SEXTUS
IULIUS FRONTINUS DE CONTROVERSIIS ( AD 40-103 ) |
|
( C. O. Thulin, Corpus Agrimensorum Romanorum, I, Leipzig, 1913 ). |
Materiae
controversiarum sunt duae, finis et locus. Harum alterutra continetur
quidquid ex agro disconvenit. sed quoniam in his quoque partibus singulae
controversiae diversas habent condiciones, proprie sunt nominandae.
Vt potui ergo conprehendere, genera sunt controversiarum XV: de positione
terminorum, de rigore, de fine, de loco, de modo, de proprietate,
de possessione, de alluvione, de iure territorii, de subsicivis, de
locis publicis, de locis sacris et religiosis, de aqua pluvia arcenda,
de itineribus. De positione terminorum controversia est inter duos pluresve vicinos: inter duos, an rigore sit ceterorum sive ratione[s]; inter plures, trifinium faciat an quadrifinium. de horum <posit>ione cum constitit mensori, si secundum proximi temporis possessionem non conveniunt, diversas attiguis possessoribus faciunt controversias, et ab integro alius forte de loco alius de fine litigat. De rigore controversia est finitimae condicionis, quotiens inter duos pluresve terminos ordinatos sive quae alia signa secundum legem Mamiliam intra quinque pedes agitur. De fine similis est controversia [nec dubium est quin supra de finis condicione dixerim]; nam et eadem lege continetur et de quinque pedum agitur latitudin<e>, sed de fine, quidquid per flexus, quibus arcifinii agri continentur, ut per extrema <a>rui aut promuntoria aut summa montium aut fluminum cursus aut locorum natura<m> a<g>i<tur> quam supercilium appellant. De loco controversia est, quidquid excedit supra scriptam latitudinem, cuius modus a[d] p<e>tente[m] non proponitur. Haec autem controversia frequenter in arcifiniis agris variorum signorum demonstrationibus exercetur, ut fossis, fluminibus, arboribus ante missis, aut culturae discrimine. De modo controversia est in agro adsignato: agitur enim de antiquorum nominum propria defensione; ut si L. Titius dextra decimanum tertium, citra cardinem quartum, acceperit sortis suae partes tres sive quod huic simile, quartam habeat in quacumque proxima centuria: huic enim universitati limes finem non facit, etiam si publico itineri serviat. - Nam et in ceteris agris de modo fit controversia, quotiens [re]promissioni modus non quadrat. De proprietate controversia est plerumque, <quom> ut in Campania cultorum agrorum silvae absunt in montibus ultra quartum aut quintum forte vicinum. Propterea proprietas ad quos fundos pertinere debeat dis<p>ut[i]atur. Est et pascuorum proprietas pertinens ad fundos, sed in commune; propter quod ea conpascua multis locis in Italia communia appellantur, quibusdam provinciis pro indiviso. - Nam et per hereditates aut emptiones eius generis controversiae fiunt, de quibus iure ordinario litigatur. De possessione controversia est, de qua ad interdictum, hoc est iure ordinario, litigatur. De alluvione fit controversia fluminum infestatione. Haec <autem> multas habet condiciones. De iure territorii controversia est de <his> quae ad ipsam urbem pertinen<t>, [sive quod intra pomerium eius urbis erit, quod a privatis operibus optineri non oportebit. Eum dico locum quem nec ordo nullo iure a publico poterit amovere]. Habet autem condiciones duas, unam urbani soli, alteram agrestis, quod in tutelam rei fuerit adsignatum urbanae; [urbani quod operibus publicis datum fuerit aut destinatum]. Huius soli ius quamvis habita <o>ratione divus Augustus de statu municipiorum tractaverit, in proximas urbes pervenire dicitur, quarum ex voluntate conditoris maxima pars finium coloniae est adtributa, aliqua portio moenium extremae perticae adsignatione inclusa; sicut in Piceno fertur Inter<a>m<na>tium Prae<t>uttianorum quandam oppidi partem Asculanorum fine circum dari. [Quod si ad haec revertamur, hoc conciliabulum fuisse fertur et postea in municipii ius relatum]. - Nam non omnia antiqua municipia habent suum privilegium. [Quidquid enim ad coloniae municipiive privilegium pertinet, territorii iuris appellant. Sed si rationem appellationis huius tractemus, territorium est quidquid hostis terrendi causa constitutum est]. De subsicivis controversia est, quotiens aliqua pars centuriae sive tota non est adsignata et possidetur. Aut quidquid de extremitate perticae possessor proximus aliusve detinebit, ad subsicivorum controversiam pertinebit. De locis publicis sive populi Romani sive coloniarum municipiorumve controversia est, quotiens ea loca, quae neque adsignata neque vendita fuerint <um>quam, aliquis possederit; ut alveum fluminis veterem populi Romani, quem vis aquae interposita insula <exclusae> proximi possessoris finibus reliquerit; aut silvas, quas ad populum Romanum multis locis pertinere ex veteribus instrumentis cognoscimus, ut ex proximo in Sabinis in monte Mutela. Nam et coloniarum aut municipiorum similis est condicio, quotiens loca, quae rei publicae data adsignata fuerint, ab aliis obtinebuntur, ut subsiciva concessa. De locis relictis et extraclusis controversia est in agris adsignatis. Relicta autem loca sunt, quae sive locorum iniquitate sive arbitrio conditoris [relicta] limites non acceperunt. Haec sunt iuris subsicivorum. Extraclusa loca sunt aeque iuris subsicivorum, quae ultra limites et <in>tra finitimam lineam erint; finitima autem linea aut mensuralis est aut aliqua observatione aut terminorum ordine servatur. Multis enim locis adsignationi agrorum inmanitas superfuit, sicut in Lusitania finibus Augustinorum. De locis sacris et religiosis controversiae plurimae nascuntur, quae iure ordinario finiuntur, nisi si de locorum eorum modo agitur; ut l<u>corum publicorum in montibus aut aedium, quibus secundum instrumentum fines restituuntur; similiter locorum religiosorum, quibus secundum cautiones modus est restituendus. Habe<nt> enim et moesilea iuris sui hortorum modos circum iacentes aut praescriptum agri finem. De aquae pluviae transitu controversia est, in qua si collectus pluvialis aquae transversum secans finem in alterius fundum influit, et disconvenit, ad ius ordinarium pertinebit: quod si per ordinationem finis ipsius agitur, exigit mensoris interventum [et controversia tollitur]. De itineribus controversia est quae in arcifiniis agris iure ordinario finitur, in assignatis mensurarum ratione. Omnes enim limites secundum legem colonicam itineri publico servire debent: sed multi exigent<e> ratione per <cl>ivia et confragosa loca eunt, qua iter fieri non potest, et sunt in usu agrorum eorum locorum, ubi proximus possessor [est], cuius forte silva limitem detinet, transitum inverecunde denegat, cum itineri limitem aut locum limitis debeat. Est et controversiae genus quod ad solum non pertinet, de arborum fructibus, earum quae in fine sunt sive intra, nec ullam ad radicem habent controversiam, quotiens inclinatae in alterutram partem fructum iactaverunt, inter adfines mo<u>ent disputationem. |