerant! quo enim impetu, qua perseuerantia animi Blossius et Pomponius et Laetorius tropaea ac triumphos eorum adiuuissent, furiosi conatus tam strenui comites, sinistris quidem auspiciis amicitiae condicionem secuti, sed quo miseriora, hoc certiora fideliter cultae [nobilitatis] exempla.

EXEMPLUM 3.  L. autem Reginus, si ad debitam publico ministerio sinceritatem exigatur, posteritatis conuicio lacerandus, si amicitiae fido pignore aestimetur, in optimo laudabilis conscientiae portu relinquendus est: tribunus enim plebis Caepionem in carcerem coniectum, quod illius culpa exercitus noster a Cimbris et Teutonis uidebatur deletus, ueteris artaeque amicitiae memor publica custodia liberauit nec hactenus amicum egisse contentus etiam fugae eius comes accessit. pro magnum et inexuperabile tuum, numen, amicitia! cum ex altera parte res publica manum iniceret, ex altera tua illum dextera traheret, et illa ut sacrosanctus esse uellet exigeret, tu exilium indiceres - adeo blando uteris imperio - supplicium honori praetulit.

EXEMPLUM 4.  Admirabile hoc opus tuum, sed quod sequitur aliquanto laudabilius: recognosce enim quo usque Volumni constantem erga amicum suum caritatem sine ullarei publicae iniuria eue<xe>ris. qui ortus equestri loco, cum M. Lucullum familiariter coluisset eumque M. Antonius, quia Bruti et Cassii partes secutus fuerat, interemisset, in magna fugiendi licentia exanimi amico adhaesit hucusque in lacrimas et gemitus profusus, ut nimia pietate causam sibi mortis arcesseret: nam propter praecipuam et perseuerantem lamentationem ad Antonium pertractus est. cuius postquam in conspectu stetit, 'iube me' inquit, 'imperator, protinus ad Luculli corpus ductum occidi: neque enim absumpto illo superesse debeo, cum ei infelicis militiae auctor extiterim'. quid hac fidelius beniuolentia? mortem amici hostis odio leuauit, uitam suam consilii crimine astrinxit, quoque illum miserabiliorem redderet, se fecit inuisiorem. nec difficiles Antoni aures habuit ductusque, quo uoluerat, dexteram Luculli auide osculatus, caput, quod abscisum iacebat, sublatum pectori suo adplicauit ac deinde demissam ceruicem uictori gladio praebuit. loquatur Graecia Thesea nefandis Pirithoi amoribus suscribentem Ditis se patris regnis commisisse: uani est istud narrare, stulti credere. mixtum cruorem amicorum et uulneribus innexa uulnera mortique inhaerentem mortem uidere, haec sunt uera Romanae amicitiae indicia, illa gentis ad fingendum paratae monstro similia mendacia.

EXEMPLUM 5.  L. quoque Petronius huiusce laudis consortionem merito uindicat: paria enim in cultu amicitiae auso par gloriae portio adserenda est. admodum humili loco natus ad equestrem ordinem et splendidae militiae stipendia P. Caeli beneficio peruenerat. cui gratum animum, quia laeta in materia exhibere non contigerat, in ea, quam inicam fortuna esse uoluit, cum multa fide praestitit. erat ob Octauio consule Placentiae praepositus Caelius. qua <a> Cinnano exercitu capta et senior iam et graui ualitudine adfectus, ne in potestatem hostium ueniret, ad auxilium dexterae Petroni confugit. quem is ab incepto consilio frustra conatus abstrahere in isdem perseuerantem precibus interemit caedique eius suam iunxit, ne eo iacente, per quem omnia dignitatis incrementa adsecutus fuerat, superesset. ita alterius fato uerecundia, alterius pietas causam praebuit.

EXEMPLUM 6.  Iungendus Petronio Ser. Terentius est, quamquam ei, sicut cupierat, pro amico suo perire <non> contigit: incepto namque egregio, non inrito euentu aestimari debet, quia, quantum in illo fuit, et ipse extinctus est et D. Brutus periculum euasit mortis. qui fugiens a Mutina, ut ad se interficiendum ab Antonio missos equites aduenisse cognouit, quodam in loco iustae poenae debitum spiritum tenebris furari conabatur, eoque iam facta inruptione Terentius fideli mendacio obscuritate ipsa suffragante Brutum se esse simulauit et corpus suum trucidandum equitibus obiecit. uerum cognitus a Furio, cui Brutianae ultionis officium mandatum fuerat, nece sua amici supplicium discutere non potuit. sic inuitus fortuna cogente uixit.

EXEMPLUM 7.  Ab hoc horrido et tristi pertinacis amicitiae ad laetum et serenum uultum transeamus atque in<de> eam euocatam, ubi omnia lacrimis, gemitu, caedibus fuerant referta, in eo, quo dignior est, felicitatis domicilio conlocemus, gratia, honore abundantissimisque opibus fulgentem. orere igitur ab illa, quae sanctorum umbris dicata esse creditur, sede hinc Decime Laeli, illinc M. Agrippa, alter uirorum, deorum alter maximum amicum et certa mente et secundis ominibus sortiti, totumque beatae turbae gregem, qui uestro ductu ueneranda sincerae fidei stipendia laudibus et praemiis onustus peregit, in lucem uobiscum protrahite: uestros enim constantis animos, uestra strenua ministeria, uestram inexpugnabilem taciturnitatem proque dignitate et salute amicorum perpetuam excubationem et stationem beniuolentiae et rursus harum rerum uberrimos fructus posterior intuens aetas in excolendo iure amicitiae qua libentius qua etiam religiosius erit operata.

EXEMPLUM EXTERNUM 1.  Haeret animus in domesticis, sed aliena quoque bene facta referre Romanae urbis candor hortatur. Damon et Phintias Pythagoricae prudentiae sacris initiati tam fidelem inter se amicitiam iunxerant, ut, cum alterum ex his Dionysius Syracusanus interficere uellet, atque is tempus ab eo, quo prius quam periret domum profectus res suas ordinaret, impetrauisset, alter uadem se pro reditu eius tyranno dare non dubitaret. solutus erat periculo mortis qui modo gladio ceruices subiectas habuerat: eidem caput suum subiecerat cui securo uiuere licebat. igitur omnes et in primis Dionysius nouae atque ancipitis rei exitum speculabantur. adpropinquante deinde finita die nec illo redeunte unus quisque stultitiae tam temerarium sponsorem damnabat. at is nihil se de amici constantia metuere praedicabat. eodem autem momento et hora a Dionysio constituta et eam qui acceperat superuenit. admiratus amborum animum tyrannus supplicium fidei remisit insuperque eos rogauit ut se in societatem amicitiae tertium sodalicii gradum mutua culturum beniuolentia reciperent. hascine uires amicitiae? mortis contemptum ingenerare, uitae dulcedinem extinguere, crudelitatem mansuefacere, odium in amorem conuertere, poenam beneficio pensare potuerunt. quibus paene tantum uenerationis quantum deorum inmortalium caerimoniis debetur: illis enim publica salus, his priuata continetur, atque ut illarum aedes sacra domicilia, harum fida hominum pectora quasi quaedam sancto spiritu referta templa sunt.

EXEMPLUM EXTERNUM 2.  Quod ita esse rex Alexander sensit. Darei castris, in quibus omnes necessarii eius erant, potitus Hephaestione gratissimo sibi latus suum tegente ad eos adloquendos uenit. cuius aduentu mater Darei recreata humi prostratum caput erexit Hephaestionemque, quia et statura et forma praestabat, more Persarum adulata tamquam Alexandrum salutauit. admonita deinde erroris per summam trepidationem excusationis uerba quaerebat. cui Alexander 'nihil est' inquit 'quod hoc nomine confundaris: nam et hic Alexander est'. utri prius gratulemur? qui hoc dicere uoluit an cui audire contigit? maximi enim animi rex et iam totum terrarum orbem aut uictoriis aut spe conplexus tam paucis uerbis se cum comite suo partitus est. o donum inclytae uocis danti pariter atque accipienti speciosum! quod priuatim quoque merito ueneror clarissimi ac disertissimi uiri promptissimam erga me beniuolentiam expertus. nec metuo ne parum conueniat mihi Pompeium meum instar esse Alexandri, cum illi Hephaestio suus alter fuerit Alexander. ego uero grauissimo crimini sim obnoxius, constantis et benignae amicitiae exempla sine ulla eius mentione transgressus, cuius in animo uelut in parentum amantissimorum pectore laetior uitae meae status uiguit, tristior adquieuit, a quo omnium commodorum incrementa ultro oblata cepi, per quem tutior aduersus casus steti, qui studia nostra ductu et auspiciis suis lucidiora et alacriora reddidit. itaque paui inuidiam quorundam optimi amici iactura, uidelicet quia fructu torseram, non quidem meo merito, gratiam meam, quantacumque fuit, cum his, qui ea uti uoluerunt, partitus. uerum nulla tam modesta felicitas est, quae malignitatis dentes uitare possit. et quo secessu quosdam fugeris aut quibus infulis misericordiae permulseris, ne alienis malis perinde ac bonis suis laetentur et gestiant? diuites sunt aliorum iacturis, locupletes calamitatibus, immortales funeribus. sed illi quatenus alienis incommodis suorum adhuc expertes insultent optima uindex insolentiae uarietas humanae condicionis uiderit.

 
VIII. DE LIBERALITATE.
 

INITIUM.  Nostrum opus pio egressu ad proprium dolorem prouectum in suum ordinem reuocetur, liberalitatisque conmemorationi uacemus. cuius duo sunt maxime probabiles fontes, uerum iudicium et honesta beniuolentia: nam cum ab his orietur, tunc demum ei ratio constat. dono autem ipsi gratiam et magnitudo quidem sua, sed efficaciorem aliquanto opportunitas conciliat :

EXEMPLUM 1.  Accedit enim pretio rei inaestimabile momentum occasionis. quae Fabio Maximo tot ante saecula paruam pecuniae summam erogatam ad hoc usque tempus laudabilem fecit. captiuos ab Hannibale interposita pactione nummorum receperat. qui cum a senatu non praestarentur, misso in urbem filio fundum, quem unicum possidebat, uendidit eiusque pretium Hannibali protinus numerauit, si ad calculos reuocetur, paruum, utpote septem iugeribus et hoc in Pupinia addictis redactum, si animo + praerogantis, omni pecunia maius: se enim patrimonii quam patriam fidei inopem esse maluit, eo quidem maiore cum commendatione, quod proni studii certius indicium est supra uires niti quam uiribus ex facili uti: alter enim quod potest praestat, alter plus etiam quam potest.

EXEMPLUM 2.  Itaque eiusdem temporis femina Busa nomine, regionis autem Apulae ditissima, merito quidem liberalitatis testimonium receperit, sed excellentes opes suas Fabianis rei familiaris angustiis non conparauerit: nam etsi circa x ciuium nostrorum, Cannensis proelii reliquias, benignissime intra Canusina moenia alimentis sustentauit, saluo tamen statu fortunarum suarum munificam se populo Romano praestitit: Fabius in honorem patriae paupertatem inopia mutauit.

EXEMPLUM 3.  In Q. quoque Considio saluberrimi exempli nec sine paruo ipsius fructu liberalitas adnotata est. qui Catilinae furore ita consternata re publica, ut ne a locupletibus quidem debitae pecuniae propter tumultum pretiis possessionum deminutis solui creditoribus possent, cum centies atque quinquagies sestertii summam in faenore haberet, neque de sorte quemquam debitorum suorum neque de usura appellari a suis passus est, quantumque in ipso fuit, amaritudinem publicae confusionis priuata tranquillitate mitigauit, opportune mirificeque testatus se nummorum suorum, non ciuilis sanguinis esse faeneratorem: nam qui nunc praecipue negotiatione delectantur, cum pecuniam domum cruentam retulerunt, quam inprobando gaudio exultent cognoscent, si diligenter senatus consultum, quo Considio gratiae actae sunt, legere non fastidierint.

EXEMPLUM 4.  Queri mecum iam dudum populus Romanus uidetur, quod, cum singulorum munificentiam consecter, de sua taceam: ad summam enim eius laudem pertinet quem animum regibus et urbibus et gentibus praestiterit recognosci, quod omne praeclari facti decus crebra memoria in se ipso reuirescit. Asiam bello captam Attalo regi muneris loco possidendam tradidit, eo excelsius et speciosius urbi nostrae futurum imperium credens, si ditissimam atque amoenissimam partem terrarum orbis in beneficio quam in fructu suo reponere maluisset. ipsa uictoria donum felicius, quia multum occupasse inuidiam habere potuit, tantum tribuisse gloria carere non potuit.

EXEMPLUM 5.  Illius uero Romanae liberalitatis caelestem spiritum nullae litterae satis dignis laudibus prosequentur: Philippo enim Macedoniae rege superato, cum ad Isthmicum spectaculum tota Graecia conuenisset, T. Quintius Flamininus tubae signo silentio facto per praeconem haec uerba recitari iussit: 'S. P. Q. R. et T. Quintius Flamininus imperator omnes Graeciae urbes, quae sub dicione Philippi regis fuerunt, liberas atque inmunes esse iubet.' quibus auditis maximo et inopinato gaudio homines perculsi primo ueluti non audisse se quae audierant credentes obticuerunt. iterata deinde pronuntiatione praeconis tanta caelum clamoris alacritate conpleuerunt, ut certe constet aues, quae superuolabant, adtonitas pauentesque decidisse. magni animi fuisset a tot captiuorum capitibus seruitutem detraxisse, quot tunc nobilissimis et opulentissimis urbibus populus Romanus libertatem largitus est.

Ad cuius maiestatem pertinet non solum quae ipse benigne tribuit, sed etiam quae alio tribuente sensit commemorari: ut enim illic meritae, ita hic redditae laudis conmendatio est.

EXEMPLUM EXTERNUM 1.  Hiero Syracusarum rex audita clade, qua Romani apud Trasimennum lacum erant adflicti, ccc milia modium tritici et cc hordei aurique ducenta et xl pondo urbi nostrae muneri misit. neque ignarus uerecundiae maiorum nostrorum, ne aurum nollent accipere, in habitum id Victoriae formauit, ut eos religione motos munificentia sua uti cogeret, uoluntate mittendi prius, iterum prouidentia cauendi ne remitteretur liberalis.

EXEMPLUM EXTERNUM 2.  Subnectam huic Acragantinum Gillian, quem propemodum ipsius liberalitatis praecordia constat habuisse. erat opibus excellens, sed multo etiam animo quam diuitiis locupletior semperque in eroganda potius quam in corripienda pecunia occupatus, adeo ut domus eius quasi quaedam munificentiae officina crederetur: illinc enim publicis usibus apta monumenta extruebantur, illinc grata populi oculis spectacula edebantur, illinc epularum magnifici apparatus labentique annonae subsidia oriebantur. et cum haec uniuersis, priuatim alimenta inopia laborantibus, dotes uirginibus paupertate pressis, subsidia detrimentorum incursu quassatis erogabantur. hospites quoque cum urbanis penatibus tum etiam rusticis tectis benignissime excepti, uariis muneribus ornati dimittebantur. quodam uero tempore d simul Gelensium equites ui tempestatis in possessiones suas conpulsos aluit ac uestiuit. quid multa? non mortalem aliquem, sed propitiae Fortunae benignum esse diceres sinum. ergo quod Gillias possidebat omnium quasi commune patrimonium erat. pro cuius salute et incrementis cum Acragantina ciuitas tum etiam uicinae regiones uotis excubabant. conloca e contraria parte arcas inexorabilibus claustris obseratas, nonne praestantiorem aliquanto existimes illam inpensam quam hanc custodiam?