MARCUS
TULLIUS CICERO DE LEGE AGRARIA ORATIO PRIMA CONTRA P. SERVILIVM RVLLVM TR. PLEB. IN SENATV ( 63 BC ) |
|
|
|
|
|
F r a g m e n t a |
|
[1] |
imberba iuventute ( Char. G.L. 1, 95 ) |
[2] | Capuam
colonis deductis occupabunt, Atellam praesidio communient, Nuceriam,
Cumas multitudine suorum obtinebunt, cetera oppida praesidiis devincient.
( Aquila R.L.M. 43 Halm ) |
[3] | Venibit
igitur sub praecone tota Propontis atque Hellespontus, addicetur omnis
ora Lyciorum atque Cilicum, Mysia et Phrygia eidem condicioni legique
parebunt. ( Aquila R.L.M. 43 Halm ) |
[4] | Praedam,
manubias, sectionem, castra denique Cn. Pompei sedente imperatore
xviri vendent. ( Gell. N.A. 13, 25, 6 ) |
|
|
I. |
|
[1]
* * * quae res aperte petebatur, ea nunc occulte cuniculis oppugnatur.
dicent enim xviri, id quod et dicitur a multis et saepe dictum est,
post eosdem consules regis Alexandri testamento regnum illud populi
Romani esse factum. dabitis igitur Alexandream clam petentibus eis
quibus apertissime pugnantibus restitistis ? haec, per deos immortalis
! utrum esse vobis consilia siccorum an vinolentorum somnia, et utrum
cogitata sapientium an optata furiosorum videntur ? [2] videte nunc
proximo capite ut impurus helluo turbet rem publicam, ut a maioribus
nostris possessiones relictas disperdat ac dissipet, ut sit non minus
in populi Romani patrimonio nepos quam in suo. perscribit in sua lege
vectigalia quae xviri vendant, hoc est, proscribit auctionem publicorum
bonorum. agros emi volt qui dividantur ; quaerit pecuniam. videlicet
excogitabit aliquid atque adferet. nam superioribus capitibus dignitas
populi Romani violabatur, nomen imperi in commune odium orbis terrae
vocabatur, urbes pacatae, agri sociorum, regum status xviris donabantur
; nunc praesens pecunia, certa, numerata quaeritur. [3] exspecto quid
tribunus plebis vigilans et acutus excogitet. 'Veneat,' inquit, 'silva
Scantia.' Vtrum tandem hanc silvam in relictis possessionibus, an
in censorum pascuis invenisti ? si quid est quod indagaris, inveneris,
ex tenebris erueris, quamquam iniquum est, tamen consume sane, quod
commodum est, quoniam quidem tu attulisti ; silvam vero tu Scantiam
vendas nobis consulibus atque hoc senatu ? tu ullum vectigal attingas,
tu populo Romano subsidia belli, tu ornamenta pacis eripias ? tum
vero hoc me inertiorem consulem iudicabo quam illos fortissimos viros
qui apud maiores nostros fuerunt, quod, quae vectigalia illis consulibus
populo Romano parta sunt, ea me consule ne retineri quidem potuisse
iudicabuntur.
[4]
vendit Italiae possessiones ex ordine omnis. sane est in eo diligens
; nullam enim praetermittit. persequitur in tabulis censoriis totam
Siciliam ; nullum aedificium, nullos agros relinquit. Audistis auctionem
populi Romani proscriptam a tribuno plebis, constitutam in mensem
Ianuarium, et, credo, non dubitatis quin idcirco haec aerari causa
non vendiderint ei qui armis et virtute pepererunt, ut esset quod
nos largitionis causa venderemus. [7] hoc vero cuius modi est, quod eius auctionis quam constituunt locum sibi nullum definiunt ? nam xviris quibus in locis ipsis videatur vendendi potestas lege permittitur. censoribus vectigalia locare nisi in conspectu populi Romani non licet ; his vendere vel in ultimis terris licebit ? at hoc etiam nequissimi homines consumptis patrimoniis faciunt ut in atriis auctionariis potius quam in triviis aut in compitis auctionentur ; hic permittit sua lege xviris ut in quibus commodum sit tenebris, ut in qua velint solitudine, bona populi Romani possint divendere. [8] iam illa omnibus in provinciis, regnis, liberis populis quam acerba, quam formidolosa, quam quaestuosa concursatio xviralis futura sit, non videtis ? hereditatum obeundarum causa quibus vos legationes dedistis, qui et privati et privatum ad negotium exierunt non maximis opibus neque summa auctoritate praediti, tamen auditis profecto quam graves eorum adventus sociis nostris esse soleant. [9] quam ob rem quid putatis impendere hac lege omnibus gentibus terroris et mali, cum immittantur in orbem terrarum xviri summo cum imperio, summa cum avaritia infinitaque omnium rerum cupiditate ? quorum cum adventus graves, cum fasces formidolosi, tum vero iudicium ac potestas erit non ferenda ; licebit enim quod videbitur publicum iudicare, quod iudicarint vendere. etiam illud quod homines sancti non facient, ut pecuniam accipiant ne vendant, tamen id eis ipsum per legem licebit. hinc vos quas spoliationes, quas pactiones, quam denique in omnibus locis nundinationem iuris ac fortunarum fore putatis ? [10] etenim, quod superiore parte legis praefinitum fuit, 'Svlla et Pompeio consvlibvs,' id rursus liberum infinitumque fecerunt. iubet
enim eosdem xviros omnibus agris publicis pergrande vectigal imponere,
ut idem possint et liberare agros quos commodum sit et quos ipsis
libeat publicare. quo in iudicio perspici non potest utrum severitas
acerbior an benignitas quaestuosior sit futura. [14]
videtis iam, patres conscripti, omnibus rebus et modis constructam
et coacervatam pecuniam xviralem. minuetur huius pecuniae invidia
; consumetur enim in agrorum emptionibus. optime. quis ergo emet
agros istos ? idem xviri ; tu, Rulle, missos enim facio ceteros
emes quod voles, vendes quod voles ; utrumque horum facies
quanti voles. cavet enim vir optimus ne emat ab invito. quasi vero
non intellegamus ab invito emere iniuriosum esse, ab non invito
quaestuosum. quantum tibi agri vendet, ut alios omittam, socer tuus,
et, si ego eius aequitatem animi probe novi, vendet non invitus
? facient idem ceteri libenter, ut possessionis invidiam pecunia
commutent, accipiant quod cupiunt, dent quod retinere vix possunt. [17] quod vero totam Italiam vestris coloniis complere voluistis, id cuius modi esset neminemne nostrum intellecturum existimavistis ? scriptum est enim : 'Qvae in mvnicipia qvasqve in colonias xviri velint, dedvcant colonos qvos velint et eis agros adsignent qvibvs in locis velint,' ut, cum totam Italiam militibus suis occuparint, nobis non modo dignitatis retinendae, verum ne libertatis quidem recuperandae spes relinquatur. atque haec a me suspicionibus et coniectura coarguuntur. [18] iam omnis omnium tolletur error, iam aperte ostendent sibi nomen huius rei publicae, sedem urbis atque imperi, denique hoc templum Iovis optimi maximi atque hanc arcem omnium gentium displicere. Capuam deduci colonos volunt, illam urbem huic urbi rursus opponere, illuc opes suas deferre et imperi nomen transferre cogitant. qui locus propter ubertatem agrorum abundantiamque rerum omnium superbiam et crudelitatem genuisse dicitur, ibi nostri coloni delecti ad omne facinus a xviris conlocabuntur, et, credo, qua in urbe homines in vetere dignitate fortunaque nati copiam rerum moderate ferre non potuerunt, in ea isti vestri satellites modeste insolentiam suam continebunt. [19] maiores nostri Capua magistratus, senatum, consilium commune, omnia denique insignia rei publicae sustulerunt, neque aliud quicquam in urbe nisi inane nomen Capuae reliquerunt, non crudelitate quid enim illis fuit clementius qui etiam externis hostibus victis sua saepissime reddiderunt ? sed consilio, quod videbant, si quod rei publicae vestigium illis moenibus contineretur, urbem ipsam imperio domicilium praebere posse ; vos haec, nisi evertere rem publicam cuperetis ac vobis novam dominationem comparare, credo, quam perniciosa essent non videretis. [20]
quid enim cavendum est in coloniis deducendis ? si luxuries, Hannibalem
ipsum Capua corrupit, si superbia, nata inibi esse haec ex Campanorum
fastidio videtur, si praesidium, non praeponitur huic urbi ista
colonia, sed opponitur. at quem ad modum armatur, di immortales
! nam bello Punico quicquid potuit Capua, potuit ipsa per sese ;
nunc omnes urbes quae circum Capuam sunt a colonis per eosdem xviros
occupabuntur ; hanc enim ob causam permittit ipsa lex, in omnia
quae velint oppida colonos ut xviri deducant quos velint. atque
his colonis agrum Campanum et Stellatem campum dividi iubet. [21]
non queror deminutionem vectigalium, non flagitium huius iacturae
atque damni, praetermitto illa quae nemo est quin gravissime et
verissime conqueri possit, nos caput patrimoni publici, pulcherrimam
populi Romani possessionem, subsidium annonae, horreum belli, sub
signo claustrisque rei publicae positum vectigal servare non potuisse,
eum denique nos agrum P. Rullo concessisse, qui ager ipse per sese
et Sullanae dominationi et Gracchorum largitioni restitisset ; non
dico solum hoc in re publica vectigal esse quod amissis aliis remaneat,
intermissis non conquiescat, in pace niteat, in bello non obsolescat,
militem sustentet, hostem non pertimescat ; praetermitto omnem hanc
orationem et contioni reservo ; de periculo salutis ac libertatis
loquor. [22] quid enim existimatis integrum vobis in re publica
fore aut in vestra libertate ac dignitate retinenda, cum Rullus
atque ei quos multo magis quam Rullum timetis cum omni egentium
atque improborum manu, cum omnibus copiis, cum omni argento et auro
Capuam et urbis circa Capuam occuparint ? etenim, ut circumspiciamus omnia quae populo grata atque iucunda sunt, nihil tam populare quam pacem, quam concordiam, quam otium reperiemus. sollicitam mihi civitatem suspicione, suspensam metu, perturbatam vestris legibus et contionibus et deductionibus tradidistis ; spem improbis ostendistis, timorem bonis iniecistis, fidem de foro, dignitatem de re publica sustulistis. [24] hoc motu atque hac perturbatione animorum atque rerum cum populo Romano vox et auctoritas consulis repente in tantis tenebris inluxerit, cum ostenderit nihil esse metuendum, nullum exercitum, nullam manum, nullas colonias, nullam venditionem vectigalium, nullum imperium novum, nullum regnum xvirale, nullam alteram Romam neque aliam sedem imperi nobis consulibus futuram summamque tranquillitatem pacis atque oti, verendum, credo, nobis erit ne vestra ista praeclara lex agraria magis popularis esse videatur. [25] Cum vero scelera consiliorum vestrorum fraudemque legis et insidias quae ipsi populo Romano a popularibus tribunis plebis fiant ostendero, pertimescam, credo, ne mihi non liceat contra vos in contione consistere, praesertim cum mihi deliberatum et constitutum sit ita gerere consulatum quo uno modo geri graviter et libere potest, ut neque provinciam neque honorem neque ornamentum aliquod aut commodum neque rem ullam quae a tribuno plebis impediri possit appetiturus sim. [26] dicit frequentissimo senatu consul Kalendis Ianuariis sese, si status hic rei publicae maneat neque aliquod negotium exstiterit quod honeste subterfugere non possit, in provinciam non iturum. sic me in hoc magistratu geram, patres conscripti, ut possim tribunum plebis rei publicae iratum coercere, mihi iratum contemnere. quam ob rem, per deos immortalis ! conligite vos, tribuni plebis, deserite eos a quibus, nisi prospicitis, brevi tempore deseremini, conspirate nobiscum, consentite cum bonis, communem rem publicam communi studio atque amore defendite. multa sunt occulta rei publicae volnera, multa nefariorum civium perniciosa consilia ; nullum externum periculum est, non rex, non gens ulla, non natio pertimescenda est ; inclusum malum, intestinum ac domesticum est. huic pro se quisque nostrum mederi atque hoc omnes sanare velle debemus. [27] erratis, si senatum probare ea quae dicuntur a me putatis, populum autem esse in alia voluntate. omnes qui se incolumis volent sequentur auctoritatem consulis soluti a cupiditatibus, liberi a delictis, cauti in periculis, non timidi in contentionibus. quod si qui vestrum spe ducitur se posse turbulenta ratione honori velificari suo, primum me consule id sperare desistat, deinde habeat me ipsum sibi documento, quem equestri ortum loco consulem videt, quae vitae via facillime viros bonos ad honorem dignitatemque perducat. quod si vos vestrum mihi studium, patres conscripti, ad communem dignitatem defendendam profitemini, perficiam profecto, id quod maxime res publica desiderat, ut huius ordinis auctoritas, quae apud maiores nostros fuit, eadem nunc longo intervallo rei publicae restituta esse videatur. |
|
|
|