SEXTUS
IULIUS FRONTINUS DE AGRORUM QUALITATE ( AD 40-103 ) |
|
( C. O. Thulin, Corpus Agrimensorum Romanorum, I, Leipzig, 1913 ). |
Agrorum
qualitates sunt tres: una agri divisi et adsignati, altera mensura
per extremitatem conprehensi, tertia arcifini, qui nulla mensura continetur.
Ager ergo divisus adsignatus est coloniarum. Hic habet condiciones
duas: unam qua plerumque limitibus continetur, alteram qua per proximos
possessionum rigores adsignatum est, sicut in Campania Suessae A<u>runcae.
Quidquid autem secundum hanc condicionem in longitudinem est delimitatum,
per strigas appellatur; quidquid per <la>titudinem, per scamna.
Ager ergo limitatus hac similitudine decimanis et cardinibus continetur.
Ager per strigas et per scamna divisus et adsignatus est more antiquo
in hanc similitudinem, qua in provinciis arva publica coluntur. Ager
est mensura conprehensus, cuius modus universus civitati est adsignatus,
sicut in Lusitania Salma<n>ticensibus aut Hispania citeriore
Pala<n>tinis et in conpluribus provinciis tributarium solum
per universitatem populis est definitum. Eadem ratione et privatorum
agrorum mensurae aguntur. Hunc agrum multis locis mensores, quamvis
extremum mensura conprehenderint, in formam in modum limit<ati>
condiderunt. Ager est arcifinius, qui nulla mensura continetur. Finitur secundum antiquam observationem fluminibus, fossis, montibus, viis, arboribus ante missis, aquarum divergiis et si qua loca ante a possessore potuerunt optineri. Nam ager arcifinius, sicut ait Varro, ab arcendis hostibus est appellatus : qui postea interventu litium per ea loca quibus finit terminos accipere coepit. In his agris nullum ius subsicivorum intervenit. Subsicivum est, quod a subsecante linea nomen accepit [subsicivum]. Subsicivorum genera sunt duo: unum quod in extremis adsignatorum agrorum finibus centuria expleri non potuit ; aliud genus subsicivorum, quod in mediis adsignationibus et integris centuriis intervenit. Quidquid enim inter IIII limites minus quam intra clusum est fuerit adsignatum, in hac remanet appellatione, ideo quod is modus, qui adsignationi superest, linea cludatur et subsecetur. Nam et reliquarum mensurarum actu quidquid inter normalem lineam et extremitatem interest subsicivum appellamus. Est et ager similis subsicivorum condicioni extra clusus et non adsignatus ; qui si rei publicae populi Romani aut ipsius coloniae, cuius fine circumdatur, sive peregrinae urbis aut locis sacris aut religiosis a<ut> quae ad populum Romanum pertinent datus non est, iure subsicivorum in eius qui adsignare potuerit remanet potestate. Ager extra clusus est <et> qui int<er> finitimam lineam et centurias interiacet ; ideoque extra clusus, quia ultra limites finitima linea cludatur. |